장음표시 사용
21쪽
1ε cuastia rademque probabiliter docent Less ,
Sancn. , & alii apud Trull. de Testibus, ut diximus in tractatu de Legi-hus quaest. ulti art. 3. Nec tenetur ad restitutionem Iudex, qui juste reum condemnat secundum allegata, & pr hala ; quamvis blandis verbis, alii que modis contra charitatem exhibi tis extorserit ab illo consessionem , unde damnetur: Et univertim qui ju- sitiam distributivam , aut legalem , vel vindicativam violat sine violati ne commutati Vae , ad restitutionem
non tenetur, ut ostendimus art. I.
VII. Opponitur ad haec: Qui aliquem inculpabiliter, aut saltem sine pravi culpa propter inadvertentiam
infamavit, ex communi sententia tenetur ad restitutionem famae, quando
advertit se illum infamasse; atqui ad
hanc restitutionem neque tenetur ex re accepta, cum nihil alterius apud se habeat ; neque tenetur ex peccato
ullo contra justitiam, cum suppon tur inculpabiliter illum infamasse ; e so salsium est, quod obligatio restit
tionis solum oriri possit ex re accepta, aut ex peccato contra iustitiam, seu ex injusta acceptione. Respondet Len . cap. a. dub. 2 2. hunc ad restitutionem teneri ex re accepta , quia infamator retinet quoda modo famam alienam, cum in ali rum mentibuS pravam opinionem inis culpabiliter ingestam relinquat. Equudem respondeo cum Lug. disp. I s. deis tractorem in tali casu non teneri ad restitutionem ex re accepta; quia fama nullo modo potest dici quod sit
apud detractorem, cum per detractionem extinguatur a sed teneri ex inj sa acceptione; non quia peccaverit contra justitiam, quando inadvertem ter infamavit, sed quia peccat contra iustitiam, si advertendo ad damnum inculpabiliter illatum, non statim illud resarciat: Ac similiter qui imculpabiliter incendit domum alterius, Articulus IV. ubi advertit ad damnum ineulpabili
ter illatum , tenetur statim illud impe dire pro viribus, ne ulterius prosequa tur ; dc si non curet incenatum extinguere, tenetur ad restitutionem ex titulo injustae acceptionis, seu damnificationis, quia scilicet non impediendo damnum inculpabiliter illatum , seu non extinguendo natim, quantum potest, incendium, peccat tunc comtra justitiam. VIII. Ex dictis sequitur decisio celebris illius dubii, de quo agemuSquaest. 3. art. I. An scilicet accepta ob turpem causam sint restituenda pDicendum enim restituenda esse, si traditio . vel acceptio rei sit contra
justitiam, secus vero si sit contra alias virtutes: Quare, verbi gratia, restituendum est quod recipit Iudex adserendam justam sententiam dc quod recipit Episcopus ad conserendum simoniace beneficium sicut etiam quam do filius familias . aut fur donant rem
non suam. Contra vero non tenetur
ad restitutionem Judex, qui recipit pecuniam ad ferendam sententiam inis iustam post patratum tale scelus ; aut qui aliquid recipit ad se inebriandum,
ad sornicandum, ad confingendum Idolum, Sc., ut explicabimus in loco.
Ex quanam culpa contra justitiam o riatur obligatio Restitutionis rL. Culpa alia est Theologica, alia Imridica, ct alia vel mortalis, vel venialis, sive ex parvitate materia, sue ex imperfecta deliberati ne Hec vero vel lata, vel levis, vel levissima . n. Ad contrahendam obligationem reinstitutionis requiritur culpa Theologia
22쪽
ro admodum reperitur sine eulpa Theologica .
III. Si culpa isebae Theologiea sis imis
ex parvitate materia, trahit anus
vis ex imperfecta deliberatrone , probabiliter ne sub veniali quidem
paris ullam obligationem res ν tuemdi . etiam in materia gravi. m. Leges oviles obligantes ad comem sationem damni non obligans in comstentia, s absit culpa Theologica, qua ab iis praesumitur. V. Si tamen leges civiles non sint pra. sumptiva, sed disipositiva. Obligant
in conscientia ad damnum compen
fandum , sed ps sententiam Iudia
n. Ex peccato veniali ex parvitate mainteria contra sustulam potest per a cidens oriri gravis obligatio rest tuendi ut si in ultimo furtulo
per accidens non advertatur ad preterita.
