장음표시 사용
31쪽
in extremum deducta discrimen: Brutus enim Mutinae vix jam sustinc bat. Qui si conservatus erit, vicimus: sin quod Dii omen avertant ) oppres,
sus ibi erit , omnis hominum cursus est ad vos. Proinde fac tantum animum habeas, tantumque apparatum, quanto opus est ad universam Remp.
M. T.C. CORNIFICIO COLLEGAE S. P. D.
Rata est mihi vehementer memorIanostri tua, quam significasti literis, quam ut conserves, non quod de tua constantia duoitem, sed quia mos est ita rogandi, rogo. Ex Syria nobis tumultuosiora quaedam nuntiata sunt: quae quia tibi sunt propiora , quam nobis, tua me cauSa magis movent, quam mea. Romae summum otium est: sed ita, ut malis salubre aliquod, &honestum negotium, quod spero fore , quia video id curae esse Caesari. Me 1cito, dum tu absis, quasi occasionem quandam & licentiam nactum scribere audacius , & caetera quidem fortasse , quae etiam tu concederes. Sed proxime scripsi de optimo genere dicendi, in quo saepe suspicatus sum te a judicio nostro, sic scilicet, ut doctum hominem, a non indocto,paululum dissidςre. Huic tu libro maxime velim ex animo, si minus gratiae causa suffragare. Dicam tuis, ut eum si velint, describant, ad teque mittant. Puto enim , etiamsi rem minus probabis , tamen in ista sollicitudine quicquid a me profectum sit, iucundum tibi fore. Quod mihi exbstimationem tuam, dignitatemque commendas, 36 Fam. lib. I a. Epis. II. facis a
32쪽
facis tu quidem omnium more. Sed velim sic exit stimes me , cum amori, quem inter noS mutuum esse intelligam, plurimum tribuam: tum desium- mo ingenio, & de optimis tuis studiis, & de spe amplissimae dignitatis ita iudicare, ut neminem tibi anteponam , comparem paucOS. Vale.
M. T. C. QU. THERMO PROPRAET. S. P. D. - 7. Fam. lib. 13. Dis. S . Cum mihi multa grata sunt. quae tu adductus
mea commendatione fecisti, tum inprimis, quod M. Marcilium amici, atque interpretis mei filium , liberalissime tractavisti. Venit enim Laodiceam, & tibi apud me, mihique propter te, fratias maximas egit. Quare quod reliquum est, a te peto, quando apud gratos homines beneficium ponis, ut eo libentius his commodes, Operamque des, quoad fides tua patietur, ut socrus adolesce .s iis rea ne fiat. Ego cum antea studiose commenias dabam Marcilium , tum multo nunc studiosius, s quod in longa apparitione singularem, &propes incredibilem patris Marcilii fidem, abstinentiam, i modestiamque cognovi. Vale.
33쪽
T. P. ATTICO S. P. D. I. Att. lib. 3. Dis. IIMX tuis literis , & ex re ipsa, nos funditus I periisse video. Te oro, ut quibus in rebus mei tui indigebunt,nostris miseriis ne de sis. Ego te,ut scribis, cito videbo. Plura non scribo. Cura ut
M. T. C. T. P. ΑΤΤICO S. P. D. 2. Att. lib. 3. Dis. a I. TRiginta dies erant ipsi cum dabam has literas, per quos nullas e vobis acceperam. Mihi autem erat in animo Jam, ut antea ad te scripsi, ire in Epirum, &ibi omnem castim potissimum exspectare. Te oro, ut siquid erit, quod prospicias, quamcunque in partem, quam planimnae ad me scribas: ti meo nomine ut scribis literas, quibus putabis opus esse , ut des. Vale. V. Calend. Novemb. M. T. C. T. P. ATTICO S. P. D. 3. Att. lik 3. Dis. aa.
FGo quod per Thessaliam si irem in Epirum,
a perdiu nihil eram auditurus, & quod mei stu .diosos habeo Dyrrachinos,ad eos perrexi,cum illa superiora Thessalonicae scripsissem. Inde clim ad te me convertam faciam ut scias, tuque ad me velim
34쪽
umma quarta diligentissim8, cuiusmodi sunt , seribas. Ego iam aut rem, aut ne spem quidem exspecto. Vale. VI Calend. Decemb. Dyrrachii. M. T. C. T. P. ATTICO S. P. D. . Att. lib. 3. Dis. q. Cum antea maxime nostra interesse arbitrabar,
te esse nobiscum: tum vero , ut legi rogationem intollexi ad iter,quod consti tui,nil mihi optatius cadere posse , quam ut tu me quam primum consequare : ut cum ex Italia profecti essemus, sive per Epirum iter esset faciendum, tuo tuorum que praesidio uteremur : si e aliud quid agendum esset, certum consilium de tua sententia capere possemus. ouamobrem te oro, deS Operam, ut me statim com equare. Facilius potes, quoniam de provincia Macedonia perlata lex est. Pluribus verbis tecum agerem, nisi pro me apud te Iesipsa loqueretur. Vale.
