De regulis juris canonici liber unicus, auctore Francisco Antonio Fœbeo Societatis Jesu. Opus posthumum

발행: 1735년

분량: 331페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

continuatam atqui errans in jure potest habere possessionem bonae fidei tanto tempore continuatam , ut quia consuluit, quos P tuit is omnia fecit, ad quae tenebatur, ut cognosceret leges emptionis , unde ejus ignorantia fuit penitus inculpabilis r ergo errans

in jure potest praescribere longissimo tempore, etiam si illi desit titulus misellionis infectus ab ignorantia juris . Secundo ideo error uris impedit praescriptionem , quia, qui errat in jure habet , vel saltem pra umitur habere malam fidem ergo si realiter illam non habeat aut etiam esset ejus praesumptio , praescribere poterit praesertim in soro conscientiae , in quo visia praesumptio. Haec aliaque similia argumenta promovet Lest in citi dub. s. ad probandam hanc sententiam.

3smis tamen non bilantibus probabilita

rem censeo sententiam oppositam , quam tradit Glos in c. a. de his , quae fiunt a Praelato. c. in c. Apostolicae 9. de Donationibus, Panorm in cap. Cum m liceat Ia de Praescriptionibus num. Molina de Iustit. tracti a. disp.

M. aliique plurimi ab ipso citatici videlicet

ignorantiam juris, quamvis penitus invincibitalem , seu sine omni culpa, attamen praescriptioni cuicumque etiam longissimi temporis esse contrariam , adeoque in supraposito casu ementem aliquid a pupillo cognito, ut pupillo absque auctoritate utoris ex ignorantia' legis hujusmodi emptionem irritantis , numquam sibi acquirere dominium rei emptae , quamvis in e s postessione longissimo tempore cum bona fide continuet.

3is Ratio hujus sententiae est quia praescri-

72쪽

Tit. II Reg. II.ptio introducta est a jure humano civili, ac deinde approbata per Sacros Canones ergo sub iis tantum conditionibus admitti debet sub quibus conceditur a Iure Civili in a Canonibus non reprobaturri atqui a Iure civili non conceditur praetcriptio possidentis rem alienam, tamquam suam ex ignorantia Iuris ergo&α minor subsumpta constat ex pluribus textibus , praesertim ex . luris . ff. de juris &facti ignorantia, ubi sic habetur Iuris ignorantiam in usucapione negatur prodassc facti vero ignorantiam prodesse constatri item aera numquam 3I ff. de usurpationibus is usucapionibus , ubi sic expresses: runquam cum capionibus juris error possessori prodest in ex aliis textibus alibi. 37 Dices cum Lemor textus isti solum depraescriptione loquuntur , quae introducta est ture Digestorum , hoc est de praescriptione ordinaria longi tempori non autem depraescriptione longissimi temporis, quae introducta est recentiori jure Codicisci ergo si non in praescriptione ordinaria, saltem in praescriptione longissimi temporis locum habere pintest ignorantia Iuris 38 Respondetur correctionem , seu limitationem Iurium universalium vitanda esse quotiescumque aut evidens ratio , aut mani se-sta legis dispositio, legis posterioris eamdem

correctionem , seu limitationem non convincat, ut communiter docent Auctores . Cur

igitur in citatis textibus universaliter decernatur ignorantiam Iuris possessori non prodesse , non debet hoc imitari quoad possest rem longissimi temseris nisi talis limitatis

73쪽

ω Tit. III Secti II. constet, vel ex aliqua evidenti ratione, vel eκ aliqua lege recentioris Codicis atqui nec ulla evidens ratio , nec ulla Codicis lex afferri potest, favens ignorantig juris ad prςscribendum; siquidem inmodice in favorem possessionis longissimi temporis solum inducitur , ut pro ea non requiratur titulus, sicut requiritur pro possessione longi temporis ex eo autem quod carentia tituli non obstet tali possetari, non infertur, quod neque obstet ignorantia juris, cum sint casus diversi, Win privilegiis contra aliquam legem univerialem concessis non valeat illatio a casu expressis ad casum diversum non expressum, L praecipimus in finem de Appellationibus ergo dcta 3 Ad primum . fundamentum sententie conistraria' respondetur posse rem longissimi temporis laborantem ignorantia juris, si omnem diligentiam, ad quam tenebatur, adhibuit, posse quidem habere bonam fidem Theologicam separatam ab omni culpaci sed tamen habere malam fidem civilem , hoc est reprobatam a jure, is prςscripto uris vitiosam in ordine ad effectum praescriptionis, qualis est ignorantia juris ex textibus supra citatis: Possessor autem malae fidei, sive Theologice, sive civiliter

