Joannis Chrysostomi ... Hexaemeron metris expressum, illustriss. ac reverendiss. domino Annibali Albano Clementis 11. pont. max. ex fratre nepoti, Sancti Petri de urbe canonico, author Humillimè D.D.D

발행: 1705년

분량: 295페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Integra nacta vices Elementa replentia Mundum . Cur opus at veolis Tellus E pumice constet, Suber Aquas simulet, si in Aere spongia quaedam λEt quaquaverStim porulis, rimisque fatiscant Vermiculata simul tessellis corporaὶ iussit Conditor hic Undas, Caelum, Terram que creari, Haec ubi sunt, & ubique suis in partibus esse Talia facta reor; quicquam nec abesse fatebor.

De Continuo.

Continuum per se tale est; nec inane minutum Admittit, caesosve suis in partibus artus, Vel sola statione sitos; sed viribus extra Dividuum, certisque manet, resolubile punctis, Pulveris in morem. Non infinita potestas Molis inest apici, minui qui semper & ultra

Possit, habet minimum quod sic, natura, minorem Deridens actu partem; nam limite virtus Finit; agens partes minuit, ramentaque suXtaVim terit; & refici truncum genitura laborat. Quod licet innumeris Minimum proscindere quanta Particulis inhies cerebro: mutare Creator Naturam quanti valeat: sed quantula pars est Secta suo toto, Metron sortitur ah actu: Tanta manet, refici patiens, non inde secari, Quanta figurath facta est virtute secantis et Quantaque disseeto passa est 1 corpore tolli . Ρrincipiis innixa suis demonstrat apertε Docta Mathematice quantum constare iugatum Partihus innumeris, quarum sit copula punctum. Scilicet abstractam mentem cum purget ab omni Materia, Phiscἡ punctum, vel linea non est.

Sive superficiea, aliquo sine corpore; sed sunt

82쪽

Opus PRIMAE DI LI. 29

Terminus excludens partes, neque Conditor ullum Quid simile effectum sine re determinet orbi. Esto igitur planum persectus Circulus aptum Tangere dumtaxat puncto sine parte notetur Ut docet Euclides. Ubi planum Circulus iste Tale gravat P tenuet sine sine minutia parteS, Atque Theoria numeros auferre minores Cogitet a numeris; Ρartes a partibus usque Iudicet. At filo subs stens linea tantos Proseret eXtremis apices, quoS tangere certo Vis finita queat modulo; nec caesio scindit Res, tactusve probat speculante Matheseos actu .

De Raro, Denso.

I D quoque mirandum divina licentia quantis

Molibus inseruit; Densum, Rarumque sub aequas Constituit partes fieri penetrabile; turgent Halitibus variis infra sua saepe receptis Membra; 1 ed exclusis iterum densata residunt. At quandoque sua Rarum, dum servat eamdem Mensuram statione vel ut praeclara nitentem Excipiunt Crystalla focum fit densius. Aura Vas plenum pervadit adhuc explebile Ventus: Saxa oleum pervadit adhuc durissima lapsu ;Et muros Acr penetrat: Ferroque rebullit Igni S, ut aggestu nimium replicabile denso Explicet YLolii Sulphur portenta VaporiS. Netur item tenui Flammae pinguissima flocco Cera ς brevi latuit gremio globus AEtheris ingen1. Ut nisi quod fuerat densum, rarescere dicaS, Quod fuerat Rarum, Denso penetrabile reddi, Non iε Lib. I. prop. I 6. Eucl. Elem.

83쪽

Non Labyrintaeo reseras vestigia flexu . Aeris hoc potius novit natura parergon, Guo vacuum ratio studuit suadere minutum: Nam dicunt, minus in Raro, quam existere Denis Materiam; nec utrique pares concedere ParteSFas erit,ut Vacuo plenum respondeat omni;

Sic igitur si Rara replent, si Densa superplent Vasis idem labrum; luteraque flumine Plenum Reddit in Aurios flammae vis vidida succoS, Dilatat millena levem per iugera lympham; Quis Vacuum vicibus millenis amplius esse Aere crediderit, quam moles ipsa, quod Undam Excipiat totidem vicibus compressius actam Quis putet hos redituS Elementorumque rapinas Cum Deus, & Densum, & Rarum, & Penetrabile certis ausserit Officiis fieri sparsumque negarit, In rebus Vacuum, complens Loca cuncta λ quis apte

