장음표시 사용
21쪽
quem prae baptismo hoc Sacramentum existit. vocatur quoque Deunda Taha is post mustatisis a Hieronymo super Isaiam 3 ct in epist.6 .ad Pammachia, ct Oceanum i ct in epist. ad Demetriadem δε Uirgistrate Jινυauda ab A mbrosio epit'. ad Virginem lapsam,& initio
ea potitionix Psalmi a ta Paciano epist.
. re a. Re symptomanum: a Tertul-liauo litari Pollextia. Rationem hujus Dominis, di insuper rationem hujus numeri allignat Estius Ioco supra cita-lO . M vocatur autem hoc modo jux,, ta multorum expositionem , quia cum
, prima tabula post naufragium sit ha- tis mus , secunda non alia est . quam M i elapsorum paenitentia. Quam hujus,, Sacramenti appellat jouem probant P ,, ties Concilii Tridentini sest. 6. cap. I 4. ct omnino retinendam este comta be- ,, starios hujus seculi suh auathemato , ceusent stil. 4. cama. Quod si quaeras, ,, cur paenitentia dicatur secunda postis naufragium tabula . non item tertia, is aut quarta , di ita deinceps , cum con- ,, tingat homines saepius iei abi , atque is ita saepius per paenitentiam restietui; hre 3, viter respon eo I paenitentiam ideon semper vocari secundam tabulam quia ,, quantumcunque sepe contingat homi- ,, 4lem re labl. semper unum idemque reis medii genus, idque a baptismo diver-ν, sua , et 1o reconciliationem paratumri est, Paeuiiemiis videlicet Sacramen
igitur ex his colligimus,quod in paeniten-
Ila tria requiruntur . primum, animi in melius mutatio, seu resipiscenti Ianimi dolor , seu detestatio peccati praeteriti est alterum ι Tertium verocit punitio , seu paena, quam in vindictatu scelerina homo patuit eas ex is repetit. Primo , ct secundo modo accepta paenitentia convenit etiam Peccator ibus, ct insidelibus. quos siliqua udo patuitet aliquid fecisse, sive malum in se. sive malum ipsis; & quod ei Ie- Ceriat. concipiunt quoque animi dolorem I tertium vero convenit solis Fidelibus; quod intum initio libri de Pat- nitentia luculeuter explicat Tertullia
autem in P Dextῖae asa irrationabilin ιer detersentur, ves uno isto satis erit experire, eum illam etiam in bonis folii fuit adhibest. Paenitet fidei, amoris. plieitatis, patientiae, miseri ordia . er ut quid in gratiam eeeidit . famesipsos
execrantur, quia bene fecerint; eamque maxime panitentiae spretem, qua Optimis operibas irrogatur, in certi fingunt: meministe euranter , ne quid boni rursus praesunt: eontra Paeniteutia malorun
levius incubant . Denique sicuius per
easdem delinquunt, quam per eam recte
factust. Θω si Dei, ae per boc rationis
quoque comperes agerem, merita primo paenitentia expetiderent, nee unquam eam ad argumeπtum permersae emendationis adbiberent: modum denique paritendi temperarent, quia in delinquendi te-n rent , ιimentes Dominum scilicet ; Ied ubi metat ollat, emendatio proluti nulla , usi emendatio nolla , Pol tevιia necestario et aπa , quia caret fructu suo , cui
eam Deus saeviit, id est hominum saluti.
Tandem, ut alia nomina perpendamus. quae a Graecis usurpantur, haec addimus ex Morino de Ammisisratione Sacram
Paenitent. lib. I .cap. I. n. I Paenaeo
is mnes in Paenitentiam impositae Graecisis ab annis nongentis S amplius geneis tali nomine dicuntur ἰsi Aa, quorum, , species est . Melanata. Hinc in omniis bus eorum Eucliologiis, & Pamitentia- , libus leguntur preces super eos, quo rum Paenitentia solvitur , wχητῶ ές έπι
ν, τιμίων λυναίνων. Variarum auctoritat uiri
ri vice fungatur Actis V. Concilii Vril.
M sub Adriano si celebrati, Patres Theo is dorum quendam Protospathariunia .