ullo tempore non praescribit. - secundum fundamentum respondetur, falsum esse , quod eatenus praecis error uris impediat praescriptionem , quatenus errans in jure praesumitur habere malam fidem tota enim ratio quare praedictus error praescripti nem impedit, est, quia ita statutum fuit a jure humano civili, a quo pendent leges prae

74쪽

Tit. III. Reg. II. Iid statuendum, ex eo, quia frequenter praesuismi potest , quod possidens alienum ex iis esuris habeat malam fidem supposito tamen,

quod ex tali motivo generaliter statuerit, errorem juris non prodesse possessori, quamvis in aliquo casu particulari cesset omnis praesumis pii malae fidei, adhuc tamen subsistit etiam in eodem casu prsdictum statutum , eo proporti naliter modo, quo si Princeps ad vitandas rixas generaliter prohibuerit serre arma noctes, quamvis in aliquo particulari casu, si Petrus se rat arma noctu, non sit ullum periculum rixae,

adhuc tamen subjicitur legi generali , quia legis obligatio non cessat, quando ejus caussa finalis cessat solum in aliqua particulari persona,

non autem in universali, ars a. ea quos raro

64 ff. div reg. Iuris.' Quaeri etiam potest utrum mala fides T statoris noceat etiam heredi , ita ut heres diiscendus ssit mala fide possideri, adeoque non posse res hereditarias praescribere , ex eo quod illas in hereditatem acceperit a Testatore, qui mala fide illas possedit - adeoque illarum Ominium non praescripsit, qa Respondetur heredem universalem desuncti, qui res mala fide possedit, nullo tempore

posse praescribere res in hereditatem acceptas ,

etiam ii illas bona fide accipiat is diu possideat. Ita docet communis Doctorum sentenistia, umiturque e l. Cum heres II. ff. de div.

temporalibus praescriptionibus is ex s. cui na. Institui de sucapionibus, ubi dicitur stilles Desunctus initium j jam non habuit idei si mala fide coepit possidere , ,redi, is ρηorum. 1 deri, licet ignor ii , postes.

75쪽

Tit. II Reg. ILno prias . Ratu autem, quas ex iisdem tu ribus deducitur , est , quia heres repraesentat personam defuncti, ita ut per fiationem juris censeatur ima eademque personaci unde fit quod possessio heredis censeatur per fictionem auris una continuata possessio cum possessi ne Τestatoris . Sicut igitur possessio estatoras sui malae fidei , ita per fictionem juris censetur malae fidei etiam possessio heredis Possessis autem malae fidei ullo tempor non

Quod si contingat ut heredi, quem

diximus non poste praescribi, etiamsi possideat bona fide eisbnali , quia illi nocet mala fides Testatoris si, inquam, contingat huic heredi alium heredem succedere, eique heredi 'tariae possessionem bona fide ingrediri tunc posse eumdem heredem heredis praescribere docent ovar. Λccurtium, aliique , quos citate e sequitur Molin de Iustiti tract. 2. disp. 6s. dummodo tamen pro praescriptione non computetur tempus duorum praecedentium possessorum , qui praesicribere non potuerunt m O, 'od illorum unus habuit malam fidem per-onalem is veram, alter autem habuit malam fidem per fictionem aurisci sed solum computetur tempus 3 quo ipsemet heres heredis bona fide posside . Ratio disparitatis scribere non possit , possit autem erramediatus , est, quia in casu heredis immediati intervenit una solum fictio iuris, per quam censetur esse eadem persona cum Testatore

desuncto , adeoque mala fide possidere , sicutinata fide possedit destinctu, Vide Decium T. De

