장음표시 사용
271쪽
conductorem Episcopalem molendini Divi Clodoaldi. Ali s enim deciperentur conductores aut horitate Iuris : quod fieri iniquum est, i. i.Cod. de his qui veniam aetatis impetr. Traditque Rebuisus de alienatione rerum Ecclesiae, num. 62.veteres colonos, ubi Ecclesia nihil damni sustinet,novis esse praeserendos: idque firmat Senatusconsulto Parisiensi anni 1118. dio 26. Martii.
De Ecclesiarum structuris reparationibus rde AEdiluis sive Matriculariis.
Ri Mis Ecclesiae seculis ea viguic consuetudo , ut ex illius redditibus quarta pars Episcopo cederet, ipsius personae &familiae, atque hospitalitatis officiis impendenda: altera pars inter Clericos ad victum distribueretur : pars alia in pauperes & Viduas erogaretur : altera demum portio fabricis & decori Ecclesiarum destinaretur, can. Concesso, can. Ouatuor, can. De redditibus, can. Connovimus ,& can. Mos es, ra. quaest.2. Nunc vero pro locorum diversitate variae consuetudines circa obligationes contribuendi ad fabricam Ecclesiae invaluerunt.
II. Laurentius Bochellus Scholiastes magnae Collationis Constitutionum Regum Franciae , ad lib. I. Collationis, tit. s. F. 24. scribit usu esse receptum in Gallia, ut non solum Episcopi & Abbates propriis Ecclesiis, sed ipsi etiam Parochi & Rectores teneantur singuli contribuere ad propriarum Ecclel arum fabricam dc reparationem, v modo ipfi quoque redditus copiosos percipiant: & ad hoc multa profert Curiarum Regni Iudicata. Id confirmant prisca Constitutione Caroli Magni, inserta in dicto lib. I. Collationum , tit. s. g. 9. desumpta ex ejusdem Capitularii libro 1. cap. I 6. ubi statuitur , debere Beneficiarios qui decimas de frugibus aut animalibus percipiunt, aut qui censibus Ecclesiae perfruuntur , contri buere suarum Ecclesiarum operi & instaurationi. His conforme est Ius Commune in cap. i. de Eccles. aedificand. Quicunque Ecclesiiasticum Beneficium habent, omnino adluυent ad tecta Ecclesia resauranda, vel 'sau Ecclesias emendand.G. Item cap. De his,cod.cit. De his qui Parochiales Ecclesias habent, duximus retondendum,quod ad reparationem ct institutionem Ecclesiarum evidebent quum opus fuerit, de bonis quι sunt ipsius Ecclesii Meissispersint, conferre, ut eorum exemplo cateri invitentur. Hic observa Verba ista , Si eis supersini quia si Paroc si solam habeant congruam portionem, aut parum quid ultra
272쪽
eam, nullatenus tenentur. Denique in Concilio Arelatensi sub Leone Papa III. regnante Carolo Magno, statuitur can. 23. ut Beneficium Ecclesiasticum habens, ad tecta ipsius Ecclesiae retauranda , vel ad ipsas Ecclesias aedificandas omnino adjuvet. Denique hoc idem sancivit Hemicus III.
