Nicolai Crassi iunioris, Veneti ... Antiparaenesis ad Caesarem Baronium cardinalem pro seren. Veneta republica Patauii apud Robertum Meiettum, 1606

발행: 1606년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

consulta ratione eidem excidisset, quod aequitati palam repugnaret,neque duceret id turpe, quod laudi potius tribuendum esset: sed nihil per inconsiderantiam, aut imprudentiam unquam est gestum: Aequitas,& ratio semper fuit in consilium adhibita cum ab ijs,qui modo Remp.tenet,& administrant,tum ab illis innocentissimis, atque sapien tissimis viris, quorum integritate, singularique prudentia Resp. constituta est,opti inisque,& sanctissimis legibus informata, quorum posteri nihil aliud, quam quod eorum vestigijs insistendum arbitrantur, longa experientia,vsuque re rum tractandarum satis edocti, si hanc Rem p. incolumem, beatamque,&foelicem manere volunt,ab ea via minime discedendum esse,quam illi tritam,atque facilem alijs reliquerunt. Nihil habent Serici, quod de Repub. iure conquerantur,nihil Ecclesiae ipsae, nihil tandem pauperes. Libera potestas reli ia est accipiendi, ii quid donatum, aut legatua quoquam fuerit, neque ullum personarum genus ipsae leges excipiunt, unde aliqua Clericis infamiae labes aspergi possit. Non solum viris, sed mulieribus,atque adeo viduis licet per eas de suis rebus statuere ex animi sententia , &quoscumque voluerint haercdes in tituere, non modo E clesias ipsas,& sacra Collegia,sed etiam singulas personas ex ordine Ecelesiastico.Illud tantummodo cauetur Reip. causa,vi loco domorum, & praediorum in numerata pecunia pretium accipiatur.Equidem supersedere huic labori poteras,&multo satius erat,haec omnia praetermittere,quae nihil habent cum Senatus legibus commune , decreta etiam

Concilij Calcedonensis,quibus eas aduersari probare oportebat, non autena sophistarum more assumere , quod pro 'bandum erat. Sed tempus est percurrendi singula capita, quae reprehendere, atque damnare constituisti. Principio Senatum in crimen vocas,quod lege lata ab eo cautum fuerit. Nepersona EMesiastic cuiares, or regulares in bonis Ecclesi sticis a Luicissessistis sub quouis titulo iret colore iures

42쪽

iationis, su ei Molidationis directi cum misi Dominis, aus ex

tinctionis tineae , aut acta quavis causa bonorum proprietatem sibi vendicare usio unquam tempore possint. Et falsa innixus coniectura', quod Senatus litterae nihil de hac re memine. rint,cecinisti triumphum ante victoriam.Nam quae circumferuntur Senatus nomine littera ,eae sincerae non sunt,&ab

ipso conceptae, sed adulteratae a malignis, ut aliquam Veneto nomini inuidiam conflarent. Sed fac, eas litteras,quales a vobis lectar fuerunt, a Senatu scriptas. Quid tum indest Nonne fieri potuit,ut utraque capita fuerint in unum collata,propterea quod ad idem argumentum spectarent, scilicet,ne priuatorum opes extenuarentur, cum maximo detrimento rerum publicarum ' Miramur certe, & vehementer miramur,quae causi fuerit,ut id,quod nouissime Reip. significatum fuit, &de quo non ita multum laborare Summi Pontificis Nuncius videbatur,id urgere potissim tim, & primo loco eidem obijcere , tamquam grauissimum crimen volueritis. Multa hic dicenda essent,quae consulto omitti. Paulmus , propterea quod alias copiosissime explicata sunt. isi. i. ' cumque tu nihil hoc loco contra Rempub. asteras, nihil est etiam, quod tibi responderi debeat. Hoc unum habeto , eiusmodi contractus, quos tu emphyleoticos nominas , revera censuales esse,aut locationes perpetuas, in quibus Ecclesiae nullum aliud ius est quaesitum, quam pensionis annuae: si qui vero ab initio fuerunt emphyleotici, hos vellegitima multorum seculorum, nedum annorum praescriptione tandem desi)sse, vel aequa transtistione temperatos esse,consentientibus ijs ipsis,quorum intererat. Accusatur secundo loco , quod a Senatu vetitum sit.

