장음표시 사용
61쪽
si non impetro, per me Clodio daturus non sum, ut intelligas, quanti apud me authoritas tua sit: at. que eo te placabiliorem praebeas. Vale.
M. T. C. PLANCO PROC. DES. S. P. D.
IGnosce mihi, quod cum antea accuratissimὰ de Buthrotiis ad te scripserim, eadem de re septiis
scribam. . Non mehercule, mi Plance, facio, quod p rum confidam, aut liberalitati tuae, aut nostrae amicitiae: sed clim tanta res agatur Attici nostri, nunc vero etiam eXistimatio,ut id, quod probavit, Coss. nobis testibus & obsignatoribus, qui & de-eretis &responsis Caesaris interfueramus, videbatur obtinere potuisse, praesertim cum tota potestas ejus rei tua sit, ut ea, q uae Coss. dacreverunt, secundum Caesaris decreta & responsa, non dioam comprobes, sed studiose libenterque comprobes. Id mihi sic erit gratum, ut nulla res gratior esse possit. Etsi iam sperabam, cum has literas accepisses, fore, ut ea, quae superioribus literis a te petiissemus, impetrata essent: tamen non faciam tinem rogandi, quoad nobis nuntiatum erit, te id fecisse, quod maῖna cum spe eXspectamus u . Deinde etiam confido fore, ut alio genere literarum utamur, tibique pro tuo summo beneficio gratias agamus. Quod si acciderit, velim sic exi. stimes, non tibi tam Atticum , cu ius permagna res agitur, quam me, qui non minus laboro, quam
62쪽
S E e V MD U S. 63 M. T. C. CAPITONI S. P. D.
43 Att. lib. I 6. Dii l. a I. Non dubito, qui mirere, atque etiam stomachere, quod tecum de eadem re agam saepius. Hominis familiarissimi,dc mihi omnibus rebus conjunctissimi, permagna res agitur, Attici: cognovi ego tua studia in amicos, etiam in te amicorum: multum potes nos apud plancum juvare. Novi humanitatem tuam. Scio quam sis amicis jucundus. Nemo nos in hac causa plus iuvare potest, quam tu. Et res ipsa est firma , ut debet esse, quam Coss. de consilii sententia decreverunt, cum .& lege, & S. C. cognoscerent: tamen omnia posita putamus in Planci tui liberalitate: quem quidem arbitramur cum ossicii tui, & Rei p. causa decretum Coss. comprobaturum , tum libenter nostra causa esse facturum. Adjuvabis igitur mi Capito. Quod ut facias, vehementer etiam atque etiam rogo. Vale.
LIBER III. . SERVIUS SULPITIUS
Posteaquam mihi renuntiatum est de obitu Tulliae nitae tuae, sane quam pro eo, ac debui,
graviter moleste tua tulli, communεmque eam C
63쪽
. Q ' ' L IRE R si non impetro, per me Clodio daturus non sum,
ut intelligas, quanti apud me authoritas tua sit: at. que eo te placabiliorem prameas. Vale.
M. T. C. PLANCO PROC. DES. S. N D. i
q. Att. lib. I 6. Dip. ao. IGnosce mihi, quod cum antea accuratissime de Buthrotiis ad te scripserim, eadem de re siepius scribam. . Non mehercule, mi Plance, facio, quod parum confidam, aut liberalitati tuae, aut nostrae amicitiae: sed chm tanta res agatur Attici nostri, nunc vero etiam existimatio,ut id, quod probavit, Cois. nobis testibus & obsignatoribus, qui & de-eretis &responsis Caesaris interfueramus, videbatur obtinere potuisse, praesertim cum tota potestas ejus rei tua sit, ut ea, q uae Coss. dacreverunt, secundum Caesaris decreta & responsa, non dicam comprobes, sed studiose libenterque comprobes. Id mihi sic erit gratum, ut nulla res gratior esse possit. Etsi iam sperabam, cum has literas accepisses, fore, ut ea, quae superioribus literis a te petiissemus, impetrata essent: tamen non faciam finem rogandi, quoad nobis nuntiatum erit, te id fecisse, quod maῖna cum spe exspectamus . Deinde etiam confido fore, ut alio genere literarum utamur , tibique pro tuo summo beneficio gratias agamus. Quod si acciderit, velim sic exustimes, non tibi tam Atticum , cuius permagna res agitur, quam me, qui non minus laboro, quam ille, obligatum fore. Vale. . si
64쪽
SECUNDUS. 63M. T. C. CAPITONI S. P. D.
