Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 954페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

DE ORIGINE ARTIS LOGICAE. 69I

addit: fabulosa forte haec quidem disputatio;

sed qua tamen veri aliquiae admixtum habeat ; immo istam ea de cauisa recenset ut eXemplum atque documentum logicae Abrahami proferat, siquidem antea dixerat: hic Abranamus ) in Chaldaea ex supersiti sparentibus

natus mature coepit veram religionem a falsa dignoscere, s hanc argumentis infirmare ac confutare. regulae illae logicae hermeneuticae XIII, ex quibus scientiam logicae Mosis demonstrari posse nonnulli existimant, sola Iudaeorum auctoritate nituntur, quae si esset iumma, quamuis leuior sit &lubrica , minime tamen huiusmodi regulae constituunt logicam, praecipue quum ipti Iudaei profiteantur, Mo-1 en illas a Deo accepiste in monte Sinai. nugae, quas prodidit ATHANASIVS KIRCHE- Rus, quod Adamus fuerit theologus, philosophus, medicus, astrologus, Chymicus, mathematicus, ex fabulis rabbinorum dimanarunt, quos Vt etiam samaritanum paraphrasten consuluit, quibus si addidisset adhuc s A-LIANUM &eos, qui adhuc de academiis, eloquentiae sacrae arte Adami disserunt; maior nugarum, quin etiam stultitiae cumulus apparuisset. g. XIlI. Vt in summam redigamus, quae iam copiose disseruimus; existimamus, quod Adamus, patriarchae ac veteres Ebraei fuerint sapientes, id eit omnia bona, quae ad ipsorum felicitatem tum ciuilem, tum aeternam promouendam spectabant, non solum diuina atque humana luce cognouerint; sed & studio ista

522쪽

HISTORIA LOGICAE

sint compleXi. lumen illis erat ac cognitio veritatum, sed plane simplex, nuda, haud sub tilis, erudita aut ad praecepta logicae conse mala; id quod indoli harum per1onarum, etiam illius temporis consentaneum. Perspiciebant mente sua, suo iudicio quoque naturali verum & falsum, quum duces sequerentur

sensus eXternos, experientiam atque traditionem, ac per bonitatem intellectus adsequerentur multas Consequentias. ad qualem veritatis sensum peruenire, omnino in viribus ingenii naturalis positum est, quamuis ope logicae ac cultura philosophica haud politum sit atque ornatum, Ut adeo duplicem veritates cognoscendi modum, alium Vulgarem, alium eruditum siue logicum esse censeamus. philosophus enim cognoscit Verum, certum ac

probabile modo inueniendo illud, modo diiudicando: quum eXempli causa id inuenire instituat, sollicitus est de principiis, quae in veritate certa deducit a definitionibus & diuisionibus, ex quibus format propositiones, ut inde conclusiones varia ratione efficiat. sic obseruat ubique praecepta artis, quae quod veteres patriarchae & Ebraei sint secuti, haud adfirm xi, nec probari potest.

XIIII. In illis, qui logicas Adami, patriarcharum atque antiquorum Ebraeorum commendant, maSis intellectus, quam animus reprehendendus videtur. bona enim mente interdum origines litterarum e sacro Codice

derivant, quod praecipue de doctoribus ecclesiae christianae constat, quibus princeps fuit propositum, dignitatem oraculorum diuinorum illustrare, atque ambitioni paganorum obuiam

523쪽

DE ORIGINE ARTIS LOGICAE. 693

obuiam ire. hinc ostendere elaborabant, Omnia litterarum, de quibus pagani gloria hantur, magis Pulcriora ac veriora contineri sacris scripturis, quin etiam asserebant, omnia quae utilia ac vera tradebant Veteres philosophi, hausta fuisse ex litteris diuinis. TERTULLIANVs: quis poetarum, quis siophistarum, qui non omnino de prophetarum fonte potaue

rit ' inde igitur pbi'sophi sitim ingenii sui

rigauerunt; qua in re ipsum sequuntur T ΥIANVS & Evs EB Ivs. 3 quanquam doctores hi longius interdum , quam par erat, sunt progrcsti; ipsis tamen per temporis rationem facile potitimus ignoscere, sed quod

