Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 954페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

DE ORIGINE ARTIS LOGICAE. 682 aetatis recentioris, siquidem THEOPHI Lusci A L E v s x dicit: Iobum profundum ac acu

tum philosophum fuisse, fatis liquet; disseris

enim acuti me. item: probe notum es, disputationes inter Iobummedius amicos dialogis peractas fuisse ; THOMAs sΥANLEivs 3 autem: apuae Arabes fuisse disciplinarum periatos liquet,praesiertim ex Iobi amicorumque eius disceptationibus; & PETRUS GAssENDUSIA deprehendere licet vel in una Iobi historia, homines in ea colioquenteis ita fuisse philosop-tos,ut inuice ibi obiecerint,quam quisque vel- Iet prae ceteris videri callere di uputandi artem:

Confer RAPH. VOLATERRANUM & Io. PETRUM LUDOVICVΜ. si quum autem

ἶer varia argumenta satis sit perspicuum, Io-um fuisse Arabem, cujus sententiae SPANHEMIus 7 multos commemorat testes; inde conclusionem efficiunt, nationem hanc coluisse quoque litteras philosophiae. g. VIII. Quod si Noachum, Abrahamum, Iobum inter cos reserant, qui laudem logicae artis mereantur, quid mirum, quando etiam in illis numerant Mos EN, id quod per varias rationes probare contendunt. Primum Provocant ad verba sΥEPHANI ad Iudaeos dicentis de Mose: s eruditus es omni sapien-ria Aeraptiorum s erat potens in verbis superibus suis ; praeter haec autem observant, quod Mosi XIII. regulae Iogica hermeneuticae veluti auctori adscribantur, quippe quae ar

512쪽

HISTORIA LOGICAE

Credunt quippe Iudaei quod Deus has regulas Mosi legem explicanti, dederit in monte Sinai, quae post haec sensim ac sensim peruenerint ad

notitiam Iudaeorum,etiam a R. ISMAEL E collectae, unde& dicantur Regulae R. Immaelis, de quibus videre possumus praeter alios L EIDE KKERvM & IO. IULIUM STRUVIVM. R ex his argumentis putant nonnulli consequi, Mosen quoque praeditum fuisse cognitione logicae artis,prout DAN. GVILIEL MVS MOLLE Rus 3 dicit: praeter uaeductas hactenus mentias s artes, Mosen logica quoque -- butum fulse, vero videtur 6se simile : item: atque ut paucis multa complectar, Mosen disciplina logica fuisse imbutum, ex Aeraptiorum, apud quos Moyses suduit, artes tractandi ratione non potest non liquere, quippe. qui crebriore corti contemplatione, ad leges quasdam de obseruationibtis coelestibus faciendas insigati, modum in ratiocinando seruandum certis reotis comprehenderunt, talique modo dialecticae studium introductum diligenter excoluerunt. Quin etiam nonnulli sibi persuadent, logicam fuisse Iudaeis Vrim & thummim, quoniam has

hebraicas voces exposueri ut auctores per λο- γειον. Hinc PETRvs RAMus ' dicit: quid

aliud profitetur illud pectorale in facerdotis pectore, non solum auro S gemmis, sed duabus tuustribus notis Urim cs thummim diuinctum re ornatum y Vrim enim Aviscat splendorem mentis lucemqtie ad cogitandum pers icien-

513쪽

DE ORIGINE ARTIS LOGICAE. 483dum y thummim ordinis accurationem N per fectionem ad integre incorrupteque iudicandum : unde s pectorale ipsium a Mose iudicii λογῶον appetiatur, tanquam inultis hominum

sophismatis inquinata, sed perfecta s omnibus

numeris absudavita considerandi iudicandique logica λογῶ iuuae esset: Conser BARTHOLOM AEVM KEC ΚERMANNUM , qui etiamsALOMONEM huc Pertinere censet. Quum enim ipsius tempestate in more positum fuit, aenigmatum propositione & solutione dictisque argutis demonstrare ingenium; hac quoque Salomon arte eXcelluit ita, ut omnes in admirationem sui conuerteret. δ eX quo Colmsequi putant, Salomonem quoque praeclarum fuiste logicae auctorem, eiusque EX coni. ctura REI MANNI S conscripsisse praecepta, siquidem ipse de se testetur, ' quod de Sapientia αννουρο triplici ratione egerit, quae verba nonnulli de ipsius scriptis philosophiae rationalis, moralis & naturalis interpretantur, co

ser PETRUM DANIELEM HU ET LUM. S

g. VIIII. Sed tameu quidquid alii de logica Adami, Caini, Abelis. Noachi, Abraham i,

