Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quàm contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & Romani, sed etiam juris Francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi, ..

발행: 1691년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

r o 4 tam Canonici Theoria,

pars altera suo jure haudetur. Sed si hoc dubium vel opinio habeat leve

aut temerarium sundamentum , posse ex Pastoris sui consilio non sollim reddere, sed etiam exigere debitum , postquam illi consilio acquiescens suam levem & temerariam credulitatem practice saltem deposuerit. XVIII. Demum adverte , nullum Superiorem , sive regularem , sive secularem , quin imo nec ipsum quidem Summum Pontificem, posse ad aliquid obligare sub peccato mortali,nisi ex gravi causa & capaci tantae obligationis, sive per te , sive ratione circumstantiarum, quae rationabilem sic imperandi causam inducant. Potcstas enim Superioribus , Domino collata fuit ad bonum , dc non in perniciem animarum , & ut ait Paulus 2. Corinth. t 3. in aedificationem, & non in destructionem. Unde nec ipsa divina praecepta obligant sub mortali culpa, nisi gravis materia subsit. S.Bernardus ira 1.de praecepto Sc dispensat. SIlvester verb. Religio 6. q. 6. Lessius

lib. 2. cap. 4 I. n. 73. addens hanc esse communem Doctorum sententiam ..

Obedientia Ecclesiasticae institutioni rependenda tria personarum genera recitationi Divini Officii, seu Horarum Canonicarum astricta tenet. Primo,Rel igiosos professos choro depututos : secundo Clericos sacris initi tos ordinibus t tertib Clericos Beneficia possidentes. Non eximuntur ab hoc officio sacri aut beneficiati Clerici, sive in exilium, sive ad triremes,

aut perpetuos carceres compulsi, aut degradati, juxta omnes fere Doctores e non tamen his licet proferre, Dominus vobiscum-Ratio est, quia vinculo alligantur indelebilis characteris. At vero Religiosi nullatenus sacri, ad triremes amandati, aut ex Monasteriis ejecti , ab hoc onere liberantur.

Cum enim in eis istud onus officii ex sola Monasteriorum consuetudine, aut Regulae Monasticae praescripto ortum ducat, quoties Religiosi ex M nasteriis & communi Regula ejiciuntur , tametsi votiva castitate adhuc adstringantur, non tamen Regularibus observantiis : quippe qui transsati sui ex illo statu & conditione , quae ipsos ossicio Divino tenebat devinctos , 3c monasticis, a quibus amoti 1unt, institutis. Ita Solus tib io. de

justit. quaest. s. arti c. 3. Bonacina tract. de privata Ossicii recitari disput. r. quaest.2.punct.1.num. & 6. quanuis SuareΕ, aliique non pauci re se genturia Eadem pariter ratione Moniales,quae dissipatis, sive ob extremam rerum omnium indigentiam, sive ob belli calamitates coenobiis , privatam ad sortem ,& societatis coenobilicae expertem redactae sunt , exsolvuntur ab ista Divini Ossicii privatim recitandi obligatione , quatenus , statu illo removentur, in quo vigebat illa obligatio. Atque ita decerni, ac definiri vidimus ab Episcopis & Regularium Praelatis .ingruentibus hujuscemodi casibus. Sed si alio communitas Montalium simul digrediatur. illa in eisdem ossicii persolvendi obligatio perdurabit, adhuc perseverante

regulari inter ipsas societate. Ad hoc argumentum spectat caput Ex multa, Quod autem, de volo : sanciens uxorem quae Viro suo adhaerere tenetur, non tamen hac lege teneri , si vix ad transinatina etiam ex. voti necessitate

proiiaisca

132쪽

Praxis. Lib. I.

proficiscatur a quia sic mutato pristino statu, pristina quoque desinit, aedirimitur obligati O

CAPUT XXII.

paupertate Regolarium.

