Opera M. Tullij Ciceronis Tomus primus operum M. Tullii Ciceronis in quo haec continentur. Rhetoricorum ad C. Herennium libri 4. De inuentione rhetorica lib. 2. De oratore ad Q. fratrem lib. 3. De claris oratoribus lib. 1, qui Brutus inscriptus est.

발행: 1555년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

M. Tullii Ciceronis ad Marcum

τRvM difficilius au t maius esset negare tibi saepius idem rogan- iti, an efficere id quod rogares, diu multumque Brute dubitaui. Na& negare ei quem unice diligerem, cuiq; me cliarissimisi esse sentirem, praesertim & iusta petenti.& praeclara cupienti, durum admodum mihi videbatur: Si suscipere tantam rem, quantam non modo facultate cosequi difficile esset sed etiam cogitatione complecti, vix arbitrabar esse eius qui vereretur reprehensionem doctorum atque prudentium. Quid enim est maius quam cum tanta sit inter oratores bonos dissimilitudo, iudicare qua sit optima species. 6t quasi figura dicendis Quod quoniam me fe- pius rogas, aggrediar, non tam perficiundi spe quam experiundi voluntate . Malo enim, clim studio tuo sim obsecutus desyderari a te prudontiam meam, quam si id non secerim, beneuolet iam. v AERis igitur, idque iam saepius, quod eloquentiae genus probem maxime, & quale mihi videatur illud cui nihil addi possit. quod ego summum &persectissimum iudicem. In quo vereor ne si id quod vis effecero, eumque Oratorem quem quaeris, expressero, tardem studia multorum . qui desperatione debilitati experiri id nolet quod se assequi posse diffidant. Sed par est omne is

Omnia experiri, qui res masnas.&magnopere expetendas concupiuerunt. Quod sit quem aut natura sua, aut illa praestatis ingenii vis sorte desciet. aut minus instructus erit magnarum artium disciplinis: teneat tamen eum cursum quem poterit. Prima xenim sequentem honestum est in secudis tertiisque consistere. Nam in poetis non

Homero soli locus est ut de Graecis loquar aut Archilocho aut Sophocli, aut Pindaro:sed horum vel secundis .vel etia infra secundos. Nec verd Aristotelem in philosophia deterruit a scribendo amplitudo Platonis: nec ipse Aristoteles admirabili quadam scientia & copia caeterorum studia res in xit. Nec solum ab optimis studiis excellentes viri deterriti no sunt. sed ne opifices quidem se artibus suis remoueri t. qui aut Ialyci quem Rhodi vidimus non potuerunt, aut Coae Veneris pulchritudinem imitari. Nec sinu lachro Iouis Olympii, aut Doryphori statua deterriti. reliqui minus experti sunt quid efficere, aut quo progredi possent: quorum tanta multitudo fuit, tanta in suo cuiusq; genere laus, ut cum summa miraremur, inseriora tamen probaremus. In oratoribus vero Graecis quidem admirabile est quan tu inter omneis Unus excellat. Attamen cum esset Demosthenes multi oratores magni & clari suerunt, δἰ antea suerant, nec postea desecertat. Quare non est cur eorum qui se studio

eloquen tiae dediderun t. spes infringatur,au t languescat industria. Nam neque illud ipsum quod est optimum desperandum est:& in praestantibus rebus magna sunt ea quae sunt optimis proxima. Atque ego in summo oratore fingendo talem insormabo qualis sortasse nemo suit. No enim quaero quis fuerit, sed quid sit illud, quo nihil possit esse praestantius. quod in perpetuitate dicendi no saepe . atque haud scio an

unqtiam, in aliqua autem parte eluceat aliqua lo. idem apud alios densus, apud alios fortasse rarius. Sed ego sic statuo. nihil esse in ullo genere tam pulchrum, quo non rpulchrius id sit, unde illud. vi ex ore aliquo quasi imago exprimatur quod neq; ocu - .lis. neq; auribus, neq; ullo sensu percipi potest, cogitatione tantum & mente c5plectimur. Itaque &Phidiae limulachris. quibus nihil in illo genere persectius videmuς.& bis picturis quas nominaui . cogitare tamen possumus pulchriora. Nec veror ille arti sex cum faceret Iouis formam aut Mineruae, contemplabatur aliquem equo similitudinem duceret: sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam,quam intuens, in eaque defixus, ad illius similitudinem artem, & manum

282쪽

Orator ' a Sy

dirigebat. Vt igitur in formis, & figuris est aliquid per se chim. At excellens, cuius ad excogitatam speciem imitando reteruntur ea quae si iboculos ipsa no cadunt: sic perfectae eloquetiae speciem animo videmus, effigiem auribus quaerimus. Has rerum formas appellat ideas ille non intelligendi solii in sed etiam dictat grauissimus au-ε thor de magister Plato: easq; gigni negat.& ait semper esse, ac ratione,& intelligen-ria contineri: caetera nasci, occidere fluere, labi, nec diutius esse uno Se eodem statu.