recentiori aetate,qua historia litteraria maxime culta est, multi eodem viantur instituto, id est, cujus nos occupat admiratio. Deus nobis aperuit fontes oraculorum diuinorum, ut inde viam ad salutem sempiternam perueniendi Cognoscamus; minus autem, vi ex illis origines eruditionis humanae derivemus. haec oracula continent effata diuina & Spiritus Sancti sermones, Propter quam causiam omnino maiestate coelesti norum librorum indignum es.se censemus, scientias ope hominum inuentas ac propagatas ad eos accommodare, aut speciatim seruatoris nostri orationes ad logicae' Aristotelicae praecepta ac syllogismorum doctrinam examinare. haec , quae generatina monuimus, 1iissiciant, ut adeo haud necesse esse existimemus, ad singulas rationes, quas ingratiam logicae Adami aliorumque Ebraeorum veterum stabiliendae proserunt, respondere.

524쪽

ORIGINE ARTIS

VERA ILLIVS ORIGINE i

De studio logices apud gentes barbarus I. I. de logica

veterum graecorum, ac speciatim o num philosopbi Ionιοι ac 'thagoras hanc artem coluerint. S. II. qui occasionem illum colendi dederit. 3. III. num Parmenides, an Zeno Eleates illius sin

Eur. 6. IlII. V. de s himatibus, inprimis Protagorae. g. VI. de logica Democriti Hippocratis 3. VII. Socratis 3. VIII. de praedicamentis Arebiae Tarentini g. IX. de dialectica scholae Megaricae, speciatim Euclidis β. X. de logica s

phistica Eubulidis o aliorum huius sectae 6 XI

9. I. onfutauimus itaque illorum opinio-

nem, qui logicam diuinam, angelorum mythicam, Adami, patriarcharum, Veterum Ebraeorum in historiis suis produnt,adeoque artis huius originem a prima, saltim antiquissima repetunt aetate. quibus eXpositis, paganorum philosophiam ejusque monimenta contemplari necesse est, atque in eo quoque

Operam nostram Collocare, Ut Ueram ac genui

nam disciplinae huius philosophorum origi-

525쪽

DE ORIGINE ARTIS LOGICAE. 69s

nem deprehendamus. diuiditur autem phidosophia gentium in barbaricam & graecam; illa iterum in Asatiram, quae est vel Chaldaeo

rum, vs Persarum, Vel Phoenicum, vel Sabaeorum, vel Indorum; Europaeam, & Africanam,

ad quam pertinent Aegyptii, Lybii & Aethio-PPS. quae nationes, a Graecis in censu barbarorum habitae philosophiae quidem studia coluerunt; sed inprimis Vires naturae perquirere, acres obscuras absconditasque scrutari elabo rarunt, eXperientia ac traditione muniti, nec de sublimi & logicae constentanea ratione, ad

verum perueniendi solliciti. Simplex fuit modus philosophiam tractandi apud has gentes, a qua indole ratio, quam sequebantur graeci, plane abhorrebat. equidem IO. PETRVS LUDOVICVS δ censet, veteres Arabes artis huius fuisse studiosos, in cuius sententiae argumentum adfert testimonium ABVLFAR Α-

ii I, qui de antiquis Arabiae incolis ita dis serat: eruditio autem Arabum,cuius gloriae praeipue studiosi erisnt, haec erat: linguae suae peritia ; siermonis proprietas; carminum textura ; orationum compositio ; sellarum notitia. ex quibus verbis clarissimus vir colligit, quod vetus Arabum gens se excoluerit dialetiica, quae proprietate sermonis, quam ΑΗvLFA-RAIIVS a grammatica & rhetorica distinguat, sit intelligenda. atqui inde Io. COTO- v I C v s 3 tradat, hodieque Arabes, qui a pristino vivendi ac docendi more haud discesserint, reliquis litterarum studiis neglectis attingere dialecticam & rhetoricam. 1ed minus

inde

526쪽

96 inde sequi putamus, quod existimauit Lu-Dovicus, Arabibus fuisse studium dialectices. Potuit enim linguae proprietas pertinere ad accuratiorem illius scientiam, quam explanare philologi munus est. quod si etiam helesignificari dialecticam, concedamus; leuius

tamen ellet argumentum, quod unico testimonio, eoque obscuro, cuius sensum coniectura tantum assequi liceat, niteretur. namque exemplum io Bl Arabis, quod adhuc a L v-D O v I C O Urgetur , probationi huic nullum