U Exest Regularium paupertas I una quidem generalisac essentialis, alia particularis & accidentaria. Generalis ea est, qua omnes & singuli Religiosi , nemine excepto , asti imguntur in vim communis voti paupertatis : & dicitur quoque essentialis, quia totum quod habet, adessentiam pertinet paupertatis;

Ec si quid inde minuas ae demas , hoc ipso deperibit religrosa paupertas. At ver δ particularis seu accidentaria paupertas adjungit rigorem & observantiam particularem aliquam pro Regularum & Constitutionum diversitate , supra id quod omni religio sae paupertati essentiale e st. Et ita faeil contingit,ut iisdem in circunstantiis aliquis Religiosus stlictioris ordinis,

exempli causa Capucinus, aut Disicalceatus Carmelita, peccet mortaliter Corura professam paupertatem ἔ in quibus tamen circumstantis Religiosus

aIi quis laxioris aut mitioris Instituti, verbi gratia Benedicti nus , provisus de beneficio, vel de Pensione Regulari, nullatenus peccabit. Ista distinctio plane est necessaria addiscernendum quid licear, Vel non liceat huic.

vel i lii Religioso circa professam a se paupertatem, & quodnam peculiumve Iiste, vel ule Religiosus licite, aut illicite habere possit. II. Tripliciter potest intelligi de quo tractamus peculium. Primδ ut si in dominio & potestate possc ssoris : secundo ut versetur in pleno usitavel usu fructu, de quo possit quis ad suum libitum disponere , atque independenter ab alto: denique tertiiu ut sit in usu &administratione , qtiae ad alterius arbitrium possit revocari. Duae illae prsores peculii species secum involvunt proprietatem dc independentiam , ideoque repugnant Regularium paupertati, cap. Non dicatis, in.q. r. &cap. Monachi , de star. Monach. Quinetiam sie decernit caput Cum ad monHie iam, eod. tit. Nec estiis mei Abb, quod super habenda proprietate possit cum aliquo dissenore,quia ab. diciniopaupertatis oleui ct odia castitatis, adeo annexa est Regula Monach si,ut contra eam nee summus Pontifex iust licentiam indulgere.Hoc intel lige, dum est stante voto,nec exetationabilia muIque urgente causa per dispensationem relaxato.Tertium porth peculii genus religiosae paupertati essentialΦ

133쪽

i o g Juris Canonici Theoria,

III. Tacitus Superiorum consensus plerumque colligitur ex usu qui viget in Monasterio , vel in ipso Ordine , in quo peculia ista permittuntur seu tolerantur 1 Superioribus, aut longo usu robur acceperunt , aut etiain. ubi Statuta & Constitutiones editae sunt circa hujuscemodi. Tunc enim Religiosus his sundatus possidens aut alienans , non possidet vel alienat tanquam dominus aut proprietarius, sed dependenter , Superiorum , aut ipsius Ordinis concessione. Id vero lassicere ad conscientiam tam Religiosi possidentis vel distrahentis, quam ejus qui ab eo accipit, docent Navar-ra, Valentia , Molina, Sanchez, Lessius , Azorius, Bonacina trach. de largition. muner. pundia 6. propos. 2. num. II. IV. Norint autem Regulares, nullam esse praescriptionem adversus ea quae sunt Religioni essentialia , & cum votorum Observatione incomia patibilia, qualis est proprietas ac dominium. Recte vero S. Basilius consti tui. monast. cap. ult. docet omnem ad hoc astringi Monachum , ut , se omnem abdicet privatam possessionem. V. Clemens Papa VIII. in Bulla 18. incipiente Religiose, prohibet Re- ligiosis quidquam elargiri,nisi accesserit consensus Capituli generalis, solis exceptis levioribus esculentis & poculentis,atque munusculis ad devotionem pertinentibus , necnon pecuniis quae ad cultum divinum aut in eleemosynas magis necessarias impenduntur. Excipit antem ab hisce prohibitionibus Religiosos Ordinum Miliarium, ut Sancti Ioannis Baptistae &smiles. Ista tamen Constitutio per contrariam ubique fere consuetudinem videtur abrogata. Et qui eam commentariis illustravit Bonacina scribit, Regulares nequaquam illi contravenire, qui magnam etiam pecuniae summam impendunt de Superiorum Ordinis sui coniense in res divini cultus, aut in pauperum subsidium. VI. Verum , praedictis excipiuntur Regulares beneficiarii: si enim