si qui ignatii depositioni consenserat, lici; luterrogant. Cui ea esus es o qaois,aecepi ti Ditimiam Z neodorus dixit, ,, qui de it miri Ditimiam , desuntitas est, is recap. custodi iii Epitimium, Neo ο- rata dixit. siluit Deus exstodivi ea , quiari Gripiaos sum . Caeteris, quae ibidem
is leguntur, testimoniis praetermi lis,Coa-- cilii decretum adversus eos, quinoa -- dum de consensu in depositionem Pa -- triarcliae ignatii Paemitentiam egerunt M tantum relatemus . Deficimur, o pN- mxst Mas eos, qui ustu paenituerunt, ne is que coxsessau, celae epitimia accepe o mM, Ied permanserim in oritia earditis erc. ρσr septem annos vitimium habere, is eo illor lar annis extra Ecclesian is Q c. Et paulo post. stata .ero accepe-
,, mst ultimis nius, O custodiunt, post
22쪽
o eo letum Epitimium digni fiam sanitis, o ct ditinis osteriis. Vulgatissimum est apud eos nomen , quo tertiam Paenistentiae partem significant . Dicitur,. illis ἱ--σι n , hoc est, verbum e ver- , bo, Iatisfactio, ut videre est apud Ua-ι, brielem Philadelphiensem. Nomen au- ,, tem illud εαν-- in hac significatione,, est elegans , ct antiquis optimisque auiso sitoribus graecis, Herodoto, Demo
is ius fuerit, segregatione puniatur. Fre- is quentillimus est istius verbi usus in no-- vo Testamento, sed semper in objuris gandi, & comminaudi significatioue .is Vulgata vel sici aliquando transieri, is imperare , sed subaudiendum , cum mi-- nis & obiurgatione interminari. Unde is nomen ιον aia II. ad Corinth. 2. 6. Obis jurgatio . Sed antiquit limi Auctoresse Ecclesiastici Φον-- pro paena, di mulcta ,, usurparunt. Canon Apostol. 74. με- vi τι ἐον--ν definire paenam. Cleri mens Alexandrinus Pedagogi lib. i. ri post medium dixit: τι ἐσιγημώδε - i & Stromatum lib. a. ad finem
νι qm . Sic di alii Patres,ri quum de patuis paenitentialibus agunt. νι ςO nonnunquam utuntur, ut Basilior
is cap. r. & 74. ad Amniueb am ; Gre. is gorius Nyssenus ad Letrium; Sorome-ὐ nus lib. . cap. 16. ἔ 2 alii plerique, ,, Ex eodem Morino rabemus, citato loco cap. a. . Domina, quibus Syri, Hebrati, Chaldaei, S Rabbini. Paenitentiam appellant i quae ex ipso exeribere,&hic relatre non omit imus. Et primo quidem syri ubi in novo testa- in Ici Iegitur Hrά- , quod diximus Paenitentiam importare, vertunt uniam , Thubalba ; vel ut Maroni. tae dicunt Niobulbo , quod apud Syros est vulgat illimum . judaei utuntur
eodem nomιne quo utuntur Syri 3 v cant enim Paenitentiam ranon, quod idem est ac reversio , vel converso a verbo nata eos ni , redire .
Chaldaei, quod Hebraei scribunt Iim, dicunt atri ἔ ac proinde , ut subdit Morinus, eadem est ratio dictionum ab eis derivatarum, & sola pronunci tione dii erunt. Denique Rabbini Ne- subab usurpant , quod idem est apud ipsos ac Paenitentia apud Latinos, vel
μο-- apud Graecos . Quae omnia quidem apud has omnes important, ut ait laudatus Scriptor, ,, sententiae is mutationem cum animi de errore, aut is de crimine commisso dolore conjun-M fiam, constans insuper animi proposia, tum de crimine non amplius repe- is tendo, & severam ideo corporis casti. is Milonem. M
23쪽
De Diitentia , ut dicitur virtus . An . t virtus, ae qualis p Quodnam ejus obmum,
onveniunt communiter Schola stici, Paenitentiae ut virtus est cognitionem prae ponendam es cognitioni Pae nitentiae ut est Sacramentum : &ratio ipsorum est, quia Paenitentia, ut virtus, est universalior Paenitentia ut sacramentum; adeoque huic praesupponenda. in Paeni tentia igitur ut virtua est haec sunt inquirenda ; primo scilicet an vere sit virtusὶ deinde vero qualis sit virtus hoc est, an si vir lux infusa ct superna turalis 3 an acquisia r an denique m ratis, vel theologica rnimo, Heter odoxi, di precipue Modem ni , Lutherus, ct Calvinus, voluerunt
Paenitentiam non esse virtutem, quatenus ab ejus essentia excludebant rationes illas, in quibus virtus ipsa consistit i scilicet peccati dolorem, eiusque detestationem;& dumtaxat fundari a Gserebant in vitae mutatione, quae formaliter nullum importat virtutis nec
Secundo,Scholastici quidam volunt,Pςnitentiam esse virtute generalem, quem
admodum iustitia virtus est generalis , eo quia virtutes omnes ingreditur, easque complectitur; adeoque , quum non sit specialis virtus, volunt reduci ad omnes & singulas virtutes, in quam tum quaelibet habet paenitere de peccatis commissis in propria materia. Attamen Angelicus Doctor. I. pariq-8s.
art. p. docet, Paenitentiam virtutem
quoque esse peculiarem ac specialem; di haec sunt ejus vel har Speetalem rati nem hujus virtutis esse operari ad desν Eissem peceati praeteriti, is quamum est offensa Dei, quod non pertinet ad ratisisnem alierim virtutis. Sancto Thomae substrihunt caeteri sere Scholastiei
Dicimus I. Paenitentiam esse veram virtutem , ct quidem non tantum generalem in omnibus virtutibus inclusam di ex omnibus aggregatam, Ferum quoque specialem, ab omnibus aliis distinctam.