Pondus adiicere videtur. quoniam in ipsius libro nulla artis logicae vestigia adparent, ut iam superoribus a nobis fuit obseruatum. g. ΙΙ. Μagna fuerunt studia graecorum, quibus philoiophiae litteris clarum lumen protulerunt. easque sectati sint. nonnullis 1olemne est, duas philosophiae huius classes Constituere, quarum altera est secta Ionica ; altera vero Eleatica, quibus alii tertiam, Italicam

quippe addunt, vide GER H. IO. VOSSIUM.

philosophi scholae Ionicae. auctor illius THALEs Milesius , ANAXi MANDER Milesius,

ANAXIME NES Milesius , ANAXAGORAS Clazo enius rebus naturalibus cognoscendis, operas suas traditione adiuti consecrarunt, in

quibus philosophiae studiis per 1 ola naturalis

ingenii vires ac traditionem sese eXercuerunt. sectam Italicam condidit PYI HAGORA S, qui ambitiosus grauissimam auctoritatem sibi conflare elaborabat, atque eiusmodi docendi rationem habebat, qua vera cogitandi libertas non poterat non opprimi.; etiam artis logicae remoueri fundamentum. etenim omnis ipsi-

527쪽

DE ORIGINE ARTIS LOGIAE. 697us disciplina, quam informanda atque insti

puli eius necesse habebant, duplex silentium, qui d dicebatur ριυ9ία, obteruare sancte;

quorum alterum erat Perpetuum, ne arcanas

prae deptoris doctrinas illis, qui philosophiam

eius haud sectarentur, facerent manifestas aenotas; alterum certo temporis spatio, ac quidem,ut plures censent,quinque annorum definitum. quamquam A. GELLIus 3 dicite eum , qui explorotus ab eo idoneusque fuerat,

recipi in disciplinam satim iubebat is tem

pus certum tacere; non omnes idem, sed alitiae aliis tempus pro otimato captu solertiae. hisce institutis animos discipulorum sensim ac sensim commouebat ad praua auctoritatis studia. ut effata praeceptoris veluti oracula diuina colerent, Omnia propter summam eius existimationem crederent & loco rationum . quibus aliquid erat probandum, adferrent αίος ripa atqui hoc αῶος ἐ'φα illo aeuo erat logica, quum Paruus numerus excellentium in pnilosophia virorum tantam ipsis conciliaret auctoritatem, ut vix errare posse viderentur. PETRUS RAMVs ' 'thagoras, inquit, circa sexu

smam obmpiadem ItalicaephilosoplNae princeps, mathematicas, discar, med as artes docuisse quidem Eicitur; logicas squod legisse mem nerim docuisse non dicitur: mugnumque ejus rei indicium est, de logicis artibus ab eo nil esse

528쪽

-98 DE ORIGINE ARTII LOGICAE.

institutum, quod quinquennii silentium risien

sulis suis imperauit, ex omnibus logicae argumentis , Anicum illud expers artis tantum apud eius discipulos valuerit ἀίος ε ῖα, ipse dixit: ipse vero 'thagoras erat. equidem sint qui multa ad defentionem Pythagorae, in quo exemplum singularis modestiae atque humanitatis fuerit conspicuum, adserunt, prout quoque DIOGENEs LAERTIus 3 illud αέος εψα alii cuidam Pythagorae adtribuat. sed haec leuiora sunt, quibus multa alia, haud