Quicquid est igitur de quo ratione de via disputetur, id est ad ultima sui generis sormam speciemque redigendum. Ac video hanc primam ingressionem meam no exoratoris disputationibus ductam sed e media philosophia repetitam.&eam quidemctim antiquam tum subobscuram, aut reprehensionis aliquid, aut certe admirationis habituram. Nam aut mirabuntur quid haec pertineant ad ea quae quaerimus: quibus satisfaciet res ipsa cognita, ut non sine causa alte repetita videatur:aut reprehendet. quia inusitatas vias indagemus, tritas relinquamus. Ego autem 5e me saepe no- ita videri dicere intelligo, cum per uetera dicam, sed inaudita plerisque: de fateor me Oratorem . si modo' lina aut etiam quicunque sim non ex rhetorum ossicinis. sed ex, Academiae spatiis extitisse. Illa enim sunt curricula multiplicium, variorumque sermonum. in quibus Platonis primum sunt impressa vestigia, sed de huius.& aliorum philosophorum disputationibus Si exagitatus maxime orator est, Stadiutus. Omnis enim ubertas.& quali sylva dicendi ducta ab illis est: nec satis tamen instructa ad so-renses causas quas ut illi ipsi dicere solebant, agrestioribus musis relique rut . sic eloquentia haec fore sis spreta a philosophis,& repudiata, multis quidem illa adiumentis, magnisque caruit, sed tamen ornata verbis atque sententiis iactationem habuit in populo, nec paucorum iudicium. reprehensionemq; pertimuit. Ita&doctis eloquentia popularis,&disertis elegans doctrina desuit. Positum sit igitur in primis. quod pHst magis intelligetur sine philosophia non posse effici quem quaerimus eloquentem, Non ut in ea tamen omnia sint. sed vilica diuuet, ut palaestra histrionem. s parua enim magnis saepe rectissime conserui mirina nec latius, nec copiosius de magnis, variisque rebus sine philosophi potest quisquam dicere. Siquidem etiam in

Phaedro Platonis hoc Periclem praestitisse caeteris dicit oratoribus Socrates, quod is Anaxagorae Physici fuerit auditor. a quo censet eum, cum alia praeclara quaedam, de magni hca didicisset uberem εο soccundum fuisse, gnarumque quod est eloquentiae maximum quibus orationis modis quaeque animoria partes pellerentur. quod idem de Demosthene existimari potest cuius ex epistolis intelligi licet, quam freques fuerit Platonis auditor . Nec vero: sine philosophorum disciplina genus, εe speciem cuiusque rei cernere, neque eam definiendo explicare, nec tribuere in partes possumus, nec iudicare quae vera quae salsa sint, neque cernere consequentia, repugnantia videre. ambigua distinguere. Quid dicam de natura rerum, cuius cognitio magnam, orationis suppeditat copiam, de vita, de officiis, de virtute, de moribus, sine multa earum ipsarum rerum disciplina aut dici. aut intelligi posset Ad has tot. tantasque res adhibenda sunt ornameta innumerabilia. quae sola tum quidem tradebantur ab iis qui dicendi numerabantur magistri. Quo fit,ut veram illam &absolutam eloquentiam nemo consequatur, quod alia intelligendi, alia dicendi disciplina est.& ab alii et rerum, ab aliis verborum doctrina quaeritur. Itaque M. Antonius cui vel primas eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas, vir natura peracutus, εἰ pruJes in eo libro quem unum reliquit. disertos ait se vidisse multos, eloquentem omnino neminem. Insidebat videlicet in eius mente species eloquetiae, quam cernebat animo, re

ipsa non videbat. Vir autem acerrimo ingenio sic enim fuit multa& in se. At in aliis desyderans, neminem plane qui recte appellari eloquens posset, videbat. udd si ille nec se, nec L. Crassum eloquentem putauit, habuit prose comprehensam ani, o mo quandam formam eloquetiae: cui quoniam nihil deerat eos quibus aliquid aut

283쪽

2 6 Orator

plura deerant, in eam forma non poterat includere. In uestigemus hunc igitur Brute, si possiimus. quem nunquam vidit Antonius aut qui omnino nullus via qua fuit: quem si imitari atque exprimere non possumus. quod i Jem ille vix Deo concessum esse dicebat, attam e qualis esse debeat, poterimus sortasse dicere. Tria sunt omnino genera dicendi. quibus in lingulis quidam floruertit, peraeque autem id quod volu mus, perpauci in omnibus. Nam & grandiloqui, ut ita dicam, suerunt cum ampla

de sententiarum grauitate. 6t maiestate verborum, vehemetes, varii, coῖiosi. graues,

ad permovendos&conuertendos animos instructi, leparati. quod ipsum alii aspera, tristi. horrida oratione neque persecta. neque coclusa:alii leui,& instructi.&te

minata. Et contra tenues acuti. omnia docetes,&dilucidiora. non ampliora facientes sit btili quadam &pressa oratione limati. In eodemque genere alii callidi,sed im- is politi.& consult6 rudium similes.& imperitorum: alii in eadem ieiunitate concinniores. id est faceti. storen tes etiam. &leuiter ornati. Est autem quidam interiectus

intermedius, δἰ quasi temperatus . nec acumine posteriorum, nec sulmine utens superiorum, vicinus amborum, in neutro excellens. utriusque particeps: vel utriusque si verum quaerimus potius expers. Isque uno tenore, ut aiunt, in dicendo fluit. nihil asserens praeter sacultatem. εἰ aequalitatem : aut addit aliquos,ut in corona toros,omnemque orationem ornamentis modicis verborum sententiarumque distinguit.