Edicto anni I 386. III. Nec verb soli Beneficiarii, sed etiam ipsi Parochiani, quorum
utilitati consulimr, in partem horum contribuere tenentur , ut decernit Concilium Trigent. seis. 2I.de reformat. cap.7. Idque innumeris judicatum est Galliae Senatusconsultis , quae referunt Charondas, Mornacius, Expillius & Despeilleus de Benes Eccles. tit. 9. sech. I 2. Quin etiam praefatum Henrici III. Edictum eximit Beneficiarios a majoribus Ecclesiarum reparationibus & structuris , nisi ipsorum culpa & notabili negligentia ruinae contigi ssent. IV. Communior Gallicani Regni usus multis Iudiciis confirmatss, quae reserunt Charondas lib. I. Responsorum , cap. 17. Antonius Bleinianus lib. I. Prax. Benes tir. i. ad fin. hic est, ut Ecclesne chorus , ubi sunt Clericorum sedilia , ab ipsis Clericis ue navis autem , laicis debeat instaurari,nisi forte alicubi diversa vigeat consuetudo vel statutum. Et quia plures esse possunt, quorum intersit Ecclesiam vel ejus chorum reparari,docet ibi Bleinianus incipiendum esse a Curatis seu Rectoribus percipientibus
fructus decimarum , ut pro rata reddituum contribuant, nisi sint Curati, aut Vicarii amovi biles , aut tenues eorum redditus congruam sustentationem non excedant: his discussis , Praelatos quibus illae subiiciuntur Ecclesiae , esse secundo loco compellendos ; qui enim sentiunt emolu mentum , onus pariter sentire denent. Denique tertio loco Parochianos, aut oppidi communitatem , quoties largae requiruntur expensae , sive ad aedificandam, sive ad reparandam Ecclesiae structuram : ad minores autem impensas laici non sunt adigendi. Multis locis, atque adeo in hac Narbonensi provincia consuetudo habetur , ut Ecclesiae aedificandae & instaurandae tertiam partem contribuant Ecclesiastici, reliquas duas Populus. Hie usus aliquatenus accommodatur usui, quo structura vel reparatio chori spectat ad Clerum ; navis autem, quae utplurimum duplo chorum excedit, ad Populum.
V. Structura quoque x instauratio domus habitationis Parochi ad Populum spectat, cujus interest, quique participat Sacramentis, ut plerisque statutum fuit Senatusconsultis apud Expillium, Chenutium & D peilleum
di cha sich. I 2. VI. Ad Ecclesiarum fabricam & cultum pertinent AEditui, quos vulgus Matricularios vocat, quorum confraternitates S sodalitia potestati ac directioni Ordinariorum subiiciuntur. Pecunia quippe quam Fideles pro Ecclesia contribuunt, sacra est , & a profanis impensis aliena. De hac mentio fit lib. q. Regum, cap. 12.& 22. &lib. 2. Machabaeorum , cap. .
273쪽
Ee a pug Sozomenum lib. 8. Eccle Histor. cap. ra. Concilium Τridentinum sels. 22. de reformat. cap. 9. statuit hujus pecuniae rationes coram ordinario, aut eo quem ordinarius commiserit, reddendas. Idemque sancitum
Francicis Edictis Caroli IX. Blesis 3. Octobris an. Is i. Sc Henrici IV. 6. Martii an. 36o9. & Ludovici XIII. Τuronibus 4. Septembris an . I 6I'. quo etiam Edicto districte vetatur Iudicibus Regiis, ne se his rationibus immisceant. Tria Regia haec Edicta inserta sunt integra ad finem Codicis
Beneficiaria aliquot quaestiones elucidantur.
N primis quaeritur, quibus in impetrationibus necesse fiementionem sacere omnium Beneficiorum, quae quis possidet Respondeo faciendam e N eoram Papa aut Legato , quoties aliquis intendit obtinere rescriptum ad aliquod Beneficium: alioqui rescripta, utpote obreptilia, erunt invalida, cap. Si proponente, de rescript. in s. Quin etiam ab ipsis in Curia Romana permutantibus Beneficia mentio fieri debet aliorum omnium Beneficiorum quae permutantes