I Att. lib. I 6. mis. a I. Non dubito , qui mirere , atqlle etiam stomachere, quod tecum de eadem re agam saepius. Hominis familiarissimi,& mihi omnibus rebus conjunctissimi, permagna res agitur, Attici: cognovi ego tua studia in amicos, etiam in te amicorum: multum potes nOS apud Plancum juvare. Novi humanitatem tuam. Scio quam sis amicis jucu stus. Nemo nos in hac causa plus juvare potest, quam tu. Et res ipsa est firma , ut debet esse, quam Coss. de consilii sententia decreverunt, cum .& lege, & S. C. cognoscerent: tamen omnia posita putamus in Planci tui liberalitate: quem quidem arbitramur cum ossicii tui, & Rei p. causa decretum Coss. comprobaturum , tum libenter nostra causa esse facturum. Adjuvabis igitur mi Capito. Quod ut facias, vehementer etiam atque etiam rogo. Vale.
M. T. CICERONI S. P. D. . iPosteaquam mihi renuntiatum est de obitu Tulliae filiae tuae, sane quam pro eo, ac debui,
graviter molestequa tuli, communεmque eam c lamb
65쪽
lamitatem existimavi. Qui si istic assii issem, ne, que tibi defuissem , coramque meum dolorem declarassem. Etsi genus hoc consolationis miser uin atque acerbum est, propterea quia per quos id fieri debet, propinquos ti familiares ipsi pari molestia assiciuntur, neque sine lachrymis multis id eonari queunt, ut magis ipsi videantur aliorum consolatione indigere, quam aliis posse situm ossicium praestare: tamen quae in praesentia mihi in mentem venerunt, decrevi brevi ad te perscribere : non quod ea te fugere exi sitimem, sed quod forsitan dolore impeditus minus ea perspicias. Quid est,quod tam
topere te commoveat tuus dolor intestinus'cogita, quemadmodum adhuc fortuna nobiscum egerit: ea nobis erepta esse, quae hominibus non minus quam liberi chara esse debent, patriam, honestatem, dignitatem, honores omnes: hoc uno incommodo
addito, quid ad dolorem adiungi potuit f aut qui
n5 in illis rebus exercitatus animus callere jam debet. atq; omnia minoris existimare Θ An illis vicem, credo,doles ' quoties in eam cogitationem necesse est, ut tu veneris , & nos saepe incidimus, hisce temporibus non pessime cum iis esse actum , quibus sine dolore licitum est mortem cum vita commutare t Quid autem fuit, quod illam hoc tempore ad vivendum magnopere invitare posseti quaerest quae spes 8 quod animi solatium: λ ut cum aliquo adolescente primario conjuncta, aetatem ageret ιδ licitum est tibi, credo pro tua dignitate ex hac juventute generu deligere, cujus fidei liberos tuos, ig tuto committere putares. An ut ea libe-IOS
66쪽
tos eX se pareret, quos chin florenteis videret, laetareturi qui rem a parente traditam per se tenere possent ρ honores ordinatim in Repub. petituri es senti in amicorum negotiis libertate sua uterentur quid horum fuit, quod non priusquam datum est. ademptum sit ' At vero malum est liberos amittere.
Malum , nisi hoc pejus sit, haec sufferre & perpeti.