Horum singulorum generum quicunque vim singulis consecuti sunt, magnum in Oratoribus nomen habuerunt. Sed quaerendum est. satisne id quod volumus .essecerint. Videmus enim sui si equosdam, qui iidem ornate ac grauiter, iidem versute At ii subtiliter diceret. Atque utinam in Latinis talis oratoris lanulachrum reperire ponsemus: esset egregiu non quaerere externa domesticis esse contentos. Sed ego idem. qui in illo sermone nostro qui est expostus in Bruto, multum tribuerim Latinis. velut hortarer alios. vel quod amarem meos, recordor longe omnibus unum anteferre Demosthenem. qui vim accommodarit ad eam quam sentiam, eloquetiam, non ad eam quam in aliquo ipse cognouerim. Hoc nec grauior extitit quisquam, nec callidior, nec temperatior. Itaque nobis monen i sunt ii,quorum sermo imperitus increbuit, qui aut dici se desederant Atticos aut ipsi Attice volunt dicere, ut mirentur hunc maximer. quo ne Athenas quidem ipsas magis credo fuisse Atticas. quid enim sit Atticum. discant: eloquentiamque ipsius viribus, no imbecillitate sua metiantur. Nunc enim tantum quisque laudat, quantum se posse sperat imitari. Sed tamen eos ., studio optimo. iudicio minus firmo praeditos. docere quae sit propria laus Atticorii.

non alienum puto. Semper oratorum eloquetiae moderatrix fuit auditorum prudentia. Omnes enim qui probari volunt, voluntatem eorum qui audiunt, intuetur. ad eamque, Si ad eorum arbitrium. te nutum totos se finpiit & accomodant. Itaque

Caria,& Phrygia, de Mysia. quod minime politae. minimeque elegantes sunt, asciuerunt aptum suis auribus opimum quoddam.& tanqua adipale diistionis genus: quod eorum vicini non ita lato interiecto mariὶ Rhodii nunquam probaueriit. Graeci autem multo minus, Athenienses vero sunditus repudiauerunt: quorum semper fuit prudens syncerum ue iudicium, nihil vi possent nisi incorruptum audire. id elegas. Eorum religioni cum seruiret orator. nullum verbii insolens, nullum odiosum po-

nere audebat. Itaque hic, quem praestitisse diximus cateris . in illa pro Ctesiphonte oratione longe optima summissius a primo : deinde du de legibus disputat pressius.

pol st sensim ince)ens. iudices ut vidit ardentes. in reliquis exultauit audacius. Ac tamen in hoc ipso diligenter examinante verborum omnium pondera, reprehendit

AEschines quaedam, & exagitat . illudensque, dura, odiosa , intolerabilia esse dicit. Quin etiam quaerit ab ipso. cum quidem eum belluam appellet, utrum illa verba an portet a sint: ut A Eschini ne Demosthenes quidem videatur Attice dicere. Facile est enim verbum aliquod ardens ut ita dicam notare, idque restinistis iam animorum

284쪽

Orator a J T

incendiis irridere. Itaque se purgans iocatur Demosthenes. negat in eo positas esse. fortunas Graeciae in hoc in eum, huc an illuc manum porrexerit. Quonam igituris modo: audiretur Mysus, aut Phryx Athenis cu etia Demosthenes exagitetur ut putidus Cum vero inclinata, ululant'; voce more Asiatico canere coepisset, quis eum serret faut quis potius no iuberet auferri. Ad Atticorum igitur aures teretes.& re

ligiosas qui se accomodant .ii sunt existimandi Atticer dicere. Quorum genera plura sunt: hi unum modo quale sit,suspicantur. Putant enim qui horride. inculteque dicat, modo id eleganter, enucleateque iaciat eum solum Attice dicere. Errant quod solum:qudd Attice, no falluntur. Illorum enim iudicio. si solum illud est Atticum. ne Pericles quidem dixit Attice cui primae sine c6trouersia deserebantur. Qui si te

nui genere uteretur, nunquam ab Aristopliane poeta fulgurare, tonare, permiscere

Graeciam dictus esset. Dicat igitur Attice venustissimus ille scriptor. ac politissimus Lysias quis enim id pol sit negare dum intelligamus. hoc esse Atticum in Lysia, nonis quod tenuis lit atque inornatus. sed quo d nihil habeat insoles. aut ineptum. Orna

te vero, di grauiter,do copiose dicere. aut Atticorum sit. aut ne fit AEschines neue

Demosthenes Atticus. Ecce autem aliqui se Thucydidios esse profitentur, nouunt quoddam imperitorum, & inauditum genus. Nam qui Lysiain sequuntur,causidicum quendam sequuntur, non illum quidem amplum atque gran)em, subtilem &elegantem tamen,&qui in forensibus causis possit praeclare consistere. Thucydides autem res gestas, Si bella narrat.&praelia. grauiter sane.& probe. sed nihil ab eo trafferri potest ad forensem usum, & publicum. Ipse illae conciones ita multas habent obscuras abditasque sententias vix ut intelligatur quod est in oratione ciuili vitium vel maximum. Quae est autem in hominibus tanta peruersitas, ut inuentis frugibus, glande vescantur an victus hominum Atheniensium beneficio excoli potuit.

V oratio non potuit i Quis porro unquam Graecorum Rhetorum a Thucydide quicquam duxit At laudatus est ab omnibus. Fateor sed ita. ut rerum explicator prudes, seuerus, grauismon ut in iudiciis versaret causas sed ut in historiis bella narraret. Itaque nunquam est numeratus orator. Nec vero si historiam non scripsisset, nomen eius extaret, cum praesertim suisset honoratus. & nobilis. Huius tamen nemo. neque verborum, neque sententiarum grauitatem imitatum sed cu mutila quae

dam & hiantia locuti sunt,quae vel sine magistro facere potuerunt, germanos se pii tant esse Thucydidas. Nactus sum etia qui Xenophontis similem esse se cuperet, cuius sermo est ille quidem melle Julcior, sed a forensi strepitu remotissimus. Reseramus nos igitur ad eum quem volumus. inchoandum. & eadem eloquentia i ii sor- mandum,qua in nullo cognouit Antonius. Magnu opus omnino.&arduum Bru-

