Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 954페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

IETERUM SOPHISTAR. ATQUE ORAT. yrn habemus in DEMOSTHENE. DIONYSIVsί enim Halicarnasseus λμαν ipsius describit,&postquam dixisset, se Iso CRATEM legen

t alii autem sophistae, qui disciplinam oratoriam a turpiter depravabant, apud multitudinem aeε plebem magna Vi dixerunt, quoniam sese accommodarunt ad populi errores ac Prauos ad- , sectuS.

g. XXXIIII. Copiose igitur disputauimus

, cie summis studiis Veterum sophistarum, quii bus vim oratoriam consectati, atque ope illius

. animos audientium eXPugnare elaborauerint..quae omnia eo nomine collegimus, ut caussae

atque occasiones paterent,quibus deducti fue- , rint in opinionem de instinctu diuino sophistarum. namque quum per admirationem dc

animorum Commotionem vehementem ad

i quirerent sibi auctoritatem, Per eloquentiam autem delectationi consecratam multorum favorem conciliarent; facile ipsorum fallaciae& fraudes,quibus caelestes adnatus simularunt, . Prosperos habere Poterant succesIus. inpri-: mis Vero, quum dicerent ad populum, per . quem anilis fere fusis erat superstitio & in quo proiecta adfectuum libido dominabatur, cuit indoli interuire, & per calliditatem ubique rei hus suis consulere annitebantur sophistae. quae . Indoles erat praecipue Atheniensium, ut exi ipsis diuinis scripturis cognoscimuS. PA UL-

482쪽

L 1 enim,quum Athenis esset, πνευμανεu εν ἀυia , Θεωρουῆ καὶειδωλον οῦσαν τὴν πολιν, quae verba signincant, quod apostolus hic cognouerit, Urbem hanc ΚΑΤΕΙΔΩΛΟN. quam vocem dici ea forma adfirmat CAsAVBONUS, qua a graecis κούοιδεν ,οι dicuntur loci, ubi multae sunt arbores, κούαhυμοι loci silvosi, ut proinde KATEΙΔΩΛΟΣ πολις Vrbs sit, in qua magna statuarum copia, quibus dii deaeue atque heroes repraesentantur. sic magna vi urbs haec a I A V I, L o adpellatur ΚΑΙ ΕΙ ΔΟΛΟΕ idolis quasi consitas referta, quorum omnino singularis ibi erat multitudo, ut vetusta monimenta satis testantur,vide ex antiquis PAUSANIAM; A ex recentioribus Io. MEvRSIVM & eruditos loci huius interpretes E R A S M V M , II

Υ I v M, & alios. ad haec de Atheniensibus divinus auctor Luc As 3 dicit: - ουδεν μερον ἐυ-

quae significatio etiam firma est, 'Vtrumque consentaneum est indoli huius populi. 1ed vero Athenis magna erat Vbertas, magna copia sis pistarum & oratorum, qui ibi vires eloquentiae 1 uae eXplicare contendebant, ut adeo haud sit mirum, quod Atheniensibus& superstitioni deditis, & novarum rerum studiosissimis adflatus diuinos persuaserint.

sic v. I9. doctrina pAvLLI dicitur λδαχή και- id est continens παραδρου vi, prout quo que καινον ευρημα, mirabile inuentum est apud

483쪽

HISTORIA

484쪽

PROLE GOMEN ADE

HISTORIA ARTIS L

GICAE GENERATIM

ιών f. III. de dignitate atque utilitate huiusmodi . bisoria f. IIII. auctores, qui huius artis sata tia serarunt, commemorantur 9. V. opera buc φ ctantia promissa ; minus autem edita reces --r s. VI. si ma operis nostri indicatur S. VII.

g. L 0hil est propositum, historiam disci

plinae pnilosophicae, quae logica adpellatur, tradere, eiusdemque fata ex monimentis probis commemorare ἔquam Operam quum praestare instituamus, Non ab re esse ducimus,de indole ipsius doctrinae breuiter quaedam disputare. nec ulli, qui vel leuiore graecae linguae valet cognitione, Obscurum esse potest, quod vox logica originem suam trahat a nomine λόγος, quod quum non selum significet rationem; sed & sermo

putarunt philosophi, praesertim illi, qui dicuntur scnolastici, quaenam significatio in hae adpellatione valeat p alii ex imarunt, dici hanc disciplinam logicam propter rationem di

uos e

485쪽

intellectum humanum, quem emendare &a Vitiis purgare, proprium munus logicae esset, alii vero vocem hanc respicere putant sermonem, siquidem cogitationes, quas producit intellectus, sibi veluti sermones internos re- Praesentant, quam opinionum discrepantiam

non magni eue momenti censemus. etenim

utraque 1ententia eo spectat, quod logica versetur in rebus, quae pertineant ad intellectum humanum, quamuis ipsius cogitationes proprie haud sint sermones interni. nonnulli ex antiqua aetate nomen hoc ea sententia usurpa-Tunt, Vt etiam theologiam, seu doctrinam de rebus diuinis significauerit, quod fecit PLΑΤΟ ; item grammaticam & rhetoricam, quae amplior notio plane est singularis: confer GER H.

