Joannis Chrysostomi ... Hexaemeron metris expressum, illustriss. ac reverendiss. domino Annibali Albano Clementis 11. pont. max. ex fratre nepoti, Sancti Petri de urbe canonico, author Humillimè D.D.D

발행: 1705년

분량: 295페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

De Aquis.

AT non dissimili spatiosa per AEquora causa,

Oceanus divexat Aquas, undisque flagellat; Et Scopulos, Syrtesque petens, S littora passim Allisus redit in Pelagus, redituque remugit. Quandoquidem incumbens Terrae conamine toto, Quam praestat levitate, subest levioribus Auris: Quae lucis, motusque ratis affectibus illum Excruciant; Agitatus agit quoque funditus, ignis Aeris, atque Soli Segmeta minora volutanS. Sicut enim radio clausas penetrante fenestras, Cernimus obscuras Athomis volitantibus ades Amari, puro quas crederet adire plenaS, Haurit & has Sordes Caeli spectator aperti: Sic Aqua misceri simili farragine, quamvis Ρerspicua apparet; variisque rigata, colores

Induit: albescit gypsi diluta lapillis;

Sulphure flavescit misto, minioque rubescit; Atra fit, argillas nigra fuligine tinctas Irrepens; & cui rerum traducta cubili Nupserit, hoc faciem fuco respersa nitebit. Hinc etiam vario Terrae cratere sapores Ebibit: invenies dulces, salsas, & amaras Diversis manare Soli de sontibus undas, Et passim species alias inferre Palato. Quin ego flagrantes vidi, si lumine flammas Conciperent moto, calidasque ingressu, abivi Sanior. Admiranda genus prolusit Aquarum. is FonS Antenoreae Vitam qui porrigit Urbiis Colle 1 edens Aponus calidis elabitur Undis. AEthiopes redolente Lacu vaccinia, manant Unguento, hacchantur Aquae rubigine poli.

122쪽

opus SECUNDAE DIEI. 59Nil natat in Syden, nil non natat AlciS ad oras. Clitorium Vini taedet: Venerisque Salemnum; Me quoque Celomii, tetrum spirantis odorem. Quod nisi miscibili referas, imponet amanter Pharmacopola tibi puteum pro sonte propinans. Haec ita miscendis liquidis propensio Causas Promat in alterutrum. Fluit, ct refluit Mare certi Temporis in numerum, tanquam si Cordis ad imum

Sanguis eat, redeatque potens ex Corde per artu S, Cum quaecumque suaS venas arteria Pasc at. Non tamen est Animus Terrae, quae talia motu Praestat; habet gravitas librae momenta trementi S, Qua Versus cava parte vocant Spelaea labanteS ;Et refluo compellit Aquas in vortice ferri rc Praeter eas ipsas, quae motant Aera Causas Ac veluti commota semel cunabula longo Nutant anfractu, veluti quoque pendulus alto Funiculo Globulus vibrat per libera sese Arcubus alternis, vel iniquis tempora mensus AEqua: vacillantes Lymphas, sic undulat AEquor. Ergo Aqua sorte sua sit pura, saporis, odori S, Atque coloris inops, uncto procul, anxia Terram Diluere, & subiectare, & constringere caeno,

Sed bibitu facilis, miscetur in arida prompte. Frigida, quae calefit, si tingitur igne nitenti, Quo sine prorsus hiat, gelidoque rigescit amictu.

Exilio lucis porro, nimis aere frigus Concipiente, latex venas transfixus acutas Indurat: glacies, nix, grando, Pruina gelantur ROS, imber, nubeS, aqua; constipata rigore

Frigoris, & Terrae salibus densata nitrosis, Aut aliquo simili, quod stricta coagula fingat. Ouipve Gelu terrenum aliquid sibi jungit, & Aer Ipso frigidior costas iniectus acerbat, igne procul; concedit Aquis innare; calescens

123쪽

Liquitur. in liquidis igitur non tangitur undis Maxima frigiditas, cum Nix magis algeat illis, Atque magiS glacies, magis his quoque frigeat aer Causa Gelu effciens: Uerum ipsa remotio lucis A Terris, ab Aquis, S ab Adre detrahit ignem,