VII. Quoties plures ab eodem parvam minis seriam jurantur, Daut unus advertat ad ortula aliorum, sed non sis causa moralis talis damni gravis, probabilius non tenentur ad resiluendam parνam tuam materiam sub grava ; nisi forte ad id
ex pracepto superioris adigantur. VIII. Ad qωid tenetur, qui per urit gentram leviier culpabilem grave damnum infert ν Aut qui volens leviser damnificare, casu graviter damnificat AH Medιcus, qui ex culpa levi iuridica agrotum o eidupra. Levis negligentia, qua excusat a compensando damno Depositarium,mon semper excusat Commodatarium, aut Locatarium. X. In iabio num res perieris ex culpara νι, an levi, daturne onus reis
stituendι ν XI. Probabiliter propter grave damnum causatum ab actione externa BD Pars III. leviter damnificativa, posita eum intentione nocendἡ graviter . non datur onus restitueηdi sub gravi ;Nec incurritur inregularitas, aut censura , vel reservatio propter e D delictum externe leve, sed imterne grave , si verbi gratia, ficaliquis occidatur. XII. Non tenetur ad restitutionem, qui grave damnum intulit cum ignorantia antecedente; ct probabiliser nec tenetur, A illud intulis eum L norantia concomitante; secus vero intulit eum ignorantia afectata . aut etiam erasa . XIII. Cur teneatur ad restitutionem, qui volens comburere domum P iri inimici, per accidens comburis
rinionem probabititer non teneatur. qua volens occidere feram . per ac eidens occidit in-ιcum , quem
conditionate vellet occidere, si ibi
I. Uaeritur primo. Ex quanam culpa contra justitiam oriatur obligatio restituendi, ex gravine solum . an etiam ex levi, ex theta gicane tantum. seu ex peccato comtra Deum, ac legem divinamst an e iam ex eulpa iuridica, seu contra legem humanam δResponde O. certum esse primo, nus restitutionis oriri non posse ex sola culpa interna, quia haec sine , ctione externa non damnificat; Quare si judex. verbi gratia. Proserat sententiam injustam . Oc deinde deprehendat esse justam, peccavit quidem ex amore injustitiae, sed non tenetur ad restitutionem. Certum est secundo, culpam aliam esse Theologicam, quam considerant Theologi, utpote contra legem divinam, aliam Iuridicam. quam spectant
Iutiliae pro λro externo , & juxta quam iurunt sententiam ' Theologica Diuitigod by GOrale
23쪽
est duplex, Mortalis, Sc Uenialis ; &h. e subdividitur in Uenialem ex par vitate materiae, & Venialem ex impersecta advertentia, seu deliberatione: Culpa vero iuridica , seu Civilis' est triplex, Lata, Levis, S Levissima. Culpa lata importat omissionem ejus diligentiae, quam adhibere solent in similibus casibus homines ejusdem professionis diligentes. ac prudentes ;Verbi gratia, ut notat Sylves . . si librum commodatum reliquisti extra domum super Iapide, aut in cubiculo, Omo aperto, di noncutitodito, & pr inde sublatus est, culpam latam commisisti. Non est vero lata culpa secundum Bartol. , & Bald., si verbi gratia, pecuniam deposuisti apud campsorem,
ut communiter habebatur bonae con .itionis. & quia revera non erat talis, pecunia amissa est. Culpa levis impo tat omissionem ejus diligentiae, quainsolent adhibere diligentiores, ut si rem commodatam relinquas in cubiculo ostio clausio, quod tamen non dilhculter potest aperiri. Culpa levissima est mmissio diligentiae, quam adhibent diligentissimi, & maxime circumspecti,
ut si rem commodatam scrves In adica , & illam claudas, sed deinde non
tentes manu, an sit bene clausa.
Datur etiam apud Iuristas cuIpa I, tior, & latissima. Latior confunditur cum lata, quando stilicet omittitur moralis diligentia, unde damnum sequitur sine advcrtentia, aut praevisione. Latissima, ut loquitur Tambur. . dicitur esse apertus dolus; ut si quis omittat, vel agat aliquid animo, ut damnum .