is te conamur, sed nihil dissicile amanti puto. Amo autem, &semper amavi ingenium, studia, mores tuos. Incendor porro quotidie magis, non desyderio solum quo quidem conficiorὶ congressus nostros. cosuetudinem victus. doctissimos sermones requirens tuos sed etiam admirabili fama virtutum incredibilium, quae specie dispares, prudentia coniunguntur. Quid enim tam distans, quam a severitate comitas ρ quis tamen unquam te aut sanctior est habitus. aut dulcior Quid tam difficile. quam io plurimorum controuersiis diiudicandis ab omnibus diligi consequeris tamen. ut eos ipsos quos contra stati ias, aequos placatosque dimittas. Ita que essicis, ut cum gratiae causa nihil facias, omnia tamen sint grata quae iacis. Ergo ex omnibus terris, una Gallia communi non ardet incendio: in qua seueris ipse te, chim in Italiae luce cognosceris, versarisque in optimorum ciuium vel flore, vel 3 robore. Iam quantum illud est,quo d in maxii iis occupationibus nunquam inter

mittis studia doctrinae semper aut ipse scribis aliquid .au t me vocas adscribendum Itaque hoc sum aggressias statim Catone absoluto, quem ipsum nunquam attigissem, tepora timens inimica virtuti, nisi tibi hortati, & illius memoria mihi charam

285쪽

2 8 Orator

excitanti . non parere nefas esse duxissem. sed testificor mea te rogatum, &recusantem haec scribere esse ausum. Volo enim mihi tecum commune esse crime, visi sustinere tantam quaestione non potuero, iniusti oneris impositi tua culpa sit, mea recepti. In quo tamen iudicii nostri errorem, laus tibi dati muneris compensabit. Sed in omni re difficillimum est formam squod Graece dicitur exponere optimii quod aliud aliis videtur optimum. Ennio delector, ait quispiam: quord non disicedit a communi more verborum. Pacuuio, inquit alius: Omnes apud hunc ornati. elaboratique sunt versus, multa apud alterum negligentius. Fac alium Accio: varia in enim sunt iudicia. ut in Graecis, nec sicilis explicatio quae forma maxime excellat. In picturis alios horrida inculta. abdita,& opaca: cotra alios nitida laeta collustrata delectat. Qu id est quo praescriptu aliquod, aut formulam exprimas, cum in suo quodque genere praestet, & genera plura sint Hac ego religione non sum ab hoc conatu repulsus: existimavique in omnibus rebus esse aliquid optimum, etiam si lateret tiJque ab eo posse, qui eius rei gnarus esset, iudicari. Sed quoniam plura sunt orationum genera. eaque diuersa. neque in unam sor mam cadunt omnia: laudationum.

scriptionum,& historiariam. Si talium suasionum, qualem Isocrates secit Panegyricum, multique alii qui sunt nominati Sophistae, reliquarumq; rerum sermam quae 'abstin t ab serensi contentione. et iisque totius generis, quod Graece I κακή, nominatur.quod quasi ad inspiciendum delectationis causa comparatum est: non com- is plectar hoc tempore. non quo negligeda sit: est enim illa quasi nutrix eius oratoris quem insormare volumus, & de quo molimur aliquid exquisitius dicere. Ab hac &verborum copia alitur, & eorum constructio, Si numerus liberiore quadam fruitur

licentia. Datur etiam venia concinnitati sen tentiarum,&arguti, certique,&circun-

scripti verborum ambitus conceduntur: de industriaque non ex insidiis,sed aperte, ac pala elaboratur, ut verba Verbis quasi demensa, Si paria respondeat, ut crebr6 conserat pugnantia. co parent'; contraria,&vt pariter extrema terminetur, eundemque

referat in cadendo sonu: quae in veritate causarum, de rarius multo facimus, & certia occultius. In Panathenaico autem Isocrates ea studiose consectatum fatetur. Non enim ad iudiciorum certamen . sed ad voluptatem aurium scripserat. Haec tractasse is Thrasymachum Chalcedonium primum,&Leontinum serunt Gorgiam:Theodorum inde Byzantium, multόsque alios quosnγδα NMκ appellat in Phaedro Socrates. quorum satis arguta multa: sed ut modo primumque nascentia, minuta, At versiculorum similia quaedam, nimiisnaque depicta. quo magis sunt Herodotus, Thucydidesque mirabiles, quorum aetas clim in eorum tempora quos nominaui, incidi sese l. longi issime tamen ipsi a talibus deliciis, vel potius ineptiis abfuerunt. Alter enim sine ullis salebris quasi sedatus amnis fluit: alter incitatior sertur, & de bellicis rebus canit etiam quodam modo bellicum : primisque ab his vi ait Theophrastusὶ hist

ria commota est, ut auderet uberius quam superiores di ornatius dicere. Horu aetati successit Isocrates. qui praeter cateros eiusde generis laudatur semper a nobis. non- snunquam Brute, leuiter,&erudite repugnante te. Sed credas mihi fortasse. si .quid in eo laudem, cognoueris. Nam cu concisus ei Thrasymachus minutis numeris videretur, & Gorgias qui tamen primi tradu tur arte quadam verba iunxisse:Thucydides autem praefractior. nec satis ut ita dicam in rotudiis, primus instituit dilatare verbis. & mollioribus numeris explere sententias. In quo cum doceret eos qui parti in in dicendo. partim in scribendo principes extiterunt, domus eius ossicina habita eloquentiae est. Itaque ut ego . cui nostro Catone laudabar. vel reprehedi mea caeterissacile patiebar. sic Isocrates videtur testimonio Platonis alior si iudicia debere contenere. Est enim, ut scis, quasi in extrema pagina Phaedri his ipsis verbis loques Socrates. Adolescens etiam nuncό Phaedre Isocrates est. Sed quid de illo aug rer, lubet dicere. Qii id ladelinquit ille. Maiore mihi ingenio videtur esse, qua vicit orationibus