Et motum exanimans simulat torpore veternum

In Terris, in Aquis, S in Aere; sed magis Aur

Ethera semotum sentit, quia proximus illi, Si caret exili nimium quae corpore suxit, Debilis eiectat, Vires emarcidus omnes. Propterea enervis motu sua depulit undis Et Terris fermenta, quibus calor eXulat ultra A Τerris, ab Aquis, quae frigore trajectae stant. Id calor a motu lucis; diversus eosdem Ac calor. effectus prodit rigore eXcoquit, urit,

Siccat. & humores liquidos explodit, & ignem. Sed calor humores liquido servore resolvit, Et rapit ignifero secum succosa volatu Glandia; ni rapiat, veluti liquat ara, rebullit. Ex his rimari liceat, quod frigus in actu Aurio sine luce globo debetur, Aquarum Divisor, quia deliquium est immane caloris. Et magis hoc patitur, servare tenaciter impos Igniculos. Frigent passive caetera luXta Principium proprium; quia motuS frigora motis Imprimit in rebus frigentibus, & magis aptum Impelli, magis est aptum perfundere frigus. Cum magis inducat minimas subtiliter auras In sibi subiectum Corpus, pellatque calorem. Nonne vides Glaciem respersam molibus Aurae, Di stendi maiore loco, quam corpus Aquosum pQuapropter stipata cados disrumpit, ut algent Vina , Meroque latex distinguitur. Haud secus ipse calor primo quidem in igne moratur, Et motu furit; at reliquis in rebus adhaeret

124쪽

Opus SECUNDAE DIEI. TIMixtura; motuque nitens revocatur in AEthram. Humiditas autem Lymphis ita propria detur. Ut quaecumque madent, & lento phlegmate pallent. Undarum spumis humescant; & nisi Vestam Induerint, frigent latices, & frigora motu Parturiunt, & aculeolis cogentia stringunt .

De Asione Elementorum.

P Rotinus ut Coeli motus , ut luminis astus a Et laticis distincta Thetis, firmataque passo Aure coeperunt Altae munimina Synaerae Conspirare operi, liquidis Elementa lacertis Misceri coepere simul: rapit AEthera totum Mobile firmatum; spargit concursus Aquarum . Aura, perplexo sursum levat igne vapores: Unda lutat Terram; tenues uligine fumos Terra movet; motu spirant haec omnia finem Numinis intentum; quo fine creaverit orbem Omnipotens nosti λ propter Natura superni Munia fit meriti; perisAum Gratia Lumen Exigit acquiri, Bonitate quiescere summa Gloria contendit Mentes , Animosque Beatos, Ut quodam veluti diducta forinsecus intro Circuitu redeant, & sit Deus ultima Rerum Meta, Quibus primus dotes concessit. & actus. Ergo nihil frustra fieri, nihil esse minusquam Conditio finis patitur, primique Voluntas

a S. August. de Genes ad litteram lib. cap. 3. De Con versione Elementorum non parva quasio est Alii enim dicant omnia in omnἰa posse mutari , atque eonDeres: Alii vero esse aliquid omninὸ proprium fingulis perbibent Elementis , quod in a

seriuι Elementi qualitatem nullo modo vertatur .

125쪽

Artificis, reputa. Sine mentibuS omne creatum Si foret, aut nullae fiant sinis corpore mentes, Cur sibi suffciens prodit se Conditor extra pQuae finem ignorant, cur corpora bruta creavit ZSunt igitur certo quaedam res fine creatae Miscibiles, ideo fluidae, caedique PotenteS, Quas Elementa vocant, miscerier apta vicissim, Quas Alimenta voces, & idonea pascere faetus . Et generabilium protendere semina rerum . Caedua sunt etiam, facili refluentia fluxu, Infra se pariter cunctas miscentia parteS, Inter se pariter partes agitata volutant. Non tamen alternant Elementa suas rationeβ,

Cum divisibiles inter se Mistio partes Conturbat, quia jussa locis expansio firmis Dividere, in maius vim non habet Argumentum . Nam si dividitur Moles Telluris, & Undae, Misturaque lutum coalescit, ut aspicis, unum ImperisAa facit Generatio; perdita non est Ariditas Terrae. sed Aquae contusa madore: Propterea cito fit reditus, quia perdita non est Humiditas Undar, sed humi spissata rigore Protinus afflatu Flammae dispersa per auras Arentem laterem prima cum fronte relinquit. Nonne vides prunas minui de Vase fragrantes , Et tenuem spirare focum calefacta, remitti Continuo, dum quaeque suos fugientia motus Exercent Elementa vides madefacta per ignem Lina vaporatum siccari; forsitan audes Dicere perfecte genitum de viscere lini Humorem ξ Humorem perfecth dicere lino Corruptum p Non est hic Aer alter, & alter

Humiὸus, & siccus; mim fuit humidus unda, Et siccus redit abstersa, spirantibua Euris.