Ne quis Ecclesias, Monacteria, B ospitalia, atque alias religios in domos Venelys, Gisi coram Dominio Venetos biectorum

Hespectati licentia fundet, or erigat. Aggrederis autem Senatum his verb:s grauissimis. Esuaim autem contra ius, finis i praesem eritis, qua dicturi sumus, vos commonebunt.

43쪽

Arbitrabamur nos aliquid a te inusitatum, & nouum acce-- pturus esse. Sed profecto , Baroni, quo magis collimare, studes,eo magis aberras.Quorsum attinebat Diuorum Am brosij, & Ioannis Chrysostomi exemplis abuti, & tam mul. ta verba praeter rem impenderet Agitur ne hoc tempore de aliqua Basilica tradenda vel Arrianis, vel alijs harieticis,

id quod ne fieret, ij sanctissimi patres pro sua virili non muniis iustE,quam fortiter obstiterunt 8 Agiturne de templisi,& alijs locis,quae iampridem extructa fuerint,& Deo consectatast Minime profecto. Sed qua de re tandem agitur e De area, de solo,de situ ipso,antequam fiat ulla extructio , ne sorte locus aliquis eligatur, in quo loca sacra constitui non deceat,aut non expediat: qua de re si Principem statuere nihil omnino posse,pro sensu tuo iudicas,quid est causς, cura nobis iuste dici non possit,nescire te,qui a prophanis sacra secernantur' Neque tamen Senatus hoc sibi sumit,&arrogat,quod tu in crimen vocas, ut requiratur in aedificandis Ecclesijs sua dumtaxat au toritas,praeterea neminis. Nihil enim inconsultis Episcopis, fieri mandauit, sed etiam se consuli;non ut aliquid detrahatur eorum autoritati, sed ut sciat, quid in suae ditionis terminis agatur, & si quid hinc euenire incommodi possit, adhibita matura consublatione, id praecaueatur: Ergo,ut caetera omnia, sic etiamhpc ipsa, quae attulisti de Carolo, & Ludovico sunt extra causam; sed quia id tibi solemne est, nihil admiramus. At quid dicitis,inquies,de lege,qua tulit Nicephorus Phocas Constatinopolitanus Imp. Nonne eadem ipsa est, qua Senatus edixitὸ Pudeat autem vos imitatos esse hominem monstruosum, faedum, meritissimisque conuicijs tam gra, corum,quam latinorum historicorum exagitatum. Immo uero te pudere aequum est, Baroni, impudentiae ne dic mus,an iniquissimae voluntatis tus: 'Nam alterutro peccas, aut etiam utroque vitio.Tu ne componere vis cum Senatu

Veneto Nicephorum Phocam, qui eo dementis progressuς est,

44쪽

est,ut in martyrum cstum,& numerum milites,qui pugnando ceciderant referendos duxeritΘ Et, multis impijs decretis,ac sanctionibus editis,Christians retitionis cultum velle funditiis tollere visus est.Nam facultatibus omnibus ijs. quas Ecclesiae possidebant,ablatis,translatisque in alios, cuctiam decretum illud adderetur,ne deinceps aliquid liceret ijsdem legare,& ne in posteium vel icmpla,ves xenodochia

construerentur,bi eui futurum erat,vt pietas,& religio paulatim collapsa,tandem rueret impraeceps,atque euerteretur.