possident, juxta Rotae de cistas. de rescriptis, alias εχχ. in antiquis. Atque ita in Galliis pluries judicatum reserunt Ioannes Galli, Louetus & Blei-nianus tib 3. prax. benes cap. I. num. 32. Hujusmodi porro Beneficiorum expressiones non exiguntur apud ordinarios , Clemenr. Σ. de ossic. ordinar. Ratio est, quia Ordinarius ex officio scire debet Dioecesiis suae Beneficia, & a quibus possideantur.Idem censendum de Patrono. Atque in universiam in aliis quibuscumque, excepto Papa & Legato , non est necesse reliquorum Beneficiorum in impetrationibus memini Te. Quin i md neque apud Papam & Legatum , quoties ipsi non ex praecedenti supplicatione, sed motu proprio conferunt, cap. Si motu , de praebend. in s. Hunc tamen expressionis debitae desectum reparare potest apposita in rescripto clausula: Alia quacumque Beneficia pro expressis habentes. II. Quaeritur praeterea , utrum pensiones Ecclesiasticae Beneficiis inbpositae pro Beneficiis habeantur, ita ut harum quoque necessaria sit expressio 3 Respondeo, si pensio fit perpetua , id cst ad uriam pensionarii, diversimode sentiunt Doctores .Rc Tis sibi ipsi oppositus trach. de pacis possessi num. t 33. hanc ponit conclusionem et De penso ne quae finitulleum perina, nota est ponend a montio in Beneficii impetratione secus sirensio transfiratur de perse dia Eerianam , hoc est , si 1 Papa sic decer
274쪽
nente qui est in Romana Curia usus non infrequens j mortuo pensionario transferatur ea pensio in alium superstitem Clericum , quia eo casu pensio videtur naturam induere beneficii. Et tamen ibi d. addit q amlibet pensionem , quae est ad vitam suscipientis , vicem tenere Beneficii l. ideoque faciendam elIe illius mentionem in impetratione Beneficii , ni si hic dcfectus suppleatur in literis per clausulam istam . pro expressis habentes. Plerique Doctores tradunt pensionem non modo non esse nomine Ben fieti comprehendendam , sed esse jus temporale dc profanum et quam Opinionem elle omnibus Iuris Canonici Interpretibus communem , asserit AE orius p. 2. lib. 8. cap. s. quaest. q. & 6. & Gambarus lib. 6. de officio de potest. Legati , num. 633. qui & testatur saepius in Rota judicatum fuisse, pensionem rem este profanam. Idque constat ex Rotae decis. Αχ s. in novis, p. t. Item Ancharanus , Cardinalis Imola in Clem. r. de supplend. neglig. Praelat. Gigas quoque de pensionibus, quaest.7.num. 2. dc quaest. 6. num. I. x quaest. 9'. num. I. pro quo allegat Baldum , Felinum , & alios. Item Aut terius in decisionibus Capellae Tolosanae , quaest. 672. Caeterum AEO-rius loco cit. censet in fine, verum esse , quod pensio sit tu; rei spirituali annexum: tum quia ex Beneficii fructibus deducitur et tum quia solis Cleticis indulgetur: tum quia ad eam requiritur Papae approbatio , sue ut
constituatur, sive ut redimatur ac extinguatur, sive ut transferatur in
alium: tum quia per subsequens matrimonium extinguitur: tum quia depensione quoque solvitur annata et tum quia ubicumque recepta est Bulla
Pii V. pensionarius, si aliunde non est adstrictus magno Breviarii ossicio, tenetur recitare quotidie parvum Beatissimae Virginis ossicium , cujus omissione non facit fructus suos. Quid juris olim de pensionibus fuerit, nihil moror. Sed post Pii V. Bullam editam anno is i. quae incipit Ex proximo , quae in Galliae Regno usa viget , pensiones clericales , t metsi proprie Beneficia non sint, eme tamen sacras ac spirituales, & Iu Geientem simoniae materiam ob supradictas rationes. Ita Suare E Iom. I. de religion. lib. . cap. 26. num. 9. Valentia tom. 3. disp. 6.q. I 6. punct. 3. Bonacina de simo n. disp. I. quaest. 4. g. I . num. 4. Jacobus Grassius tona. r. lib. 2. Cap. 32. num. i 2. hoc addens, simoniam in pensione clericali non inducere excommunicationem, quia pensio non est beneficium.