Quae res mihi non mediocrem consolationem attulit, volo tibi commemorare : si forte eadem res tibi minuere dolorem possit. Ex Asia rediens, cum ab Egina Megaram versus navigarem, coepi regiones circumcirca prospicere: post me erat digina, ante Megara , dextra Pyraeus, sinistra Corinthus: quae oppida quodam tempore florentissima suerunt: nunc prostrata, & diruta ante oculos jacent. Coepi egomet mecum sic cogitare : Heu, nos homunculi indignamur, si quis nostrum interiit, aut occusus est, quorum vita brevior esse debet, cum uno loco tot oppidorum cadavera projecta jaceant lVisne tute , Servi, cohibere, & meminisse hominem te esse natum p Crede mihi, cogitatione ea non mediocriter sv m confirmatus. Hoc idem si tibi videtur, fac ante oculos tibi proponas: modo uno tempore tot viri clarissimi interierunt: de imperio
praeterea tanta diminutio facta est: omnes provinciae conquassatae sunt : in unius mulierculae animulas jactura facta sit, tantopere commoveris i Quae, si hoc tempore non suum diem obiisset, paucis post annis tamen ei moriendum suit: quoniam homo
nata fuerat. Etiam tu ab hisce rebus animum, ac cogitationem tuam avoca, atque ea potiuS remini Ε scere,
67쪽
scere, quae digna tua persona sunt: illam, qtiam diu
ei opus fuerit, vixisse: una eum Republ. fuisse : te
patrem suum, praetorem, consulem, augurem Vidisse: adolescentibus primariis nuptam fuisse: omnibus bonis prope perfunctam esse: cum Resp. occideret, vita excessisse. Quid est, quod tu aut illa cum fortuna hoc nomine queri possitis ' denique nolite oblivisci Ciceronem esse: &eum, qui aliis Consueveris praecipere, & dare consilium: nec imitare malos medicos,qui in alienis morbis profitentur, sed tenere medicinae scientiam: ipsi se curare non possunt: sed potius, quae aliis tute praecipere soles , ea tute tibi subjice, atque apud animum
te exspectare tempus tibi turpe est: ac non ei rei sapientia tua te occurrere. Quod si quis etiam im feris sensus est: qui illius amor te fuit, pietasque in omnes suos , hoc certe illa te facere non vult. Da hoc illi mortuae: da ceteris amicis ac familiaribus, qui tuo dolore moerent: da patriae: ut si qua - in re opus sit, opera de consilio tuo uti possit. Denique quoniam in eam fortunam devenimus, ut etiam huic rei nobis serviendum sit: noli committere, ut quisquam xe putet, non tam filiam, quam Rei p. tempora & aliorum victoriam lugere. Plura me ad te de hac re scribere pudet, ne videar prud Stiae tuae dissidere. Quare si hoc unum proposuero, finem facta scribendi. Vidimus aliquoties secunda
pulcherrime te ferre fortunam, magnamque eX ea
re te laudem adipisci: fac aliquando intelligamus,
68쪽
adve tam quoque te aeque ferre posse.neque id malus, quam debeat, tibi onus videri: ne ex omnibus virtutibus haec una tibi videatur deesse. mod ad me attinet , ehm te tranquilliore animo esse cognovero, de iis rebus, quae hic geruntur, quema modumque se provincia habeat, certiorem te fa
i vissimo casu affuisses. Quantum enim praesens rie adiuvare potueris S consolando,, propisque dolendo,facile ex eo intelligo,quod literis tuis leastis aliquantulum acquievi. Nam & ea scripsisti