contemnenda testimonia repugnant, quae collegerunt AE G I D I U S MENAGIus & Io. ALBERTUS F A B IO C I V s. 33. III. In lecta Eleatica extitit et E No, qui ex plurium sententia primus animum adpulit ad praecepta artis logicae tradenda, de cuius incunabulis antequam dicamus, non alienum erit, quid occasionem dederit hanc philosophiae disciplinam colendi,attingere.atqui hanc

in causiam bene0bseruat PETRUS GASSEN-D V s ' quod quum viri quidam babiti Dpientes aliquid egregie fuissent meditati, ratio ci- natique, idque iam pronuntiassent aut sicriptis manda isent: tum ipsemet, vel alii imitationis sudio, quale i fuisset, expenderint; qui et aquaeque res cogitatu, enituriata, deducta foret, attenderint, parem sibi esse in ceteris rebus procedendi modum Hruandum censiuerint: re 6 e cedente regulas ct confecerinimconscripsi rint, quae sibi quidem monumenta, ceteris vero documenta forent, ut quum luberet, opposite,

recte

529쪽

DE ORIGINE ARTIS LOGICAE. 99νemque philosopharentur. namque quum philosophi initituerent iuuentutem, aut doctrinas Consignarent litteris, sequebantur 'quidem primum solas naturalis ingenii vires, successu autem temporis Obseruabant, quum adcuratius ad ipsas meditationes aduerterent animum, quod certo modo gignatur Veritas,

quod quadam in re ista sit posIta, quodue inter

se cohaereant cogitationes, atque his Obseruationibus aut potius experientia incitabantur, ut de arte logices conscribenda cogitare inciperent. neque vero tantum experientia ista adtulit occasionem; sed posthac quo lite Ice

pticii mus, cui quum alii philosophi sese ob

iicerent, recte beneqlle .xistimantes, et se certitudinem quamdam in veritate cognoicenda; necelle omnino habebant, modum ac fundamentum demonstrare, quo ad certam veri falsi notitiam peruenire quis possit, quoue certitudo ista nitatur; atqui haec est causta, cursen sim ac sensim philosophi maiori studio aecura artem hanc perpolire, Ornare ac propagare elaborauerint. f. IIII. Rudimenta igitur ac prima initialogicae ad artem compositae multi ad tribuerunt ZENONI Eleati. sic apud Dio GENEM LAERTiVM ARIsTOLEs auctorcst, Zenonem hunc invenisse dialecticam , quod de ipse LAERTIVs testatur ; & sv ID A se

δοκλεα τρο ρκῆορικῆ, quum disserat de Zenone. quibus veterum testimoniis nonnulli ex recentiori aeuo sunt commoti, ut merita inuentae

530쪽

soci DE ORIGINE ARTIR LOGICAE.

dialectices vindicauerint quoque Zenoni,

autem ZENO EDates, Parmenidis auditor &Meuessi, praeceptor Leucippi ac Periclis, clarus circa olympiad. LXXIX. de cuius vita &scriptis. quae olim ferebantur, Videri postunt

interpretes DIOGENIS LAERTII, ' THOMAS STAN LEIVS, PETRUS BAELIUS,

. Io. ALBERTUS FABRICIUS. 7 9u9dspeciatim ad ipsius logicam adtinet, obseritat PETRUs GΑssENDVs, . illius tres partes suis-1e, consequutionum, dialogorum, & contentionum. Prima ars erat consequutionum , qua tradidit regulas ac varios modos Consequutionum deducendarum, quorum XXIV. num rat P R o C L V S. haec prima dicitur a nonnullis Hanonica, siue bene cogitandi ars; secunda fuit ars dialogorum, qua scite rogandi respondendique dedit praecepta, ad colloquia bene instituenda apta atque utilia, quae a qui busdam adpellatur dialectica, quasi dialogica

nonem Euatem scripsisse fruunt, id quod LA

ERT 1vs in vita huius Zenonis haud adnotauit nisi quum ex Aristotelis testimonio reserat. Zenonem inuenisse artem dialectices, ad hanc dialectices vocem etiam dialogos refer

SEARCH

MENU NAVIGATION