III. Et si autem pensio permulta illa , quae dixi , communia habeat
cum Beneficio , non tamen appellatione Beneficii continetur et quam sententiam amplectitur AE orius loc.cit quaest.Α. aitque omnibus communem
esse Doctoribus, quoniam scut usus fructus est quoddam jus proprietato distinctum, sic& pensio a Bene fiet o t & sicut ususfructus morte usu seu ctuarii finitur. 6. Finitur, Institui. de usu fruct. sic & pensio morte pensionarii. Item quia Beneficium datur primarib & per se propter Divinum ossicium & Sacrum Ministerium ; pensio vere, in vitae subsidium & commodum temporale , quod est quid profanum. Verumtameu ad cauti Magendum,
275쪽
agendum , de ad evitandos omnes litium anfractus & praetextus tergiversariolata in , consultius erit ad impetrationem Apostolici pro Beneficio re- scri pt i, non solum Beneficia quae quis possidet , sed etiam pensiones super Beneficiis recensere ; qua lavis id secundum Ius exactius non sit necellarium , ni si ad obtinendum rescriptum in forma pauperum ; quia tunc agitur de informatione circa vitae subsidia. Diserte ait caput Quanuis plenis χη - ψ. de praebend. in 6. pensionem non comprehendi sub nomine Beneficii. Nec obitat caput Ad audientiam , it 1. de rei cript . ubi is qui literas Papae impetraverat ad aliquod Benc fictum , huic renunciavit accepta pro Beneficio pensione: deinde alterum obtinuit rescriptum pro alio obtinendo Benc ficio, i quo tamen ided excluditur,quia in hoc secundo non fecit mentionem priorum literarum. Nec etiam obstat Glossa in cap.r de rescript ver b. Mandatum, sub finem. Nam dictum caput, & dicta Glossa invalidum dicunt secundum rescriptum , non ob reticentiam pensionis, seJob reticentiam praecedentium literarum de conferendo Beneficio. Praetere, illa obtenta pensio erat fraudulenta, & jure prohibita, & praeter intentionemi psius Papae, ut expresse ait Glossa in d. cap. Ad audientiam, verb. Pensiones. Atque ita justa causa erat privandi pensionarium jure secundi rescripti, eo quod abusus fuisset priore, quod tacuerat, rescripto. Quia privilegium mei erur amittere is qui concessa sibi abutitur potestate , cap. Guarum , de privilegsis.1V. Itaque ubi agῖtur de obtinendo Beneficio per reseclptum in forma
pauperum, soc est ut impetretur Sede Apostolica mandatum provisionis de Beneficio, fundatum super supplicantis paupertate , necelle prorsus est& pensiones , & omne quod quis habet patrimonium exprimere , ut conissentiunt omnes Dociores post Panormitanum in cap. Postulasti, de rescrip t. nurri. 3. . Praeteres eadem incumbit necessitas pensionum , quas quis habet, tolenti novae pensionis gratiam impetrare. Bocrius in dei ast. 161. Rebutas trach. de pacific. posseti num. I 2.. litur Romanus Pontifex velle novo oneri Ecclesiamatam, argum. cap. Mandatum. de rescript & sic decisum Calladorum Rebiamus. His favet lex Navis, g.Cum au-hod. de jaetii , in his verbis r Ouia non Lebet dulici onere ritia 3 . g. Qui invita s. D. de legat. 2. Errid quaeritur, liceat ne plura tenere Beneficia Respondeo eum
inrisa quodlibeto 9. art. Is . quem communiter caeteri sequuntur , Nais 'arra Enchir. cap. 23. num. 328. Lessio lib..2. cap. 34. dub. 27. plura quI- dem simul tenere Beneficia non esse intrinsece malum , nec tamen prorsus indifferens , sed speciem quandam mali prae se ferre ; quae tamen mali species desinat ubi adhibentur debitae circumstantiae, aur rationabilis dispensatio , ant sine 'dispensatione consuetudo recepta. Nam ut ait S. Thomas,
di, post eum Navarra loco citia consuetudo perinde ac dispensario potest
276쪽