quae levare luctum pollent: &in me consolando, non mediocrem ipse animi dolorem adhibuisti. Servius tamen tuus omnibus ossiciis, quae illi tempori tribui potuerunt, declaravit, & quanti ipse me faceret, &quam suum talem erga me animum tibi gratum putare fore : cusus ossicia iucundiora icilicet saepὰ mihi fuerunt,nunquam tamen grati ra. Me autem non oratio tua solum, & societas p n gritudinis, sed etiam authoritas consolaturi p me non ita ferre casum Reum, ut tu tali sapientia praeditus ferendum putas. Sed opprimor interdum: di vix resisto dolori. quod ea me solatia deficiunt, quae ceteris, quorum mihi exempla propono, simili in fortuna non defuerunt. Nam &Qu. Maximus, qui filium con-Riarem clarum virum, magnis rebus gestis amu
69쪽
sit: & L. Paulus, qui duos septem diebus, ec noste Gallus, S M. Cato, qui summo ingenio , summi virtute filium perdidit: iis temporibus fuerunt
ut eos tamen ipsorum dignitas consolaretur ea quam ex Republ. consequebantur. Mihi auten amissis ornamentis iis, quae ipse commemoraι,quaeque eram maximis laboribus adeptus, unum manebat illud solatium, quod ereptum est. Non amicorum negotiis, non Reip. procuratione impediebantur cogitationes meae, nihil in foro agere libebat aspicere curiam non poteram: existimabam id quod erat, omnes me & industriae meae fructus& fortunae perdidisse. Sed chm cogitarem haec militecum, Scum quibusdam aliis esse communia : dcum frangerem iam ipse me, cogeremque illa ferri tolleranter, habebam quo confugerem, ubi conquiescerem , cuius in sermone &suavitate ninne curas, doloresque deponerem. Nunc autem hos tam gravi vulnere etiam illa, q uae consenuisse videbantur, recrudescunt': non enim, ut tum me;
Rep. moestum domus excipiebat, quae levaret: sit nunc domo moerens, ad Rempub. confugere possum, ut in ejus bonis acquiescam. Itaque & domo absum, & foro, quod nec eum dolorem, quena Re p. capio, domus iam consolari potest, nec domesticu in Resp. Quo magis te exspecto, teque videre quamirimum cupio : Major mihi ratio afferrnulla potest, quam conjunctio consuetudinis, sermonumque nostrorum : quanquam sperabam tu unadventum' sic enim audiebam appropinquare
Ego autem, cum multis de causis te exopto quam. α prima
70쪽
primum videre, tum etiam, ut ante commenteis Tur internos, qua ratione nobis traducendum sit hoc tempus, quod est totum ad unius voluntatem
accommodanaum, & prudentis & liberalis, & ut perspexisse videor nec a me alieni, & tibi amicis. sint. Quod ciun ita sit, magnae tamen est deliberationis, quae ratio sit ineunda nobis, non agendi aliquid, sed illius concessu & beneficio quiescendi.
M. T. C. LUCEIO in FILIO S. P. D.
3. Ait. lib. S. Dis. I a. Coram me tecum eadem haec agere saepὰ conantem deterruit pudor quidam pene subrusticus, quae nunc eXponam absens audacius: epistola enim non erubescit. Ardeo cupiditate incredibili,neque ut ego arbitror, reprehendenda, nomen ut nostrum
scriptis illustretur & celebretur tuis. Qiuod etsi mihi saepe ostendis te esse facturum: tamen ignoscas velim huic festinationi meae. Genus enim 1criptorum tuorum, etsi erat semper a me vehementer exspectatum, tamen vicit opinionem meam: meisque ita vel cepit, vel incendit, ut cuperem quam celerrime res nostras monimentis comendari tuis. Non enim me solum commemoratio posteritatis d spem quandam immortalitatis rapit, sed etiam illa cupiditas, ut vel authoritate testimonii tui,vel indicio benevolentiae, vel suavitate ingenii vivi perfruamur. Neque tamen hare cum scribebam, eram nescius,quantis oneribus premerere susceptarum rerum & jam institutarum : sed quia videbam,
Italici belli & civilis historia jam pene a te esseP E 3 sectam