quod praevidet. sequatur. Quod si
Praevideat, sed non intendat tale damnum, dicitur dolus Praesumptus. Certum est tertio, culpam, quae in aliqua occasione. Verbi gratia in al, quo contractu, vel otticio est levis, poste esse in alia occasione gravem ;Etenim major diligentia, verbi gratia, adhibenda ellan conservando thesauro, vel Vita hominis, quam in conis servanda gallina ; unde omissio dilige tiae, quae in conservanda gallina est culpa levis , in conservanda vita hominis est culpa gravis; Et eodem modo major diligentia adhibenda est in custodia rei afferentis tibi utilitatem, vel Ilucrum, quam in custodienda alia re aliena; Proinde major debet e
se diligentia in conservanda re comismodata , quia contractus commodati est in tui utilitatem. quam in comservando de polito ; cum contractus
depositi sit in bonum deponentis iblud . Quod si contractus sit in utilit
rem utriusque, ut est contractus loca
ti. seu conducti, diligentia media assi hibenda est, ut notat Lug. disp. 8.sect. 4. His praemissisti. Dico primo; ad incurrendam in
soro interno obligationem restituti nis ratione injustae acceptionis , requiritur culpa Theologica, seu peccatum in conscientia contra Deum.& contra justitiam comminativam. Ratio est , quia tota Obligatio reis stitutionis , ut docent communiter, ex hac radice injustae acceptionis , oritur ex delicto contra justitiam commutativam; ergo si in conscientia nullum sit delictum, nulla habetur o
ligatio restituendi in sero interno r Quicquid sit, an alhquando habeatur talis obligatio pro solo sero externo
ex jure positivo Et sane cum impo
sibile sit vitare semper damna inculpa biliter illata, non debet laesius ese rationabiliter invitus de tali damno ;nam sicut potest illud pati, ita potest
inferre , ct consequenter ubi in conis scientia nulla est culpa, nulla est ONLgatio restitutionis.
Hinc sequitur primo, quod si miles pugnet in bello putato iusto , S d
inde advertat bellum niste injustum . non debeat restituere damnum est, tum , nisi ex eo factus sit ditior , aut nisi extet res accepta. Secundo, si quis
24쪽
Ex quanam culpa facienda es Resistutio λ 1ycum moderamine inculpatae tutelae inisserat alteri damnum , nec tenetur ad restitutionem. Tertio , nec tenetur , qui bona fide rem alienam consumis
ut, nisi ex ea fiat ditior. Quare ubi
octores docent, latam culpam indincere obligationem restitutionis . ideo docent , quia communiter talis culpa disticulter reperitur sine culpa theolo gica . Quod si reperiatur sine hac cuti Pa, certe obligationem restitutionis in foro conscientiae non pariet. III. Dico secundo . Culpa theol gica contra justitiam levis , seu peccatum veniale . si sit veniale ratione parvitatis maioriae,anducit obligationem restitutionis sub veniali . Ita commuis niter. Ratio est , quia nisi restituatur materia illa parva, retinetur invito domino; Quodcunque autem invito domino retinetur , restitui debet ; ergo datur obligatio restitutionis; quia tamen materia est levis, obligatio non
Dico tertio . Culpa theologica le-Vis , seu peccatum veniale , ii sit Veniale ratione inadvertentiae, vel indeliberationis . non parit in conscientia obligationem restituendi sub mortali, quantumvis damnificatio fuerit gravis. sima, & probabiliter nec sub veniali. Ita Less. . Sanch. , Sa, Tambur. comtra Dicastit. lib. a. de Iustitia tract. a.
disp. 3 , aliosque apud ipsum . Ratio
ex Sanch. , .& Suar. est , quia neque
promissio facta homini, neque votum
lactum Deo, neque juramentum, ne que praeceptum luperioris , aut comtractus inducunt obligationem ullam.
ne venitiem quidem, si procedant ex imperfecta deliberatione ἱ ergo neque injusta acceptio procedens ex impe fecta deliberarione. Et ratio a priori est . quia actus indeliberatus non potest esi e causa moralis persectae obligationis ; Non enim causare potest o ligationem gravem e ut patet , quia cum talis obligatio consequatur ad imiustam acceptionem per modum poe.
nae, si obligatio sit gravis . culpa deo beret esse etiam gravis et Neque pol est causare obligationem levem , pr ut aliqui docent eo modo , quo sublevi obligatur ad restitutionem . qui materiam levem furatus est quia quoties materia est gravis, apta de se parere obligationem gravem , non Potest ullatenus parere obligationem l vem , ut patet in Voto , juramento . Praeceptis . contractibus . &c. I Qui enim vovit , exempli gratia , castit tem cum imperfecta deliberatione . in illam non tenetur . ne sub veniali quia dem . Potest sane votum deliberate emissum in materia gravi obligare sublevi ex intentione voventis volentis sibi levem obligationem imponere , iuxta
nonnullorum sententiam, cum Suario.