286쪽

Orator 23 9

.. Lysiae comparetur: praeterea ad virtutem maior indoles: ut minime mirum sutu-- rum si si cum aetate processerit, aut in hoc orationum genere, cui nunc studet, tan- tum quantum pueris reliquis praestet omnibus, qui unquam orationes attiferunt: aut si contentus his non fuerit, diuino aliquo animi motu maiora concupiscat. In -- est enim natura philosophia in huius viri mente quaedam. Haec de adolescente Isocrate Socrates auguratur. at ea de seniore scribit Plato. 8t scribit aequalis, & quidem exagitator omnium rhetorum hunc miratur unum. Me autem qui Isocratem non diligunt, una cum Socrate, & Platone errare patiantur. Dulce igitur orationis genus. & solutum. & effluens, sententiis argutum, verbis sonans est in illo epidictico senere,quod diximus proprium sophistarum, pompae quam pugnae aptius, gymnasiis& palaestrae dicatum, spretum & pulsum sero. Sed quod educata huius nutri- αι mentis eloquentia, ipsa se postea colorat&roborat: non alienum suit de oratoris quasi incunabulis dicere. Verum haec ludorum atque pompae: nos autem iam in aciem dimicationemque veniamus. Quoniam tria videnda sunt oratori, quid dicat, de quo quidque loco, & quomodo : dicendum omnino est quid sit optimum in singulis. sed aliquanto secus, atque in tradenda arte dici solet. nulla praecepta pone mus ne ite enim id suscepimus sed excellentis eloquentiae speciem.& sormam adumbrabimus mec quibus rebus ea paretur, exponemus, sed qualis nobis esse videatur. Ac duo breuiter prima:sunt enim non tam insignia ad maxima laudem, quam necessaria,& tamen cum multis penet communia. Nam & inuenire, & iudicare quid dicas. magna illa quidem sunt, & tanquam animi instar in corpore, sed propria magis prudentiae, quam eloquentiae: qua tamen in causa est vacua prudentia i Nouerit ι igitur hic quidem orator, quem summum esse volumus, argumentorum, & rationum locos. Nam quoniam quicqti id est, quod in controuersia, aut in contentione versetur, in eo aut sitne, au i quid sit, aut quale sit, quaeritur: sitne signis: quid sit definitionibus: quale sit recti, pravique partibus. quibus ut uti possit orator, non ille vulgaris, sed hic excellens, a propriis personis& temporibus semper si potest, avocat controuersiam. Latius enim de genere, quam de parte disceptare licet: vi quod in uniuet sit probatum, id in parte sit probari necesse. Haec igitur quaestio a propriis personis, & temporibus, ad uniuersi generis orationem tradi icta, appellatur Thesis. In hac Aristoteles adolescentes non ad philosophorum morem tenuiter disserendi, sed ad copiam Rhetorum in utranque partem, ut ornatius & vberius dici possit, exercuit. Idemque locos s sic enim appellat quasi argumentorum notasὶ tradidit, unde omnis in utranque partem traheretur oratio. Facile igitur hic., noster non enim declamatorem aliquem de ludo, aut rabulam de soro . sed doctis

simum, &perfectissimum quaerimus quoniam loci certi traduntur, percurret omne is, utetur aptis generatim,discct ex quo emanant etiam qui communes appellantur loci. Nec vero: utetur imprudenter hac copia: sed omnia ex pedet & seliget. Non enim semper, nec in omnibus causis, ex iisdem eadem argumentorum momenta

sunt. Iudicium ergo adhibebit me cinueniet solum quid dicat. sed etiam expendet. Nihil enim feracius ingeniis. his praesertim quae disciplinis exculta sunt. Sed ut segetes foecundae, Se uberes non solum fruges, verum herbas etiam effundunt inimicissima; frugibus. sic interdum ex illis locis aut leuia quaedam, aut causis aliena, aut non utilia gignuntur: quorum ab oratoris iudicio delectus magnus adhibetur. Alioqui quonam modo ille in bonis haerebit& habitabit suis ut molliet dura aut oc- a cultabit quae dilui non poterunt, atque omnino opprimet, si licebit: aut abducet animos: aut aliud afferet, quod oppositum probabilius sit . qua in illud quod obstabit Iam vere, ea quae inuenerit, qua diligentia collocabit quoniam id secundum erat de tribus. Vestibula nimirum honesta, aditiisque ad causam faciet illustres: cumq; animos prima aggressione occupauerit, infirmabit, excludetq; contraria: de firmissimis

287쪽

asio Orator

alia prima ponet, alia postrema, inculcabitque leuiora. Atque in primis duabus dicendi partibus qualis esset, summatim breuiterque descripsimus. Sed ut ante di cuim est. in his partibus, s etsi graues atque magnae sunt minus 5 artis est. & lab

ris . Cum autem quid.& quo loco dicat, inuenerit, illud est longe maximum. Videre quonam modo. Scitum est enim quod Carneades noster dicere solebat. Clitomachum eadem dicere, Charmadam autem eodem etiam modo dicere. Quod si in philosophia tantum interest quemadmodum dicas, ubi res spectatur, non verba iis pendunt uti quid tradem in causis existimandum est, quibus totis moderatur oratio Quod quidem ego Brute ex tuis literis sentieba, non te id scitari. qualem ego in inueniendo. 8: in collocando summum esse oratorem vellem: sed ia mihi quaerere videbare. quod genus ipsius orationis optimum iudicarem. Rem difficilem. dii immortales. atque omnium difficillimam. Nam cum est oratio mollis,& tenera. & ita