Bonacinae fidem habemus in eodem Commentario, p. a. n. 2. &Navarrae .& aliis ab eodem adductis restibus, Beneficia dispontioni Praelatorum aut Conventuum minime subjiciuntur, ex quo particularibus Religiosis fuere assignata. Additque jus idem extendi ad pensiones attributas aliquibus Religiosis per Praelatos Regularium, aut per Monasteria, ad eorum victum& proprios usus , de quibus etiam nullas reddere solent rationes Praelatis aut Monasteriis : ita ut cribat, de iis quae victui suo moderato per parcimoniam subtraxerunt, posse istiusmodi Religiosos beneficiarios pro suo libito ad quonibet non illicitos usus impendere. Quod idem repetit in trach. de oblist.benes disp. .p. 2. num. 23. ibique diserte asserit, Religiosos Beneficia habentes posse ad libitum instar Beneficiariorum secularium de illa fructuum parte disponere, quam honestae suae sustentationi parcius vivendo subtraxerint. VII. Verumtamen haec tam absolute per Bonacinam alios quondam asserta voto solenni paupertatis directe repugnant: cui nihil tam estoopositum ut proprietas vel usus fruehius independens, quae quidem nec in

Mili

134쪽

Militatibus quidem ordinibus admiserim. Magis itaque placet Aetorii doctrina recipienda tam in beneficiatis Monachis , quam in Militibus Religiosis. Sic igitur ille toto. I lib. I 3. cap. . quaest. 9. Ulterius etiam quaeritur, an Remioli Militares, usi. Hierosolymitarii Equites, reddituum ivsis commenditorum fiuctus sibi acquirant,emque faciant suos, ac libere in usus quos voluerint, Neudere possint ' Quidam existimant esse fructuum dominos , ct pave

larem, qua per votum astrinssuntur, non repugnare dominio usus ructus, ere. Re-

sudes paupertatem quam Hierosodimitani Milites Equites S Ioannis,S.I.scobi, st Calatrava , ct Alcantara in Hi ania , ct aiii Commendatarii vovent, . non esse arue arctam ac Monachorum or Mendicantium ; hi enim se abdicant

dominis 2 usu rerum,qui in jure ron in facito consistit: illi vero Milites rimianium quidem ct proprietatem dimittunt sed non jus ad usum. Ordo enim concedit eis in annuos redditus percipiant ad vita tempus, ita ut de fructibus postsint liberediti onere in juresibi debitis quoad Uume que locent,permutent,vendavi, donent vel arbitratu suo absumantini ex bonis sui ordinis 2 consensu suorum Superiorum jure perceptos. Etsi vero in facto parum quoad hoc a Micis proprietariis differam ; in jure tamen differunt,quia laici percipiunt propria authoritate quasi domini: Milites vero Sacri ut ex alienis bonis,scilicet ordinis sed sibi commendatis, atque ex Superiorum nutu 2 voluntvie percipiunt. Hactenus Agor. Dicendum igitur, Beneficiarios Regulares, sive Benedicti nos, sive Canonicos Regulares , quanuis habeant liberam fructuum dispositionem, non tamenelle eorum dominos; quia libera illa fructuum dispositio non est tanquam propriorum bonorum, ted tanquam bonorum ordinis, quorum di speia lationem & administrationem ipse ordo ipsis indulsit. Atque illud est tertii

generis peculium, cujus sunt capaces aliqui quorundam ordinum Religiosi. VIII. Sed & hoc insuper tenendum est , illam Beneficiariorum Religiosorum dispensationem ac usum circa fructus, minus liberam esse quana quae Militibus Regularibus competit. Cum enim horum vivendi ratio in externis nihil a ratione differat, quam sequuntur Nobiles opulenti secularcs, cum quibus etiam versari Sacri Milites ordinarie solent, eadem uti liberalitate possunt in rebus licitis , qua solent alii paris conditionis N biles opulenti, peraeque ab avaritia & prodigalitate alieni. Ubi tamen Sacri Equites per excessum peccarent, gravius esset horum peccatum quam reliquorum Nobilium Seculi: tum quia rebus sacris , quales sunt Commendarum fructus, abuterentur : tum quia pias fundatorum intentiones eluderent; non tamen harum superfluarum & illicitarum expensarum restitutioni obnoxii essent, cum tamen reliqui omnes Regulares beneficiarii, qui Beneficiorum fructus male conssumpsere, teneantur Vel pauperibus, vel Ecclesiis restituere .Haec sere Aetorius loco cit. Hac tamen parte Regulares MiIites admonitos volo, ut meminerint, & alte animo infigant Apostolica verba r No I te conformari huic seculo. Et, Totus mundus in maligno vositus est. Et,Ut non cum hoc mundo damuemur.Doues seculares splendi dilis viventes,