Prima conclusionis pars probatur I. ex Patribus . Chrysostomus hom. 23. in Matth.: non est aliquos omni perea tam , quod σοπ eaedat Paenitentia .in ii. Gregorius magnus, qui refertur cap. PMἰtentiam agere dist. 3. de Paenitemtia , & in eius operibus legitur lib. s. Registri epist.36. Magra es conrra me
II. Probatur Rationibus. I. Habitus, qui iacit recedere a malo, ct accedere ad bonum, est vera virtus s. sed hujusmodi est Paenitentiar ergo Paenitentia est vera virtus. Probatur minor, quia Paenitentia lacit recedere a peccato, quod est summum malum, & iacit accedere ad Deum , quod est summum honum rogo Paenitentia est habitus, qui iacit
recedere a malo, & facit accedere ad
bonum. ll. Nihil deficit Paenitentiae ut
sit virlux, ct vera virtus: ergo Paenitentia est vera virtus. Probatur ante, cedens. Paenitentia habet obiectum bonum, quemadmodum est aliarum virtutum obiectum, habet pariter su jectum , habet finem, caeteraque omnia habet, quae virtutes caeterae relinent, ut verae sint virtutes; quod exsequentibus polebiti ergo Paenitentiae
24쪽
go paenitentia est vera virtus. IV. si paenitentia non esset vera virtus , ideo est et, quia non es et propria ct specialis virtus ab aliis virtutibus distincta ,& esset potius virtus in aliis virtutibus Inclusa , & ex omnibus aggregata; atqui hoc est falsum,ut mox in probatione secundae partis Conclusionis patebit: ergo Paenirentia est vera virtus. Secunda Conclusionis pars probatur. l. Si Paenitentia non est nisi virtus generalis , & trascendens, atque in omnibus incluta, ct ex omnibus aggregata, noudebet detestari peccata, nisi ex motivo singularum virtutum , quibus ipsa
peccata opponuntur; atqui datur virtus Paenitentiae, quae non detestatur peccatum ex molivo singularum virtutum, sed ex alio motivo particulari sibi
proprior ergo ultra Paenitentiam genaralem admitti debet paenitentia , quae sit specialis virtus ab omnibus aliis distincta. Probatur minor . Quanuis dentur motiva, per quae detestantur peccata . ob oppositionem , quam ha hent , ad virtutes respective, & haec detestatio constituat Paenitentiam, ut virtutem generaIem ; datur tamen ultra haec motiva aliud quoque motivum, propter quod Paenitentia detestatur quodlibet peccatum,ut peccatum est, ut Dei offensa est , ut aeterna paena dignum est: erso ob hoc speciale motivum Paenitentia est virtus specialis ab
aliis virtutibus distincta. Probatur 2
explicatur antecedens . Inobedientia adversat ut praecepto, ingratitudo opponitur beneficio , Iuxuria est contra pudicitiam ; ct haec sunt motiva specialia ut virtutum, ita etiam peccatorum, quae virtutibus hujuscemodi opponuntur . Attamen ultra haec motiva datur motivum generale, ob quod detestamur inobedientiam , ingratitudinem, luxuriam &c. quia nimirum sunt o D sensa Dei , aeternam paenam merentur &α : ergo ratione hujus motivi constituitur Paenitentia ut virtus specialis , quae sit ab aliis virtutibus distincta. II. Paenitentia habet objectum distinctum ut virtus est specialis ab objectis aliarum virtutum, quae Paenitentiam ut virtutem generalem constituunt: ergo P nitentia est virtus specialis ab aliis virtutibus distincta. Ηςc vario melius patebit, quando de Psnitentis objecto erit sermo.
Opponunt l. nitentia inclinat ad vellet.
tatem ; sed velleitas non est optimum, ad quod debet inclinare virtus: ergo Pς nitentia non est virtus. Il. Paenitentia praesupponit peccatum ; sed nequit esse virtus, quae prς supponat vitium tergo paenitentia nequit esse vera virtus. IlI. Objectum Paenitentie est malum : atqui nulla virtus habet pro od dio malum: ergo Pς nitentia non est virtus. IV. Ideo verecundia non est virtus, quia est de re turpi; sed etiamri nitentia est de re turpi , vel de turpi iactor ergo propter eandem rationem non potest esse virtus. V. virtus
appetitur propter se ipsam; sed Paenitentia non appetitur propter se ipsam e ergo non est virtus. Minor Constat, quia appetitur propter peccatum. Vl. Paenitentia opponitur omni peccato ; ergo est virtus generalis ex omnibus virtutibus aggregata. VII. Penitentia detestatur peccatum , quatenus
peccatum est ostensa Dei; atqui hoc est munus Charitatist ergo Pς nitentia non distinguitur a charitate , atqu adeo neque a cς teris virtutibus. VIII. Paenitentia punit, & vindicat delicta; quae committuntur; sed hoc est proprium justitiae: ergo Pς nitentia non distinguitur a iustitia , ct per consequens neque distinguitur a cς teris virtuti
Respondemus ad I., quod peccatum dupliciter considerari potest, ut preteri tum se ilicet, & per consequens quod fieri non potest, ut non sit factum ς &ut moraliter prς sens ac perseverans, &quod potest heri, ut non amplius fiat. Primo modo detestamur utique peccatum per velletiatem, quatenus volumus per Pς nitentiam , ut non fuerit a nobis factum; at secundo modo voluismus per propositum essicax firmum &absolutum, ut non sit, ut non perseveret, ut non denuo, ct nec unquam fiat;
S hoc non solum est bonum, sed quoque optimum, quod veram habet consituere virtutem.
Ad li. Utique peccatum commissiim est malum T sed peccatum. ut deflendum, ut detestandum, ut delendum, habet rationem boni; adeoque potest objectum esse virtutis. Insuper, quan vis peccatum si maIum, potest nihi Iominus objectum esse virtutis, non quatenus virtus prosequitur illud , ut ad ipsum tendat, sed quatenus ipsi adversatur, ct ab eo omnino recedit.
