장음표시 사용
261쪽
naota, rejectaque appellatio. Non potest tamen Capitulum procedere ad incarcerationem, sed solus ordinarius edocetque ibidem Papo sect. 3. Clericum qui ab incarceratione per Capitulum decreta appellaverat, fuisse Senatusconsulto remissum ad carceres Episcopales & Episcopi judicium. XL. Hoc denique tenendum circa res Capituli, majorem Capituli partem,quae in omnibus deliberationibus praevalere debet, sumendam esset ni si contraria invaluerit alicubi consuetudo ) non per comparationem ad minores partes , sed ad totum ipsum , iuxta Panormitanum in cap. Quia propter, de election.'& in cap. I. de his quae fiunt a major.part. Capitui. EcBellameram decis. 17s. & Zerolam P. I .verb. Capitulum, quaest. I 3. & BOerium decis. 3. Exempli gratia Capitulum constat ex duodecim Canonicis suffragii jus habentibus ; horum tres eligunt Caium, alii tres Titium , reliqui sex Sempronium e nulla ex his tribus censeri potest major pars , sed ut talis sit, necesse est in unam partem consentire septem vocales. Idquerire colligitur ex cap. Cum in Genesi , & cap. Eeelesia . de elect. Id verblocum non habet in pluribus Patronis . sive Clericis, sive laicis piat se rantibus, in quibus pars major spectari debet non per comparationem ad
totum, sed ad singulas partes, ut ait ibid. Zetola cum multis Authoribus, quos allegat & sequitur.
CAPUT XXV. De Capitulari Beneficiorum provisione , Sede nonetacante: s de simultanea Episcopi cum Capitulo provisione.
URE ordinario, neque contraria consuetudine Ioel, vel statutis specialibus, aut concordatis , aut particularibus fundationibus abrogato , Capitu Ia non modo Cathedralia , sed etiam Collegiata providere solent de praebendis quae sunt de ipsorum gremio, aliquando conjunctim cum Episcopo , & aliquando divisim ab illo. Secundum has diversitates diversis quoque Canones legimus in corpore Iuris. Innocentius Papa III. in cap. Cum Ece a multa- rana, de election. resert in Tuscia generalem vigere consuetudinem , ut in
Cathedralibus Ecclesiis solum Capitulum, irrequisito Episcopo , Canonicos eligendi potestatem habeat. Praeterea cap. In eunctis , 3. Clerici, eod. tit. loquitur de solo Capitulo eligente. Insuper Celestinus Papa III. cap. Proposuit, de concespraebend. mandatum de providenda Praebenda direxit ad
262쪽
ad solum Praepostum & Capitulum Cameracense. Quandoque jus devoluvitur 1 Capitulo negligente ad Episcopum , ut provideat ; & ex oppositoil ab Episcopo negligente providere , ad Capitulum , cap. Nulla, de conces. praebend. Aliquando alternatim, seu sui aiunt ) per turnum, proviso spectat nunc ad Episcopum, nune ad Capitulum , cap. Cum in illis , de praebend. in 6. Alias etiam jus istud soli reservatur Episcopo , cap. Omnes
Basilica, Sc cap. Nullus omnino, I 6.q. .
II. Ad quemcunque, sive ad Episcopum, sive ad Capitu Ium pertineat
jus istud providendi, exercetur generaliter circa Canonicatus, d. cap. Cum Eeelesia niterana, de election. quinimδ circa Dignitates Capituli quae vacant, qualis est Praepositura , cap. Dudum ad audientiam, de election. Et utique communi nomine Praebendae involvi Dignitates , Personatus de Canonicatus, docent Cujacius super rubrica de praebend. Lotterius lib. a. de re benefic. q. ai. ubi & alios plerosque Doctores proseri: item Pastor
lib. I. de benefic. tit. '. n. 2.