' - oenis e Togantes,eidem cum divite illo, quem Loc commemorat,

135쪽

io 8 Juris Canonici Theoria,

epulone damnationi se immergunt. Sed Equitibus Regularibus se viventibus fortior etiam instat cruciatio ex silperaddito votorum solennium arctiori nexu. IV. Gravis quaestio est, utrum census vitalitius in favorem Religiosi constitutus, sit licitus, necne Respondeo cum Lessio lib. 2.de just. Cap. dub. s. num. I. & ΑΣOrio rom. I. lib. I x. cap. s. q. 2. licirum elle, modo concurrant simul quatuor conditiones. t. Ut census assignetur propter alimenta ususque necessarios,&nullatenus superfluos ipsius Religio ii. 2. Ut administratio pecuniae censualis non committatur ipsi Religioso,sed aliis, puri ossicialibus, per quos in usum talis Religiosi pecuniae expendantur, juxta Decretum Trid. se is x s. de Resular. cap. 1. 3. Ut Religiosus, cujus gratia constitutus suit census,nihil sibi juris in eum vendicare possir. 4.Vt Praelato Regulari liberum sit illum etiam censum in alios usus dcstinare, dummodo aliunde talis Religiosi necessitatibus cereb δc secure provideat. V. Roaeritur praeterei, utrum Religiosus qui suam proposuit indigentiam circa necessitates suas proprio Superiori, & hic et injuste denegat, v. g. necessarium morbo medicamen , cibos , vestes , stragula , unde graVepatitur, aut proxime imminet incommodum, possit occulte de Monasterio subripere sbi necessaria r Posse assirmat Boracina tract. de restitui. disp. 2.' quaest. Io. punct. 3. post Navarram , AEorium , aliosque , quos ibi citat. Tunc enim Superior iste irrationabiliter invitus, & subditus illi Religiosus habet ab ipsa naturae lege jus suis necessitatibus succurrendi. Verumtamen Religiosus usurpans sibi necessaria absque Superioris licentia , eoque inconsulto , peccat mortaliter ac dupliciter, tum ratione surti, tum ratione sacrilegii, contra paupertatis votum usurpando sibi proprietatem & dominium. Itaque non potest Regularis quidquam pro suis necessitatibus subripere , nisi prius urgentem , quam patitur , necessitatem Superiori exposuerit, illeque providere neglexerit.

CAPUT XXIII. Luatenus sit licitus ad alteram Religionem transit

itus.

UABus primariis regulis tota ista quaestio expeditur. Primum esse illicitum transitum i strictiore ad laxiorem Religionem. Secundo neque licitum esse digressiim ab Ordine Mendicantium ad alium ordinem non mendicantem , excepto Cartu siensium ordine , sub poena excommuni nationis Papae reservatae,ipso facto incurrendae tam , transeuntibus quim1 reeipientibus Religiosis, juxta extra ag.communem I .de Regularibus. II. Constat ex cap. Sane de Camnico, de Regular. Religiosum profec: sum

136쪽

λα posse ad strictiorem Religionem transire , dummodo , suo Superiore

licentiam petierit , quanuis eam ab eo non obtinuerit, nihil obstante suae Religionis privilegio de non transeundo in alium Ordinem. Docent verhNavarra consit. 43. & Sa in exemplaribus emendatis , verbo Religio, n. 38. de quolibet ordine posse quemlibet Regularem ad Cartu siensem ordinem se trans serre,citra ullam Papae dispensationem : quandoquidem hoc, Iure Communi conceditur, d .extrav. I. quae est Martini V. Idemque Navarra de Regularib. comment. . n. 3. asserit, si sit probabile dubium, quaenam post