flexibilis. ut sequatur quocunq; torqueas: tum id naturae variae,& volutates, multum

in tet se distantia effecerunt genera dicendi. Flumen aliis verborum, volubilitasque cordi est qui ponunt in orationis celeritate eloquentiam. Distinista alios.&interpuncta interualla, morae respirationesque delectat. Quid potest esse tam diuersum tamen est in utroque aliquid excellens. Elaborat alii lenitate,& aequabilitate. & pu ro quasi quodam .& candido genere dicendi. Ecce alii duritatem, & seueritate quan- , dam vel bis Se orationis quasi moestitiam sequuntur, quodque paulo ante divisimus. υt alii graues alii tenues. alii temperati vellent videri: quot orationum genera esse

diximus. totidem oratorum reperiuntur. Et quonia coepi iam cumulatius hoc munus augere, quam a te postulatum est tibi enim tantum de orationis genere quaerenti respondi etiam breuiter de inueniendo.& collocando ne n sic quidem solum de orationis modo dicam, sed e tia de actionis: ita praetermissa pars nulla erit: quandoquidem de memoria nihil est hoc loco dicendum quae communis est multarum artium. Quomodo aute dicatur, id est in duobus, in agendo. 6t in eloquendo. Est

enim actio quasi corporis quaedam eloquentia, cum constet e voce, atque motu. V cis mutationes totidem sunt, quot animorum . qui maxime voce comouentur. Itaq;

ille perfectus,quem iandia dum indicat nostra oratio, utcunque se affectum videri. de si animu audientis moueri volet ita certum vocis admouebit sonum . de quo plura dicere. si hoc praecipiendi tempus esset. aut si tu hoc quaereres. dicerem etiade gestu cuquo iunctus est vultus: quibus omnibus dici vix potest quan tu intersit quemadmodum utatur orator. Na&infantes actionis dignitate eloquentiae saepe seu inii tulerui.& diserti deformitate agendi multi insantes putati sunt. vi ia non sine causa Demosthenes tribuerit & primas,& secundas εἰ tertias actioni. Si enim eloquetia nulla sine hac. haec autem sine eloquentia tanta est: certe plurimum in dicendo potest. Volet igitur ille qui eloquetiae principatu petet,& contenta voce atrociter dicere. & se inmissa leniter.& inclinata videri grauis.& inflexa miserabilis. Mira est enim quaedamnatura vocis . cuius quidem e tribus omnino sonis, inflexo acuto, graui, tanta sit. &ta suauis varietas persecta in cantibus. Est autem in dicendo etia quidam cantus obscurior, non hic e Phrygia.& Caria rhetorum epilogus pene canticum: sed ille quem significat Demosthenes. & AEschines, cu alter alteri obiicit vocis flexiones. Dicit plura etiam Demosthenes, illumque saepe dicit voce dulci. Si clara fuisse. In quo illud etia notandum mihi videtur ad studium persequendae suauitatis in vocibus. ipsa

enim natura quasi modularetur hominu oratione, in omni verbo posuit acuta voce. nec una plus. nec a postrema syllaba citra tertiam, quo magis natura ducem ad aurium voluptate sequatur industria. Ac vocis quidem bonitas optanda est non est enim in nobis in sed tractatio atque usus in nobis. Ergo ille princeps variabit, & mutabit. 3t omnis sonorum tum intendens, tu remittens persequetur gradus: idemq; motu sic utetur nihil ut supersit in gestu. Status erectus& celsus, rarus incessus, nec ita

288쪽

Orator ast

i, longus:excursio moderata, eaque rara, nulla mollitia ceruicum . nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens, trunco magis toto se ipse moderans se virili laterum flexione, brachii proiectione in contentionibus, contractione in rem iis s. Vultus vero. qui secundum vocem plurimum potest, quantam affert tum dignitatem, tum venullatem in quo cum ella ceris nequid ineptum, aut vultuosum sit tum oculorum est quaedam magna moderatio. Na ut imago est animi vultus sic indices oculi : quorum de hilaritatis de vicissim tristitia modum res ipsae . de

quibus agetur, temperabunt. Sed iam illius perfecti oratoris, de summae eloquentiae species exprimenda est: quem hoc uno excellere, id est oratione, caetera in eo latere . indicat nomen ipsum. Non enim inuentor, aut compositor. aut actor, haec co-plexus est omnia, sed de Graece ab eloquendo ii φρ. & Latine eloquens dictus est. i. Caeterarum enim rerum quae sunt in oratore, partem aliquam sibi quisque vendicat: dicendi autem, id est eloquendi, maxima vis soli huic conceditur. Quanquam

enim de philosophi quidam ornate locuti sunt. siquidem de Theophrastus diuinitate loquendi nomen inuenit. de Aristoteles Isocratem ipsum lacessivit, de Xenophontis voce musas quasi locutas serunt: δἰ longe omnium, quicunque scripserunt. aut locuti sunt extitit de grauitate princeps Platoὶ tamen horum oratio neque neruos, neque aculeos oratorios ac serenses habet. Loquuntur cum doctis, quorum sedare animos malunt, quam incitare. si quidem de rebus placatis. ac minime turbulentis docendi causa, non capiendi loquuntur: ut in eo ipio quod delectationem aliquam dicendo aucupentur plus nonnullis quam necesse sit, sacere videantur. Ergo ab hoc genere non difficile est hanc eloquentia .de qua nunc agitur, secernere. Mol- h lis est enim oratio philosophorum, Se umbratilis. nec sententiis nec verbis instructa populat ibus . nec i uncta numeris, sed soluta liberius . nihil iratum habet. nihil inuidum. nihil atrox. nihil mirabile, nihil astutu, casta verecunda, virgo incorrupta quodammodo : itaque sermo potius quam oratio dicitur. Quanquam enim omnis locutio oratio est, tamen unius oratoris locutio hoc proprio signata nomine est. Sophistarum .de quibus supra dixi, magis distinguenda similitudo videtur. qui omnes