III. Si quaeris de Capitulorum Praebendis , ad quem jure communi pertineat earum vacantiumIrovisio , praecisis& seclusis particularibus,sve consuetudinibus , sive fundationibus , five statutis 3 Respondemus juris communis dispositionem hanc esse,ut haec potestas ad Episcopum simul dc Capitulum Cathedrale, cujus Praebenda vacat , pertineat, juxta cap. finale , de supplend. neglig. Praelat. & cap. Postula iis, & cap. Nulla , de
concessi. praebend. & cap. A collatione, de appellation. in 6. Atque hoc expressε tenet Glossa in d. cap. Cum Ecclesia multerama , de elech. & G lossa ind. cap. fin .de supplend. neglig. Praelat. item Rebutas consit. 7o. & Garcias de Beneficiis p.1. cap. 4. n. 42. LOtterius loco cit. aliique. Summa horum ratio est, quia Praebendae praesumuntur ex communibus Ecclesiae bonis institutae. At nomine Ecclesiae comprehenduntur simul Episcopus, qui capitis ι & Capitulum, quod corporis vice fungitur , ut ait praesare cap. No-
νὰ, de his quae fiunt Praelat. sine consens Cap. IV. Hinc deducitur haec resolutio , ut si Episcopus& Capitulum Ita
dissideant, ut eandem Praebendam diversis Clericis conferant , neutri ex illis jus quaeratur , & gesta utrimque corruant. Ita Federicus consit. 132. de Ioan. Andreas in cap. A collatione, de appellat. in 6. Adeo ut si interim Papa, vel Legatus jure concursus provideat, teneat ista provisio , ut lated,sputat&decidit Probus,&qui eum sequitur Lotterius d. lib. 2. q. 2 r.
V. Docet praeterea Garcias loco cit. ubi collatio Praebendarum com munis est inter Episcopum dc Capitulum, valere factam seorsim ab uno ex duobus , altero horum per sex menses non contradicente: pluresque ad hoe Doctores profert Est enim semestre terminus devolutionis ab uno ad alterum Col latorem , cap. Nulla , & cap. Postulastis, de concessi. praeben LVI In Collegiatis vero Ecclesiis inserioribus a Cathedrali , qaia ita
263쪽
his non est tanta communio , ut constituant cum Episcopo unum corpus unumque Senatum , collatio illa simultanea praetendi non potest. Proinde
soli competit Capitulo collegiato jus praesentandi, seu eligendi ad Praebendas , quae de tuo gremio sunt. Ad Episcopum verb pertinet jus instituendi, seu confirmandi. Ita docent Ioan. de Lignario , & Abbas in cap.
Cum Ecclesia multeranas, n. 8. de election. & Rota Romana sic decidit apud Cassadorum decis. 11. n. 2. & 3. de praebend. & LOIterius d. q. 2I. n. I JASane si tale Capitulum eligere intra semestre neglexerit, aut si incapacem elegerit, Episcopus tum demum jure devoluti. prout sibi visum suerit, providebit. VII. A Capitulo eui interfuit Episcopus tanquam unus ex Canonicis, appellari potest ad ipsum Episcopum , sea non si interfuit ut Episcopus, cap. Postulaseis, de concessi. praeb. & cap. A collatione, de appellation. in s. Uni Glossa sapienter admonet interesse tanquam Canonicum, si statutum id praescribat, quanuis honoratiore loco sedeat: hoc enim desertur ejus
dignitati. Sed ubi statutum nihil decernit, censebitur interfuisse ut Epincopus, ex honoratiore sessionis loco. Sod si Episcopus sedeat, vel su scribat sub Archidiacono aut alio Capituli Praefide, Glossa ibidem asserit
Episcopum interesse tanquam unum ex Canonicis.