Consilium Domini capiat qui tradidit orbem, ain grave dissidium, ne cognoscatur aPertum Tantae mentis opus p non implicat illud, & istud; At libito consorme satum scruteris oportet. Quo plus de Forma Corpus manifestat in actum, Plus habet, ut possit Formam iii pare, sinuque Materiae, spatioque suo caelare retusam; Nam cum pugnat agens, Sphaeram virtutis agendo Dilatat ζ patiens vires constringit ab actu, Contra Aasque fovet: Quare si colligit actus, Contrahitur, spissumque venit; Rarumque vicissim, Si quoque Materiae collectos explicat aetus. Hinc penetrabilitas non est referenda valori Subjecti, seu materiae patientis, at ipsis

Actibus

a Mundum Deus ) tradidis diaeputationi eorum , ut norarisυeniat homo G re, quod operatus es Deus , ab initio. 6que ad

84쪽

opiis PRIMAE DIEI. 3IActibus eiusdem, quibus & magis, S minus opplet.

Namque actus cessare queunt, coepisse remisth, Augeri, minuique Dei virtute valenteS, Atque replere locum, multoque tumescere motu .

Quod magis arridet Topicis defendere nervis, Instamus factis, quae permansura putamUS, Quae prima producta manu sunt talia, frustra Quaerimus illorum causas, vel rebus in ipsis, Vel procul; Artificis mentem perquirere Praestat. Nam Raris, Densis, Penetrabilibusque replevit Spiritus Omnipotens orbem, voluitque vicissim Plus minus in rugas quaedam contracta minorem Fastidire locum, majorem fallere quaedam.

Primaeeta Mundi facies.

P Ropterea prima revocans ab origine Mundum ; a qualem videam i tenebris vallatur opacis; Torpet iners Astris Coelum, motuque diurno ; Terra sepulta Mari nullo se germine comit, Et circumfusum Terrae mare, Spiritus Undis. Haec ita, summe Parens rudis, indigestaque moles Quorsum te sapiat p quid non simul exeris omnes

Ornatus rerum, lucem, munimen Aquarum, Terrat, mariumque sinus, herbasque virentes,

Pomiferasque trahes Z quid non simul astra, nitentem Et Solem, & Lunam, quae sint in signa dierum pQuid motos animare greges, Volucresque canoras, Brutorumque pecus, silviS, campisque Pererrans; Et Genus humanum Divis aequare morariSpTu nihil expectas: Mundi mora passa supremum Te manet arbitrium; poteras hunc Ocyiis ictu Perfeci sse: Dies placet expectare ter amboS. Ut doceas, certo Natura quid ordine Poscat Incl-

85쪽

Incipere utcumque, ut caeptis meliora sequantur.

Non transit Uerbum Domini, sed permanet usque Dum steterit libito res conformata superno; Inde semel loquitur Deus immutabilis, Orbem a Cum creat, & servat, cum perficit, atque gubernat .

Hinc semel hoc inquit; fiat lux, semper idipsum

Dicit . ut d Tenebris lucem splendescere mandat, Et naturales Divina locutio Causas Adiuvat, ut nobis mundum scrutantibus, & res. Profuerit novi l se, Deus quid dixerit Author . Quid dicto tulerit, num viderit, anne vocarit, Numquid divisum, numquid mandarit adactum, Quae per se fieri, vel quae perfecta jubentur

N utari; Deus est idem, sunt caetera nutu Cuncta relata suo, non tranSgressura loquentem .

De Mundi Loco.

'INterea quia quanta locum, spatiumque requirunt, Et mundus vasta consistens mole locatur Hic, ubi sunt omnes partes, non inde recedenS ;In nihilo exterius nitentem pondere Sphaeram Concipiam Terrae Centro constante, remotis Librari spatiis. Utrum convexa rotundum Perfecth reserant. & Terra sit imus amussin Punctus, in ancipitem pendet sententia litem e Nam quavis forma Corpus praegrande rotatu, Partim promineat, partim depressiuS erret, Centrali motus vertigine Sphaera videtur.

