Marci Tullii Ciceronis Epistolarum libri quatuor, a Joanne Sturmio puerili educationi confecti

발행: 2016년

분량: 112페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

fectam dixeras autem mihi, te reliquas res ordiri

de osse mihi nolui, quin teladmonerem, ut cogitares, conjunctὸ ne malles cum ceteris rebus nostra conteXere, ut multi Graeci fecerunt, Calisthenes

Troicum bellum , Timaeus Pyrrhi, Polybius Numantinum , qui omnes a perpetuis suis historiis ea, quae dixi bella, separaverunt: tu quoque ita civilem coniurationem ab hostilibus externisq; bellis sejungeres. Equidem ad nostra rn laudem uon multum video interesse: sed ad properationem meam quiddam interest, non te exspectare donec ad locum venias, ac statim causam illam totam, & tempus arripere. Et simul si uno argumento unaque in Persona mens tua tota versabitur, cerno iam animo,quanto omnia uberiora atque ornatiora sutura

sint Neque tamen iῖnoro, quam im eudenter faciam , qui primum tibi tantum oneris imponam potest enim mihi denegare occupatio tua deinde Ctiam ut ornes me, postulem. Quid si illa tibi non

tantopere videntur ornandat SED TAMEN Qv I SEMEL verecundiae fines transierit, eum bene di naviter oportet esse impudentem. Itaq; te plane etiam atque etiam rogo , ut & ornes ea vehementius,

quam fortasse sentis,& in eo leges historiae negligas, gratiamque illam de qua suavissime quodam in proemio scripsisti)a qua te assici non magis potuis

te demonstras, quam Herculem Xenophontiunt illum a voluptate. Ea si me tibi vehementius comendabit, ne aspernere, amorique nostro pluscultimetiam quam concedit veritas, largiare. Quod si te

dducemus, ut huc suscipias, erit ut mihi persu -

72쪽

deo materies digna facultate, & copia tua. A principio enim conjurationis usque ad reditum nostr una, videtur mihi modicum quoddam corpus

confici posse , in quo & illa poteris uti civilium

commutati num scientia, vel in explicandis causis rerum novarum, vel in remediis incommodorum,

eum S reprehendes ea, quae vituperanda duces;& quae placebunt, exponendis rationibus comis probabis. Et si liberius, ut consuevisti, agendum putabis , multorum in nos perfidiam , insidias, proditionem notabis. Multam etiam casus nostri tibi varietatem in scribendo suppeditabunt, plenam cuiusdam voluntatis, quae vehementer animos hominum in legendo scripto retinere possit. Nihil est enim aptius ad delectationem Lechoris, uuam temporum varietates, fortunaeque vicissiluiscines, quae etsi nobis optabiles in experiendo non fuerunt, in lependo tamen erunt iucundae. Habet enim praeteriti doloris secura recordatio delectationem:ceteris vero nulla perfunctis propria molestia,casus alienos sine ullo dolore intuentibus, etiarisa misericordia est iucunda. Quem enim nostrum ille moriens apud Mantinaeam EPAMINuNDAS non

eum quadam miseratione delectat' qui tum deniq; sibi avelli iubet spiculum,posteaqua ci percontanti

dictum est, clypeum esse salvum: ut etiam in vulneris dolore aequo animo cum laude moreretur. Cuius studium in legendo non erectum Themistoclis fuga, redituq; retinetur Etenim ordo ipse Annalium mediocriter nos resinet, quasi enumeratione fastorum. At viri tape excellentis ancipites, V

73쪽

riique casus, habent admirationem, exspectationem, laetitiam, molestiam, spem, timorem : si vero exitu notabili concluduntur, expletur animus jucundissimae lectionis voluptate. Quod mihi acciderit optatius , si in hac sententia fueris, ut a continentibus tuis scriptis, in quibus perpetuam rerum gestarum historiam complecteris , secernas

hanc quasi fabulam rerum , eventorumque nostrorum. Habet enim varios actus, multasq; actione , & consiliorum & temporum. Ac non vereor, ne assentatiuncula quadam aucupari tuam gratiam Videar, cum hoc demonstrem, mea te potissimum ornari, celebrarsque velle. Neque enim tu is es,