g. II. Intelligimus autem per logicam il- Iam philosophiae doctrinam, quae de Veritatis indole agit, ac media demonstrat, quibus homo aptum se reddere potest ad Cognitionem veri est falsi. qua definitione satis clare iudicamus. nobis haud esse in animo, de facultate naturali, quae hominibus inest, cogitandi, Veritatem percipiendi, etiam ex positis ante principiis deducendi consequentias disputa re; quin etiam profitemur, logicam illam naturalem. quam nonnulli produnt, haud vere dici posse logicam. namque nomen hoc respicit quamdam disciplinam ad formam regulamque artis compositam, adeo ut ossicii nostri esse ducamus, ex historiarum monimen-

I de natura is confluui. lagis. eap. I. a philosophia aulica

Sisi 'oo diu Cooste

486쪽

viam ad artem bene cogitandi ac sensum veri excitandi aliis demonstrare elaborauerint, primum quidem rudi ori quadam opera; posthac autem, quum litterae philosophicae magna ca Perent incrementa, pleniore elegantiorique. at vero si de dignitate disciplinarum merito velimus sentire, omnino ipsam ex illarum argumentis petere debemus, quae quo eX-cellenti Ora liant, eo maius quoque pretium doctrinis ponencium este censemus, quod quum ita est, non possumus, quin logicae summam habeamus dignitatem atque existimationem. nec mirum est, quod CIC E RO logicam egregie laudauerit ac pronunciauerit, iuris ciuilis magnum usum apud multos fuisisse, artem in Uno Servio Sulpicio : quod numquam, ait, esecis sitsolim iurisscientia, nis eam

praeterea indicisset artem, quae doceret rem uniuersam di tribuere in partes; latentem explicare definiendo, obscuram explanare interpretando ; ambigua primum videre, deinde distinguere, sto remo habere regulam, qua vera

quaeque non essent consequentia. etenim tanta dignitas atque excellentia veritatis est,Vt ex illius sensu magna vis ad bonos rectosqUe mores efformandos adeoque ad felicitatem hominum stabiliendam oriatur, quae quum OPelogices promoueatur, nemo sane de praestantia doctrinae huius dubitauerit. quin etiam si modo literarum studia , quae iure ac merito semper media ad salutem mortalium adferre

debent, respiciamus, siue rebus diuinis, siue

487쪽

q37 legibus cognoscendis, siue arte medendi abs soluantur, ista nunquam Ope logices Carere possunt, nisi quis per memoriam tantum sine iudicio eruditionem sibi compa are insti

tuat.

g. III. Quod si autem historiam logicae

tradere, induximus animum, pro historiarum indole necesse habemus, illius originem. Pro gressum. fata. siue fuerint prospera, siue adueria. Commemorare, ita ut non solum auctorum atque philosophorum, qui in hoc scientiarum genere eXtiterunt celebres; sed etiam ipsius disciplinae eiusque doctrinarum rationem habeamus. namque ab eorum moribus atque institutis abhorremus plane, qui quum historias disciplinarum describere in-Hituant, operi suo satisfeciste videntur, quando pro temporum ratione scriptores eorumque monimenta copiose enarrant; ipsa

autem illorum studia, quibus disciplinas

modo ornarunt; modo Corruperunt, relinquunt intacta. nec cuiusvis ingenii indoles fert, accurate ac pro rei dignitate res gestas literarum explanare. scilicet tantum abest, Vt nuda auctorum ac librorum cognitio ope memoriae adquisita 1ufficiat, ut necesse

sit, doctrinam ipsam ac disciplinam, cuius fata explicanda quis habeat sibi proposita,eXploratam tenere ac cognitam. In ulto minus illorum, qui historias scientiarum litteris consignant, rationem probare possumus, quum originem litterarum, etiam doctrina-TUm cuiusue generis repetunt a longissimo tempore, quin immo a prima mortalium aetate, ita ut de cognitione logicae, quam Pare'