VIII. Duos eventus hic adnoto , quibus CapituIum jus suum nonami sit, , quo tamen excidisse videbatur. Primus est in cap. Eeelsis , de
institutioni b. ubi Capitulum Canonicorum aliquod vacans Beneficium, in quod ei competebat jus vel patronatus , vel collationis, per nae la7cae contulit. Super quo admonuit Papa , ut dejecto cui contulerant laico,
provideant de Clerico. Alter eventus est in cap. v Umissa, de jurepat r. Ibi patronus laicus , aut etiam Capitulum contulerat Beneficium cujus habebat patronatum alicui Clerico et sed postmodum meliore judicios quatenus advertit se eonserendi potestate carere Clericum alterum Episcopo praesentavit. Quanuis Clericus ille , cui praeter jus contulerat, posteriore Capituli deliberatione appellasset, praevaluit tamen posterior Capituli deliberatio , quam Summus Pontifex suo rescripto roboravit. Unde collige, Capitulum per utramque indebitam deliberationem jussuum non amisisse , eo quδd quamprimum agnitum errorem sponte aenitrδ purgaverit, di correxerit. Non enim praestat impedimentum ut
ibid. dicit Glossa j Nod de jute non sortitur effectum. J
264쪽
Beneficiariorum haredes aut s.ccessores ad quid
XAMINANDAE primum hie sunt obligationes ejus qui iis Beneficium successit, deinde haeredum Beneficiarii. Sciem dum in primis , successorem qui super suo Beneficio inqui ratur propter desectum vel incapacitatem ejus cui successit. non teneri sui praecessoris jus tueri , ejusve titulum exhibere , nis dolus Si collusio inter utrumque probaretur , aut de jure praesumeretur , qualia praesumitur si post litem contestatam praecessor resignaverit. Sed citra fraudem non tenetur succedens Beneficiatius de praecessoris defectu, licet talis nisset , ut potuisset ejus Beneficium canonice impetrari dum possidebat. Felinus in cap. Venerabitim, de exception. Laurentius Bouchellus itipraxi benes verb. Permutatio. Ratio fiandamentalis est , quia no 3 per reis signationem, sed per collationem jus in Beneficio attribuitur , cap. Moibi absenti, de praebend. in 6. & Clement. unica , s. Porro , de praebend.
Itaque provisus non habet jus situm , resignante cui succedit. sed ab ipso
II. Verumtamen sueeessor in Beneficio tenetur illa praecessoris sui debita solvere. quae pro Ecclesiae necessitate contraxit, ut decernit cap. Ad hoe, de solution. Sicut enim haeres succedit in universum jus defuncti. L Hereditas, D.de regul.jur. ita successor praecetari succedit in univeisum Eeelesiae seu Beneficii jus , cap. Relatum , ii 2. g. Nomine , de testam. &similiter aequiparantur quoad solvenda debita sicut haeres & defunctus
praece re contracta , ut ibid. dicitur. In his tamen notanda haec differentia, quia haeres tenetur defuncti debita exsolvere qualitercunque conistracta: sed succedens in Beneficium, non ad alia tenetur , quim quae contraxit praecessor pro Ecclesiae necessitate, aut utilitate. Licet autem Inn centius in d. cap. Ad hoc, requirat praeterea ut probetur versum esse in Ecclesiae utilitatem, textus tamen id unum requirit, ut contractum fuerit debitum in Ecclesiae necessitatem. Et ostiensis in tit. de solution. num. 3.& Prosper Fagnanus in d.eap. Ad hoe, melias dicunt, non requiri ut re- ipsa versum sit in uillitatem Ecclesiae: atque 1 paritate rationis probari potest per legem LMeius , D. de exercitor. act. Allegatque Fagnanus complures hujus sententiae Doctores, additque hanc oppositam Innocentiis .iententiam esse inter Canoni stas communem.