126쪽

Opus SECUNDAE DIEI. II Elementa non mutuo generantur , neque corrumpuntur a Natura . Favet

NPn ex alterutris fiunt: Quis viderit unquam Vel Totum in Totum verti p vel pura duorum Membra suis patrem contactibus edere partum pQuae vis possit Aquam , cnisi si Divina,) vicissim In Terram mutare novam, vel in Acra passim Si latices fiunt Aer, quid ab Adre sudat tArida si latices, & in ignem transeat Aer Cur datur, ex habitu privatio, & inde regressus Observant Elementa fidem, sunt omnia Mundus Ipsa, vel ex ipsis gignuntur Miκta subactis,

Interituque viceS reserunt resoluta priores. At si formari dicas mutabile corpuSEx corruptibili forma. Dum Terra fit Unda, Unda fit Acr, atque Acr mox transit in ignem , Cur Elementa simul non flagrent omnia λ vel si Mutuus est reditus, pariles si pugna Triumphos Mutua concelebrat, veniam date partibus ipsis, Quas Elementa negant, &moX Elementa regignunt.

Ridiculum fateor, lapidem si cogito factum Ex Flamma: prius haec Aer fit, & inde liquescit In latices . latices tandem lapidescere dicam. O Dignus Colophone Tripust si Terra fit Ignis, Cur redit in Terram λ si flamma potentior actu In se vertit Aquam, quid colligit AEthra vapores An fit gleba lapis fiunt an nitra metallum p,, in noua fert Animus mutatas dicere formas Corpora , durescant in saxa, metallaque glebae 3

Anno

127쪽

Anne regressus erit Θ lapis iste triabilis esto, Limus erit, limus durescat, & ecce lapis fit. Transitus iste patet; redeunt Elementa , quid ergo Si Totum quod erat nunc est qua sorma redivit pHoccine disposita Totum de parte resultat At quo disponi possint motore favillae, Ut nant aliud P si dissipat unda, calescit;

Aere si fumant, referuntur in AEthera sursum; Ad sua Centra redit quicquid devolvitur extra . Denique quicquid agit, finem non praeterit Alti, Praecepto Domini positum, quo fine Creantis a Appeterent Elementa vices. ut in altera mutent Naturam Certo consummat ah ordine finis Perfectum. Deus ipsa satis si fecit alendis Pro mistis, quid se mutant, comaptaque gignunt pQuid se multiplicant, minuunt e concursus eorum Ρersectis datur in Mijlis, iterumque solutis Est reditus p non ergo perit formale minutum, Quod fuerant, inter sese cum singula partes Commiscent: alia pollent vitute creatae Sementis, nova Mistorum cum forma resultat Ex minimis varih textis. Intellige veram Naturae seriem, medio tendentis in Unum.

Aristotelis ratio, cur Elementa generentur, em corrumpantur mutuo. lib. 3. de Coelo summa . 6. non probat .

DIcat Aristoteles minimum corrumpier, ex quo Dissolvi semper partes patiatur in omnes, Nam si cessarit, steteritque solutio, sicut

128쪽

opus SECUNDAE DIEI.

Empedocles voluit, non est insectile Corpus; Sed minus hoc ipso di solvitur ocyliS, ergo Corrumpi fateare minus, seu maius ab Actu. At si dissolvi, corrumpi dicis eodem

Stare modo proprie, quaecumque solutio rerum In similes partes Corruptio vera Probatur,

Ergo solubilibus non detur partibuS unquam Empedoclea stasis, sed motus, & actio, quae sit

Mutua certatim, donec conspiret alendis Seminibus ς mediat partes Elementa minutaS; Non facit esse aliud; quoniam virtus Elementi Non valet attactu minimas conamine partes TranSmutare pari, cum non plus frigeat Undae Quam caleat Flammae minimum quod sic in utrisque.