Sanch. & aliis; at si votum sit emisium
eum semiplena deliberatione . quamvis sit in materia gravi, nullatenus O ligat, ut ostenditnus. Hinc sequitur, non teneri ad rest tutionem . Primo , qui per negligentiam venialem est causa , cur domus. alterius comburatur. Secundo, fami
tum, qui per similem negligentiam reis liquit ostium domus donum apertum,
unde fures domum expilarunt . Te tio, cultodes Vineae, nemoris, vectigalium , qui per levem culpam non custodiunt, ut debent, res sibi commissas . Quarto , qui subita ira per motus sine gravi culpa alium occidit. IU. Opponitur primo contra primam conclusionem t Ex lege Aquilia lata a Romanis ad petitionem Aquilii Reguli qui damnum alteri intulit ex culpa iuridica , obligatur ad illud resarciendum , & aliquando ad plus
retribuendum i Pariter lib. 6. Inpuu-tion. titul. 8., ct 9., o te r. I., s a. F. Do noxalo, iactionib. praecipitur ,
quod si servus , aut animal alicujus absque culpa domini damnum alteri intulit, teneatur actione noxali d C a moDissiligod by Cooste
25쪽
dominus vel integram damnum reis sarcire , vel noxam pro noxa tradere , seu tradere animal illud , vel ser-πum , qui damnum intulerunt ; ergo etiam ex culpa iuridica oritur obligatio restitutionis . Respondeo cum communi . leges praesumere in his actionibus culpam theologicam , quae si absit, certe in foro conscientiae nulla erit obligatio restitutionis: hoe enim est commune omnibus legibus poenalibus fundatis in praesiimpcione culpae, ut nihil Operemur, si constet culpam non adesse, quia praesumptio cedere debet verit, ii , quando naec innotescit , ut bene Ostendit Suar. Quod si vere culpa mortalis in constientia praecessit , tunc tenetur resarcire damnum ad aequalutatem, & solum post sententiam iudicis tenetur solvere poenam taxatam a lege excedentem damnum illud: Est enim arduum, & iupra humanam se gilitatem , quod ante sententiam judicis obligetur aliquis ad poenam excedentem damnum illatum . Ecquis enim
id saceret V. Ubi notandum diligenter, quod
si leges sint dispositivae, ec non mere Praesumptivae , verbi gratia, si statu, r. ut bos, vel servus Titii, qui imaeulit Petro damnum unius aurei, dein uir Petro; in tali casu si vere damnum illatum sit a bove , vel servo , etiamsi sine culpa Titii domini, adhuc obligatur in conscientia Titius ad dandum bovem , vel servum Petro poli sententiam judicis , non quidem ex capite restitutionis , quae tantum exigit compensationem damni ad aequalit
tem, sed quia polita sententia iudicis
trans sextur in Petrum dominium bovis. HI servi; lex enim potes in binnum commune disponere, ut in similibus casibus dominium rei in ali rum tua seratur . ad hoc ut dominus majori cura ineumbat in sua animabaia vel servos , ne aliis damnum Articulus m. inferant: Contra vero, quando leges sunt mere praesumptivae , quae sciliceteraesumunt damnum aliquod intercesiisse, tunc si damnum revera non inintercessit, verbi gratia si bos, vel se
vus vere damnum non intulit Petro .
non datur obligatio dandi insem Petro, ne post istentiam quidem judicis, quia talis sententia fundatur in praesumptione, quod bos damnificaverit; quia tamen praesumptio cedere debet veritati, ideo si revera damnum nota est illatum , non adest obligatio iaconstientia dandi bovem Petro ; at
ue adeo si per vim Petro bos tr atur , potest per occultam compe sationem reasiumi. VI. Opponitur secundo contra seccundam concIusionem : Si post furta minuta addatur ultimum , per quod pervenitur ad summam gravem . ori
tur obligatio gravis restituendi ; Ee tamen etiam ultimum furtulum filii
peccatum veniale ex parvitate materiae ; ergo ex veniali ratione parvita
tis materiae potest oriri gravis obligatio restituendi. Respondeo cum Lug., & Tambur. . quod vel ultimum furtulum iuit cum advertentia ad furtula praeterita . vel non I si primum, jam ultimum furtu Iuni fuit peccatum mortale. quia fuit cum voluntate damnificandi graviter,
ut communiter docent contra Nauar. apud Tam bur. lib. S. cap. a. tract. a. sunde nil mirum . quod ex eo orta fit gravis obligatio restitutionis. Si secun-uum, tunc obligatio gravis restitutionis non oritur ex injusta acceptione. seu ex peccato veniali contra iustistiam, sed ex re accepta . seu ex retentione notabilis summae. Dubium majus esὲ, si consiimpseris ea, quae per surtula rapuisti. tunc enim posito illo ultimo surtulo, datu nobligatio gravis restitutionis, cum Op- Dolita sententia damnata sit ab Innoc
XI. in thesi 38., quae habet: Non ιμ
26쪽
Ex quanam talpa facienda es Resti viis f aitnetur quit sub paena peccati morratis reis sere , quod ablatum est per pauca furtula, quantumcumquesit magna δει-- totalis ; Et tamen obligatio rest, tutionis non potest oriri ex re acce-Pta , cum non retineatur summa n tabilis ; ergo oritur ex injusta acce- Ptione , quae nunquam excessit Peccatum Veniale, eo quod ultimum Hreulum fuit sine advertentia ad surrula