76쪽

roci per hes ionem luris censeretur etiam secundus heres mala fide possidere sicut per fictionem Iuris reputatus fuit primus heres mala fide possideri, concurrerent duae fictiones juris in eadem re δε ex eodem capite ortae atqui duas fictiones in eadem re eodem capite

ortas jura non admittunt, ii Panor probat

in c. significavit 36. de rescriptis nu. s. arg. desumpto ex l. I. Q demotis promissiones ergo quamvis primus heres per fictionem juris e leatur mala, fide possidere, sicut mala fide porusedit Testator defunctus; non propterea censetur per fictionem juris mala fide possidere secundus heres, sicut per fictionem juris reputatus sui mala fide possidere primus heres. 4 Quaeres utrum in tali casu ille secundus heres praescribat cum titulo adeoque ad complendam praescriptionem ipsi sufficiat longum tempus polsessionisci a potius praescribat sine titulo , adeoque pii requiratur longissimu*. possessionis tempus ad praescribendum . Ratio dubitandi est quia ex una parte videtur non carere tituloci quidem inter titulos, quos supra enumeravimus habiles ad praescribendum unus et pro herede, quando scilicet aliquia acceptum est,is potadetur tamquam hereditas relicta in praesenti autem casu supponit ille secundus heres passidere rem in heredita-

relictam.

Ex altera parte si ille secundus heres sit

de numero eorum, qui in jure vocantur heredes sui, i necessarii veluti filius , de filia reis spectu patris, sub cujus potestate int, de quibus ferino est in . ii autem institi de here

77쪽

Tis. III. u. ILdum qualitate, & differenti, si inquam secundus heres sit heres suus, videtur non possie prγscribere cum titulo pro herede, sed ut praetcribat necesse eme, ut possessionem bona fide contineat longissimo tempore, quantum requiritur ad praescribendum sine titulo. Ratio est: quia in l. ibi a C. de Usucapione pro herede, exinpressi dicitur e nihil pro herede οὐ usucapi

sui heredibus existentibus , magis obtinuit. 6 Respondetur esse sententiam satis communem inter Doctores , quod Filius non possit praescribere titulo pro herede praedictam rem alienam, quam Pater per fictionem Iuris possedit mala fide. Probant hoc tum ex auctoritate illarum legum , quas praedicto modo communiter iliterpretantur tum etiam ex ratione; quia filius adiens hereditatem patre deiuncto, non censetur novum dominium acquirere, sed continuare solum dominium sui Patris; siquidem etiam vivente Patre reputatur tamquam Dominus rerum sui Patrisci ergo ingressus filii ad hereditatem paternam non dat novum ti- tulum filio ad acquirendum dominium rerum pometiarum a patre, sed solum quasi continuat praecedens dominium , quod habuit simul cum

patre : ergo si aliund pater non habebat minium alicujus rei, ex eo, quod per fictionem juris mala fide illam ponderit; neque filius habere potest idem dominium ex ingressu ad hereditatem oppositum contingit in herede non necessario, quia talis heres per ingressum ad hereditatem acquirit titulum ad comparandum dominium sibi rei, quam defunctus pomedit bona fide personali. η Haec sententia habet magnum robur con

78쪽

inunt auctoritate Doctorum. Hac tamen niastantes, censeo non esse improbabili, quod etiam heres suus, is necessarius possis pretieribere titulo pro berede rem alienam, quam functus possedit bona fide personali , adeoque ad praescribendum sussicere eidem hereditatempus, quod sussicit ad praescribendum cum tituisio quam sententiam esse satis probabilem dicit etiam essius lib. a. de Iustit cap. 6 dub. num. M. Ratio hujus probabilitatis est, quia quamvis filius existens sub potestate patris et

iam vivente patre reputetur tamquam dominus rerum sui patris , propter futuram successiouem necessariam , non tamen habet earumdem rerum possessionem, vivente patre cum