eosde volunt stores quos adhibet orator in causis. persequi. Sed hoc differunt. quod cum sit his propositum non perturbare animos, sed placare potius, nec tam persuadere, quam delectare: de apertius id faciunt quam nos, de crebrius, concinnas magis sententias exquirunt. quam probabiles: a re saepe discedunt, intexunt sabulas, ver- ιι ba apertius transferunt. eaque ita disponunt, ut pictores varietatem colorum : paria paribus reserunt. aduersa contrariis, saepissimeque similiter extrema definiunt. Huic generi historia finitima est, in qua de narratur ornate, de regio saepe, aut pugna describitur: interponuntur etiam conciones, dehortationes: sed in his tracta quaedam, de fluens expetitur, non haec contorta de acris oratio. Ab his non multo secus, qua ma poetis haec eloquentia quam quaerimus. seuocada est. Nam etia poetae quaestionem attulerunt quidna esset illud quo ipsi differrent ab oratoribus: numero maxime videbantur antea,& versum unc apud oratores iam ipse numerus increbuit. Quicquid est enim, quod subaudiumensuram aliquam cadit. etiam si abest a versia sna id quidem orationis est vitium)numerus vocatur, qui Graece dicitur. Itaq; video visum esse nonnullis, Platonis de Democriti locutionem. et sabsta versu, tame quo dincitatius seratur, Se clarissimis verborum luminibus utatur, potius poema putan-37 dum, quam comicorum poetarii, apud quos . nisi quo d versiculi sunt, nihil est aliud quotidiani dissimile sermonis. nec tamen id est poetae maximum, etsi est eo lau-ὰabilior. quod virtutes oratoris persequitur, cum versu sit astrictior. Ego autem

etiamsi quorundam grandis de ornata vox est poetarum, tamen in ea cum licet iam statuo maiorem esse, quam in nobis, siciendorum iungendorumque verboria. tu in

etiam nonnullo ru voluptati vocibus magis,quam rebus inseruiui. Nec vero sqdid

289쪽

26a Orator

est unum inter eos simile id autem est iudicium electioque verborumὶ propterea caeterarum rerum dissimilitudo intelligi non potest: sed id nec dubium est. &siquid habet quaestionis, hoc tamen ipsum ad id quod propositum est, non est necessarium. Seiunctus igitur orator a philosophorum eloquentia, a sophistarum, ab historicorum, a poetarum, explicandus est nobis qualis futurus sit. Erit igitur eloquens hunc enim authore Antonio quaerimus)is qui in foro, causisque ciuilibus , alta dicet. ut probet, ut delectet, ut flectat. probare necessitatis est delectare suauitatis, flectere victoriae: nam id unum ex omnibus ad obtinendas causas potest plurimum. Sed quot officia oratoris, tot sunt genera dicendi:subtili in probando. modicum in delectando, vehemens in flectengo in quo uno vis omnis oratoris est. Magni igitur iudicii, summae etiam facultatis esse debebit moderator ille. 5e quasi temperator huius tripartitae varie tatis. Nam &iudicabit quid cuique opus sit: & poterit. quocunq; modo postulabit causa dicere. Sed est eloquetiae, sicut reliquarum rerum.

fundamentit sapietia. Vt enim in vita, sic in oratione nihil est difficilius, quam quid

deceat videre. πεπιν appellat hoc Graeci, nos dicamus sane decorur de quo praeclare.& multa praecipititur,& res est cognitione dignissima. Huius ignoratione non modo in vita sed saepissime& in poematis. & in oratione peccatur. Est autem quid deceat oratori videndum, non in sententiis solum sed etiam in verbis. Non enim o- omnis fortuna, non omnis honos non omnis authoritas, non omnis aetas, nec vers locus,aut tempus aut auditor omnis, eodem aut verborum genere tractandus est.

aut sententiaru semperque in omni parte orationis, ut vitae, quid deceat, est con-hderandum :quod & in re de qua agitur, positum est,& in personis & eorum qui dicunt & eorum qui audiunt. Itaque hunc locum longe & late patentem philosophi solent in officiis tractare, non cum de recto ipso disputant: na id quidem unum est: grammatici in poetis, eloquentes in omni & genere & parte causarum .Quam enim indecorum est. de stillicidiis clim apud unum iudicem dicas, amplissimis verbis.&locis uti communibus: de maiestate verὀ populi Rom. summisse.& subtiliter Hiegenere toto:at persona alii peccant, aut sua aut iudicum, aut etiam aduersariorum, nec te solum .sed saepe etiam verbo: & si sine re nulla vis verbi est, tamen eadem res saepe aut probatur, aut reiicitur alio, atque alio elata verbo. In omnibusque rebus videndum est quatenus:eis enim suus cuique modus est, tamen magis offendit nimium, quam parum. In quo ApelleVictores quoque eos peccare dicebat, qui non sentirent quid esset satis. Magnus esset locus hic Brute, quod te non fugit.&magnum volumen aliud de*derat: sed ad id quod agitur,illud satis: cum hoc decete, quod semper usurpamus in omnibus dictis &factis, minimis &maximis:cu hoc inquam decere dicimus. illud non decere,& id usquequaque quantum se appareat, in

alio que ponatur,aliudq; totum sit, utrum decere an oportere dicas. oportere enim,