265쪽
III. His adjunge , quod si Praelatus debita quaedam pro sui sustentatione contraxit, tenetur successor illa persolvere , cum teneatur Ecclesia
Praelato suo alimenta suppeditare , cap. Cum secundum Apostolam, de pra bend. Ita post Panormitanum, aliosque permultos docet Fagnanus, addens hoc ita judicatum in Romana Rota fuisse in causa Cauriensis Episcopi, quem damnavit ad similem solutionem pro praedecetare Episcopo. IV. Successor itidem in Beneficio lolvere tenetur pensiones tempore praedecessoris decursas, nec tamen solutas, d .cap. Ad hoc , & ibi Fagnanus n. i 2. & seqq. modb pensionarius probet diligentias a se contra praedecessorem factas , ejusque haeredes , & modo remaneat successori congrua sortio , quae in primis & ante omnia deduci debet. Eadem docta Pastor ib. 3.tit. I 2. & Garcias I. p. cap. 21. Sic enim novus possetar vectigalia quoque temporis anteacti praestare compellitur,l. Imperatores , D. de publicanis, dc cap. I. de solution. Sed si haeredes solvendo sint , hi primatio
Tenentur, ut superius jam notavi.
fructus Beneficii, sive jam percepti , sive percipiendi , dividantur inter haeredes simul & successores in Beneficio, eadem ratione qua Ius Civile
constituit dividi fructus dotales inter maritum & uxorem , stiluto matrimonio, eorumque amborum haeredes. Ut nimirum fructus ultimi anni ea sola parte marito ad judicentur ejusque haeredr, quae parti anni aequiparatur qua ipse sustinuit onera matrimonii ; reliquum autem uxori, l. F - λώ, D. solui. matrim. quemad. dos pet. Est quippe insignis convenientia inter conjugium corporale & spirituale, & inter amborum nera, cap. 2. de transtat. Epist. Sic igitur fructus ultimi anni possessi Beneficii competunt inter successorem Beneficii, & haeredem defuncti, pro rata temporis intra eundem annum computari, quo defunctus oner sustinuit Beneficii. Reliquum ver δ , etiam fi jam ab haerede perceptum esset, restituendum est successisti Beneficii. Itaque si defunctus polle die Beneficium ejusque onera sustinuit quarta parte postremi anni, haeres ejus reportabit quartam fructuum ejusdem anni partem , reliquum Verὲ fructuum successor in Beneficio sibi vindicabit. Alioqui enim hoc iniquum sequeretur , ut qui de Bene si io fuisset provisus , & in possessionem immissiis mense Iunio , &sequentibus mensibus omnes ejusdem anni proventus & decimas perce- pillet, eisque perceptis, si mense Octobris decederet, cogeretur ejus se eetar eodem Octobris mense per obitum , aliterve provisus toto anni res duo deservire sine ullis fructibus , eum ejus praecesser , qui ne anni quidem medietate deservisset , totius anni fructibus potitus esset , quia hus ejus etiam haeredes indebite potirentur. Bieinianus in praxi benefiti t. de patrimon. Ecclis. permultas ad Loc firmandum authoritates , &Tribunalium decisiones allegat. Idemque docent Covarruvias lib. I. var. resolui. cap. II. uum. 12. C Pinu I lib. . de sacra politia, cap.1. n. 3. LOuctua
266쪽
VI. Rursus quaeritur in dividendis illis pro rata temporis fructibus, 1 quo tempore annus sit inchoandus Respondeo , mense Ianuario, ut ex multis Senatusconsultis docent & probant Chopinus , Louetus , & Baiaquet locis citatis , & Benge usti t. de peculio Clericorum, F. I9. n. 9. o. II. Annatus Robertus lib. 3. 'rerum judicatarum , cap. 4. Papo lib. I 8. placito rum , tit. . art. I I. At vero jus commune statuit ut oeconomus constituatur, qui vacantis Ecclesiae fructus percipiat, eosque futuro succellori reis servet , cap. Cum vos, de ossic. lud. ordin.