qui, qui sis, nescias : & qui non cos.magis, qui te non admirentur, invidos, quam eos, qui laudentassentatores arbitrere. Neque autem ego sum ita demens, ut me sempiternae gloriae per eum commendari velim, qui non ipse quoque in me commendando propriam ingenii gloriam consequatur. Neque enim Alexander ille gratiae causa ab Apelle

potissimtim pingi, & a Lysippo fingi volebat, sed

quod illorum artem cum ipsis, tum etiam sibi gl0riae fore putabat. Atque illi artifices corporis simulacra ignotis nota faciebant: quae vel si nulla sint, nihilo sunt tamen obscuriores clari viri. Nec mi niis enim est Spartiates ille Agesilaus perhibendus, qui neque pictam , neque fictam imaginem suam passus est esse, quam qui in eo genere laborarunt. Unus enim Xenophontis libellus in eo Rege lati dando facile omnes imagines hominum, statusque

superavit. Atq; hoc praestantius mihi fuerit, S ad

74쪽

TERTI Us. 73laetitIam animi,&ad memoriae dignitatem, si In tua scripta pervenero, quam si in ceterorum: quod non ingenium mihi solum suppeditatum fuerit tuum sicutTimoleonti aTimeo aut a bHerodotoThemistocli)sed etiam authoritas clarissimi& iectatissimi viri, & in Reip. maximis gravissimisque causis cogniti,atque inprimis probati: ut mihi non solum praeconium quod cum in Sigaeum venisset Alexander, ab Homero Achilli tributum esse dixit) sed etiam grave testimonium impertitum clari hominis magnique videatur. Placet enim Hector ille mihi Naevianus, qui non tantum laudari se laetatur, sed ἀddit etiam, a laudato viro. Quod si a te non impetro, hoc est, si qua te res impedierit neque enim

fas esse arbitror, quicquam me rogantem abs te non

impetrare) cogar forrasse facere,quod nonnu lli saepe reprehendunt r. scribam ipse de me multorumtamen exemplo,& clarorum virorum. Sed quod te non fugit, haec sunt in hoc genere vitia , ut& verecundius ipsi de se scribant necesse est, si quid est laudandum : S praetereant, si quid forte reprehendendum est. Accedit etiam ut minor sit fides, minor authoritas,multi denique reprehendant, & dicant,

verecundiores esse praecones ludorum Gymnico rum,qui cum ceteris coronam imposuerunt victoribus,eorumque nomina magna Voce pronuntiaverunt, cum ipti ante ludorum missionem corona donentur, alium praeconem adhibeant,ne sua voce ipsi se victores esse praedicent.Haec nos vitare cupiis

musAE si recipis causam nostram, vitabimus,idque ut facias, rogamus. Ac ne forte mirere, cur, cum

mihi

75쪽

mihi saepe ostenderis, te accuratissim 8 nostrorum temporum consilia atque eventus literis mandaturum, a te id nunc tantoper8, & tam multis verbis petamus. Illa nos cupiditas incendit, de qua initio scripsi festinationis: quod alacres animo sumuS, ut S ceteri viventibus nobis ex libris tuis nos cognoscant,&nosmetipsi vivi gloriola nostra perfruamur. His de rebus quid acturus sis, si tibi non est molestum, rescribas mihi velim. Si enim suscipis causam,

conficiam commentarios rerum omnium. Sin autem differs me in tempus aliud, coram tectam loquar. Tu intcrea non cessabis, & ea quae habes instituta, perpolies, nosque diliges. Vale. M. Τ. C. T. P. ATTI CO S. P. D. . Att. lis. 8. Dis. 3. . Μ Aximis & miserrimis rebus perturbatus sim. Coram mihi tecum potestas deliberandi non est, uti tamen tuo consilio volui. Deliberatio autem omnis his est : Si Pompeius Italia excedat

quod eum facturum esse suspicor quid mihi age dum putest & quo facilitis consilium dare possis,

quid in utramque partem mihi in mentem veniat, explicabo brevi: Cum merita Pompeji summa erga salutem meam , familiaritasque , quae mihi eum eo est, tum ipsa Reip. causa me adducit, ut ' mihi vel consilium meum cum illius consilio vel Drtuna conjungenda esse videatur. Accedit illud, si maneo, & illum comitatum optimorum &ci rissimorum civium desero, cadendum est in unius