Haec certe ab ipso Senatu quamdisiunctissima,& alienissima sunt,qui religioni tantum defert, atque tribuit, quantum eos decet,atque oportet,in quibus Christiana pietas potissimum enitet. Nunquam per eundem stetit,quin templa aedificarentur,cuius rei'argumento est, frequentia maxima,& multitudo sacrarum aedium,quae passim in oppidis,terris

que Venetorum imperio subiectis, sςd precipue in hac ipsa

urbe conspiciuntur,non sine eorum,qui adueniunt,magna admiratione.Qus cum ita sint, tamen Senatus non prohibet,quin potius libenti animo facturus cst potestatem erigendi xenodochia,templa,& quaecumque pia loca, modo sibi constet aaec rite, decenterque& sine Reip. detrimento perfici posse,& accedat prsterea voluntas Antistitis. Sequuntur illae tot tragoediae, quas excitas in Valentiniani Il I. lege reserenda,quam valde alieno loco,cum de fabricandis Ecclesi s nihil agat,interseruisti non alia de causa, quamlat haberes,unde egregium illud Apophthegina citius expromeres. Et vos,qui ex Aquileia cineribus orti estis, ea uete re ex eadem causa in ciseres reuertamini. Atqui nihil, Baroni,est, cur id vereamuriVrbs Veneta in medio mari sita est. nihil ab incendio periculi. Vos ipsi videritis, ne vestra urbs in cineres redigatur, cui exitium ab igne impendere Sibylla praedixit,cuius carmina lisc sunt.

Tuncsanegeneratio decimapon haec apparebit. Nominum,mmteres concessor, actrorem coniur

45쪽

Idolorum latum franget opulum concutiet

Romaesepticollis,magna autem diuitiae peribunt Irrigata multo igne 9flamma Vuleant. Et alibi. Veniet tibi aliquando caelitus. verba Roma, Caelestis plaga, or incurvabis ceruicem prima Et allideris terra, ct ignis te totam absumet Inclinatam noua terrae sedibus,or diuitiaeperibunic 'Et fundamenta tua vulpes,ct Lupi tenebunt, Et tu eris tota deserta penitus,ac si nunquam fuisses. C,ρ lsi. Haec eadem ut Hieremiam omittamus superius addu-

rotat, tum)in Apocalypsi contincri scimus,ubi de Babylonis ex-

' Angelus praemicare.Cecidit ecidit Babylon magna, ct . facta es habitatio Dsmoniorum, or custodia omnis biratus -- mundi,or custodia omnis volucris immundae, Π odibitis. Et pinsica. Ideo in una die venient plaga eius, mors uritus, o ames, or oe comburetur,quia fortis en Deus , qui iudicabit illam, Nunc ad Valentiniannm reuertamur,quem causaris, hoste

iam bello prostratos erexisse,r on alia de causa, quam qu0dprs scripserit quasdam leges contra Ecclesiastica iura. Equidem id in praesentia nobis propositum non est, ut Valenti niani leges commendare,comprobareque velimus, quam 2D I ipse in praefatione sua profiteatur,se nouum non sag ii i. cire,sed antiquuius reuocare,ut Episcopi prster religioni 'ξ h cognosceret.Satis erit paucis ostendere quid, quantum inter illas,& Veneti Senatus leges intersit.Ille lanxit,ne Episco ous vllius iudici; haberet potestatem,nisi Ce rici in ipsum compromitterent,& si alterutra pars dissenti ret,publicis legibus ageretur,&iure communi: Venetae leges Episcopis non modo ex compromisso,sed iure integro permittunt,& relinquunt Clericorum iudicia. cu in rebus ciuilibus t lim in criminalibus, ijs exceptis, quae propter g Ruitatem,& atrocitatem digna sunt, quae praecipue a Rep.Via dicentur.ille nullii originarium,in quilinum,collegio . cui obstrictum ad Clericale munus accedere patiebatur,nequς

46쪽

moni his,aut monasterijs aggregari.De his omnibus in Ue .