Jobi, Mosis Salomonis dicant; nos ab illorum Opinione plane elle alienos profitemur, existimantes, viros holce in logices aut auctoribus, aut cultoribus haud poste numerari. Quam sententiam eo majori studio amplectimur, quo leuiores sunt rationes eorum, qui logicae artis in his ze hominibus commendant maXime, etiam grauiora eXtant argumenta, quae contrarium plane nobis perluadent. Alii enim ig-

H li a norant,

514쪽

norant, quid sit logica, & siue intelligant naturalem, si ve artificialem, uti dicuntur, Vtrinque a Vero aberrant. Quod si intelligunti logicam ad artem conformatam, nunquam 1 ane probari potest, quod illa tempestate litterarum 1tudia eam faciem prae se habuerint, quam flosthac acceperunt, quum inuenta doctrinaogices, ad certam formam fuerint coinposita, id quod cum ex personarum, tum temporis illius indole satis clarum est. Nam quamuis

negari non possit, quod multarum rerum veritates sint aste uti, illae tamen generales erant, quas adhuc per solam naturae Vim, minuS autem secundum regulas artis cognouerunt. Immo quum praeter lumen naturae,quod tam grauissimis morbis haud corruptum erat, fruerentur reuelationibus diuinis, duplici hac luce omnia, quae ad salutem erant necessaria, Pote-Tant cognoscere, ut adeo haud necesse fuerit,

artes litterarias adhibere. Nec perspicerela Osismus, quo modo cauillas suas defendant, siogica in tantum naturalem respiciant, quippe quae nomen logicae haud potest tueri: quin etiam hac ratione omnes homines, quibus f cultas benignitate naturae inest, cogitandi, propositiones formandi & ex illis emciendi conclusiones, inter logicae cultores debent referri. Quid Z quod rustici, quum inter se faciant contentiones, hanc gloriam, hanc logicae laudem post uni sibi vindicare; sed quis quaeso huiusmodi logicae historiam conscribere instituat 8 1aepius mirari solemus, quod patroni logica: primorum parentum ac patriarcharum sibi non sumant definire, quales struxerint syllogi1 mos, num fuerint eX primae figurae mo

515쪽

DE ORIGINE ARTIS LOGICAE. 48ς

dis Barbara, Celarent, Darii, Ferio; an eX secundae Caesiare, Camesres, Fesino, Baroco, aut

tertiae; quale sophisma fecerit Cain aduersus fratrem Abelem, nuis fuerit petitio priseipii, an ignoratio eleuchi ; aut fallacia non cau1 ut causis' g. X. Prout autem hi ignorant, quid sit logica; ita alii in hoc Veriantur errore, quod antiquissimis temporibus litterarum scientiae ea ratione, qua nunc Vigent, floruerint. Sic credunt, Adamum inuenisse litteras , & PETRUS LAMBECIVS δ eo Vsque progreditur, ut non tantum litterarUm, sed etiam pun-

ctorum vocalium originem Adamo diserte adtribuat, quam in caussam prouocant ad libros, quos ille scripsisse dicitur, cuius generis sunt Iiber reuelationis Adae, liber de Aliabus Adae, liber de paenitentia Adae; item prophetiae Euae, euangelium Adae, de quibus legi possunt

FABRICIUS. )7 sed haec omnia sunt aperte ficta & commentitia, quibus nemo sanae mentis

adiungit fidem. Nec decet, patriarchis, qui post Adamum vixerunt, talem philosophiam, qualem hodie colimus, adscribere, quoniam

plane alio modo, quam nos ad cognitionem rerum naturalium & moralium peruenerunt.