Carissenses si Religio strictior, debere Religiosum qui transire in alium ordinem praetendit, stare judicio proprii Superioris. III. Et si vero perfectio unius Religionis prae alia ex fine dijudicanda sit, &ex mediis per quae tendit ad finem , qui est amor Dei & proximi,

praesertim circa procurandam animarum salutem,ut docet S.Thomas ; attamen in foro Ecclesiastico ubi agitur de transitu in alteram Religionem , attenditur potius major vitae asperitas seu austeritas, praesertim circa silentium& solitudinem. Layman. lib. 4. tract. 4. cap. 6. num. Io. addens majoiarem austeritatem non esse pensandam dumtaxat ex primitivo Religiosi Ordinis Instituto, sed secundum praesentem observantiam : atque aded Religiosum, qui strictiorem Regulam professus sit, si jam illa Regula non servatur in ordine, posse ad laxioris Instituti Religionem transire, in qua primitiva Regula servatur & viget. Layman.loc.cit. post Panormitanum ad C.Liser, notabili 9.de Regular. qui etiam id probat ex verbis ipsis d.c.Licet, de c.Sane, de Regular. Sylvestcum vere. Religio 4. n. 2. 3c 6. Prosper etiam Famanus id confirmat ad c.Non est vobis,n. 11.eod.tit. Quin etiam ante hos

omnes S.Thomas 2.2.q. 89. art. 8. in corp. qui hanc doctrinam confirmat

exemplo Sancti Ioannis Abbatis apud Cassianum collat. I9.Cap. 2.1.5 6. IV. Nemo Regularis absque Summi Pontificis dispensatione transire potest ad laxiorem Ordinem. Concit. Trident. sess. 2 s. c. I9. de Regulari etiamsi ait Navarra de Regularibus comment. . n. 3.) ex infirmitate aedebilitate corporis Regulam suam servare non possit. V. Disputat prolixe Carolus Fevretus lib. 2.de Abusu, cap. 3. de translatione Monachi ad diversum Monasterium alterius ordinis ; alseritque hane esse praxim Gallicanam, ut illa nullatenus Valeat,nisi ex peculiari Papae dispensatione. Utcumque res ea sit, ipse viderit : non tamen recte hoc probat adducens Senatusconsultum Pariu ense, quo Abbas Sancti Petri Vivi, eo quδd habitum Benedictinum indui si siet quibusdam Regularibus

Franciscaris, compulsus sit eosdem cum Franciscano Habitu repetenti Franciscano Praelato restituere. Id vero Senatusconsul rum nihil decernit, nisi communi Iuri Canonum conforme , quod in universa viget Ecclesia, juxta Martini Papae extrava g. I. de Regularibus, quae sic incipit, Viam ambitiosa , qua prohibetur Mendicantium ordinum Regularibus ad alium quemcunque ordinem transitus,excepto Carrusiano,citra licentiam suprema Sedis. Ea vero constitutio non revocat licentiam generalem Canone

137쪽

3 3 o Juris Canonici Theoria,

indultam pro transitu ad austerioris observationis Ordinem,iis qui in ordine Mendicantium professionem emiserint. Sic non rardevenit,ut nonnulIi

praecipitato judicio ad jus Galliae speciale trahant Curiarum placita prorsus

diari communi consentanea: Cum igitur Fevretus nulla alia probatione ni-Zitur, ejus testimonium, si aliud argumentum solidius non occurrat, nihil in hae re convincit de Galliae consuetudine peculiari. VI. Eidem tamen Fevreto in eodem capitulo lubens assentio, quaesti item moventi de Abbatis Commendatarii potestate' circa subditorum Monachorum transsationem in diversa a se dependentia Monasteria ; est enim