netis legibus ne verbum quidem. Itaque non est,cur rmidemus,&perhorrcscamus ea,quae Valentiniani culpa accidisse commemoras. In quibus tamen alicui videri possit,te Symmachum imitari voluisse, qui astute vertebat in rem suam id, quod ex Naturae causis euenire compertum erat: si quidem arrepta occasione ex ingenti penuria,quae italiam,&praecipue Romana vi bein afflixerat,innumerosque mortales ablumpserat,apud Imperatorem disterebat, eas calamitates non alia de causa contingere,nisi quod alimenta vestalibus virginibus adempta essent,& redditus ablati: Sic etiam tu ex misere allecta, & afflicta Rom. Imperij fortuna, quod manifeste inclinare non modo csperat,sed etiam ruere iam ab eo tempore,quo ab Alarico Roma capta,& direpta fuerat,rebus in dies singulos magis,ac magis in deterius progredientibus,occasione inde sumpta, clades,quae contigerunt non in ipsa rempora', & conditi onem rerum humuirorum, ius sunt fluxs,dc fragiles,sed in Valentiniani leges,& decreta callide reiecisti,quasi haec,& non alia multa,quae nota sunt,in causa fuerint,vi Attila,quainuis profligatus esset in Gallia , rursus tamen belli fortunam tentare constituerit, ct Italiam inuadere.Scimus,Iosiam regem Deo carissimum fuisse, te quo insigne illud extat in diuina scriptura

testimonium. Similis sin ante eam Rex, qui reuertere

tur a Dominum in omni cordeso, cs in tota animasiva, ct in uniuersa virtute sua uxta omnem legem Mysi: nequepost eum surrexit initis ississit tamen is, qui aras, cx lucos omnes nefandae religionis euerterat, Ic filibrum Deorn.n cultu pro

sus aboleverat, misere peri t in eo calamitosissimo praelio, quod intempestiue comini fit cum Nechaone Agyptio rege,qui arma non interebat ipsi,sed Allyrijs. Ex nostris etiam Ludovicus Gallorum Rex,cuius egregia pietas omnium vocibus celebratur, Christianae Religionis propagandae studio bis aduersa fortuna, cum Saracenis congressus suit. Nam

primo

47쪽

primo praelio susus fugatusque est,& insuper captus; altero

pestilentiae vi magnam exercitus partem,& vitam amisit.Et, ut exemplum aliquod de ijs afferamus, quos omnium munificentissimos fuisse constat non modo in ipsum Romanu Pontificem, sed etiam in uniuersum ordinem Clericorum. Ludovicus ille Pius,Caroli Magni filius acerba,indignaque tam multa perpessus est ab iss,quos genuerat,& imperio abrogato in custodia datus. Ac plerumq; ijs, quos Deus acceptissimos habet, &praecipuo quodam beneuolentis gen re complectitur, res ex voto minime succedunt, immo aduersa, infestaque videntur omnia, ut cxijs, quae homini bus in hac vita euenire solent, qualiacumque sint,consta re nullo modo possit, actiones suscepta ab ipsis iustae ne, an iniquae sint: proindeque virlim vituperatione dignae,

.lAbiter. an commendatione. Sed haec o

Transeamus eo, quo nos vocas ad aliam legem a Senatu la tam .de non relinquendis Ecetis,s Delpersonis Ecclesia cis ιρ-nis immobilibus absque si a licentia. Dictunt i est superius an0bis,&Sanctorum Parium autoritate satis comprobatum,