488쪽

HISTORIA

tes nostri primi habuissent, quoque edisserant. illo enim aeuo litterarum studia ea facie eaque forma, quam posthac prae se tulerunt, etiam adhuc prae se habent, quum ad regulas artis

snt accommodata, minus floruerunt; quamuis haud negauerim, naturam mortalibus illa tempestate indidisse non mediocrem Vim, Varias res cognoscendi. nec causas percipere

possum, cur disciplinis litterariis tam nimiam vindicent antiquitatem, praesertim quum subinde haud maius pretium, aut dignitas quaedam excellentior illarum possit oriri.

g. IIII. Magnum pretium historiae philosophicae quisque sapientiae ingenuus cultor Ponit, quippe quae non solum in ipsis disci- Plinis, quas complectitur philosophia; sed &aliis superioribus clarissimum lumen nobis

adferre potest, ita ut eius ope fata sapientiae ac stultitiae humanae; fundamenta opinionum philosophorum; genuinam sententiarum aetatem, haeresium caussas aliaque possimus inruexi, qua de re legas EPHRAIM GER HARDUM &C. A. HEV MANNVM . quodsi ita est, sicuti est, nemo operam nostram, quam in conscribenda historia logices collocabimus, Pronunciabit inutilem, praesertim quum ab aliis, qui in hoc negotio iam versati fiant, multa nec euiora momenta nobis fuerint relicta, quae distinctius ac diligentius ex plananda atque il-Iustranda esse censemus. Princeps enim ΠΟ- his propositum est, non modo genuinam logicae originem demonstrare, eiusdemque o casionem ex probis monimentis ostendere; sed & per varias aetates progressiam illius ac

489쪽

Asyfata ita proponere, ut tradamus partim quid philosophi hac in re docuerint; partim quo Hudio ipsi artem cρgitandi veramque libertatem eXercuerint. qua ratione necesse est, animum semper ad duplicem modum philosophiam traliandii sectarium atque eclecticum,Vriclicitur, aduertere: quo cognito, facile cau9sas possumus obseruare, cur logica modo seli Ciori, modo aduersa sorte fuerit usa. quod si enim philosophum quendam prauus adfectus& sngulare studium auctoritatis Occupauit, quid mirum, quod haud prosperiori luccessu Iogicam conscribendam adgredi queat Z sic quamuis iam alii de hac historia expostierint;

Testant tamen multa a nobis dicenda, ut ex ipso vpere patebit. g. V. Uerum enim vero haud inconsultum erit, scriptores illos, quibus in hoc historiarum genere aliquid debemus, commemo rare, & in certas clalles distribuere.

Auctores, qui de fatis s feriptoribus linices disseruerunt. i) generatim. PETRUS RAM vs, qui edidit scholas in tiberales artes, Basil. M D L x x v I I I. sel. quibus continentur scholae grammaticae lib. X X. rhetoricae lib. x x. dialecticae lib. x x. ρυμ ae lib. v III. methaphseae lib. x II. math maticae lib. xx I. primus autem liber sch Iarum dialecticarum agit de logicae auctoribus,&complectitur octo capita, quorum primo de logica primorum parentum; secundo de logica mathematicorum, in primis othagoreorum ; tertio de logica ρυ-

sicoram, siue philosophorum scholae Ioni

490쪽

cae usque ad tempora Socratis, qui inprimis rebus naturae cognoscendis operam dederunt; quarto de logica Socratis orrhonisWEpicureorum; quinto de logica Antiseniorum s Stoicorum; sexto de logica academicorum; septimo de logica Peripateticorum; octavo de logica Ari teticorum' interpretum praecipue Galeni disputatur.

primo etiam continentur praecognitorum Iogicorum tractatus tres, quorum lecundus

exhibet historiam logicam, ita ut disseratur capite secundo de fatis logicae a principio mundi usque ad annumseruatoris noturi M D. tertio ab hoc tempore usque ad aetatem Petri Rami; quarto de Rami s Rameae discnplinae proprietatibus; quinto de logicis a

tempore Rami usque ad aetatem auctoris. IO. a W O IUE R , Hamburgensis, protulit in lucem Opus de po0mathia, quod prodiit

de studiis litterarum veterum crudite disputat; ita quoque capite XX. p. i8 .de dialectica quaedam profert. atque illustiat praecipue voces λαλείικὴ & λογα, , breuius quidem, quam argumenti dignitas & copia po

stulant. te

GER HARDVS I D. V ossius, cui debemus libros ii. de logices s rhetoricae natura sconsitutione, Hag. Comit. MDCLVID. q.

qui etiam inter opera v O s s II extant. liber de

SEARCH

MENU NAVIGATION