persectionem declarat officii quo & semper utendum est,& omnibus. decere . quasi aptum esse consentaneumque tempori & personae, quod cum in saetis saepissime, tum iri dictis valet, in vultu denique.& gestu, & incessu,contraque item dedecere. Quod si poeta sugit ut maximum vitium, qui peccat etiam cum probam orationem affingit improbo stultόue sapientis: si denique pictor ille vidit cum immolanda Iphigenia tristis Chalcas esset moestior Vlysses. moereret Menelaus obuoluedum caput Agamemnonis esse, quoniam summum illum luctum penicillo non posset imitarii si denique histrio quid deceat quaerit, quid faciendum oratori putemus Sed cum hoc tuum si quid in causis. earumque quasi mebris faciat, orator viderit. Illud quidem perspicuum est, non modo partes orationis, sed etiam causas totas, alias alia forma dicendi esse tractandas. Sequitur, ut cuiusque generis nota quaeratur & formula, magnum opus,& arduum ut sape iam diximus: sed ingredientibus con*derandum fuit quid ageremus: nunc quistem iam quocunque feremur,danda

290쪽

Orator a 63

nimirum vela sunt. Ac primum informandus est ille nobis, quem solum quida vocant Atticum. Summistiis est de humilis, consuetudine imitans. ab indisertis re plus quam opinione differens. Itaque eum qui audiunt, quavis ipsi insantes sint. tamen illo modo confidunt se posse dicere. Nam orationis subtilitas imitabilis quide illa videtur esse existimanti sed nihil est experienti minus. Et si enim non plurimi sanguinis

est habeat tame succum aliquem oportet. ut etiam si illis maximis viribus careat, sit ut ita dicam lintegra valetudine. Primum igitur eum tanquam e vinculis numerorum eximamus. Sunt enim quidam ut scis oratori numeri de quibus mox agemus, obseruadi ratione quadam, sed alio in genere orationis, in hoc omnino relinquedi: solutum quiddam sit, nec vagum tamen .ut ingredi liber ἡ. non ut licenter videatur H errare. Verba etiam verbis quasi coagmentare negligat. Habet enim ille tanquam hiatus concursu vocalium molle quiddam . Si quod indicet non ingratam negligentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis. Sed erit videndum de reliquis, cum haec duo ei liberiora suerint, circuitus, conglutinatioque verboru. Illa enim ipsa contracta, Si minuta non neglige ter tractanda sunt, sed quaeda etiam negligentia est diligens. Na ut mulieres e se dicuntur non ullae inornatae, quas id ipse in deceat: lie haec subtilis orati etiam incompta delectat. Fit enim quiddam in utroq:.

quo sit venustius, sed non ut appareat. Tum remouebitur omnis insignis ornatus, quasi margaritarum me calamistri quidem adhibebuntur. Fucati vero medicamenta candoris Si ruboris omnia repellentur: elegantia modo. Si munditia remanebit. Sermo purus erit S: Latiniis:dilucide planeque dicetur: quid deceat circunspicietur. Vnum aderit quod quartu numerat Theophrastus in orationis laudibus, ornatum illud suave, Se asilueris: acutae crebraeque sententiae ponentur, de nescio unde ex ab - dito erutae . atq; in hoc oratore dominabuntur. Verecundus erit usus oratoriae quasi

supellectilis. Supellex est enim quodammodo nostra, quae est in ornamentis, alia

rerum alia verborum. Ornatus autem verborum duplex: unus simpliciti, alter collocatorum. Simplex probatur in propriis usitatisque verbis, quod aut optime son ara ut rem maxime explanat. In alienis, aut transsatum, aut factum aliunde, ut mutuo : aut factum ab ipso, aut nouum. aut priscum de inusitatum. Sed etiam inusit taac prisca sunt in propriis, nisi quod raro utimur. Collocata autem verba habent ornatum, si aliquid concinnitatis ericiunt, quod verbis mutatis non maneat, manente sententia. Nam sententiarum ornamenta, quae permanent etiam si verba mutaueris. sunt illa quidem permulta: sed quae emineant, pauciora. Ergo ille tenuis orator modo sit elegans, nec in faciendis vel bis erit audax, 3t in transserendis vere-' cundus de parcus, & in priscis reliquisque ornamentis de verborum, de sententiarum demissior, transsatione sortasse crebrior, qua frequentissime sermo omnis utitur non modo urbanorum. sed etiam rusticorum : siquidem est eorum, gemmare vites, sitire agros, laetas esse segetes, luxuriosa frumenta. Nihil horum parum audacter, sed aut simile est illi unde transferas: aut si res suum nullum habet nomen, docendi causa sumptum. non ludendi videtur. Hoc ornamento liberius paulo, quani caeteris utetur hic summissi is . nec tam licenter tamen, quam si genere dicendi uteretur amplissimo. Itaque illud indecorum, quod quale sit. ex decoro debet intelligi, hic quoque apparet. ct in verbum aliquod altius transfertur. Idque in oratione humili ponitur, quod idem in alia deceret. Illam autem concinnitatem, quae Uer- . borum collocationem illuminat his luminibus. quae Graeci quasi aliquos gestus orationis appellant quod idem verbum ab sis etiam in sentetiarum ornamenta transfertur adhibet quidem hic subtilis. quem nisi quo d solum. caeteroquin recte quidam vocant Atticum, sed paulo parcius. Nam si ut in epularum apparatu a magnificentia recedens, non se parcum solum, sed etiam elegatem videri volet, eliget quibus utatur. Sunt enim pleraeque aptae huius ipsius oratoris, de quo loquor,

SEARCH

MENU NAVIGATION