VII. Opponet aliquis, Beneficiarium quae de fluctibus supersunt te. neri non modδ ex charitatis officio , sed etiam ex lege justitiae ad pias causas erogare. Unde sequitur omnes fructus qui post eius obitum supersunt, non posse ad haeredes transmitti , sed ad Ecclesiam vel pauperes
dumtaxat , & oppositam consuetudinem meram esse corruptelam : quod etiam constanter assit mat Navarra in suo libello de redditibus Eccles. tota quaest. 3. His respondendum cum AZOrio p. 2. lib. 7. cap. 9. hanc legem non esse Divino aut Naturali Iure introductam , sed Ecclesiastico , ac proinde pGlIe ac potuisse contraria consuetudine aut Ecclesiae dispensatione sol.i ac remitti : Neque verum esse quod scribit Navarra , oriri hanc obligationem ex pacto vel obligatione cum fundatoribus inita, ut subductis ad Clerici modestum victum necetIariis , reliquum omne in Ecclesiam vel egenos impenderetur. Non enim convinci potest aliquid tale a fundatori bus fuisse vel cogitatum, nedum in pactionem adductum. Praesumendum luidem est, noluisse illos , ut fundationum redditus luxui Clericorum in ervirent; non tamen voluisse adstringere ad hoc ossicium ulla obligatio ne nova, vel conventione supra Dei legem communem et quemadmodum testator nequaquam intendit ab haerede suo dissipari opes haereditatis ; si tamen contingat eas ab haerede per luxum dissipari, non ideo peceat haeres contra justitiam, nec restituere dissipata tenetur; quia scilicer illa te statoris praesumpta intentio non fuit in pactum aut conditionem deducta. Minime tamen excusandi sunt Beneficiarii sic abutentes a mortali delicto, di damnationis apud Deum reatu. Esto enim sint reddituum Ecclesiasticorum domini, attamen hujus dominii usus debet ex pietatis & charitatis obligatione regulari, tametsi non lege ut objiciebatur ) justitiae , aut mutuae conventionis cum fundatoribus tiaitae r & qui in superflua impendit , indubie violat Dei intentionem , quatenus , nobis ossicia charitatis exigit ; quemadmodum in Divite epulone observat Chrysostonius , eum filisse damnatum , non quia aliena usurpaverit contra justitiam , sed quia suas opes male impendit, nec pauperibus opem tulit, contra charitatem. Et insuper peccat talis Beneficiarius contra intentionem praesuruptam funis datorum , & contra Ecclesiae sacros Canones ι & tanld gravius pece tquam
267쪽
quam Dives epulo , quia iste profanas opes , Beneficiarius autem dis Iulus aut avarus sacras Opes male expendit, aut male retinet , & adeptis sibi per Ecclesiae beneficium bonis , contra ipsius Ecclesiae intentionem abutiis
tur. Sic vero abutentis valida quidem est secundkm justitiam dispositio, propter dominium ; sed tamen illicita Ze damnabilis sic abutenti: sicut
laicus in luxum opes suas prodigens valide alienat , nec tamen immunis est a peccato & damnatione. . 'VIII. An igitur peccent haeredes dum oblatos sibi , sive jure consiletudinis ab .ntestato, sive ex Beneficiarii testamento fructus istiusmodi recipiunt Respondeo , s ipsi testatorem ad hoc induxerint, non est dubium peccasse, dum rem suaserunt illicitam, quam ille testator sine mortali culpa exequi non potuit. Sed si iidem sponte oblata recipiunt, ante trecentos di amplius annos consuetudine constanti observabantur Canones, qui vetant Clerieis de bonis ex Beneficiis aequisitis, sive inter vivos , sive petultimas voIuntates aliter vim ad pias causas disponere. At subsequuta disciplinae sacrae relaxatione tactum est , ut promiscue Clerici de his sve inter vivos, sive testamento disponant ad libitum, perinde ac de patrimonialibus i qui nimδ ut fi intestati decedant , vocentur proximi agnati ad hujusmodi bonorum successionem. Cui praxi sese accommodantes Summi me , fatentur quidem Clerieum se disponentem peceare mortaliter, nec lieitum esse agnatis eosdem ad sic disponendum scilicitare , quia hoc