humano juri derogare, sed non naturali & divino. Non hie sermo est de Benc ficiis incompatibilitatem habentibus primi generis, ut sunt duo Episcopatus, duae Ecclesiae Parochiales, duae Dignitates, duo Personatus , aut etiam duo simplicia ejusdem gcneris sub eodem te cho Benc ficta , ut duo Canonicatus. De huiusmodi stas uitur, quod accepta pacifica potarioris pollissione, primum ipso jure Vacer, cap. De multa, de praebend. & extravag. Ex crabilis , ec d. tit. Quin etiam non hic loquor de Beneficiis incompatibilitatem secundi generis habentibus , quanuis in istis non vacet primum per pacificam secundi Beneficii pol Icijionem adeptam , qualia 1 unt duo B neficia simplicia , quorum singula residentiam requirunt , ut sunt Dignitas in una Ecclesia , & Canonicatus in alia Eccletia ; quae tamen in una eademque Ecclesia non haberent primi generis incompatibilitatem, quatenus sunt difformia , dc non consorinia, seu ejusdem generis Beneficia : neque etiam incompatibilitatem secundi generis, quia non sunt diversarum residentiarum, ut docent Navarra lib. . confit. 29. de praebend.& Lessius diib. 27. n. I q. VL De caeteris vero Beneficiis utraque incompatibi Iirare carentibus,
s neutrum separatim sufficiat ad decentem victum , non e si dubium quin utraque simul teneri possint , juxta Concilium Trident. self 24. C.i p. i7. Ubi vero singula leorsim sufficiunt ad dccentem victum , ibi spectantur diψei sae species mali 1. Quia minuitur Dei cultus ; Clericus enim tribus provisus Benefici sis , non nisi unum quotidianum persolvit ossicium, quod a tribus provisis seorsim persolvendum esset. 2. Minuuntur Ecclesiastici Operarii. 3. Fundatores sua fru strantur intentione. q. Frustrantur subsidio alii pauperes Clerici, &forsan magis idonei ac Ecclesae utiliores futuri.
s. Suppeditatur materia avaritiae, luxus, & scandalorum occasiones. Haec aliaque damna commemorat dicta extrava g. Execrabilis, de praebend.
Quae tamen species mali possunt compensari & cohonestari quandoqua per Ecclesiae utilitatem spectabilem , ut contingit in summis Dignitatibus S personis illii stribus , quarum conditio aliquem cfflagitat splendorem. Item in quibusdam viris scientiarum & virtutum dote praecellcntibus , de in illis praesertim qui sinctissime redditus Ecclesiasticos dispcnsant, quorum rarus est hoc infelicillimo temnore numerus prae illis qui sacris redditibus nequiter abutuntur. Ubi cautae istae non existunt , ne justa quidem, sed abusiva est dispensatio. Verum ubi prorsus justa causa existit, atque ipsi Ecclesiae conducibilis, sussicit s ut loco citato docet S.Thomas de alii
communiter in ipsemet consuetudo ; quae . tamen nullatenus suffceret ubi Ecclesia grave pateretur detrimentum vel scandalum , ne quidem adhibita dispentatione, quia tunc laederetur Ius Divinum, contra quod praevalere non potest consuctu do vel dispensatio Ecclesi stica. Porro interdicta plurium Beneficiorum possissio comprehendit etiam Benefici i in Comniendam concella , ut disertis v cibis exprimit Concilium Trident. d. iasL. 14.IL cap. I7ἀ
277쪽
tis o iuris Canonici aeneoria,
cap. II. his verbis : BenefGA tam scutaria , quam regularia qηacunque, etiam commendata. Hoc tamen non derogat dispositioni priscorum Canonum
Iernutientium duo simul fossidere Benc ficta , quorum unum sit in Tituum , & alterum in Comirendam , non perpetuam, sed temporalem ad
sex menses, cap. Nemo, de elict. in 6. can. Qui plures, M.quaest. I. 8 VII. Caeterum quantumcunque consuetudo plura beneficia tenendi non incompatibilia inoleverit, certum in huic licentiae repugnare spiritum Ecclcsar, qui non alius est a spiritu Spons ejus Ιεsu CrinisTr , ut constat cx innumeris Ecclesiae Canonibus , & gravibus damnis pauid ante
Commemoratis. Et videmus cos qui plures habent praebendas , non ideo liberalius in eleemosynas dc opera pietatis expendere , sed luxum & familiares expensas adaugere , tibique damnationem asciscere , quantumvis comminetur Christus,Luc. I 2. vers. 23. Sic erit omnis qui sibi thesauriatat, est non est in Deum dives. Et quidem tremenda eorum qui plures praebendas possederunt, exempla legimus apud Dionysum Cariusianum , ut mirum sit graves & insignes Doctores adeo negligenter in hac parte suae aeternitati providisse. Et quidem peccare etiam mortaliter eos qui plura vel possident sine rationabili causa Beneficia , vel aliis procurant , vel conserunt, eximii Doctores asserunt, Navarrus in miscellaneo 6o. Gabriel Biel in . dist. is. q. 8. Ioan . Major dist. 24. quaest. I 2. AZOrius pari. 2. lib. 6. cap. II.
