장음표시 사용
101쪽
Quaeque tepent flammis, illisque carentia frigent; Si quis enim in rebus calor est, simul ignis in ipsis Abditur immixtus; quare nisi fecerit ignem Omnipotens calidum ; frigerent omnia; sicut In tenebris essent, nis lucem fecerit ipsam. Neu credas calidis latices obsistere prunis, Aut levitare focis incendia; nulli bi simplex Est levitas: Numero, Mensura, Pondere constant a Res quantae: Leve respectu graVioris habetur. At sursum tendit quadam vi densor ignis. Cum dilatatur vomitu eructante favillas; Ut properat tensis explosa sagitta halistis, Inque rotas Pyrio de pulvere fulgetra laxas Grandescunt; tereti fax ipsa in acumine surgit, Qua datur igniferas torris spirare medullas. Est Ignis tenuis substantia, lucida, fervens, Est Elementorum princeps. fluidumque potenter Activum; quamviS glebaS arescere cogat, Afflatu sugens succos, & in acra tollens; Lene quid est, & molle caren. humore madenti,
Non expers alio, quo pascitur Ignis, & Unctum Lambit, & est quid pinsue fugaX, penetrabile,promPtsi
Densari, tricisque capi, celer extricari: Lento vivificat plausu torpentia; morsu Interimit graviore furenS, dum corpora tantis Impetibus nequeunt aequaS opponere Vires.
Quae prodest , & obest usu peiore, seorsum
Flamma rapit LymphaS, S in aera trudit apricum , Et iugi Caeli motu commista volutat Adventu, redituque Notos; adolescere Nubes
Imperat, eXanimeS agitat ceu vita vaporeS.
Nam velut est Aer tenuissima portio Mundi,
102쪽
Frigidus igne procul, sine luce nigerrimus, udis Particulis expers, non humidus, Ignis & Undae Fomitibus patiens respergi; sic Aqua flammis Mista viget, calefit. hullit, non stricta gelatur, Limpidior nutat; Flammarum extinctio parteSDissipat, ut refluo cum corpore misceat ipsas. Hoc est visibilis Lucis mirabile monstrum ,
ANNIBAL, a Tenebris distinctio prima Diei
Appellata Dies, Tenebrae Nox atra vocatae. Si tamen invento prior est lux nomine Uera, Lux erat illa Dei Sapientia vera Parentis,
Quam supereffudit res omnes, Notio Primae Cognitionis amans fieri Lux nostra; quid inquit . Lux Ego sum Mundi, Mundo prior a Patre natuS . Mundo posterior de Virgine natus Iesus Scilicet ut Mundi Moles jam facta per ipsum, Obruta Culparum Tenebris, lucescat ab ipso, Qui Lux in tenebris lucet, caligine nulla Comprehendi patiens: Oculos, ut Visio Lucem Induit, & fucos omnes; ita Visio mentem Clarior irradiat, Divina Luce renidens. Ast ubi me Musae cogant ρ in Luce minatur Prima Dies radiis oculos occludere tantiS, Ignibus incendi: Phaetontis Fabula de me Seu necis Icariae nunquam narrabitur ausus. Te Deus accivi Caeli, Terraeque Parentem, Qui detexisti mundi primordia Lucis Irumine; ne lateat quemquam tua summa potestas. Da reditu Noctis requiemque, Diemque secundam.
103쪽
6 Dixit quoque Deus : Fiat Firmamentum in medio Aquarum dividat Aquas is suis. Et fecit Deus Firmamentum, divisitque Aquas, quae erant sub Hirmamento , ab his quae erant super Hirmamentum. Et factum est ita. 8 Vocavitque Deus Firmamentum Caelum : ct factim es Vespere,in aue, . Dies secundus. Genes a num. G. usque ad
Ntuitu patrata probans, patranda nota bat Rector adhuc operum modulis intentus agendis. Cunicolae miro circumstant ordine; mem
Attonito servore tenent; inopinaque dudum Portentis praecepta novis, spectacula rebus Expectant; contra longe formidat AvernuS: Alteriusque horis instare Dynasta Diei. Cum
104쪽
Cum Deus, ecce Deus, superos ut separet imi , Et dispescat aquas ab aquis, & Tartara Coelo, Fiat, ait, Firmamentum, quod dividat. Alio Constitit Unda super Caelo firmante, coruscas Crystallos imitata super Tellure natabat.
Terram esse Mundi Centrum immobile.
IV id factum quaerisὶ Fixo fundamine Tellus
Deridet motus omnes immotaque Mundi AE Machina mobilibus Sphaeris circumspicit imum . Nam si turbinibus moveatur Terra diurniS, Annua vel celebret maiore volumina gyro, Figmenti novitate vetus doctrina Sophorum Carpitur, ac uno mendacia plurima mendo Sensus, & Os Hominum dixisse verebitur usque.