25쪽
Ad III. Distinguitur maior:Objectum Pς-
nitentiae est malum, quod prosequatur,& ad quod tendat, negatur; quod prae supponat, & quod desiluere intendat,
conceditur. Justitia etiam praesupponit malum, quod puniat, & nihilominus
ςst virtus. Verum non adeo necessa rium est peccatum ad Paenitentiae virtutem , ut non pollit Deus virtutem
hanc infundere homini , qui nullum Comini serit peccatum , & nihilominus doleret, ac vere paeniteret.
Ad lV.Ηxc est disterentia inter verecundiam & paenitentiam, quod verecundia est de turpi facto praesenti, cum quo stare potest allectus ad peccatum; sed Paenitentia est de re turpi, seu deturpi fasto praeterito, a quo excludi debet omnis assectus ad ipsum. Ad V. Negatur minor, qilia quum Paenitentia appetatur propter peccatum
quidem, sed propter peccatum delen cum per ipsam , semper stat , quod Paenitentia appetitur per se ipsam et
adeoque etiam ob hanc rationem Paenitentia est veta virtus.
Ad Vl. Quanuis Paenitentia opponatur cuicunque peccato , sub ratione generali , quae cuicunque peccato adaptabilis est , non per hoc tamen opponitur cuilibet peccato sub illa ration peculiari , quae cujuscunque peccati est propria; adeoque ratione huius generalis oppositionis, quae in ipsa Paenitentia est specialis ratio oppositionis, sit, quod Paenitentia sit peculiaris virtus , a caeteris virtutibus distincta. Ad Ull. Licet aliquando conveniant Paenitentia & Charitas in hoc,quod utraq; habeat pro motivo amorem Dei,dii erunt tamen in hoc,quod Charitas vult& respicit amore Dei omnino illaesum; Paenitentia vero respicit ut laesum, sed
per Paenitentem omnino reparandum. Unde Charitas non vult amantem sejungere a Deo,quem amat,& Paenitenistia vult conjungere peccatorem Deo Per amorem,a quo per peccatu recellit.
Ad VIII. Iustitia punit, & vindicat delicta ob honum pnblicum, & quatenus haec sunt ossensiva humanae societatis, ct publicae tranquillitatis , quibus prospicere debet, qui caeteris praeest . Paenitentia vero punit, & vindicat delicta, quatenus haec sunt mala illis , qui ea committunt , quia illos ad aeterna supplicia deportant, & perpetua felicitate privant; & sunt mala etiam, si non effective, assective tamen respe diu Dei, cui maximam inserunt injuriam , dum ipsius tra rediuntur legem , & Majestatem ostendunt. Pro illa Dissertationis Parte, in qua quaeritur, qualis virtus sit Paenitenti duplex fieri potest sensus; unus scilicet, an Paenitentia sit virtus theologiis Ca , vel moralis Z; alter vero , an sit Virtus infusa. vel acquisita Dicimus II. Paenitentiam non esse Uirtutem theologicam , sed moralem t ne
que esse virtutem per se infusam, sed acquisitam. Prima Conclusionis pars probatur Io IlIa Virtus non est theologica, quae in Scripturis inter theologicas virtutes non
adnumeratur; Sed in scriptusis inter
theologicas virtutes non adnumeratur Paenitentia : ergo Paenitentia non est virtus thologica . Probatur minor.Tres
in Scripturis Virtutes theologicae adnumerantur ; nimirum Fides , Spes, &Charitas; sed inter has non est Paenitentiat ergo inter Virtutes theologicas Paenitentia non adnumeratur. Major patet ex illo Apostoli in l. ad Corinth. IO Nunc autem manent tria bae,
Fides, Spes, O Charitar. II. Probatur . Virtus theologica habet pro objecto immediato Deum: sed Paenitentia non habet pro objecto immediato Deum ; ergo Paenitentia non est virtus theologica . Major est certa, quia per hoc constituitur Virtus theologica , quod scilicet habeat Deum pro objecto immediato , ac formali motivo. Minor in sequenti conclusione probabitur. Secunda Conclusionis pars, quod scilicet Paenitentia non sit virtus infusa, sed acquisita, probatur etiam l. Illa est victus infusa per se, quae non aequiritur per actus; sed Paenitentia cum divinae gratiae auxilio acquiritur per actus: ergo Paenitentia non est virtus per se infusa. De majori nequit ess dubium,quia acquiri per actus est proprium virtutis acquisitae, & non infusae. Minor etiam patet, quia per legem ordinariam per replicatos actus Paenitentiae ipsa Virtus acquiritur. II. probatur. Experientia docemur, majorem nos acquirere facilitatem ad paenitendum, quando frequentiores ρο- nitentiae actus exercemus, quam illi, qui hujuseemodi actus vel nunquam , yel raro exercent; sed si Paenitentia esset
26쪽
De Paenitentia ut dicitur virtus. &c.
set virtus infusa , eadem facilitas deberet esse in omnibus : ergo signum est, quod Paenitentia est virtus acquisita, ct non infusa.