agentes suadent Curicis ut mortaliter peccent, quod aeterna de indispensabili lege vetitum est. Haec docent C Narruvias de testamentis in capia Cum in ossiciis, num. v. Lessius lib. 2. de justitia, cap.r'. dub. . num. M. &seqq. Bonacina de contractib.disp.hq. II. punct. a. num.ε. aliique communiter. His ramen adversantur Sacri Canones , qui opes & proventus
Ecclesiasti eos.non aliis quam pietati, sive ad Dei cultum, sive ad inopum sustentationem , deductis Clericorum victui necessariis , impendi licere asseverant. Vide in Decreto causim I 2. per totam. Et sapienter dicit S.A gustinus epist. 3o- ad Bonifacium Comitem : Si primatim qua nobis susticiana possid/mus, non ilia nostra δεκηα, sea paverum, quorum procurationem quodam
modo gerimas , non proprietatem nobis damnabili usurpatione vendi eamus. Α que in Decretalibus v Ide cap. 1.cap.Fia , capGMnsn osciis, cap.Quia nos,
de testamentis. Secundo quia quae Serunt onerae& oblisationes defuncti, transeunt ad haeredes, re in ejusinodi una & eadem persona censentur de functus & haeres , idemque jus subire compellunturinis qui in jus succedit alterius, eodem quoque jure uti debet, cap. Is qui, de re g. jur. in G& l. Qui in jus, D. eod. Igitur quae obligatio adstringit Clericum Ecclesiasticos fructus impendere ad officia pietatis , eadem adstringit ejus haeredemia Tert id quia res quaelibet ad quamcunque personam transeant, simu paum filo onera transeunt, cap. Ex titeris, de pignorib. & l. si debitor, C. de
268쪽
eo haeret destinatio ad pietatis opera : igitur eadem transmittitur d. stinatio& onus ad haeredes , quemadmodum obligatio restituendi , quae usurario inhaerebat, transit adesus haeredem, in quantum ad ipsum de bonis defuncti pervenerit , cap. Tua nos , de usur. Concludendum itaque , polie quidem haeredes ad quos fructus Beneficii pervenerint, illa retinere, quae defunctus Clericus potera L ex Canonum per mi illi ad suos haeredes transmittere, sive ex titulo retenta rationabilis compensationis sibi Clerico debitae , aut osticiosae mercedis intuitu, aut etiam titulo pietatis & eleemosynae, si haeredes eorumque familia egestate premantur. Potest insuper , quanuis commodus & dives haeres , sibi illa retinere, quae defunctus parciori victu , cum Licu isset plura inculpate expendere , sibi coacervaverat, aut quae intuitu laboris proprii suo dominio , suaeque liberae dispositioni comparaverat, ut sunt emolumenta distributionum , Anniversiriorum , Missarum , administrationis Sacramentorum , aut verbi Dei. At reliquos extantes fructus Ecclesiasticos tenetur haeres lege conscientiae ad pietatis opera provide distribuere , obligatione si non justitiae , certe charitatis. Nec tamen dixerim haeredem statim debere exequi istas omnes ad pietatis opera distributiones , alioqui enim sese gravi rerum propriarum damno exponeret, quando ex post ficto repeterentur ab eo diversa defuncti dcbita quae ignorabat , di sic post effusas in Ecclesiam & pauperes facultates hae redi tatis, novas expensas de propriis bonis sustinere cogeretur circa postmodum emergentes haereditatis lites & impensas litium. Igitur hac in re neque sibi ad blandiendo , neque etiam sibi damna indebita arcessendo, quod sane iniquius esset, potest haeres sibi cavere judicio probi & prudentis consiliarii, atque aliquas caeteroqui debitas ad pia opera distributiones in tempus suturum differre.