rationi congrua illius distinctio ista t vel Monachum transfert per depe dentis a se monastici Beneficii collationem,& sic legitima est illa transsatio; quandoquidem Commendatariis Abbatibus competit libera Beneficiorum collatio, ex qua sequitur in proviso jus & obligatio residendi : vel Commendatarius alia , qu im collationis via illam trinsferendi potestatem sibi vindicare intendit, verumtamen jus illud non aliter haber, ni si Cardinali sdignitate praefulgeat. Enimvero jus istud soli competit Commendatario Cardinati; necnon Priori Claustrali, qui solus professiones solennes admittere potest,cui spondetur obedientia regularis,inhaeret, utpote ad quem spectat interius ac regulare Monasterii regimen. Ibidemque ita judicatum refert a Senatu Divionensi adversus quemdam Commendatarium , addit Aetiam pecuniaria multi, Febr. 17. . I 627, VII. Commendatarius perpetuus, quanquam , solo Papa provisus hac lege, ut per cessum aut decessita provisi desinat Commenda, tituloque redintegretur, potest nihilominus Commendae suae renunciare in favorem apud Papam,vel absolute ac simplichet in manus ordinarii, qui non poterit eandem alteri conferre Commendam, sed sollina in titulum , nisi sit

Consistoriale Beneficium, de quo solus Papa disponendi potestarem habet.

Etiamsi verbpost Commendam Papae finitam dicant Ultramontani Doctores, non posse ab ordinario provideri in titulum, eo quδd Beneficium peream,quae praecessit, Commendam si jam Summo Pontifici affectatuna et in Regno tamen Franciae contrarium jus usu indubitato viget, ut possit Ordinarius postquam Commenda Papae desit, de titulo providere ad libitum, ut scribunt unanimes Gallieani Iurisconsulti, bustus tract.de paci fic. possessinum. 46. seqq. Guido Papae quaest. II 2. RuΣeus tract.de Commendis, quaest. 6. Fevretus lib. 2. cap. 6.14. 24. Qui iidem docent praeterea Gallicanam istam praxim fundari in Concordato Bononiensi, quo reservationes sublatae sitiat in Gallia , tit. de reservationib. I idem quoque tradunt ό in eodem Regno Commendas perpetuas solere permutari cum Beneficiis in titulum collatis, hisque uffragatur Imola in cap. fin. de rer. permut. & Fodericus

tract. de Beneficiorum permul. quaest. is. Asteritque Rebussus in praxi, ii . de Commenda , n. 13. sepius se vidisse Beneficium commendatum permutari cum alio in titulum, etiam coram ordinatio , tametsi oppositumius in Ultramomanis partibus vigeat- - - ι,

138쪽

es' Praxis. Lib. I. III

VIII. Clim verδ jus 8c ratio suadeant, soluta per obitum Commendi ad vitam concessa, debere Beneficium in pristiirum statum ac titulum resurgere di similiter si Clericus, sive sit Secularis, sive Regularis , , Summo Pontifice perpetuam habens indultam sibi Commendam, resignet dum adhuc in vivis est, hoc ipso illa , utpote dispensatoriὸ concessa , desinet in titulum , quo potietur is, in quem sive Papa, sive ordinarius provide

rit, ut idem tradit rivretus num. 2s.

IX. Quilibet Religiosus de licentia sui Abbatis potest mutari & trans- seni ad aliud Monasterium, quod sub eodem Abbate regitur, eandemque profitetur Religionem. Cum vero Summo subjiciantur Pontifici Monachi

omnes, atque Monasteria per universam Ecclesiam diffusa, si Papa conserret , vel commendaret Religioso Beneficium aliquod in alio Monasterio, illius hoe ipso personam transserret, ovia unum horum ex altero consequens est. Quia verδ ad notitiam transsationis Monachorum multum eruditionis eoinrt caput Cumswκla, si .fin. de praebe .in 6. ideo huc verbatim transserendum duxi: Prohibemus in per ne prioratus , vel Ecclesia, aut admini ationes ,seu Ufera unius Monasterii eonsueta per ejusaem Monachor Iιbernari, eommittantur deinceps atque authoritate Apostolica Sedis alterius Manasterii Monaehisgubernanaa,nec hactenus commissa dimittantur ei e edper eos ad quos pertinet, libere ordinentur ; eum illis non sierat habere locum in diversii Mona heriis, quorum unum ab alio non dependet ; nec aliorum Monasteriorum,msi canonice transferantur ad'O,Priaratus,Ecclesias,adminiyirationes vel officia gubernare.Qui vero contra prohibitionem prasentem pradicta de c/tero alienis Monachis eommiserim , vel dimiserint jam commissa , ea νice ordia

nandi de ipsis sint potestare privati . ct de eisper Diaece sarios c si exempti non fuerim2 alioquinper Sedem Apostolicam ordinetur. Ii autem qui easuscipere,ves susce a prosum erum detinere , readantur ineligibiles ipso jure.