Id ineris nostri causa fuit, quod non habebam lotacum, ubi pro meo iure diutius esse possem,
quam in fundo Siccae: praesertim nondum rogatione correcta, & simul intelligebam, ex eo loco si iter haberem, posse me Brundusium referre : sine te autem non esse nobis Illas parteis tenendas propter Antonium. Nunc, ut ad te antea scripsi, si ad nosi veneris, consilium totius rei capiemus. Iter esse molestum scio : sed tota calamitas omnes molestias
habet. Plura scribere non possum , ita tum animo C a Pese
35쪽
perculso & abiecto. Cura ut valeas. Dat. VI. Iae Aprilis, Natycii Locridis. M. T. Q Τ. P. ATTICO. S. P. D.
ininam illum diem videam, en in tibi agam raratias,quod me vivere coegisti. Adhuc equidem valde me poenitet: sed te oro, ut ad me Vidonem statim venias, uo ego multis de causis converti iter meum. Sed eo si veneris, de toto itinere, ac fuga mea consilium capere potero. Si id non feceris,mi. rabor. Sed confido te esse omnino facturum. Vale.
M. T. C. T. P. ATTICO S. P. D. 7. Att. lib. 3. D s. S. I Erentia tibi S saepe, & maximas gratias agit: id est mihi gratissimum. Ego enim vivo miserrimus,& maximo dolore conficior. Ad te quid
scribam nescio. Si enim es Romae, iam me assequi non potes : sin es in via, curn eris me assecutus, coram agemus, quae erunt agenda. Tantum . te oro,ut quantum me ipsum semper amasti,eodem amore sis, ego enim idem sum. Inimici mei mea mihi, non meipsum ademerunt. Cura ut valeas.
VIII. Id. April. Thurii. M. T. C. T. P. ATTICO S. P. D. 8. Att. lib. 3. Eeis. 6. Non fuerat mihi dubium, quin te Tarenti, aut Brundusii visit rus essem : idque ad multa pertinuit meis, & ut in Epiro consisteremus, S de reliquis rebus tuo consilio uteremur. Quoniam id
36쪽
non contigit, erit hoc quoque in magno numero nostrorum malorum. Nobis iter est iii Asiam,m xime Cigicum. Tibi meos commendo : me vix, misereque sustento. Vale. Dat. XIV. Cal. Maj.
M. T. C. T. P. ATTICO S. P. D. 9. Att. lib. 3. Dis. aS. Post tuum a me discessum literae mihi Roma alia latae sunt, ex quibus prospicio, nobis hac calamitate tabescendum esse. Neque enim sed bonam in partem accipies) si ullalpes salutis nostrae subesset, pro tuo amore in me hoc tempore disces.sisses. Secl ne ingrati, aut ne omnia velle nobiscum una interire, videamur: hoc omitto. Illud abs te Peto, des operam, illud quod mihi assirmavisti, ut te ante Calend. Jan. ubicunque erimus , sistas. Vale. M. T. C. T. P. ATTICO S. P. D. Io. Att. lib. 3. Dis. 16- Totum iter mihi incertum facit exspectatio literarum tuarum, Calen. sex. datarum , non aliud aliquid. Si spes erit Epirum, si miniis Cyzicum, aut aliud quid sequemur. Tuae quidem literae, quo saeptiis a me leguntur, hoc spem faciunt mihi minorem , quam cum lectae sunt, tum id, quod attulerunt ad spem, infirmant: ut facilό appareat te & consolationi servire, & veritati. Idque te rogo plane, ut ad me, quae scis, ut erunt, quae putabis, Ita scribas. λ ' Alii. .ure eum lecta sunt, tum. Vel quod tam lecta fiant, tum. Vel quam cam lectasunt, tum.
37쪽
M. T. C. T. P. ΑΤΤΙCo s. P. D. I. Att. lib. 3. Dis. 18.EXspectationem nobis non parvam attul Crascit in scripseras, Varronem tibi pro amicitia confirmata, causam nostram Pompeium certe suscepturuin, & simul ac a Caesare ei literae , quas exspectaret, remissae essent, authorem etiam daturum. Utrum id nihil fuit ' an adversatae sunt Caesaris literae t an est aliquid in spe ρ Etiam illud scripseras, eundem secundum comitia dixisse. Facsi vides quahtis in malis iaceam: & si putas esse
humanitatis tuae, me fac de tota causa nostra certiorem. Ramra Frater, homo mirus , qui metam valde amat , omnia mittit spei plena , metuens credo desectionem animi mei. Tuae autem literae sunt variae. Neque enim me despera- re vis, nec sperare temere. Fas obsecro, ut omnia,
quae a te prospici possunt, sciamus. Vale. M. T. C. T. Ρ ΑΤΤICO S, P. D.