IX. Quaenam verδ sit Angelici Doctoris sententia , perspicuum est
2. 2. quaest. 181. art. 7. ubi duplicem adducit bonorum , quae Episcopus
habere potest , distinctionem , scilicet bonorum propriorum , di bonorum Ecclesiasticorum : de propriis seu patrimonialibus dici polIe Episcopiim illa sibi retinere , vel aliis pro libito elargiri. De bonis autem Ecclesiasticis sic distinguit, facta divisione quatuor partium reddituum Ecclesiasticorum , qui jux a can. De redditibus Ecclesia , Ιχ. quaest. χ. debent una cum oblationibus Fidelium distribui in quatuor, scilicet in partem Episcopi, in alimoniam ministrorum Ecclesiae , in sabricam & cultum Ecclesiae , & in alimoniam paupcrum :&eo casti si Episcopus retinest sbi aliquid de iis
quae destinata erant ad tres reliquas partes , concludit S.Thomas, Episcopum Sc peccare mortaliter , Λ reneri ad restiturionem : vel tres aliae partos legitime. & sine fraude fuerunt iis quibus debibantur attributar, ira ut
Episcopo nihil amplius supersit ultra dcbitam sibi Ecclesi. sticam portionem ; & h ic membro distinctionis S. Thomas immediatu subjungit haec. veιba 2De his autem et sunt fecialiter suo usui deputata, videtur ese eadem
269쪽
ratio qua es de propriis bonis, ut scilicet propter immoderatam assessum Ur usam
pecceι quidem ' immoderata sibi retineat, ur aliis non subveniat, sicut requirit debitum charitalis. Cum ver δ Omnis di Pinctio fieri debeat per oppositas differentias, non alia hic intelligi potcst differentia quim oppositum membri contradistincti, in quo Episcopus sibi contra justitiam uiurpat de portionibus quae aliis Clericis sibi inferioribus ac subditis , & fabricae atque
cultui Ecclesiae , de pauperum subventioni destinatae erant: ad quod membrum dixit S. Thomas, Episcopum peccare contra bonam fidem , quod idem est ac contra justitiam : in hoc autem altero membro ait S. Thomas, peccare contra Eliaritatem. Item in illo deteriore & opposito bonae fidei membro dicit, Episcopum ad restitutionem tencri. Ergo in altero minus culpabili membro , in quo dixit Episcopum peccare contra debitum charitatis, inserendum necessario est istud oppositum , quod eo casu Epineopus non teneatur obligatione restituendi , quod etiam satis significatur his ejus verbis : Sicut requirit debitum charitatis. Certum enim est, obligationem restituendi non 1 equi debitum charitatis , sed tantdm dc bitum iu
stitiae. Ejusdem Doctoris in gelici mens non minus limpid E effulget ibid. in res, .ad 2. his verbis r Et ideo si de eo quod usui Episcopi, vel alicujus Clerici est deputatum, velit aliquis sibi subtrahere, b eonsanguiseis vel aliis dare, non peccat, dummodo illud fas moderate. Illa vero sibi facta subtractio , de qua loquitur, non est intelligenda de superfluis reddituum Eceldsiastic
rum I constanter enim tenendum ex ipsius Ecclesiae mente dc communi omnium orthodoxorum Doctorum lensu , peccare damnabiliter Clericum , qui de ejusmodi superfluis aliter qu, m ad pias causas disponit, quan vis restituere non teneatur. Sed iste Sancti Thomae locus intelligem diis est de eo quod Clericus suo congruo & decenti victui subtraxit parcius vivendo, cum liceret ei sine u salsem mortalis culpae circa se imis
pendere .X. Haeredes tenentur primari δ pcnsiones Ecclesiasticas exsolvere,quas debuit, & non solvit de nctus Beneficiarius , ut tradunt Louetus lit. A, num. ii. Faber Cod. de Sacros. Eccles. dc finit. 86. aliique communiter
contra Garciam r. pari. cap. 2I. Prima ratio est, quia pensionarius non
habet jus ullum in Beneficio, sed in solis fructibus Beneficii. At vero suc-eesset in Beneficio nullam contraxit obligationem circa pensiones quae suam provisionem antecesserunt, neque t ut alibi probavimusὶ suum mu- turlus ad Beneficium a suo praedecessere , qui tantummodZ potuit se ob licare Beneficio, sed nullatenus in alterum transferre, sicut potuit suam transferre haereditatem.Itaque successsor non aliunde jus in Beneficio habet quὶm , Collatore , neque tenetur ad praecedentia sui praecetaris debita,
quae non suere ad Ecclesiae utilitatem contracta, cap. .de solution. Secunda ratio est , quia quaelibet actio ad haeredem de adversus haeredem transmittitur,l. Heteris, dc l .ult.COd. de contrahend.dc commit. stipulat. & l. unica, Cod.