Objiciunt l. Quaelibet Virtus moralis diiscit quid medium inter duo extremata , quae sunt vitiosa; sed Paenitentia nor liabet haec extrema ; ergo non dicit
hoc medium t ergo non est virtus moralis . Major patet in Liberalitate, quae est media inter Avaritiam,& Prodigalitatem ; in Religione, quae est media inter impietatem, S Superstitionem; ct in aliis quoque Virtutibus, quae meo diant inter excessum , S defectum, qui
sunt extrema . Minor pariter constat, quia circapaenitentiam alsignatur unum extremum per desectum, quod est impaenitentia ; aliud vero per excessum non assignatur. Il. Paenitentia primario respicit Deum, ratione cuius nos
paenitet peccasse, quia peccando Deum offendimus, atque ipsi displicuimus;
sed virtus , quae primario tendit ad Deum,est theologicar ergo Paenitentia est virtus theologica, & non moralis. IlI. Virtutes, quae immediate tendunt in Deum, sunt infusae: sed Paenitentia immediate tendit in Deum offensum, quem vult placaret ergo paenitentia est virtus infusa.& non acquisita. lV.Concilium Viennense asserit, per Bapti Gmviri insundi in animam gratiam , &virtutes ; sed inter virtutes adnumera tur Paenitentia rergo ex Concilio Paenitentia infunditur in animam , & per consequens est virtus infusa , ct non acquisia. Respondemus ad I. non esse distinctivum virtutis moralis a theologica , uod virtus moralis dicat quid metum inter extrema i sed distinctivum esse potius, quod virtus theologica immediate respiciat Deum , moralis vero , quid creatum . Attamen si veIimus in Paenitentia iuvenire extrema,
inveniemus di complacentiam deo peccato, & desperationem de eodem,
inter quae vitia, quae conrinent excessum, & desectum. Ipsa Paenitentia mediat , tanquam virtus inter extremata, quae sunt vitiosa.
Ad ll. negatur, quod paenitentia primario respiciat Deum , qua nuis respiciat concomitanter, & mediate, ut in sequenti Concili sone dicemus, di pariter in responsione ad tertium , quae nunc subditur. Para VII. Ad III. distinguitur minor: Paenitentia immediate tendit in Deum offensum, id est immediate attingit offensam Dei,& Deum mediante illa, conceditur ἔalio modo, negatur. Exemplum habe
mus in Religione, quae sertur in Deum colendum , ct non per hoc Religio est virtus theologica; & non ob aliam rationem , nisi quia Religio attingit
Deum , mediante cultur sic pariter Pςnitentia sertur in Deum offensum, di attingit Deum, mediante offensa ;unde quemadmodum virtus moralis est Religio , ita pariter virtus moralis est
Ad IU. Concilium intelligitur de virtutibus theologicis, non vero de virtuti-hus moralibus; quod ex circumstantiis
Theologi deducunt , quan vis Concilium loquatur indefinite. Attamen et-s admittatur, quod pollit per baptis-mu infundi Pgnitentia, non tamen per hoc fieret, quod Pςnitentia esset virtus per se in suis , at solummodo per accidens; quemadmodum concedimus quoque , Pςnitentiae virtutem posse aliquando a Deo infundi in aliquanta animam; sed non per hoc ejusmodi Paenitentia esset virtus per se infusa, doqua nos solummodo in praesenti loquimur a
Pro tertia Dissertationis parte, quae continet Pςnitentiae objectum ,commemo rare hic primo oportet,objectum Virtutis esse materiale,& formale; primum dicit illud, quod est indifferens ad constituendas virtutes varias ; secundu is vero importat illud , quod determinat materiale ad certam virtutis speciem. In per materiale objectum vel est proximum, circa quod immediate
versatur virtus, vel ea remotum, cir
ca quod versatur mediante obiecta materiali proximo. Dicimus lil. Objectum materiale proximum Pςnitentiae esse actus poenales a
remotum vero esse amas peccaminosos; formale autem objectum esse correspondentiam moralem inter poenam, Si culpam secundum Iegem.
Prima Conclusionis pars probatur I. Illud omne, ex quo nitentia, ut virtus est, ementialiter constat, est obiectum materiale ipsius a sed actus poenales
proxime constituunt rinitentiam , ut virtus est: ergo actus poenales sunt Objectum materiale proximum Nnitenti ut virtus est. Maior est certa I ma-
27쪽
teria enim ex qsta ingreditur Essentiatum ; adeoque materia est illud omne, ex quo Essentiatum inii insece constituitur. De Minori neque elle debet dubium ; quatenus actus poenales ingrediuntur Pςnllentiar, ut virtus est, esseni iam , ut Ge se patet. I l. probatur. P nitentia ut virtus est regulatur secundum justitiae commutativae leges ; sed Justitiae commutativae Iex est, ut ponatur aequalitas modo pollibili inter datum,ct acceptum et ergo pariter haec lex in P nitentia,ut vi tus est, servari debet; atqui nullo alio modo servari potest, nisi aliqualem
ponendo aequalitatem inter actus pC nales,& actus peccaminos :ergo actus poenales rationem objecti materialis proximi I nitentiae vii tutis ingrediun
Secunda pars Conclusionis probatur I. Actus poenales referuntur ad actus peccaminosos, quos supponunt, & vindicant : ergo si actus poenales ingre-ciuntur rationem Penatentiae virtutis,