optimis tamen authoribus,& exspectatio vestrarum literarum, & quod tibi ita placuerat, adhuc Thessalonicae tenebant. Si accepero literas, quas exspecto, si spes erit ea, quae rumoribus afferebatur, ad te me conferam i si non erit, faciam te certiorem quid egerim. Tn me, ut facis, opera,
consilio, gratia iuva. Consolari iam desine, obtutis re vero noli. Quod clim facis, tum ego tuum
38쪽
SEεUNDNS. 39 amorem, & dolorem desidero, quem ita affectum
mea aerumna esse arbitror, ut teipium consolari nemo possit. Quintum fratrem optimum humanissimumque sustenta. Ad me, obsecro te, ut omnia
certa perscribas. Vale Dat. IV. Calend. Quincti M. T. C. T. P. ATTICO S. P. D, 23. Att. lib. 3. Apis. 3.ΜΙseriae nostrae potius velim, quam inconstam tiae tribuas,quod a Vibone,quo te arcessebamus, subito discessimus. Allata est enim nobis r gatio de pernicie mea, in qua quod confectum esse audieramus , erat hujusmodi, ut mihi ultra quadraginta millia liceret esse. Illo cum pervenire non liceret, statim iter Brundusium versus contuli, ante diem rogationis : ne & Sicca , apud quem eram, periret, & quod Mellige esse non liceret. Nunc tu propera, ut nos consequare, si modo recipiemur. Adhuc invitamur benigne: sed quod superest timemus. Me mi Pomponi valde poenitet vivere: qua in re apud me tu plurimum valuisti. Sed haec coram. Fac modo, ut venias. Vale. M. T. C. T. P. ATTICO S. P. D. I . Att. lib. I. Di . I a. 4 SiamQuinto suayissimo fratri obtigisse audisti. Non enim dubito, quin celerius tibi hoc rumor , quam ullius nostrum literae nuntiarint. Nunc, quoniam & laudis avidissimi semper fuimus,& praeter caeteros φιλε ηνες & sumus, & habemur, di multorum odia, atque inimicitias Repub. causa
39쪽
essice , ut ab omnibus & laudemur, & amemur. His de rebus plura ad te in ea Epistola scribam, quam ipsi Quinto dabo. Tu velim me certiorem facias, quid de meis mandatis egeris, atque etiam, quid de tuo negotio. Nam ut Brundusio profectus es, nullae mihi abs te sunt redditae literae. Valde aveo scire quid agas. Idib. Martiis. Vale. M. T. C. T. P. ATTICO S. P. D. IS. Att. lib. 2. Epis. II. Volo ames constantiam meam. Ludos Antii spectare non placet. Est enim υηποσέλικον, cuiuvelim vitare omnium deliciarum suspicionem, repen non solum delicate, sed etiam inepte peregrinantem. Quare usque ad Non. Maias te in Formiano exspectabo. Nunc fac ut sciam, quo die te visuri simus. Ab Appii foro, hora quar, ta dederam, aliam paulo ante a tribus Tabernis. Vale.
M. T. C. T. P. A TT ICO S. P. D.
ΝΑrro tibi: plane relegatus mihi videor, posteaquam in Formiano sum. DieS enim nullus erat Antii cum essem,quo die non melius scirem Romae quid ageretur, quam ii, qui erant Romae. Etenim literae tuae non solum quid Romae, sed etiam quid in Rep. neque solum quid fieret, verum etiam quid futurum esset, indicabant. Nunc nisi
quid ex praetereunte viatore exceptum est,scire nichil possumus. .. Quare quanquam iam teipsum exspecto,
40쪽
SECUM DUS. Ispecto, tamen isti puero, quem ad me statim iussi
recurrere, da ponderosam aliquam epistolam, pi nam omnium non modo actorum, sed etiam opinionum tuarum: ac diem, quo Roma sis exiturus, cura ut sciam. Nos in Formiano esse volum VS uS-que ad pridie Non. Maias: eo si ante cam diem non veneris,Romae te fortasse videbo. Nam Arpinumquid ego te invitem, τρηχει, αμ' seedii κυρο οφ ,ουτοι ἐγι 'γε, γα ης δυναueis γλυκερωτερον δεῖ R. Haec igitur. Cura ut valeaS.
M. T. C. T. P ATTICO S. P. D. 17. Att. lib. 3. Dis. I . Quod ad te scripseram me in Epiro futurum :
posteaquam extenuari spem nostram &evanescere vidi, mutavi consiliu , nec me Thessalonica
commovi, ubi esse constitueram, quoad aliquid ad me de eo scriberes,quod proximis literis scripserassore, uti secundu comitia aliquid de nobis in Senatu ageretur : id tibi Pompeium dixisse. Qua de re quoniam comitia habita sunt, tuque nil ad me scribis; perinde habebo, ac si scripsisses, nihil esse: meq; temporis non longinqui spe ductum esse moleste feram. Quem autem motum te videre scripseras , qui nobis utilis fore videretur, eum nuntiant, qui veniunt, nullum fore. In T. Pl. Dess. reliqua spes est: quam si exspectaro, non erit, quod puteS me causae meae, ac voluntati meorum defuis se. Quod me sarpe accusas, cur hunc meum casum tam graviter feram , debes ignoscere , cum ita me amictum videas, ut neminem unquam nec