Toletus lib. s. cap. 8 i. Bin stadius pari. q. cap. 3. Lope et pari. 2. cap. IOI.& Io 2. Sylvius in 1. 2. qtiaest. 63. art. 2. conclus. 9. Quia digni sunt morte non solum qui prohibita faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Romis. r. Ait vero Concit.Trident. scis. g. cap. 2. Qui plures Ecclesias, sive in titulum, sive in commendam, contrμ praesentis decreti tenorem nunEpobsident, una quam mi rint retenta,reliquis instasex menses ad liberam Sedis θυο sollea dismositionem pertineant,alias infra annum dimittere teneantur e alioqui Ecclesia ipse,ultimo obtenta duntaxat excepta,eo imo vacare censeamur. Idemque Concilium scisi . cap. II. de reformat. hoc ipsum decretum ad S. R. E. Cardinales extendit. J VIII. Quarto quaeritur , ubi constaret de certo quodam fundatarum Missarum numero , sed non de Fundatoris intentione circa Missarum applicationem, utrum libera sit Rcctori seu Capellano harum Missarum applicatio, atque ira possit pro his applicandis stipendia recipere Respondeo, non licere illi stipendia alia recipere, sed asti ingi ad applicandum pro anima Fundatoris. Etenim in obscuris inspici solet quod verisimilius est. aut quod plerunque fieri solet, i. In obscuris, D. de regul. jur. Atqui vero- similius est hanc suisse Fundatoris mentem , ut Mi ssae sbi applicarentur;& est frequenti Isma talium Fundatorum intentio , ut Missae pro se ipsis celebremur. Ergo hoc idem de proposito Fundatore , ubi nihil aliud liquet, praesumi debet, ut voluerit sibi omni meliori modo providere. B iacina de Sacram. Euchar. disp. . quaest. vlt. punct. 7. g. 2. Ulterius hoc
278쪽
eonfirmatur per legem C m res legara, D. de legat. r. ubi dicitur, ibi praestandam rem ege ubi testator voluerit, vel ubi verisimilius est eum voluisse. Quibus etiam ex verbis inferrur , eadem ratione Capellanum teneri celebrare praecise in Ecclesia vel Altari quod Fundator expresse designaverit, si non excusit necessitas, vel justa admodum causa : neque lassicere Patroianorum vel haeredum consens im ; his enim non licet intentionem Fundatoris intcrvertere. Qua in re si saepius se dispensit absque causa Capellantis, peccat mortal ter, & secundum Grassi .im, Azorium , aliosque tenetur aliquam reddituum partem restituere. Alii quidam , ut Possevinus, & Bonacina, prob bile judicant, non teneri restituere , si alibi Millis quas de-bcbat, celebraverit.