Respondeo cum Tambur. , & aliis, in tali cassi oriri obligationem gravem restituendi ex venialli per accidens, quia scilicet in commissioite ublimi furtuli per accidens non adve titur ad praeterita; sicut etiam per a cidens poteth aliquis graviter obligari ad restitutionem ratione injustae ac certionis , etiamsi nulla praecesserit culpa , ut diximus art. 3. num, T. cum Lug., quando scilicet aliquis inculpa-hiliter alium infamavit, & deinde ad id advertit ; tenetur enim sub gravi famam restituere , non quia peccoit graviter , sed ne peccet graviter comtra justitiam. Et ratio ex Lugo a prio ri est, quia qui singulis vicibus Hr,tur . verbi gratia , carolenum , contrahit obligationem iub levi restituemdi carolenum; ergo qui quinquies smratus est carolenum, tenetur restituere quinque carolanos, quae iupponitur materia gravis , & ideo iub mortali tenetur hanc summam restituere, quando advertit ad quinque surtula praete
VII. Opponitur ultimo : Quoties multi sine ulla conspiratione modicum uid ab eodem iurantur , peccatumngulorum est veniale ; si tamen advertant damnum illatum ab omnibus esse grave, unusquisque iub mortali tenetur restituere particulam suam, quam furatus est, aliuquin illud damnum re parari non posset; ergo recurrit, quod ex injusta acceptione veniali possit
rari gravis obligatio restituendi. Respondeo , certum esse . quod si multi conspirent in hujusmodi furtula.
eccent mortaliter, si vero non coim rent , nec unus advertat ad surtuisium alterius, solum venialiter peccent . nec teneantur ad restitutionem sub mortali. Dubium solum est . an pe cent mortaliter , & ad restitutionem sub gravi teneantur . si non conspurent, nec unus suo exemplo sit causa moralis iurauli alterius, sed tamen ad vertant ad furtula aliorum . Nonnulli
cum Suar. , Hurtad. apud Famburi lib. 8. trin. a. cap. 3. docent , istos peccare mortaliter. & contrahere e communicationem latam contra serantes, quia quilibet eorum videtur esse causa damni notabilis, quod praevidit,& non cavit; unde in hac sententia ex culpa mortali contra justitiam quulibet teneretur ad restituendam parti culam suam , quam furatus est . Λlii tamen cum Sanch. lib. I. cap. 2I., Di castit., Sol. probabilius docent, quemlibet peccare solum venialiter , atqu
adeo non contrahere excommunic
tionem latam contra iurantes , quia unus non fuit causa iurii alterius . quamvis ad aliorum sertula adverterit; Et in hae sententia non datur obligatio gravis restituendi particulam furisto lablatam , nisi quando imponere tur a superiore praeceptum grave sub excommunicatione , ut quilibet restia tuati Datur enim gravis causa imponendi tale praeceptum ad hoc, ut reparetur damnum notabile damnificati ; & sic obligatio restituendi nota oriretur ex culpa veniali, sed ex praeiscepto superioris , vi cujus reparari posset damnum grave damnificati, ulldicemus etiam quaest. 3. art. 6. num.
7. Praeterquamquod quilibet sub ve. niali independenter a praecepto tengretur ad restitutionem.
VIII ..Ex dictis sequitur primo , non solum non obligari ad restitu tionem ullam, qui casu sertuito inti livDiuitigod by Corale
27쪽
aa Qtiolio L. Articulas Intit damnum grave, ut qui putans Occidere seram , inculpabiliter occidit
hominem i sed neque ad restituti
nem tenera, qui per negligentiam leviter culpabilem tale damnum intulit, ut communius docent cum Less. cap. z. dub. 9., Naran, S aliis contra Rehel. . & Bonac. disp. . quaest. 1. Punct.
3 ; Ubi docet, quod occidens aliquem ex Vehementi passione cum semiplena
advertentia. & comburens domum alterius ex culpa solum veniali tene tur ad aliquam restitutionem . verbifratia, ad centesimam partem damni Illati, si peccatum veniale fuerit admodum leve . vel ad decimam ea
tem , fi fuerit grave, di ad dimidiam
Partem, si dubitetur. an culpa fuerit mortalis, vel venialis . itaut graviter ad hanc restitutionem obligetur , si materia sit gravis. Sequitur secundo. quod si quis vo lans leviter damnificare, incendat a horem . Verbi gratia, dc deinde casu sequatur incendium totius domu S. non teneatur reiarcire , nisi illud parvum damnum , quod voluit inferre . idque sub veniali tantum, dummodo omni no casu magnum damnum illatum iu rit . & consequenter praemissa tuerit debita diligentia , ne idqueretur , ut aperte docet Lug. disp. I 8. kct. q. ,α Tam bur. lib. 6. cap. q. β 2. Quod
si praemissa non fuerit talis diligentia,
tenetur integrum damnum relarcire ,
quia qui vult causam proximam , &periculum damni . censic tur velle dum num ipsum : Ubi notandum , majo rem requiri diligcntiam ad praecaVendum damnum grave in eo , qui vult in serre damnum leve , quam in alio , qui sine intentione nocendi inconis derate, Verbi gratia , tractat ignem ,
di domus comburitur. Sequitur ultimo, Medicum non te.