Etenim ipsis erat sapientia, per quam cogno-

516쪽

cebant non solum bonum & malum; sed studio quoque tenebantur, bonum amplectendi; malum autem fugiendi. Quumve duplicem felicitatem hujus & alterius vitae sibi haberent propositam; viam ad salutem aeternam per ueniendi cognoscebant ex reuelatione; modus autem in hac vita se felicem reddendi nitebatur benignitate ingenii naturalis, eXperientia atque traditione, per quas adquirebant sibi notitiam rerum naturalium, qualis ad felicitatem in hac vita stabiliendam sussiciebat. Sic erant viri 1apientes, ac tenebant scientiam Variarum rerum cum per singularem dei gratiam, tum per natum atque ingenii vires, cuius rei

caussa dici pollunt philosophi, si modo vox

haec non ea significatione, qua nunc valet, sumatur. Qua propteri recte dicit Io. FRAN-CIs CVs u VDDEvs: δ quilibet facile inteia

sigit, aliter hanc vocem s philosophiae) capien

dam e se, cum de recentiorum, aliter cum de veterum patriarcharum maxime, immo s generatim orientalium gentium philosophia loqui-μur: simul vero patet, in veterum Sapientia sphilosiophia detineanda sedulo cauendum, ne exisa. quae recentiorum est, notione illam aes memus, adeoque talia iis tribuamus, quae a tem porum Uiorum conditione plane junt aliena. Quae omnia quum ita sese habent, ea quae de Noachi, Abraham i, Isaaci, Iacobi aliorumque logica disserunt, aut ita debent intelligi, quod per vires naturales intellectus veritates cognouerint, aut, si ista ad logicam artificialem referantur, nequaquam sunt admittenda. Ipsis enim cognitio veri & falsi, aut res, ad quas spe-

ctant

517쪽

ctant veritates, nondum constituunt logicum ;sed modus.quo veritates cognoscuntur partim inueniendo, partim diiudicando. Rustici quoque atque alii homines omnium litterarum plane eXpertes, ad notitiam perueniunt veritatum; sed quum ista gignatur per sensus tantum eXternos ac per memoriam; talis Cognitio vulgaris est, a philosophica ac logica plane diuersa, quippe quae ope iudicii dirigitur, ad cuius culturam praecipue spectat logica. De cetero non est mirum, quod Propter errorem de ptaeclara litterarum Conditione tempore antiquissimo do logica disputent patria

charum.

g. XI. At vero deducuntur in huiusmodi erroneam opinionem de re litteraria Adami, patriarcharum ac aliorum eX gente Ebraeorum antiqua,partim per peruersam scripturas diui nas interpretandi applicandique rationem; partim per faciliorem fidem, quam fabulis Iudaeorum adhibent. Quod ad prius momentum adtinet; multi fingunt sibi nimiam amplissimamque Mosis eruditionem, ac Verba Stephani, quod institutus fuerit in sapientia Aegyptiorum ad conditionem rei litterariae nostra aetate adcommodant, quum tamen de iis eruditionis partibus,quae tum apud Agyptios floruerunt, sint intelligenda: confer Io.

PRIDE AVX, R CORNELIUM ADAMI, IO. FRANCISCUM BUD DEUM 3 quo po-

sto, omnino debet ante demonstrari, quod ars logicae ab Aegyptiis fuerit culta; quam per verba haec Stephani adfirmari, Mosen quoque