Absurda , quae sequerentur , se Terr
moveretur. Non ita sunt Coelum sursum, neque Terra deorSu . Non ita Sol oritur, non occidit: Astra morantur si Et cursus oblita sui didicere soporem D Non
a Psal.92. Fismaiat orbem Terrae, quἰ non commo Debitur. b Contra est nam Prou. 23. I. coetum sursum a in Terra deorsum , Ur alibi .c Eccl. I. Oritur Sol, σ Occiait, σ ad locum suum revertitur , ibique renascens gyrat per meridiem , ta sectitur ad aquialonem σο. Ur alibi passim Iudic. . et O. Stella manentes in ordine , Ur cursu 1Mo. Uide Iob cap 3 S. Quis enarrabat coelorum rationem , ty concentum Coeli quis dormire faciei
105쪽
Non ita directa motus libella per auras Scrutatur; levium, & gravium distorta pererrat Semita, vel recidant puncto, quo iacta fuerunt. Et perpendiculum fallunt loca certa; sed aequa Lance vagos circos aer, & Terra fatigans, Stare situ nescit. Rapimur, motuque UOlamus Ρlus, minus; inconstans plano iactura lapilli Mensuram quaqua versus fastidit eamdem. Et si quis Terrae postremos occupet aXeS,
Non caput obtundet tantae vertigine moliS.
Indignor veterem linquam; quid Iosua solem Stare iubes aliter fari discamus. Ab ortu Currat in occasum Tellus, Noctemque, Diemque Sospitibus reddat tectis. & nescia Centri Saxa solum repetant obliquo tramite . sursum Τortilis ignis eat: Sol in sublimia nullum Noscat iter, Mundi centro demissus in imo Tempora non curet. Tellus operosior illo Mota Dies, Menses, Annos, & signa ministrat . a At ne sola graves casus formidet eundo, Cum solido Lunam circumserat adre, firmis Syderibus: quidni caelestia Sydera vestrum Ρenditis influxum sine motibusὶ indiget illo Terra ὶ gradus properet, vestrumque Tribunal adoretio quales mutata Phases natura reposcat Si licet errori plures aptare cachinnoS, Ut cerebro natam defendat opinio Sphyngen, Quemoue Ρlanetarum possim compellere fixum.
Nos itaque instinctu Fidei firmissima Terrae Libramenta rati, solidum, Stellisque locandis
106쪽
Opus SECUNDAE DIEI. Perspicuum Coelum , motuque volubile cusum Credimus, & liquidas super hoc insistere lymphas. a
Neque Mundum, neque Coelum esse
Contra Platam , σ Aristotelem, quI lib. 2. de Coelo , eum Θυermis paraphrasi diciι, oportet nos intelligere ea esse υι va Corpora , Ur habere actionem Animalem .
J Is Ego non merito patiar praemittere Mundum Vivere, non Animam Caeli formaliter ipsum Esse Deum: quoniam quod factum fertur, in ipso b ita erat ante Dies, Vita praestantior omni, Quam si materiae limes determinet actu; Nam facit esse quod est vivo Divina Voluntas Imperio; cuius proprium sit, ubique locorum Ese, nec emanat, naturae sorte locatae Forma , sed arbitrii virtus immensa propinquat Cominus intuitu, dum reS creat, atque gubernat. Sed neque Caelestes krmarum more per orbes Mens agitat molem. Qui fecit in Intellectu e Caelorum Sphaeras, illis assistere iussit, Sic inclinatis gyros complere PerenneS. Quandoquidem, si forma foret Mens indita Sphaeris . Non intelligeret, nisi dependenter ab orbe,
a S. August. lib.a. de Genes ad literani cap. s. Guoquo modo autem a in qualeslibet Aquae ibi sint , esse eas ibi minime dubitamus . Major est quippe Scripturae hujus Authoritas squam omnῖs humani ingenii evaeitar. Vide S. Thom. I. Par.
107쪽
Cuius forma foret, nec Spiritus esset, at unum Compositum per se primum, quod mole rotunda , Menteque constaret; cui mox adnectere sensus,
Esset opus; quo fine serat sententia motum Ut sibi provideant, an nobis p si sibi; nunquam Ergo sibi sapiunt. qui nunquam mente quiescunt Si nobis; satis est igitur, subsistere per se . Mobilibusque Astris Mentes instare creatas,
Ut peragant motus, quOS exigit ordo movendi. Ρerfectum summi finem scruteris Agentis, Et cape qua possit rerum natura potiri Sorte, Creatoris nutus indepta; per omnes
Effectus Bonitas excellentissima prodit, Ut referant aliquid similis, per plura Volentis Artificis, quam non possent imitata per Unum e Hinc distincta notes, ct ab omnibus omnia sumas Hoc aliquid veri; si deficit infima rerum, Non tamen hoc aliquid Veri sortita fefellit.