Tum quia Naturae sunt Qualia prima valoris AEqualis; Quanti fuit humidus humor aquarum, Tantidem Tellus est arida: Flamma calescit Quantum frigeicunt Elementa carentia flammis' Hinc igitur minimum quod sic in quolibet adius Exercet parileS, ne possit utrinque vicissim

Mutari ratio: minimum quapropter oberrat Vi propriae formae. repetens certamina passim Huc illuc auctum simili, moX attenuatum Dissimili minimo; nunquam manet; undique pugnat, Undique pugnatur pariter, nec defici t unquam; Cum tenuetur apex, tanta virtute secantis, Quanta potest tenuare pari de Corpore Corpus. Sed neque masores minimum corrumpere Partes

Oppositum poterunt, quia si dispergitur undis Igniculus, vel stilla focis ingentibus ardet, Dividitur penitus; si sic corrumpitur, esto Mors Elementorum diviso plena sub omni Parte, sed integritas non est substantia rerum:

Si Pars ergo suam sormam non mutat, ut Ignis

iat Aqua, aut contra; nihil actum crede; sed Ignis

129쪽

Non fit Aqua, aut contra, cum motuS utrimque resistat

Oppositus: Volat hic sursum, cadit illa deorsum; Ergo non mutat sormam Divisio quae viS, Ut proprie possit semper Corruptio dici tQuod si Dividuo sequitur; monstretur Agentis Principium, genitura patenS, & finis eorum. Denique sic dicas; comburitur unda, nec ignem Extinguit; nec non ignis madet, atque liquescit, Fit tepidus, friget, gravitat, non dissipat undam; Quae si de specie tota dicuntur inique, Cur de Particulis Elementi dicta probentur pTotius ratio, Partis Natura Putatur.

Corrumpi est proprie Misorum , non

Elementorum , quae transmutantur

in melius. Nicol. de Lyra Sup.

Genes cap. I. NE c tibi congeries rerum, qua Mundus ab ip

Principio stetit ex nihilo, videatur inanis j Formarum nexu; vel spiritualia penses Condita distincte, vel materialia passim, Quaeque suum genus, ct speciem sortita videbis. Sed simul ut superis concessum est mentibus inter Inconfusibilis Naturae limina pronum Pondus amicitiae, qua mutuuS ordo fovetur ἔSie & visibili Mundo concordia quaedam Rebus inest solidis, Coelo, Terraque cohaerens Per fluidas res, S liquidas: immobilis infra Se locus excepit moles. Stant ordine certo Res solidae, Tellus, Firmamentum, Astra, Planetae ἔHare infra refluunt Aqua, & Aer, Ether, & Lux . Halitibusque suis exercent omnia motum.

130쪽

Quaedam ergo Potius dicantur agentia; quaedam Dicantur motu patientia. Cuncta seruntur Perfectum in finem, medii ratione parandum. Ρerfecit Caelos Dominus, quos Mente movendos in Constituit, Terram specie persecit in omni: Sed tamen instat adhuc operans, finique beato Ρerfectum regimen per saecula dirigit ultro. Nec quod secit opus, subito destruxit, ut esset Hoc aliquod, quia perfecit, fierique gradatim

Hoc melius voluit, quod non erat ante creatum.

Quicquid perficitur minimh corrumpitur, ergo Imperfecta quidem dum perficiuntur ab actu

Non corrumpuntur supra veniente repertis.

Quippe nihil pereat de corpore simplice, quando Transeat in Mistum, quia Misti forma subintrans Perficit hoc simplex. Elementa moventur, ut ipsis Notibus acquirant melius. Dum mista feruntur Aisociant partes vegetas, ut subdita formis EXhibeant: vegetum properat sentire: Supremum Attingat metae, si persectissima Forma Corporis humani lubigat mutabile Totum. Non ideo Corpus periit, si vivere detur ;Non ideo Vivens periit, si senisat inde; Non sensitiuum periit, si spiritus insit. Nec corruptibiles Homines, in necula quando bImmortale decus, caelestia Dona Tonantis Induerint tanta mutati sorte, peribunt, Nec nova post avum cum secerit Omnia Numen cCum

a Genesa. Igiturperfecti sunt Coeli, Ur Terra . b I . Cox. I 3. 23. Oportet Corruptibile hoe induere incorru

ptionem a

e S. August. lib. de Eecl. Dog. cap.7o. Elementa , Me Coelum Ur Terram non credamus aholenda per Ignem, seu iu

SEARCH

MENU NAVIGATION