ut objectum materiale proximum, pariter actus peccaminosi ingrediuntur ut objectum materiale remotum. Il. probatur ratione prςdictae aequalitatis, quam nuper diximus in secanda probatione primae partis Conclusionis; aequalitas enim, ut diximus , est inter actus poenales, & actus peccaminosos r ergo tam illi, quam isti, sunt de ratione objecti materialis Pςnitentur; S quidem poenales ut proximi,
Tertia Conclusionis pars probatur I.Objectum scit male Justitiae commutativae est aequalitat physica inter datum αacceptum I sed ad inflar iustitiae commutarivae regulari debet Psnitent ira , ut virtus est: ergo ejus objectum formale est aequalitas moralis inter poenam ac culpam . De majori non est dubium , quia aequalitas haec constituit rationem formalem justitiae commutativae , adeoque est objectum forma te ipsius . Minor pariter patet, qui in Penitentia, ut virtus est , aequalitas haec moralis attendenda est, ut ratio formalis ipsus. II. probatur contra illos , qui volunt, objectum formale Pςnilemiae virtutis esisse malam Oi dicabile. Objectum tormale. dullitiae commutativae non est resi-xuibile preci se . sed restit sibile ad aequa- litatem: ergo pariter objectum forma-
le Pς nitentiae virtutis non est prςcise
peccatum et indieabile , sed vindieabile ad aequalitatem : elgo sicut aequalitas
physica inter datum S acceptum cou-stituit obiectum formale dustitiae commutativae, ita etiam ςqualitas moralis inter poenam ct culpam constituit objectum formale Pςnitentiae virtu
Obstant I. Actus poenales sunt essectus
Penitentis: ergo non possunt esse ejusdem objectum, & ne quidem materiale. II. Si peccatum eluet objectum maletiale remotum Pgnitentie, sequeretur, quod idem objectum ingredere tur non solum peccatum proprium,sed etiam alienum, quia hoc pariter peccatum est ; atqui hoc dici non potes rergo Sc. lil. Finis intrinsecus penitentis est reparare jus divinum lςsium rergo hoc pariter est ejus objecium formale . Consequentia sequitur, quia sfini, intrinsecus, & objectum coincidunt in unum . IV. Per actus poenales nos intendimus vindictam sumere doactibus peccaminosis: ergo actus peccaminosi , ut vindicabiles, constituunt rationem virtutis Psnitentis, ut virtus est.
Respondemus ad I. Non implicare idem esse objectum , & esse effectum alicujus virtutis, vel artis, vel actionis. Ambulatio potest esse essectus sanitatis , & potest esse objectum ipsius. Ve- sis pariter est effectus artis vestiaris, ct ipsius objectum . Humilitatis denique est Objectum & eflectus sui ipsus
despectus. Ad II. negatur sequela, quia ideo peccatum proprium est objectum Pςnitentiς, ex eo quod est effectus illius, quem penitet peccasse; non sc autem peccatum alienum, cujus neminem p iter, nisi illum, qui ipsum perpatravit; d insuper quia nemo tenetur pro illo satisfacere , nisi qui ipsum commisit. Ad lil. dicitur , quod pro eodem venit jus divinum lςsum reparate, ac equa litatem,seu correspondentiam moralem
ponere inter culpam, & poenam ἔ ipsa enim postio ςqualitatis,seu correspondentis moralis, est juris divini l r
Ad lV. Quanuis per actus poenales nos
intendamus vindictam sumere de commissis culpis, attamen non in eo solos stimus; quia ulterius intendimus per eosdem actus ponere equalitate mis
28쪽
De Paetulentia ut dicitur virtus. &c. o
moralem inter culpam ct poenam, ac morat iter correspondere debito, quod Per peccatum contraximus iuxta legem ; unde semper stat , quod ratio tormalis Pς nitentis, que debet esse ultima, conssistat in ipsa squalitate, seu correspondentia morali, quς est ultima ; non vero in ipsa punibilitates , que ad ςqualitatem, seu correspondentiam, prssupponitur.
Pro subiecto Pςnitentiς duplex distinguitur; immediatam scilicet, & mediatum; secundum est homo ille, quem penitet; primum vero est Potentia illa hominis apsius , per quam hominem ipsum paenitet. Unde Dicimus IV. Subiectum mediatum Paenitentis habitualis esse omnem hominem viatorem , qui potens sit peccare, licet
nunquam reccaverit; immediatum
Prima Conclusionis pars probatur I. subjectum , de quo loquimur , est ille solus,quem potest pςnitere,licet de latio non paeniteat , sed hic est solus homo viator: ergo solus homo viator est subjectum mediatum Pςnitentiae. Proba.tur minor. Solus homo viator potest peccare: ergo solus homo viator potestpςnitere. II. Probatur. Habitus Paenitentiae, de quo loquimur, ex Doctrina Angelici Doctoris I. par. q.9s. art. p. de facto fuit infusus primis Parentibus ante lapsum;
sed hoc non nisi, quam quia ipsi poterant peccare : ergo homo viator , qui
potest peccare est subjectum mediatum Paenitentiae , de quo loquimur. Secunda Conclusionis pars probatur Ι. Illa hominis Potentia est subjectum immediatum Penitentiae, in qua residet habitus eiusdem; sed in voluntate residet habitus Paenitentiae tergo voluntas e subjectum immediatum Paenitentis.