CAPUT XXIV. Vtrum Beneficiarii , aut Episcopi olim Religiosi,

aut Alii etiam quilibet Regulares testari po*nt de fructibin a se perceptis.

As esse Religiosis possidere tertii generis peculium , quoad

usumfructum, cum dependentia ordinis, vel Superiorum, de quo possint aliquatenus inter vivos, ad pias praelertim causas E disponere, superius docui. Verumtamen iustari nec licite, nee alidε possunt, can.Ouia in 'rediestibus, i '.q. 3. & authent.Ingressi, Cod. do

Sacros. Eccles. Neque ullatenus dispensari in his potest, nisi subsit gravis

139쪽

iix Juris Canonici Theoria,

& justa causa ; nec ab alio nisi , Papa, de iis quorum usiam ad nistrationemque habet Religiosus. Censent aliqui dispensationem hac in re nihil

esse qu,m relaxationem voti paupertatis secundum aliquam partem. Caeterum eian ad ius testandi non requiratur necessarid dominium , sufficia que consensus & administratio cum dependentia ad hanc rem, sicut &ad Relikiosi donationem ; ided melius censet Lessius hanc dispensationem non elle contrariam Voto paupertatis : atque hac ratione potest Religiosus contra Iuris reῆulam , plus juris in alium transferre , quam ipse habeat, nimirum dominium & proprietatem qua ipse caret.

II. Utrum ver δ Religiosus factus Episcopus solvatur ipso jure voto

paupertatis , ac essiciatur dominus reddituum , possitque condere test mentum,celebris quaestio est. S.Thomas 2.2.quaest. 18.art. 8.aliique plerique quos citat 3c sequitur Sancheae in Summa, tom. 2. lib. 6. cap. 6. num. 8. negant haec fieri ab Episcopo Religioso posse citra Papae rationabilem di

pensationem , hoc argumento , quia non laxantur religiosae professionis vota per sequentem Episcoparum, nisi quatenus muneri Episcopali tan- ouam majori bono Obsistunt. Ius enim naturae prohibed, ne ea quae Deo sancte promissa sunt, sine ulla necessitate solvantur Universaque ipsa Ecelesia,tam orientalis in Synodo octava oecumenica contra Photium can. I . quim occidentalis in Concilio generali Lateranensi sub Innocentio III. can. i 6. Monachos ad Episcopatum promotos obligat ad δeserendum regularem habitum e quae sanetio legitur & in cap. Clerici officia, de vita &noneae Cler Atqui administratio bonorum Ecclesiae quae competit Episcopo, nihil obstat paupertati religio is, ae abdicationi dominii. III. Ex opposito, , votis Religionis immunem fieri Episcopum aErmant Dominicus Soto lib. I. de just. quaest. . arr. LaS ulria Vasque Z in p. R.

asserit Monachum factum Episcopum, dominium verum habere, & vinculo paupertatis solvi,arque multb magis a praeceptionibus & abstinentiis ire Regula praescriptis, quae utique non pertinent ad ipsius Religionis essentiam, ad quam tamen pertinet paupertas. Huic sententiae favet anon Statu una, I 8. quaest. I. diserte dicens et Monaum quem canon ea electio a tuos

Moula xmn ea professionis absisis, ct Sacra ordinatio de Monaeia Episco-sumfacit,velut uortimm hares Paternam sibi hireditatem posea jure vendi eandi abeat. Quoad verδ Ius Gai sicanum,. vetustissima& generalis in univers. hIc Regno consiletudo viget, ut Religiosi factr Episcopi nulla in re pristinae Religioni astringantur, nisi ut colorem ordinis in habitu servent. Sunt

quippe luccessionum, aliartimque acquistionum capaces , dominia de proprietates sibi acquirunt , disponuntque tam inter vivos quis per ultima a voluntates, pro libito ec stamenta condunt, & si intcstati decedant, successores habent non Monastcrium, non Ecclesiam , sed propinquos IV. Prioribus quidem Ecclesiae seculis fas erat Eliscopis etiam M nachismum antea prosesiis testamenta condere. Ex Latinis enim ad hoc

testamenta.