potestatem: qui etsi multis rebus significat se nin

76쪽

bis esse amiciam, & ut esset, a me est tute scis propter suspicionem huius impendentis tempesta'

tis multo ante provisum tamen utrumque considerandum est, & quanta ei fides habenda, & si maxime exploratum sit, eum nobis amicum fore, si nε viri fortis , S boni civis esse in ea urbe, in qua cum summis honoribus, imperiisque usus sit, res maximas gesserit, sacerdotio sit amplissimo praeditus : non futurus sit sui juris : subeundumque periculum sit cum aliquo forte dedecore: si quando Pompeius Rempub. recuperarit. In hac parte haec sunt: Vide nunc quae lunt in altera. Nihil actum est a Pompeio nostro sapienter,nihil fortiter adde etiam nihil, nisi contra consilium, aut horitatemque meam. Omitto illa vetera, quod istum in Rem p. ille aluIt, auxit, armavit: ille legibus C. Metelli contra auspicia ferendis author: ille Galliae ulterioris adjunctor: ille gener: ille in adoptando P. Clodio augur: ille restituendi mei, quam retinendi studio uor: ille Provinciae propagator: ille absentis in omnibus adiutor. Idem etiam tertio consulatu, postquam esse defensor Rei p. coepit,

contendit, ut decem T. Pl. ferrent: ut absentis ratio haberetur: quod idem ipse finxit lege quadam sita, Marcoque Marcello Coss finienti provincias Gallias Cal. Mart. restitit. Sed ut haec omittam, quid faedius, 'uid perturbatius, hoc ab urbe di .scessu 8sive potius turpissimam gaiquae conditio non accipienda fuit potius, quam relinquenda patria 'Malae conditiones erant, fateor, sed nunquid hoc

pejus t At recuperalit Remp. Quando ' aut quid

77쪽

ad eam spem parati t Non ager Plenus amissiis

non patefactum iter ad urbem p non pecunia omnis& publica & privata adversario traditat Denique nulla causa, nullae vires, nulla sedes, quo concumrant, qui Rem p. defensam velint. Apulia delecta est, inanissima pars Italiae, & ab impetu huius belli remotissima fugi , & maritima opportunitas visa quaeri desperatione. Invite cepi Capuam, non quo munus illud defugerem , sed sine causa, in qua nullus esset ordinum, nullus apertus privatorum dolor: bonorum autem esset aliquis, sed hebes, ut solet, & ut ipse sensissem, multitudo, & infimus quisque propensus in alteram partem , multi mutationis rerum cupidi. Dixi ipse me nihil suscepturum, sine praesidio, & sine pecunia. Itaque habui nihil omnino negotii, quod ab initio vidi, nuhil quaeri praeter fugam. Eam si nunc sequor, quO' nam ρ cum illo non, ad quem cum essem profectus, cognovi in his locis esse Caesarem, ut tuto Luceriam venire non possc m. Infero mari nobis incerto cursu hyeme maxima navisandum est. Age iam cum fratre, an sine ρ cum filios an quomodo tIn utraque enim re summa dissicultas erit, summus animi dolor. Qui autem impetus illius erit in nos absentes, fortunasque nostrast acrior, quam ineaeterorum, quod putabit fortasse in nobis viola dis aliquid se habere populare. Age iam has comis pedes, fasces, inquam, hos laureatos, haec efferre exItalia quam molestum est i qui autem locus erit nobis tutus, ut jam placatis utamur fluctibus, a tequam ad illum venerimus t Quo autem , aut

78쪽

qua, nihil scimus. At si restitero, & fuerit nobis in hac parte locus, idem fecero, quod in Cinnae dominatione, di Marii Tyrannide L. Philippus, quod L. Flaccus, quod Quintus Mutius: quoquomodo

ea res huic quidem cecidit: qui tamen ita dicere solebat, se id fore videre, quod factum est: sed hoc

malle quam armatum ad patriae moenia accedere.