Probatur minor . In voluntate sunt actus Pςnitentis : ergo in voluntate est habitus Pςnitent lς. Prohatur antecedens. Actus Pςnitentiς sunt vindicta peccati; sed vindicta peccati est in vo-
. tulitate et ergo pariter in voluntate sunt
actus P itentiς. II. Probatur. Voluntas est subiectum immediatum Justitis: ergo pariter est subjedium immediatum Pςnitentiς,ut vi
tus est specialis. De antecedente non est dubium, quia ab omnibus conceditur ; consequentia autem probatur ;quia Penitentia, ut virtus specialis est,ilari VII. species est justitiς vindicatiust ergo initIa Potentia residere debet, in qua residet omnis justitia . Arguunt l. Si subjectum mediatum Pςni tentiς esset omnis homo viator, sequeretur , quod pariter fuisset Christus, &Beata Virgo, qui fuerunt homines viatores a stet hoc est falsum : ergo pariter falsum est illud , ex quo sequitur. Pr batur minor. Christus, ct Beata Virgo
nec IKccaverunt, nec peccare potu
runt : ct quidem Christus vel rationOunionis hypostaticς , vel ratione visionis beat ilicς, ut dictum est suo loco; Beata Virgo vero ratione privilegii specialis. II. Habitus Penitentiς remanet in Beatis, atque in Damnatis ; &quidem in illis ad ornatum; in his vero ad confusionem ; & nihilominus Beati, & Damnati non sunt homines viatores. Ill. Intellectus est , qui iudi- eat , peccatum esse malum, di nunquam faciendum , quia est contria Deum, & contra illum ipsum, qui peccatum committit; sed hoc est pςnitere : ergo subjectum immediatum Paenitentis est Intellectus. IV. Peccatum aliquando potest remitti per Pςnitentiam virtualem ; sed subjectum immediatum rinitentiae virtualis est tota sanima, non sola voluntas: ergo subi
flum immediatum Pgnitentis non est
Respondemus ad I., quod si Pςnitentiae, late sumitur pro displicentia peccati sive a se, sive ab aliis commissi, fuit quidem in Christo, & Beata V irgine; quia iisdem summopere displicebant
peccata hominum, quatenus hςc erant
offensς Dei. Si vero stricte accipitur pro peccatis a se commissis, non fuit, quia Christus, ct Beata Virgo, nec pe
Caverunt, nec peccare potuerunt, ut
in objectione dicitur. Ad II. dicitur, probabilius esse, habitum nitentis nec in Beatis, nec in Damnatis remanere, quia ratione sui status
si iste loquendo rinitere non possimi; di quidem Beati, quia incapaces sunt omnis doloris, & cujuscunque pusς ,
Damnati vero, quia inter culpam strinam remittere non possunt aequalitatem,& pro culpa nullo modo possunt
Ad III. distinguitur minor i sed hoc estrinitere, scilicet praesuppositive, conceditur,formaliter, negatur . Verum
est, quod ad actum voluntatis praesup-B a Pan,
29쪽
ponitur actus intellectus, qui dicitur actus Paenitentiae ; sed non per hoc fit , quod ille actus Intellectus sit actus Pae- MIentiae formaliter', at solummodo praesuppositive. Aa lv. dicitur, quod quan vis doctrina majoris propositionis si sententia Sco
ti, non est tamen sententia omnium a
Theologorum ; quia Melchior Canus, ct solus, acriter delandunt, semper &in omni casu tequiri Pamitentiam formalem. At ommissa maiori, negatur absolute minor ; quia Paenitentia virtualis includitur in actu Charitatis.& actus Charitatis secundum omnes Theologos , habet pro subiecto immediato Voluntatem , non intelle-
Denique pro Dissertationis complemento remaneret de actibus Paenitentiae, ut virtus est, disserere ; sed quia hi ex uiaque modo dictis satis innotescunt, &ex dicendis mox in sequenti Dissertatione clarius patefient , ideo Dissert tioni finem imponimus.
De Haereticorum erroribus contra Paenitentiam,
ut virtus est. Aust implex respiscentia, ae nuda cessatio a peccato p An si
veteris vitae abjectio, ae n vae ins ratio p
cum potenti concurrit ad actus sibi simiIeseliciendos , da i u r Pςnitentia actualis , qua
consi sit. Et quidem haec Penitentia actualis, quatenus est interior I de existeriori enim non loquimur , quia satis innotescit in quo consistat; in quadruplici genere actuum a Doctoribus alsia gnatur, quorum prior est velle vied eare , O panire precatum ex praevia cognitione intellectus, qui voluntati ma-Dili stat deformitatem, & malitiam peccati, unde voluntas movetur ad illuci detestandum, vindicandum, ac puniendum . Secundus actus est dete- satio quidem preeali , ct erra illa odium eoueeptum. Tertium est voluntaria acceptatio reus, quς propter peccatum quomodocunque peccanti infligitur. Quartus tandem est eiusdem panae v
tantaria susiaestia, se perpe . Secundum hos quatuor actus Penitentia definitur,vel potius destr ibitur,diversmode a Patrihus,& a Theologis . Et quidem secundum primum Paenitere est Oindieare peeeatum a se eommisam, ct haec videtur esse definitio Auctoris libri de mera falsa Paenitentia , qui
S. Augustino tribuitur, ubi cap.8. haec habet. Paeniteatu es quadam volentis .indictam punitio is se, quod dolet admisisse: & cap. s. Pasitere est pasam tenere, ut semper puniat se uleis endo. quod admisit precando . Insuper ipsemet verus Augustinus epist. Io8. ad Seleueianum . Est etiam Paenitentia bonα πω humilium Fidelium opera , tu qua pe Hora tundimus direntes : dimitte uobit debita nostra. Et Isidorus lib.6. Ethmia. cap. ult. Panitentia appellata est, quasi parientia, eo quod usemet homo in se puniat pasitendo, quod male admisit.
Juxta vero secundum, Paenitentia est dise Dextis de pereato a se eommissor ct de hae loquitur Tridentinum seis. 6. cap.