Ι X. Quaeritur quinto, utrum in casibus fundationis perpetuae & quotidianae Milia sit astrictus Capellanus ad quotidie ce brandum , sive per se, sive per alium Z Pro responsione approbo communem h inc Doctorum distinctionem. Vel Fundator velle se declaravit, ut provisus de C a pol lania sit actu Sacerdos dc per se quotidie celebret ; atque in hac parte consentio communi Doctorum suffragio, hunc dispensari ab isto quotidiano onere, duobus advenientibus casibus, scilicet corporis infirmitate, & speciali aliqua causa honestatis & devotionis debitae: in utroque enim casu discite declarat caput Significatum, de praebend. quotidianarum Missarum onus licite intermitti posse. Clim vero intermissio illa dc beat certis limitibus cir cum scribi, qui tamen non determinantur in ipso Iure, duplex adhuc restat discutienda quaestio, scilicet quot diebus liceat intermittere quotidianum illud onus propter aegritudinem corpori. ἱ& quot etiam diebus propter honestatem dc debitam devotionem 3 Et quidem quod spectat ad causam honestatis & devotionis, opinio multorum est , ut possit hac ex causa Capellanus Missam intermittere fundationis uno die per singulas hebdomadas. Panormitanus in d .cap.Signi ri tuns, Imola ibid. Sylvcster verb.Issa 1. quaest. . versi c. Quintum, Angelus verbqu siesi.41. Navarra consit. . de praebend. Zerola pari. I. verb. Missa, ad 9. idemque pari. 2. verb. M sa, 6.9. Suare z in pari. . tom. 3. disput. 86. scct. I. col. 3. Versic. De beneficiis, Barbosa de ossicio & potest. Episc. pari. a. ali zg. 2. . num. I. Horum etiam
aliqui , ut Navarra & Zerola, adjungunt posse ad singularum lic bdomadarum diem unum interdum diem alterum superaddi. Ego tamen ut lubens quod canone illo Significatum , permittitur , dies aliquos intermissionis
Missarum concesserim , nequaquam tamen ita frequentes , ut unus de alter dies de sngulis hebdomadis eximatur : unum tamen de singulis mensibus diem demi polle , aut duodecim ex toto anno , indubitanter concelIerim. Glossa quidem in d. cap.Signiscatum, exponit causam devotionis deb tae, contingens Saccrdoti peccatum mortale , ratione cujus debeat a Sacrificio a stinere. Ego ver δ latius i stam devotionis causam exponendam duco , ut interdum ctiam sacrificet ob aliam quam fundationis causam , etsi rarissime
279쪽
id ei licear. Durissimum enim & indecorum ,& debitae devotioni oppositum nimis est, si Sacerdos tam iniquo vinculo asti ingatur , ut totius vitae tempore non rossit ni si pro uno aliquo defuncto , nunquam vero pro se-ipio, nunquam pro sancta Ecclesia, nunquam pro urgentibus populi calamitatibus , nunquam pro parentibus aut fratribus defunctis sacrum celebrare. Quum vero allegatur honcstnis aut d bitae devotionis causa illa Canone praefato approbata, procul excluditur causa avaritiae ; nec enim tali Capellano licebit vel unam diem de toto anno demet re ad celebrandum stipendii causa pro alia quacumque intentione. X. Nunc est discutienda altera, nimirum corporeat aegritudinis causa, quae juxta dictum caput Siniscatum , de praebend. dispensat a quotidianael lissarum cel brationis obligatione, adcci ut opus non sit alterius Sacerdotis substitiitione. Istas Missarum inducias Summistae & Canonistae diversimode assignant. Qui eas strictius restringunt, limitant ad decem dies, quibus exactis, si infirmitas duret, volunt alterum subrogari Sacerdotem ad stillarum onus. Ita sentit Balbosa loco cit. Quod enim datum ob causam fuit , repetitur ii ex recipientis infirmitate non potest causa adimpleri, I.S Pecuniam, in princ. D. de condict. caust dat . caus non sequut. Qui vero latius has extendunt inducias , mensem aegritudinis assignant , Hurtadus de Sacramentis disput. . Laymon , dc Bonacina , qui ipse Mediolanensis civis Concilium provinciale leptimum Mediolanense, tit.de Missis, in testimonium at ducit, posse integrum stipendium a Sacerdote recipi , qui ex
vera infirmitate uri , merile non celebraVerit. Media denique , meoque judicio justior & sequior sententia , quam tuentur Petrus Navarra lib. 2. de restitui. cap. 2. num. D i. de Bonacina de sacram. Euchar. disp. . quaest.ult. punct. 8. num. I7. aliique Doctores, concedit ex morbo dierum quindecim
inducias. Improbabilis est autem opinio Sylvestri ver b. Missa i. quaest. . num. .ad fin.& AZorii pari. I. lib. IO. cap. 24. quaest.7. teneri dctentum paucorum dieium valetudine Sacerdotem lupplere per alium, aut pro rata de stipendio restituere. His enim aperte refragatur dictum caput Significatum, de praebend.& naturalis aequiras reclamat, secundum quam dicit Glossa in l. Arboribus, f. De illa , D. de usust. non esse denegandum salarium famulo, qui exiguo tempore aegrotavit.