140쪽

θ' Praae s. Lib. I. II 3

testamenta supersunt Sanctorum Episcoporum Caesarii Arelatensis , & Remigii Rhemensis : ex Graecis vero Gregorii Nazianaeni, dum esset, ut ibidem commemorat, Ecclesiae Constantinopolitanae Episcopus. His successerunt intermedia secuta , quibus vetitum fuit Episcopis & Clericis testari de proventibus Ecclesiae, etiam ad pias causas , cap. Quia nos, &cap. Relatum. o.& cap. Cum in officiis, de testam . quia in his rebus succedcbat illis Ecclesia. De patrimonialibus tamen, aut aliunde quam ab Ecclesia comparatis facultatibus poterant etiam ab iptis Ecclesiae primordiis ad libitum suum disponere, & inter vivos, & causa mortis. Sic enim statuitur

spostolorum canone 39. & 46. Vt Episcopi inquir) qud propria ipsorum

sιm , valeant in quoscumque placuerit haredes transferre I in tamen ad alios

res Ecclesia minime transeant. Et Antiochenum Concilium Iulio I. Pontifice habitum, sancit can. 24. ut possit quidem moriturus Episcopus quae sui patrimonii sunt, quibus ipsi libuerit relinquere, sed ipsae res quas hisbebat Ecclesiae, sine diminutione ipsi Ecclesiae soli relinquantur. Rc ferrur in can. Quicurmque, 9. qucest. I. His concinit ac suffragatur canon η8. Concilii Agathensis,& Concilium I. Hispalense , Sanctusque Gregorius Papa lib. i p. epist. a. ad Deusdedit Episcopum Mediolanensem , ac Concilium generale Lateranense lub Alexandro III. can. 13. Sed in his postremor uinseculorum faecibus concidit demum sacra haec disciplitia , invalescente

contraria consuetudine, secundum quam scribit C Ovarruvias commentar. ad Lir. de testam . num. 23. quo Jbet Clericos Valide testari cx usu communirer recepto de proventibus Ecclesiasticis, etiam in gratiam cognatorum : solosque Episcopos testari non posse , nisi de speciali Summi Pontificis licentia. Sed de istud circa Episcopos repagulum tandem divulsum Sc abruptum fuit ; di testatur Lessus multis locis receptum esse , ut de proventibus Ecclesiasticis indiscriminatim testentur Episcopi & alii quilibet Clerici absque dispensatione ulla. Atque hanc in universa Gallia

igere consuetudinem cernimus. Sed non obstat perversa ista consuetudo quominus qui de proventibus Ecclesiasticis in res profanas disponunt, sive inter vivos, sive per ultimas Voluntates, peccent mortaliter & aeternae damnationi se obstringant.

V. Ira aliis quibusdam locis introductum filii jus Spolii,quo Episcopis&beneficiatis Clericis interdicitur ultima aliorum bonorum quam patrimonialium di s o sitio , ut his decedentibus succedat in bona ex Ecclesia acquisita non jam ipsa cui ministraverunt Ecclesia, sed Fiscus Pontificius. De hoc novissimo jure nihil legitur in toto corpore Iuris Canonici r sed prima quam comperi eius mentio habetur apud Guidonem Papae decis. ito. Verum non est receptum istud Spolii jus in Gallia , neque in Germania, neque in Belgio, neque in Lusitania. At ver b in Regno Castellae sola

Episcoporiam, non autem aliorum Beneficiatorum spolia Camerae Apost licae acquiruntur. In Italia vero tam Beneficiatorum inferiorum , q iam

P Episco

SEARCH

MENU NAVIGATION