6. Propterea movemur adversas preeata pre odium aliquod O detestasionem 1 Mees per eam Paenitestiamquam aste Dal si mam agi oporteι.Et sess. 14.cap.6.Gn-
30쪽
tritio animi dolor,ae det satio es de pee-eato commisso, eum proposito non peeeundi
Secundum tertium actum,Paenitentia est Coluntaria O grata aeceptatio pana is ficta pro peerato commisso. Unde Auctor citati libri de mera oe falsa Paenitentia Augustino adscripti cap. iῖ. dicit: Hinc peeeator semper doleat, ct de doloro gaudeat . Et Trident inuin sessi. I cap. I. ut perversitate ali Aa ct emendata, tantam Dei offensionem eum peccati odio, pio anImi dolore, etestarentur. Juxta denique quartum actum Paenitentia est patiens er ista tolerantia panssibitro peccato instri. Et hanc approbat Priventinum seli i , cap. 9. ubi habet.
Docet praeterea astam eve divisae muni-μeniis lauitatem, ut non solum psala I ponte a uobis pro vendieando peeeato 1 u- Iceptis . aut Sacerdotis arbitrio pro meu Iara delitii impositissed etiam.quιd maxim
R. um amoris argumentam est.ιemporalibus
siuellii a Deo infigis, ct a nobis patienter soleratis,inpud DeumPatrem per ciri suis 'nsum sat Uueere vahamas. His pomsi iis, Haereticorum errores enarramus.
Primo, Luttierus in epist. ad Vicarium sui ordinis strilsit is quod Pamitentiam notasignificat dolorem,aut odium prae-M leritae vitae, sed amorem Iustitiae, &novae vitae constituendae . A Ulterius in articulis Lutheri damnatis a sacra Facultate Parisiens hic legitur. is CGnis tritio , quae paratur per uiscussionem, collectionem, & detestationem peccam torum, qua quis recogitat annos suosis in amaritudine animae suae, ponderal o do peccatorum gravitatem , multitu- , , dinem, faeditatem , an illionem aeter n. ,, Bealitudinis, ac aeternae damnationis ,, acquisitionem ; haec , inquam , contri-- tio facit hominem hypocritam, imo magis peccatorem . is Secundo, Calvinus lib. 3. Insitat. cap. s. declarat is nomen Paenitentiae maxime is denotare conversionem vitae praeteriis tae, ac mentis mutationem . is
Tettio , Laurentius Valla scripsi, grae-
cm vocem μετήν- rectius latinam .
reddi per relucentiae, quam per Pae nitentiae vocabulum . Unde Scriptores nostri dicunt, quod ipsemet Valla in hoc errore asserendo Luthero, di Calvino praeivit. Quar lo, Erasmus, semper quod in graeco invenit , semper quoque per
resipiseextiam ex prellit. Unde de ipso
scribit Frassen,quod in cap.7.Matth.de. clarat, Paenitentiam idem esse ac pone- tenentiam,oc paenitere ponet enere,videlicet, postea sapere, seu resipiscere, quia resipiscentia deducitur ex re,&Dμeπ-tis, ct resipiscere venit, a re, ct sapere. Dicimus l. Pςnitentiam non esse Iimpliacem resipiscentiam,& nudam cessationem a peccato, sed etiam dolorem de peccato, ac de offensa prςterita. I. Probatur ex Scripturis. Psal.Io. Tibisti peeeavi, malam eoram te feci. Et Psal. 6. Laboravi In gemitu meo, lavabo per Angulas noctes leuum meum. Et liaiς
38. Reeogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae mea. EZech. a 3. Pro jisite a vobis omues iniquitates vestrar,
in quibus praevarieati esis, ct faeire vo-hir eor novam, spiritam novum. Job. ult. Ipse me repreheudo, ct ago Panitestiam in fusilla ct einere . Mattia. I i. Sι in Dro O Sidone facta essent sirtutes, qua factae sunt in vobis, olim in ellirio Oeinere Paenitentiam egissem. Apostolust l. ad Corinth. 7. Conripati erim episseeundum Deum ν qua enim secundum Deum tripitia est , Paenitentiam in salutem stabilem operatar. II. Probatur ex Conciliis. Tridentinum
Pis. 4. num. 4. Deelarat Igitur Sancta Θnodus, hane contritionem non solum casationem a peerato, or vita nova propositum , O inctoationem , sed veteris etiam odium eontinere, juxta illud: projicite a vobis omnes iniquitates vestras, in quibus prςvaricati estis, ct facite vobis cor novum, & spiritum novum; ct certe qui illor Sanctinam ela moret Gnfidera rit: Tibi soli peccavi, ct malum coram te laci: laboravi in gemitu meo, Iavabo per singulas no- dies lectum meum r recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudino
animς meς ; O alios hujusmodi generis,
fatale intelliget, eos ex vehementi quodam anteaesa vitae odio , ct ingenti peceatorum detestatioπe manasse . Et Can .s. SI quia dixerit, eam Contritionem , qua paratur per diseussionem, e lectiouem, erdetestatiorem peccatorum, qaa qati rec gitati annos suos in amaritudine anima sua, ponderatao peecatorum suorum Oaeitatem , multitudicem, foeditatem, am- missionem aeterna Beatitudinis, O aeternae durusationis ineursum, eam proposito melioris vitae , non erue .eram ct ut lem dolorem . nec praeparare ad gratiam, sed farere hominem ιν erita ct inuit peecatorem . . . . anatbema fr. II l.