neri ad rellitutionem , si ex culpa veniali aegrotum occidat , etiamsi teneatur ex justitia illum curare.- Ubi diligenter advertendum,multos Doctois res docere , quod medicus . qui ex
charitate alteri medetur , non tene tur ad restitutionem, nisi ex culpa I ta r Contra vero teneatur ad restit,
tionem etiam ex culpa iuridica Ievi , si medeatur ex iustitia, eo quod pretium accipiat . Ratio hujus est . quia si medeatur ex justitia , ad majorem diligentiam obligatur in conscientia . suam si medeatur ex charitate ; &ideo solum tenetur ad restitutionem ex culpa Iata juridicat, quando me detur ex charitate , quia tunc solum peccat mortaliter; At quando mede tur ex justitia . tenetur ad restituti nem etiam ex culpa juridica levi, quia talis culpa est peccatum mortale: Quod si revera non sit peccatum mortale in conscientia, eo quod non advertat ad gravem obligationem , quam habet medicus adhibendi illam majorem diligentiam, in conscientia non tencturae restitutionem, si occidat aegrotum . IX. Eadem doctrina recurrit in comtractibus; cum enim majorem dilige, tiam adhibere debeat ad rem consedivandam commodatarius , Verbi gratia, quam depositarius , ideo omissio illius diligentiae . quae in depositatio est
culpa venialis, in commodatario p est esse mortalis ἱ Et propter hanc rutionem communius docent, quod commodatarius , aut locatariuS teneatur ad
restitutionem ex culpa levi iuridica ,
imino etiam ex levissima. quando comtractus est in utilitatem soliuS commo
datarii ; Depositatius vero solum te
neatur ex culpa lata, nisi recipiat mercedem pro custodia ; Nec mirum tquia solum in tali casu committi solet
peccatum mortale . Unde semper verum est, obligationem restitutionis non oriri nisi ex peccato mortali contra
iustitiam, X. Quaeritur secundo, An detur obligatio restituendi, quando dubium est, num culpa conmusta fuerit mortalis.
28쪽
Ex quanam culpa facienda es Ressisutis ν 3 an venialis Respondeo, Bonac. Ioc. cit. putare in tali cassi dari obligationem restituendi dimidiam partem . aut pro ratione dubii , quia sic videtur dictare recta ratio; Lug. tamen, & alii apud Tambur. lib. I. cap. 3. g. 3. V. Depositum docent, in tali casu nullam dari obligationem restituendi , quia in dubio melior est conditio possidentis , nec dari debet poena certa Pro culpa dubia: Unde ad restitutionem non tinnetur Medicus, si sine gravi neglige tia occidat aegrotum ; Nec Viator, si equus locatus pereat sine gravi sua culpa. Quod si certus sis te graviter peccasse, incemis tamen , an per tuam actionem peccaminosam influxeris ad grave damnum alterius . verbi gratia per tuum consilium . assiciationem , ἄc. Sancti. lib. a. de Matris. disput. 43. cum aliis putat, quod tenearis restituere , quia praesumendum est te cooperaste ad clamnum illud , quod consequi solet ad similem culpam ἰProbabilius tamen existimo cum Reis DelL. Sayc. Tambur. , quod tunc ad restitutionem te caris . quando spectatas omnibus moraliter certum est , quod influxeris . non Ucro quando adhuc dubitas , quia in dubio possidet
libertas In contractibus vero Sur. lib. Io. tradi. 3. docet, quod si dubium sit .an res perierit ex culpa gravi , vel levi , decidendum sit dubium contra illum , in cujus favorem est contra ctus ; verbi gratia, si Depositarius dubitet, dicendum quod res perierit exculpa levi, unde non teneatur ad restitutionem , quia depositum est inutilitatem deponentis : Econtra si da. bitet Commodatarius , dicendum , quod res perierit ex culpa gravi; umae ad restitutionem teneatur , quia contractus est in utilitatem comm
datarii. Quod si contractus sit in u-Muatem utriusque , ut eli contractu. pignoris, locationis . 3ec. . declinandum est in favorem domini ; verbi gratia si dubitetur, an pignus perierit ex gravi culpa illud conservantis. juxta hanc opinionem dicendum, quod ex culpa gravi perierit , ct ideo ad