XI. Praedictis quidem Missarum induciis absque stipendii diminutione locus est, quando voluit Fundator celebrari Missas ab iplo eodem qui de Capellania provisus fuit, atque ita qui sit actu Sacerdos. Sed ut resumamus alterum primaevae distinctionis membrum, si Fundator non providerit ut teneatur Capellania ab eo solum qui sit actu Saccrdos , poterit Clericus annorum quatuordecim , aut etiam secundum Galliae usum annorum
septem completorum provideri , qui teneatur per alium Missas persolvere; eoque ca su non licebit ullo die Missas intermittere , neque valebunt ad ullas inducias praedictae sive corporis infirmitatis, sive honestatis, aut de-
280쪽
bicie devotionis causae. Ubi enim libertas relinquitur alium subrogandi per eum, qui non Sacerdos fundatione provisus fuerit, jam non admittitur excusatio, quia uno impcdito , nunquam deerit sacerdos substituendus. Hac in re unanimes sunt praeallegati Doctores , Abbas, linota, Sylvester , Angelus, Navarra, Ze rota, Suare et, Barbosa. XII. Quaeritur denique , quaenam requiratur expressio ad hoc iit Capellania aliqua censeri debeat Sacerdotalis, hoc est, ut non possit nisi Sacerdoti , aut saltem juxta supradicta, ci qui possit intra a unum fieri Sacerdos, conserri. Idem quoque quaeri potest de aliis Beneficiis caeteroquis inplicibus, si de intentione Fundatoris disceptetur. Respondeo , si staturum aut fundatio jubeat provideri de Capellano qui teneatur Missat celebrare, aut ut Capellanus ad tale Bene licium promotus toties sacrificet, nec addat ut teneatur per seipsum sacrificare , aut aliquid evidenter aequi- pollenis , censeri debere Capellaniant non vise sacerdotalem actu , qualis elIet, si juberetur eum qui promovebi rur, esse actu Sacerdotem , & per se-iplum statim celebrare : neque etiam aptitudine , qualis esset si juberetur provideri de Capellano qui teneatur per seipsum celebrare : quo casu , ut pauid superius dixi , su fiiceret provideri de Clerico non actu Sacerdote, sed qui talis esset, ut intra annum fieri Sacerdos possit, quo intervallo teneatur Missas per alium supplere. Ubi vero fundatio diserte non exprimit ut provideatur de Capellano qui teneatur Missas praescriptas per seipsum celebrare , tunc illa Capella erit smpliciter Clericalis, & ad eam promovere licebit Clericum sufficientem & idoneum , hoc est nullo praepeditum
canonico impedimento, quanuis in hoc Regno septem dumtaxat aeraris annos impleverit, aut alibi quatuordecim. Hoc vero discrimen, quo dignosci possit ex verbis fundationis, quaenam censenda sit Capellania Sacerdotalis,& quaenam simpliciter Clericalis , tradunt unanimes Doctores , Garcias de Beneficiis pari. . cap. I. num. 87. & seq. Augustinus Barbosa in remissio
nib. ad Conci l. sess . 24. cap. I a. num. 62. Emmanuel Sa Verb. Reneficium,num. 18. Bonacina de Sacram. Euchar. disput. q. Piaest.ult. punct.7. f. I. D. I. Layman lib. . trach. a. cap. 1 . num. 2. Hi tres ultimi allegant responsiones
Congregationis Cardinalium , quibus etiam Bonacina expressas Rotae decisiones adjungit. Porro Sacerdotalis Capellania provisum adstringit ad residentiam , quandiu Mi starum onus certo loco persolvendum est; non vero simplex , seu Clericalis, nili substitutum Sacerdotemo Obligatio tamen residendi ad capellaniam Sacerdotalem non est strictior qu,m Parochi, cui licitum est brevi tempore abesse, relicto substituto ; aut etiam lovgiore, ubi necessitas, vel justa causa adigit.