Non opifex nostris metitur in Orbe Cylindris Singula. Conscidit vastam fundamine vallem, Quae foret immotum spatium, Vacuumque repleri Mole

86쪽

Mole capaX patiens , quo Corpora cundia locavit. Appendit Ierram in nihilum; Terraeque fluentes Strinxit aquas, & aquis extendit Nubila sursum, Atque Planetarum sedes provexit di altum, Ne super initructo quidquam transcendat Olympo. Nec vero tibi natura admiranda videri AE , Pendentis Terrae debet, cum pendeat ipse ,, MunduS, & in nullo ponat vestigia fundo. M Quod patet ex ipso motu, cursuque volantis, ,, Cum suspensus est Phoebus, cursumque reflectat se Huc illuc, agiles & servet in i Ethere metas: , , Cum Luna, & Stellae volitent per inania Mundi, se Terra quoque Acrias leges imitata pependit. Hic locus est Mundi, & Rerum, quas totuS adaequat, Extima complexus. latis simul intima nectens; Quem fore concipies vacuum, si corpore truso Non aliudTuccedat eo; velut Amphora vino Plena, meri locus est; quod cum potaveris, intrbNon intrasse putes aliud. Quia Corporis imPoli

Una su perscies, quantis annexa, moVeri Prompta, minor toto, spatii Cyclas. ora locati, Non poterat locus em; triplex mensura locandum CorpuS adaequat idem: spatium sic esse creatum Iudico longum, altum, latum, patienSque manenter Expleri densis; minus explent rara, quod omni Parte gerant tenuem flatum: tamen undique Plenum Materia exili, aut solida; penetrarier aPtum

Grande Forum Mundi vario Cursore; sed ipsum Impenetrabiliter sua tendet inania, quanto Suppositum Phy sicor reliquum quem mota relinquat Unda locum, refluens aliis succellibus Undae rQuomodo constantes radios hiic dejicit AEther,

C Quos

87쪽

Quos neque dimoueat Boreas, neque Circius audax Ni iocus est spatium, quantis immobile primo Mobilibus, quare dimense Geometra cellas Frugibus opplendas, solidum contendis haberi. Multiplicemque cubum p fueritque medullitus aer In loco, ubi alterius non excipit Oscula molis pNimirum distincta suis a rebus, & omni Corpore stat Cavitas, ubi res firmantur, & unde Transmigrant; ut eo promptis succedere Molem si Deus impediat, locus ipsa vocetur inani S. H inc aliqui Vacuum pandi vi protinuS, atque Corpus inextensas partes caelare Tonantis Arte, quid hoc dubites p profert Exempla facultas. Experimenta docent Vacuum violenter haberi; Sed spatium non demonstrant fore prorsus inane. Si nihil omnino fuerit, vel luce carebit.

De Angelis.

FT primo maiora Die Deus extulit; almas a Spirituum Mentes; divini semina Verbi; Robora Principiis immaterialia celsae Condita virtutis; patuli vigilantia Mundi

Praesidia: indigetas concessum vivere gratis; Inque ministerium Triadis praecellere gratis; Militiae Coelestis opes, validasque Cohortes, immortale Genus. Novies caelestia comunt Empyreum . distincta Choris examina Ternis, Protinus, ut Domini iussu Via libera factis 'Panditur holpitibus, rectum, pravumne legendi, Congrua Naturae concessa est Gratia, qua te

a . Vide S. Dionysium de Calest. Hieiarch. Er S. Thom.

88쪽

c OP Us PRIMAE DIEI. 3s

Vel meritis cumulent, vel in avia crimina flectant. intellectus inest illis . & plena VoluntaS, His alis volitant; se per sua propria norunt, In specie sibi concreta res a lnde Beatis .