Privatis hominibus minime licuisse domos,& praedia, qu* possidebant, ita in Ecclesiam transferre, ut principes iurς, quod haberent in illa defraudarentur,ex quo etiam seque batur ,eosdem de ijs ipsis rebus statuere posse, fi pubisica necessitas exigeret,non quatenus Deo sacrae sunt, sed prout lissmanae,& ad naturae finem accommodatae:Quanto magis igitur consentaneu in est, ut ijdem statuere possint de ijs rebun quae adhuc ipsi Deo oblatae non sunt, & in quas nondum Ecclesia iuris aliquid habetρ Licuit vobis eiusmodi legem condere,quae nihil ad aeternam beatitudinem consequca' dam facit,ut bona,quae ad Ecclesias peruenerint, nunqu Malienentur,nisi Pontifice maximo consentiente,idque in Puidentem,ut dicitis, Ecclesiae utilitatem,hoc est,cum aliqW0sqnore; Et principi non licebit, quod ad conseruandam tucndamque Reinp.plurimum spectat,lege lata,curare,nς

48쪽

se distrahantur ea,qua non ita multa supersunt ex immensis erogationibus,& largitionibus, quae vobis sunt factae e Centuplo vos maiores facultates,& opes,quam pro numero possidetis,& tamen ijs non contenti, quae adepti estis, PIuribus comparandis adhuc inhiatis. Quod si hoc vitium stib ipsa tempora nascentis Ecclesis , cum nondum ea tam copiosa,& locuples esset,a patribus notatum est,&acerbis sima reprehensione vindicatum,quid eos dicturos sitisse,arbitramur his temporibus nostris, quibus fidelium benignitate multo plura collata,& praeclarae, insignesque opes coa ceruatae fuerunt ρ Extant ante duodecim secula hac de re querimoniae apud Beatum Seuerum Sulpitium. Levitis,inquit,ibi Sacerdotium assumptis nulla portio data, quo libentiusseruirent Deo. Equidem hoc exemplum non tacitus praeterieram, lege dum minisvis Eccles arum libenter ingesseram.Henim praecepti huius non sum immemores, sed etiam ignari mihi via

dentur . tanta hoc tempore animos eorum habendι cupido, veluti tabes incessu. inhiantposse ionibus raedia excolunt, auro intubant,emunt, vendunt squaen i per omniastudent. Ais quimelsiori propositi videntur neque possidentes, neque negotiantes , quodes mulso turpius, sedentes munera expectant, atque omne vita decus mercede corruptum habent, dum quasi uenalem praeferuntsanctitatem. Sed longe, quam volui digressus sum,

dum me temporsi nostrora piget aedes Haec B.Sulpitius de teporibus suis,quid aute dicturus esset,si modo viveret' Proiecto exclamaret cum Hieremia. A maiore et Dadminorememnes auaritiastudent, a Propheta usi ad Sacerdote cunc ifaciunt dolum. Sed haec a nobis recitata sunt,non quo vitia, quae inter Clericos vigent,carpere velimus, sed suo legum

Venetarum aequitatem aperiamus. Multas, easque admo

dum graues iacturas Respub.facit,ubi suis possessionibus,&bonis in Ecclesiam translatis,priuatur obsequijs, & muneribus omnibus,quae a priuatis personis ei praestari debent, &Principes ipsi,qui ex proscriptionibus,vcnditionibus, & le G gationibus 8

49쪽

ogationibus ad extraneos multa commoda, emolumenta , percipere solent, ijs omnibus ut perpetuo careant, necesse est. Quo fit,ut in multis locis, & praesertim in Regno Galliae,more,atque legibus iampridem receptum sit,ut aestimatis ijs omnibus,quae Ecclesiae donantur, tertia pars fisco Renio cedat,iure Morticini j , ut vocant: Quod igitur summi Pi incipes plerique iaciunt,& iure faciunt, ut minime gra tuitam esse velint acquirendi fundos Ecclesiis potestatem factam , id etiam a Veneta Rep.optimo iure potuisse fieri, quis neget Θ Non tamen facit,& gratis,ubi opus fuerit,parata est,eiusmodi facultatena,licentiamque concedere. Et tu iniquitatis illam arguis, atque leges suas At Nicephorus Phocas huiusmodi legem sanxit. Quis hocaitPBaronius. Undenam' Ex suo sensu.Itane vero' Planissimum est,&ex ijs,quae superilis dicta sunt euidentissim Econstat,cum ageretur de lege trium Augustorum, quς fuit