neque possit illas attingere sine patris concessione . Acquirit igitur de novo possestionem post mortem patris is quidem cum titulo, quia Icilicet est ejus heres Atqui ad incipiendam praescriptionem cum titulo, sussicit , ut bona fide incipiatur possessio cum titulo, ut patet ex supradictis ergo c. 4 Quod attinet ad citatas leges pro sententia contraria , responde tali loco citat. cum ilio in titul de heredum qualitate , differentia , me satis probabile, quod ilis leges sint aliter explicandae, . itaut scilicet quando in I. Nihil dicitur non posse uiuos pro Bereae Ius heredibus existemibus , non sit en sus , quod suus heres non posiit usucapere titulo r herede sed quod alii non possint usucapere titulo pro herede , quando existit heres Iuus et existente enim herede suo , titulus pro herede alteri convenire non potest', cui explicationi consonat, etiam L ex testamento a. Q

79쪽

66 Tit. III. Reg. II. a unde Liberi, ubi dicitur ex testamento, vel ab intestato existem filio , vel nepote suo herede nemo potes ab intesato beres existere. Item quando in lib. a. n. pro herede dicitur filius a patre heres institutus res hereditarias a patre sibi donatas pro parte coheredum usucapere non posse , non sit sensus, quod filius usucapere non possit res quascumque hereditarias titi pro hereae, sed solum quod non possit praescribere vitulo pro herede res sibi a patre donatas

cum enim plas naturaliter pessidere coeperit titulo donationis, vivente patre, non O- tot post mortem patris incipere easdem possidere titulo heredis, quia ex eadem . D. a. n. pro herede is ex . cum nemo S. cap. de acquirenda posseisione, Me l. possident. 3. Lillua, nemo potest mutare caussam possessionis naturalis. Videri potest var in Comment.

huius regulae οἴ νον p. a. f. s. nuia . cies.ssi de acquir possess. . Hactenus dicta circa aeredem procedunt in herede universali. Quod si sermo sit de successore, vel herede particulari, qualis est v. g.

Legatarius, immo & quicumque bona fide su cedit alteri , sive vivo, sive deiuncto in aliqua re quocumque titulo, sive oneros , ut emptionis , permutationis , sive lucratiis , ut donationis , lagati M. tali successbri particu- lari non nocere malam fidem antecesibris, docen pessim Auctores e l. an minum 3 de diveita temporalibus praescriptionibus, adeoque eumdem posse praescribereri ita tamen ut tempus jua praescriptionis incipiat a propria possessione an fidei, non aurem a tempore, quo antecessis mala fide possedit , ut nota

80쪽

Tit. III. U. II. . si Glosi in eadem an vitium Ratio disparit iis, quare mala fides anteces ris noceat successori universali, seu heredi, non autem n*ceat uxcessiori particulari, est quia heres per fictionem juris repraesentat personam desuncti, unde lib. M. C. de acquirenda possessiqne, dicitur vitia possesionum a majoribus contracta perdurant , is Uccelserem culpa auctο-ris sui comitatar . At successis particularis , cum non repraesente personam defuncti, nec

succedatis ejus vitium ; unde potest praescriptionem incipere, si bonam fidem habeat. so Complebitur autem ejusmodi praescriptita, quando res ab ipso bona fide fuerit possessa longo tempore, quale requiritur ad pra scribendum cum titulo, qui Iupponitur hic intervenire , exceptis tamen duobus casibus . . Priamus est, si proprius illius rei dominus ignosti et esse eamdem alienatam, quia tunc ad prς-

stribendum non sussicit possessio longi ten .poris, sed requiritu pomessio temporis longis ii mi, perinde ac si titulus non interveniret. ut expresso dicitur in uthent Maia fidei

I. praescript longi tempori Io veliso annorum quod tamen intellige de re immobili ut advertit,olin tractra de Iustit disp. 63. quia in eadem ut henti sermo esse videtur de sola praescriptione rei immobilis Secundus casus est si res illa, quam successor particularis bona fide accipit , sit res Furtiva , aut vi possessa. Tales enim res usucapi nequeunt 'non statim a fure, aut violento occupatore, sed etiam a quocumque alio, qui bona fide

eas accipiat per emptionem, aut donationem, ut supra diximus ex s. Furtivae quoque res ha- stit.

SEARCH

MENU NAVIGATION