restitutionem ille teneatur. XI. Quaeritur tertio , Λn teneatur ad restitutionem . qui levem culpam externam commisit contra justitiam . sed cum intentione nocendi graviter ;Verbi gratia , qui ab avaro furatur
carolenum, eo tamen animo, ut somte cx moerore amiisae Pecuniae confiis
ciatur ἱ Aut Judex, qui ex odio gravidamnat reum , Peccando tantum venialiter in adhibenda diligentia . ne injuste damnetur; Vel qui ponit ven
num in loco remotissimo a convictu hominum , eo tamen animo . ut si
forte inimicus illud sumat . interfici tur r Idem quaeritur de servo, qui se ripit aliquid leve a suo domino hac
intentione, ut ille ejus conservo irascatur, aut verberet illum: Similiter si aliquis adolescens proferat aliquod verisbum otiosum, leve, dc indisterens eo animo , ut mulier , quae illud audit , consentiat in adulterium. Respondeo, De Lug. disp. 8. sect.ε. , aliosque Putare, quod isti omnes ad restitutionem teneantur . & sec ta morte irregularitatem incurrant . Verius tamen puto cum Leis cap. 9.dub. 16., Sancti. , & aliis apud Tam-bur. lib. 8. tract. 3. cap. a. , quod ad restitutionem non teneantur; quia actio interna contra iustitiam gravis de se non parit obligationem restituti nis ἔ verbi gratia , si quis cupiat o cisionem inimici ; ergo requiritur Mctio externa; atqui actio externa levis , quae sit de se peccatum veniale. seu quae sere semper conjungitur cum culpa veniali, non parit Obligationem reuitutionis; ergo actio damnificativa externe levis , A interne gravis non
obligat ad restitutionem . Probatur
29쪽
minor subsumpta. quia non datur nus restitutionis , nisi quando actio de se est causa damni gravis, non vero quando per accidens ; aliter etiam quando fortuito quis alium occidit , teneretur ad restitutionem; sed actio
damnificativa externe levis non est de se causa damni gravis; ergo non pa' rit onus restitutionis, quantumcunque conjungatur cum culpa gravi t Immo Contra Tam bur. loc. cit. puto, quod nec pariat irregularitatem , si ex ea homicidium sequatur, propter eandem rationem . quamvis enim potuerit Ecelesia decernere in tali casu irregula Titatem, dicendum tamen , quod de facto non decreverit, quia nullam P
nam imponit Ecclesia propter culpam mere Internam , nec de facto imp Nit poenam gravem c qualis est irregularitas P propter culpam externam Non gravem ἱ aliter poena non esset Proportionata culpae . propter quam
imponitur; Unde etiam fit , quod si
homicidium esset casus reservatus cum censura, in tali casu nec reservatio . Nec censera incurreretur, nisi expre
se illum casum superiox sub censura sibi
reservasset. Dices cum Tambur. , tale homicidium procedit ab actione peccamininis libera, ct voluntaria; ergo non est, cur non pariat irregularitatem. Respondeo distinguo antecedens , Procedit per accidens, concedo; Perse, nego antecedens , & conseque tiam . Dicitur autem procedere per accidens, quia talis actio non est apta
nata de se parere homicidium , eo quod raro homicidium cum illa comiungatur .
XII. Quaeritur ultimo, An teneatur ad restitutionem, qui graviter prox,
mum damnificavit cum ignorantia crassa, seu affectata , vel antecedente, aut concomitante pRespondeo, & dico primo. teneri
ad restitutionem, sive ignorantia suerit affectata, squam scilicet aliquis positive vult habere . verbi gratia . qui
non vult interrogare , num res ali na, quam Projicit, sit gemma, an viistrum sive ignorantia sit crassa , s suam
scilicet habent homines crassi, & suis pini. qui ex torpore non inquirunt ,
quid agere debeant a Ratio est , quia
utraq; haec ignorantia non tollit voluntarium. & Peccatum, ut dicemus cum
de Censuris in genere . Quare si quis cum hujusmodi ignorantia projicit .