Ne Bona sit; magis accedunt meliora supremo, Quo meliora dabis, similem magis icona profers Artifici . Mentes igitur Mens Prima creavit Molibus eXpertes; quo plures, quo potioreS, Hoc magis exprimitur summae Bonitatis Imago, Sic imitabilitas, activa potentia Causae Spirituum fudit species, quot velle libebat :Exaturans etiam formis quampluribus actu, Materiam serie distinxit., & ordine mundum, Ut data principiis certis Natura. Per omnes Effectus Mundi primum manifestet Agentem. Sic imitabilitas passiva potentia rerum
Multiplici profusa gradu, quem posse libebat
Participem fieri, sumpsit contingere quaedam Pro numero, sumpsit quaedam sic esse nocesse. Pro specie posita, pro conditione sequelae,
Oua non sunt aliud, qua sunt imitata volentem
108쪽
Opus SECUNDAE DIEI. IEternum, qua sunt etiam subiecta quibusdam Naturae propriae vinclis, & legibus in se. Ne possint ultra cessos excedere snes. Si quid ab his transit, sensum latet; abdita pandit Sermo Revelantis; cuius Persectio summa Est individui ratio cuiuslibet, ut sint Hoc, illud. variisque modis similabile factu .
Cum vero finem totius in ordine rerum Particulare Bonum collimet , in omnia noris Aut mi latorum seriem, potiora praeesse Debilibus . majora minoribus,& magis imis Nobiliora, quoad perfeceris omnibus unum Simpliciter: Mentes igitur, quae mole solutae Sunt, quaedam Menti primae sublimitis adstant, Assistunt quaedam Coelis, rebusque gerendis: Unius est Hominis mentem, corpusque iugari, Caetera sunt usu, vel qua mortale sonabit,
Vel qua suppeditant iubar immortale vigendi.
Mpureum primo reserunt immobile Coeli Nomine productum, sensus quod praeterit imim; Sed Coelum Coeli Domino sacra pagida monstrat, Ne statione sua Regnum sublime Beatos Destituat, finique suo ne desit Asylum. Quippe quietis opuS cum motus. & ordo requirant; omnibus in gradibus rerum res optima ponit Mensuram reliquis, infra sua jura locatis; Ergo mobilibus Mundi s partibus ordo Persectum motum statuit per mobile primum, Persectam quoque constituat sublime quietem .
109쪽
Quo magis immoti Motoris Imago per ingens Corpus, & eximiis fulget virtutibus, ipsum Hoc magis Artificem manifestat in arte Potentem. Ergo visi biles inter si corpora moles Continet Empyreum, reliquis excelsius, aequum est Simplicius relarat perfecta mole Tonantem. Insuphr & Centro Tellus immobilis imo Exigit immotum, quo sistitur ambitus, orbum ;Sitque superficies Convexa, locusque locorum. Ergo si Mundi non sit pars extima constans, Et persecta gradu super omnia Corpora, Mundus Parte caret firma, Centrumque obliquat Agentis. Propterea si parte mouens qua sistitur, urget Corpora mota, Deo placeat super omne creatum Corpus ab Empyreo stabili virtute manentem a Mittere causandi fluxum . faustamque locandi Mensuram. Vos o Superi, quoS Gloria tantae Molis habet, nostros meliore iuvate Penates Influxu, ne nos tanto fulgore potitos Non locet Empyreum; sed corpuS adorea comat.
I sine post Empyrei Caelestia Regna Beatis,
Regna parata Choris, immunem motibus aulam ;Et sine Suderibus, primum post mobile, dicunt, Concrevit stabili Crustallinus humor Olympo, Quem longo perspeAa parum trepidatio lapsu Temporis obtinuit nosci; sed firmitis illum Biblia sacra docent; quoniam quis viderit unqustra Num Firmamenti polus inclinatus ab Axe Mundi circuitu parvo, lentoque vacillete
110쪽
si super astriferum Coelum meditemur Aquarum Naturam, non esse parum discriminis inter Nostrates remur ; quoniam Divina creatis Essicit in rebus quamdam Distinctio Formam.
Hinc igitur sectas ab Aquis Caelestibus imas Conditio, status, S motus differre probahunt;
Non tamen, ut generi sit convenientia nulli Proxima, cum sit Aquae ratio communi S utrique .
Qua propter fluidas, udas, gelidasque locari Crede probabilius firmo super Orbe subinde
Suderibus compto; quarum si copia texit a Convexum Sphaerae, maior subvecta videtur E medio sursum, gremio quam didita Terrae: Nam medium duplicata globum proportio defert Bis quater augeri, pleni ratione quadrati, Cumque sit ad Terram spatii firmantis Abyssus Maxima, si tantum Coelo sit tegmen aquarum. Quantum Terra fovet, fuerit vix area valli Fornicis uda super; s patio vel fluxit ab omni Prima freti facies, & AbyssuS opaca tenebris . . Quomodocumque putes; superos attemperet ignes Frigore, stellarum radios vel nube reflectat Caelica Lympha levi, motoque volumine sacri Protegat Empyreum; Mundi non praeterit ulum ;Si satis hinc etiam eiusdem rationis habentur Partes, & totum; spirant inferna supernis; Infernisque superna parant spiramina sortem . Et solidatus Aquis vertex, frmataque fixis Orbita Syderibus Mundum demonstrat eodem Materiae tractu fusum, quo Corpora formis Sunt fabrefacta novis, nullo caedentia nisu, Sed tamen arbitrio Domini subjecta ruinis .