Aliter Thrasibulus, & fortasse melius. Sed est certa quaedam illa Mutii ratio atque sententia: est etiam illa Philippi. Et cum sit necesse servire tempori, ' & non amittere tempus chin sit datum, sed in hoc ipso habent tamen iidem fasces molestiam. Sit enim nobis amicus, quod incertum est: sed sit, deferet triumphum, non accipere ne periculosum sit; . an accipere; invidiosum ad bonost O rem, inquis, difficilem, & inexplicabilem. Atqui explicanda est, qui autem fieri potest y Ac ne me existia maris ad manendum esse propensiorem, quod plura in eam partem verba fecerim: potest fieri, quod . fit in multis quaestionibus , ut res verbosior haec fuerit, illa verior. Quamobrem ut maxima de re aequo animo deliberanti, ita mihi des consilium velim. Navis & in Caieta est parata nobis,&Bru dusii. Sed ecce nuntii scribente me haec ipsa noctis in Caleno, ecce literae,Caesarem ad Corfinium, Domitium Corfinii cum firmo exercitu , & pugnare cupiente. Non puto etiam hoc Cn. nostrum com missurum, ut Domitium relinquat: Etsi Brundusium Scipionem cum cohortibus duabus Praemiserat,

legionem a Fausto conscriptam, in Siciliam sibi placere a Cossi duci,scripserat ad CosL. Sed turpe D

mitium

79쪽

mitium erit deserere, implorantem ejus auxillum test quaedam spes, mihi quidem non magna, sed in his locis firma, Afranium in Pirenaro cum Trebo nio pugnasse : pulsum Trebonium: etiam Fabium tuum transisse cum cohortibus. Summa autem, Afranium cum magnis copiis adventare. Id si est in Italia fortasse manebitur. Ego autem cum esse vincertum iter Caesaris quod vel ad Capuam, vel ad Luceriam iturus, putabatur Leptam ad Pompeium misi cum literis, & ipse ne quo inciderem , reverti Formias. Haec te scire volui, scripsique sedatiore animo, quam proxime scripseram, nullum meum judicium interponens, sed exquirens

tuum. Vale.

M. T. C. DOLABELLAE COS. S. P. D. S. ati. lib. I ibi. I9. ETsi eontentus eram, mi Dolabella, tua gloria, satisque ex ea magnam laetitiam , voluisptatemque capiebam: tamen non possum non comfiteri, cumulari me maximo gaudio, quod vulgo hominum opinio sociu me adscribat tuis laudibus. Neminem conveni convenio autem quotidie plurimos : Sunt enim permulti optimi viri, qui valetudinis causa in haec loca veniunt: praeterea ex in nicipiis frequcntes necessarii mei quin omnes,cum te summis laudibus ad coelum extulerunt , mihi continuo maximas gratias agunt. Negant enim se dubitare, quin tu meis praeceptis , &consiliis obtemperans praestantissimum te civem di singularem

Cus. praebeas. Quibus ego, quamquam verissime

possim

80쪽

possim respondere, te quae facias, tuo iudicio , di

tua sponte facere , nec cujusquam egere consilio: tamen neque plane assentior, ne imminuam tuam laudem, si omnia a meis consiliis profecta videntura neque valde nego. Sum enim avidior etiam q uam

satis est gloriae: di tamen non alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemoni Regi Regum fuit honestum, aliquem in consiliis capiendis Nestorem habere et mini vero gloriosum, te juvenem Cossi florere laudibus, quasi alumnum disciplinae meae L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum Neapolim

venissem, quanquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen ante quam me plane salutaverat: O mi Cicero, inquit, gratulor tibi, cum tantum vales apud Dolabellam , quantum si ego apud sororis filium valerem , jam salvi esse possemus. Dolabellae vero tuo & gratulor, di gratias ago: quem quidem post te Consulem solum, poLsum vere consulem dicere. Deinde multa de facto, di de re gesta: tum nihil magnificentius, nihil praeclarius actum unquam, nihil Reipubl. salutarius

testatus est. Atque haec una vox omnium est. A te autem peto, ut me, hanc quasi falsam haereditatem alienae gloriae sinas cernere, meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum venire patiare. Quaquam mi Dolabella haec enim jocatus sum libemtius omnes meas, si modo sint aliquae meae laudes, ad te transfuderim, quam aliquam partem exhauserim ex tuis. Nam cum te semper tantum dilexearim, quantiim tu intelligere potuisti, tum iis tuis factis sic incensus sum, ut nihil unquam in amore mihi

SEARCH

MENU NAVIGATION