abrogata. Sed faciamus, Nicephorum sanxisse huiusmodi legem, qualem Resp. sanxit, quid postea e Num pendet a legislatore legis iniquitas, aut aequitas' Quam multarie ges profecte sunt ab improbis,immo sceleratis viris,quae bono publico expediunt, &quamsquissimae sunt Θ Si tibi Nichephorus Phocas au tor non placet, alij permulti sunt&sanctitate,&prudentia celeberrimi Principes, quibus auto ribus haec a Rep. decreta sunt. Sanctus Ludovicus Rex id in Gallia statuit,Carolus Magnus in Saxonia,Eduardus tertius in Anglia,Jc Catholici Reges in Lilitania. Viget eadem lex in Aragonia,c teraque Hispania, viget in Germania, &in multis italiae urbibus, & oppidis, quin etiam a Summis Pontificibus non semel promulgata est. Quid quod etiam in hoc ipso genere legem illam de Viduis, Clericis omnibus probrosariu& perniciosam tu vis a tribus ImperatoribusValentiniano, Valente, de Gratiano,non nisi connivente Da snaso Pontifice, constitutam fuisse' verius dicere potera , Gbsequeate. bcdesto conatuerit, immo, quod in Ana ib

50쪽

bus tuis probare contendis, autor ipse fuerit praecipuus, :

quod tamen non constat, sed illud tantummodo imperatores ad ipsum Damasum exemplum legis misisse, &corum iussu in Ecclesijs promulgatam esse 'sed esto,ut diximus,autor fuerit,& quidem praecipuus,nunquid Pontifex ipse edi xit,& pro imperio iussit ξ Non audebis hoc dicere.At eam Martianus Imp.amplissime reuocauit. Miramur,cur non dixeris,Pontificem potestate sua irritam fecisse,aut Iinp.Ma tianum coegisse, ut id faceret. Ista quidem inter se duo vehementer pugnant, Damasum huius legis, quam etiam Diuus Hieronymus bonum cauterium appellauit, condendae primum autorem fuisse; &propter eiusdem legis iniquitatem tantam cladem ab irato Numine illatam eue, ut Vrbs a Vandalis capta fuerit. Ais,nullam hactenus promulgatam fuisse legem,quae contra iura Ecclesiae esset; tu infuerit contrarijs legibus abrogata.Ecquis abrogauit ' Non alius certe,quam qui iussit. Quanam autem de causa P Audiamus Martianum Imp.superitis a te laudatum, qui sic praefatur . Saepe materiam siribendis ,ferendisj legibus negotia im C Thiopinariis exortasuppeditam, se aut nouas conuitui sanctiones, ''aut durius asperius latas faciunt abrogare. Aequalis enim in utroque squitas est vel promulgare, qua iusta sunt, et anti quare,quae graui .nt. Eadem fere dixerat in praecedenti constitutione cum Valentiniano. Multa in sentiendis legibus non sum Ibi vindicat,veram etiam Iemporis ratiose a det: non quo raec Iorum diuestriplaceat,sdquo eueniunqualitas pensiusfacit esse iudiciam, or firmius conctituto robur ea quotiens prioris sententis magis, magis . probatae fccedit. Cur igitur nos ita percontaris stomachabunde. Stabuis ne leges me ae 8 sabunt sane, Deo propitio,ac iuuante, sin bunt,quandiu Reipub.conducere visum fuerit, & quandiu temporis ratio,& rerum euentus varij ijs,qui Reip. praefecti sunt,persuaserint,ipsas nonnihil iminutandas,aut etiam antiquandas esse.Caeterum maledictis illis,quae de more iactu

G a minime

SEARCH

MENU NAVIGATION