518쪽

disciplina arteque cogitandi fuisse excellen

tem. Sed quamuis NICO LAUS CAVSSI-Nvs existimet, dialecticae quoque studia in gente Aegyptiorum floruisse; nullo tamen fide digno documento id potest probare, adeo ut de logica Mosis ne verbum quidem sacer codex nobis prodat. Nec aliter res se habet eum logica Caini & Abelis. Nam quum interpretes verba Mosis: vns bdis bes i) exposuerint: aedixit Cain ad Abel fratrem, de ducti sunt in opinionem,quod heic aliquid desit, quum id, quod dixerit, non sequatur, quae sententia peperit colloquium : de haec fabula effecit, ut hi fratres adhuc recentiori aetate lo- Cum teneant inter logicae auctores. At Vero quid impedit, quo minus vocem: 'PN l vertamus: re locutus est Cain, qua interpretatione omnis illa dissicultas tollitur ξ immo, suct desit aliquid, siue minus, quin etiam si ponamus, colloquium, quod refert Targum Hierosolymitanum, probatam prae se ferre auctoritatem, quis autem sanae mentis inde conflare conclusionem instituat,hosce fratres exercuisse artem logicae. Quid multa ' quum in eam ingressi sint sententiam, vetustissimos Ebraeos coluisse atque exercuisse logicam; omnes eorum fere cogitationes ac sermones, disputationes, doctrinas, veluti fructus disciplinae huius Cognitae considerant. Sic Adamus dicitur inuenisse multa, docuisse liberos, proposuisse argumenta & propter haec, ut & alia creditur logicus, quasi ista ex facultate naturali non potuissent gigni. Sic in Abrahamo laudatur peritia logices, quoniam falsam religionem a Ve-

519쪽

DE ORIGINE ARTIS LOGICAE. 689

xa seiun Xerit, quod omnino ope ratiocinationum fieri debuisset; quae argumentandi ratiosi quidquam ponderis haberet, sequeretur omnino, ut omnes pagani homines, ac Iudaei, qui puriorem doctrinam . diuina luce illuminati amplexi sunt, eodem iure locum quem clam inter logicae cultores possint sibi vindicare. Sic Iobus ob disputationes cum amicis institutas laude dialecticae adficitur, quae tamen ita sunt comparatae, ut a solis naturae xiribus, si earum formam spectamus, potuerint proficisci, quamquam negare nolumus, varia philosophiae capita, etiam physica atque astronomica libro ipsius contineri. Hinc patet, quid sentiendum sit de R I v ETO, qui opus hoe omni doctrina adeo plenum esse iudicat; ut st ira in eius dictis omnibus e Iicandis sit operam positurus, qui poetices, dialectices, rhetorices, astronomiae, ρου sices denique non sit bene peritus. Id quod etiam de Salomone pronuntiamus,cuius incredibilem sapientiam merito miramur; ipsi autem propter aenigmatum interpretationem logicae vel inuentionem, vel incrementum adtribuere non possumus, quia ea tempestate multis solemne imit, in hisce re .hus ingenia demonstrare, nec praecepta logi ces ad illorum usum pxplicationemque adhibere, neceste habuerunt, conser THOMAMBvRNEΥIVM. prout ieiunas aridasque ex sacrocodi se deducunt conclusiones de logica Adami & aliorum virorum, qui prima aetate in coetu viventium versati sunt; ita quoque leuioribus omnino argumentis muniti alias

520쪽

philosophiae partes in illis commendant. Ita dicunt, quo G Adamus in arte physicae fuerit versatissimus. quia animalibus ad ipsorum naturam dederit nomina; quod extiterit auctor mechanices , quia fibi effecerit vestes; quod habendus sit princeps eXperimentorum atque arti schemicae, dum ignem excitauit ex silice; quod dicendus architectus, quia eX struxerit casam ; eloquentiae summus magister, dum liberos docuit praecepta religionis; astronomus, quoniam coelum intuitus; oeconomus,

quia Cainum &Abelem agris colendis & pecoribus alendis adsuefecerit, & quae alia huius generis deliramenta sunt, aduersias quae merito

disputat NICOLAVS HIERONYMUS GYND- LINGIV . II. XII. Alterum momentum, quod Obseruauimus, est, multos quamlibet sere sidem fabulis Iudaeorum adiungere, quo fieri solet, Vt tantis erroribus implicentur, sibique subtilem ac aetati nostrae consentaneam philosophiam veterum Ebraeorum persuadeant. multa

enim isti ficta produnt de libris, scholis, societatibus litterariis Adami & patriarcharum, quae si quis habet Vera, saltim plane reiicere veluti fabulosa dubitat, sane non mirum est, quod incrementa logicae in gente hac antiquissima quaerat. Sic Ico CHIVS commemorat eX GED ALIA historiam de Abrahamo, quod quum a patre Teraclis praesectus fuerit vendendis idolis; ira commotus ista idola confregerit, ac de cultu illorum habuerit disputationem, qua historia copiose recitata,

addit:

SEARCH

MENU NAVIGATION