verbi gratia. Semmam putans esse viareum , vel occidit hominem putans esse feram, tenetur ad restitutionem ; quia ignorantia isthaec est culpabiliter voluta, atque adeo culpabiliter etiam v
litum est in sua cautia damnum, quod
Dico secundo, non teneri ad rest, tutionem . si ignorantia Berit antece dens. Dicitur autem a Theologis ignorantia antecedens illa ignorantia i vincibilis. cum qua ita ponitur opus malum, ut non poneretur, si cognosceretur esse malum; Verbi gratia, si quis occidat hominem putatum invi cibiliter esie seram, eo tamen animo, ut si cognosceret , quod sit homo . non occideret; aut si projiciatur gemma alterius putata invincibiliter vitrum Ratio est clara, quia in tali damniicatione nulla intervenit culpa . cum supponatur talis ignorantia esse invita. cibilis, S inculpabilis; ergo non debet ad illam consequi in poenam onus restitutionis. Dico ultimo cum Less , Bonaci . Nauar. , Tambur. lib. 6. cap. 6. tracto 3. Probabiliter nec teneri ad restit tionem , si ignorantia fiterit conc mitans . Dicitur autem ignorantia Co comitans illa ignorantia invincibilis . per quam ita fit opus Putatum bonum . ut etiam si cognosceretur esse
malum, adhuc fieret : Verbi gratia , si adhibeatur omnis diligentia, ne i ter venandum Occidatur homo, &t
30쪽
Ex quanam eulpa faσienda es R is otio asmen ita proiiciatur sagitta in feram, ut adhuc si cognosceretur ibi esse hominem, sagitta projiceretur. Ratio conclusionis est, quia in tali cassi duo habentur ἔ voluntas prava conditionata occidendi hominem , si adverteretur ibi adesse , & ipsa actio externa projectiva sagittae procedens a voluntate absoluta occidendi seram , dum invincibiliter ignoratur . ibi adeo se hominem ; atqui obligatio restitutionis neque oritur ex voluntate illa prava conditionata secundum se spectata , ut eli certum, sicuti neque ulla contrahitur censura, vel irregularitas, ut ostendemus cum de Censuris in genere neque oritur ex actione exteriori damnificativa ; nam quamvis talis actio exterior sit occisiva homunis , di conjungatur cum peccato mortali interno . tamen hujusmodi actio. prout est occisiva hominis , non est absolute voluntaria ; quomodo enim otest esse absolute voluntarium taleomicidium, si invincibiliter ignoratur ibi esse hominem p Nihil certe Folitum. quin praecognitum ; Quod si ea actio,
Irout est damnificativa, non est v untaria, nec est culpabilis, & consequenter non debetur alii in poenam onus restitutionis. Confirmatur , quia talis actio exterior occisiva hominis non oritur a v luntate ab luta occidendi hominem, quia talis voluntas non datur; Neque oritur a volvatate conditionata prava
occidendi hominem , si ibi adesset ,
quia voluntas mere conditionata nihil
ponit absolute ; ergo simpliciter talis
actio exterior orta ex ignorantia comcomitante , prout est damnificativa . non est voluntaria neque in se , neque in causa, & consequenter non est culpabilis, nec parit onus restitutionis, neque ex illa contrahitur irregularitas,
Hinc colligi potest, quando nam ebrius, vel dormiens teneatur restitue-Pars Imre damna in ebrietate, vel somno sorte secuta ; si enim praevidit aliquo modo damnum probabiliter futurum, tenebitur ad restitutionem ; quia tunc illud damnum dicitur esse voluntarium saltem in causa, & imputatur ad peccatum, eo quod non sit invincibiliter ignoratum a Si vero nullo pacto id
praevidit , non tenebitur restituere , quia tunc damnum est involuntarium.
utpote invincibiliter ignoratum. XIII. opponitur: Qui volens comburere domum Petri inimici, comburit domum Cati amici, tenetur ad restitutionem ; sicuti etiam qui volens occidere Petrum inimicum , praeter intentionem occidit Cajum amicum ;ergo etiam qui volens occidere seram eo animo , ut si ibi esset inimicus . vellet illum occidere, tenebitur ad restinitionem . si sorte sequatur occisio inimici non directe intenta. Respondeo , concessa prima parte antecedentis . & transmissa secunda , nego consequentiam et Disparitas est. quia in primis casibus illa damnificatio externa oritur a voluntate ab imia damnificandi. Nam absolute intemditur damnificatio Petri inimici, quamvis per accidens damnificetur Caius
amicus: Econtra in ultimo casu damnificatio non oritur a voluntate illa conditionata damnificandi; cuni enim sit conditionata , nihil causare potest absolute; quare cum actio illa exterior, quatenus damnificativa, non sit voluntaria, non est culpabilis, & co
sequenter non causat onus restitutionis. Propter hanc rationem comm
nius docent apud Dian. pari. s. tract. s. re l. 31. contra Fragos. & alios. quod qui volens occidere Petrum Clericum , Occidat Cclum etiam Clericum . contrahat irregularitatem, & excommunicationem, quia vere homicidium Clerici fuit voluntarium causatum a voluntate absoluta occidendi Clericum.