Notitia in Verbo fuerit. Non mole graVantur, c Non sensu pollent, nulli sunt pervia vi tu, Mente locum capiunt. Ek agunt, ct mente moventur, Et si forte velint . mediis extrema relictiS,EXcurrunt; sed enim possunt statione soluti Ferre moras; placida sele quoque mente salutant, Conceptusque ferunt, aut si quos prodere nolint, Imo corde premunt. Superum lectissima sumit Triplicitas ex fonte iubar, mediisque reflectit Agminibus: mediae refraAum lumen in imos Myriades Coetus fundunt. Sine tempore vivunt, Et proprium ducunt lapidis conceptibus revum. Est illis etiam circa se vivida virtuS, Edigium simulare novam, variumque coacto Aere maturε nobis ostendere Corpus; Quamvis sint Actus alacres, non ulla ferentes Foedera mensurae; sed sola Ρotentia maior Esse dedit, posuitque supervenientia menti Dissita; Distinctumque gerunt a Viribus Actum . Nam sua simplicitas, non infinita, potenteSViribus exemit Proceres a Corporis omni Conditione: tamen cum sint, & non prius essent,

Contrahit esse suum, quod id est; S limitat actus Posse suum: genus, & species , naturaque vincta C a Suppo-a Idspe sua natapalia . S. Thom. I. q. 6. I. b Intellige de cognitione Vespertina seues extra Verbum , Ur inflatu viae , vel per rationes rerum in Verbo , Net per species rerum innatar. S. Thom. par. I. q. 8. art.7.c Cognisio per Essentiam Verbi, quae dicisur matutinat sconsenit Melis beatis . S.rhom. ut iup. di q. a. art.q.

89쪽

Supposito, menti servat spectacula rerum. Quod si Materia expertes non funera plangunt; In nihilum redeant, subtracto Numinis haustu. Quot numero λ quali pulcras discrimine Formas Contemplor mens i pia suis nitet inclyta pompis, Et modus, & numerus dotes, & munus honorem Distribuit: Seraphin ardent, sapiuntque Cherubin Prae reliquis; Divina Throni Subsellia sternunt; Imperium Dominator habet; divinaque Princeps Regna; plagis Mundi moderatur celsa Potestas;

Virtutes occulta regunt EXordiar magnis Legatur causis Archangelus; Angelus autem Singulamiandatis curat, MVet, atque, gubernat. His Animis adeo praeclara sorte resertis Gratia, quam lath comi Deus ore profudit, Blanditur, ne jure datis commissa morentur Iussa ministeriis, & sandium Numen adorent. Dum facili Motrix contemplativa volatu Tempus agit primum, tenebraS tu X aurea mundo a

Expiat: Excelso plaudunt hinc inde frequentes, In sua s e refovent alii natalia, vires Extenuant missi, naturae vertice; plures Alma Charis firmat synceri pignus amoris: Hos extra sese rapuit Clementia iummi Numinis; optarunt illos praeconia laudum. Quis vero totidem motus, quot mentibus insunt, Explicet ἰ utque suo se quilibet ordine confert; Ecce quatit praeceps ingentia Castra tumultus Luciser ore tumens, Comites in vota remites

Detis inter Lucem , σ Tenebras. Genes. I. q.

90쪽

Excitat, 2Eterni execrans Mysteria Verbis Aerium Decus, & summas affectat Olympi Vestigare vias. Coelum conscendere nobis a Fas, ait, est: super a stra Dei caput effero: sedem Nubibus obvolvenS, humeriS Aquilonis in auras Imponam Solium. Quis me sublimior λ Ecquis Ut Deus λ contra clamat VOX altera: magno Fit strepitu concuriuS; agit sua quemque cupido. Scinditur hinc Vulgus, sceleri Fallentis adhaerens, Hinc alii trepidant: Alii perplexa Phalangi , Corda gerunt: illinc IuVenum pars emicat ardens , In Satanan, sociosque, Ducem Michaela secuti. Conseritur sera pugna; DuceS adversa tuentur. Quale fit excidium t replent torpentia passim Aurios tenebris ingentibus agmina campoS. Leviatan Behemotha fovet, cui fusile membris e Ss latet, & robur lumbis, & ferrea nervis Lamina; protensam , quasi cedrum, stringere caudam; os aperire furens; dentes formidine fultos ostentare; faces taedis fumantibus atras Fundere scintillas oeulis, & Naribus aestus; Halitibus prunas: pestem spirare favillis; Undique compactum squamis splendescere monstrum; Oceanum sorbere; sibi lublimia plaudi; Et formidatum, non formidare superbit. At quid agat, cuius faciem praecedit egestas Terga fugae vertit. Coeli pars tertia motu Concutitur, confusa ruit; fulgentibus armis

SEARCH

MENU NAVIGATION