270쪽
Cod. ut actiones ab haered. & contra haered. incipiant. Praeterea ex deis functi contractu vel quasi contractu haeres indistincte tenetur , l. Ex deis positi, Cod. de action.& obligat. &l. Ad ea, g. In Contractibus , D. de re judic. Frustra verb Garcias adducit legem Impe tores, D.de publicanis, in qua novus possessor solvere cogitur Vectigalia temporis anteacti. Sed ea lex Ioquitur de moris realibus oneribus I hic autem quaestio agitatur de onere personali conjunctim & reali , quod non aliter personam afficit, nisi quatenus rem possidet. Praeterea jura Fisci certis quibusdam privilegiisti severitatibus fulciuntur, quae non sunt in consequentiam trahenda rerum privatarum. Nec minus frustranea objectio erit cap. I. de solution.
quo damnatur succellior in Beneficio persolvere debita praedece libris pro Eeelesiae necessitate contracta. Ad hoc enim est duplex responsio: Sc prima est, quia penfio privata nullatenus dici potest contracta pro necessitatibus, sed potius in detrimentum Ecclesiae, quae sic oneratur. Secundδ quia tem pore illius Canonis nulli poterant esse defuncti Beneficiarii haeredes ei rex bona de Ecclesia percepta , nisi ipsemet Ecclesia, ut pauid ante ostensum
est : nunc vero succedunt ubique haeredes cognati, tam ab intestato, quam ex testamento , in ipsas etiam facultates ac opes, quas Beneficiarius ex propriis Beneficiis consequutus fuit ; & in hoc ipso tota fundatur praesens quaestio, an haeredes teneantur, an succetar in Beneficio ξ Haeredum tamen defectu poterit intentari adversus successorem Benc ficiatium subsidiatia actio. . XI. Ob eandem paclter rationem tenentur haeredes reparationibus de ornamentis Ecclesiae, quae contribuere debuit, & neglexit defunctus Beneficiarius ; ad haec enim hypothecae subjicuntur bona destincti ad suos tralassata haeredes. Quod jus firmatum fuit Senatusconsultis a Loueto de Scholiaste Bro deo reIatis lit. R , num. F. XII. Quanuis Glossa in cap. fin. ne PraeIati vices suas . scribat sue-essiarem in Beneficio non teneri stare Iocationi praecessoris sui , aequius
tamen esse docet Renatus Chopinus lib. 3. de sacra Politia, cap. 7. nunc S. ut teneatur stare, modδ exinde nihil damni sustineat. Idque confirmat placito Curiae Parisiensis die I . Augusti is A. itemque aut horitate Baldi in l. Iubemm , Cod. de sacrosanct. Eccles. Et veloqui in alterius locum succedit, eodem jure, quo ille, uti debet, cap. Is qui in jm, de regul. jur-in 6& l. Qui in j.s , D. cod. tir.' Idemque Cho pinus num. 7. contra Rilaeeum opinantem in lib. Privilegiorum Regaliae , privit. 3o. Ecclesiasticas locistiones a de Lincto Episcopo contractas rescis adi posse ab Oeconomo Regaliae , propugnat in oppositum , non polle rescindi : Oeconomus enim constante Regalia dcbet custodire, sed non immutare sacrae oeconomiae flatum, cum sit instar curatoris bonis dati, cui pactitiam findi conductio-Hcm non licet convellere, nisi fraudulenter contractam elisi appareat proiecique Parisiense Senatusconsultum mensis Augusti anni II 68. secundum,
