Marci Tullii Ciceronis Epistolarum libri quatuor, a Joanne Sturmio puerili educationi confecti

발행: 2016년

분량: 112페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

piis tuis contubernalibus. Caetera apposita tibi mandabo. Vale. - Alii , quos una seis ese, eum Dueeat praesertim με e eobortes XXX. Nis me omnia fallunt, deseret. Deredulliter , yc. C. POMP. PROC. M. Τ. C. IMP. s. P. D. 3I. Att. lib. 8. Dis. I . TVas literas libenter legi. Recognovi enim

tuam pristinam virtutem etiam in salute com muni. Cossi ad eum exercitum, quem in Appu- Iia habui, venerunt. Magnopere te hortor pro tuo singulari perpetuoque studio inRem p. ut te ad nos conferas, ut communi consilio Reip. amictae opem, atque auxilium feramus. Censeo via Appia iter facias, & celeriter Brundusium venias. Cura, ut

C. POMP. PROC. L. DOM. PROC. S. P. D. 32. Att. lib. 8. Dis. 18.

MIror te ad me nihil scribere, & potius ab aliis

quam a te de Republ. certiorem me fieri. Nos, disiecta manu, pares adversariis esse non poL1umus. Contractis nostris copiis spero nos S Reip.& saluti communi prodesse posse. Quamobrem cum constituisses, ut Vibullius mihi scripserat, ad V. Id. Febr. Corfinio proficisci cum exercitu, &ad me venire, miror, quid causae fuerit,quare consilium mutaris. Nam illa causa, quam mihi Vibullius scribit, levis est, te propterea moratum esse: - 4 quod

52쪽

quod audierisCaesarem firmo progressu in castrum Truentinum venisse. Quanto enim magis appropinquarc adversarius coeperat, eo tibi celetius agendum erat, ut te mecum coniungeres , priuS- quam Caesar aut tuum iter impedire, aut ma abs te excludere posset. Quamobrem etiam te rogo, &hortor, id quod non destiti superioribus literis a te

petere, ut primo quoque die Luceriam advenires, antequam copiae, quas instituit Caesar contrahere, in unum locum coactae, nos a nobis distrahant. Sed serunt, qui te impediant, ut illas suas servent, aequum est mea te impetrare, ut cohorteis, quae ex Ρiceno & Camerino venerunt, quae fortunas suas reliquerunt, ad me missum facias. Vale.

CN. POMP. L. DOMITIO S. P. D.

L Iterae mihi a te redditae sunt ad XIV. Calend.

Mart. in quibus 1cribis, Caesarem apud Corfinium castra posuisse, quod putavi, & praemonui, fit,ut nec in praesentia committere tecum praelium velit, & omnibus copiis conductis te implicet, ne ad me iter expeditum tibi sit, atque istas copias conjungere optimorum civium possis cum his legionibus , de quarum voluntate dubitamus, quo magis etiam tuis literis sum commotus. Neque enim eorum militum, quos mecum habeo, volum tali satis confido, ut de omnibus Drtunis Reip. dimicem. Neque etiam, qui ex delectibus conscripti sunt, a Cos . convenerunt. Quarma operam, si ulla ratione etiam nunc emere potes. ut

53쪽

te explices, di huc quam primhm venias, anteqUam omnes copiae adversariorum conveniant. Neque enim celeriter ex delectibus huc homines convenire possunt : & si convenirent , quantum iis committendum sit, quod inter se ne noti quidem sunt, contra veteranas legiones, non te praeterit. Valc. e

M. T. C. Τ. P. ΑΟΙ CO S. P. D. 34. Att. lib. 8. a I. LIppitudinis meae signum tibi sit librarii manus,& eadem causa brevitatis: etsi nunc quidem quod scriberem, nihil erat, omnis exspectatio II stra erat in nuntiis Brundusinis. Si nactus hic esset Cn. nostrum, spes dubia pacis: sin ille ante tran misisset,exitiosi belli motus. Sed videsne, in quem hominem inciderit Resp. tquam acutumi quam vigilantem t quam paratum t Si meherculea neminem occiderit, ne cuiquam quicquam ademerit, ab iis, qui eum maxime timuerant, maxime diligetur. Multum mecum municipales homines loquuntur, multum rusticani. Nihil prorsus aliud eurant, nisi agros, nisi villulas, nisi nummulos suos. Et vide quam conversa res est : illum, quo antὸ confidebant, metuunt: hunc amant, quem timebant. Id quantis nostris peccatis,uitiisque venerit, non possum sine molestia cogitare. Quae autem

impendere putarem, scripseram ad te, di jam tuas literas xspectabam. Vale.

54쪽

s EcUNDUS. 4 C. CAESAR, IMP. M. T. C. S. P. . 3s ait. lib. 9. Dis. S.CUm Furnium nostrum tantum viditam, neque loqui, neque audire me commode potuisset Properantem , atque emem in itinere praemissis iam legionibus, praeterire tamen non potui, quin& scriberem ad te , & illum mitterem , gratiasciue agerem. Etsi hoc ossicium & feci saepe, &Laepius mihi famirus videor: ita de me mereris. In primis a te peto, quoniam eonfido me celeria ter ad urbem venturum, ut te ibi videam, ut tuo consilio, gratia , dignitate, ope omnium rerum uti possim: Ad propositiim revertar: festinationi nahae, brevitati que literarum ignosces: reliqua .

ex Furnio cognosces. Vale.

- 36. . : Att. lib. 9. Dis. 8. Gaudeo mehercule vos significare literis,quam valde probetis ea, quae apud Corfinium sunt gesta. Consilio vestro utar libenter, & hoc libemtius, quod mea sponte facere constitueram, ut qua lenissimum me praeberem , & Pompeium darem

operam, ut reconciliarem. Tentemus hoc modo,si possumus, omnium voluntates recuperare, & diuturna victoria uti,quando reliqui crudelitate odiugffugere non potuerunt, neque victoriam diutius tenere praeter unum L. Sullam, quem imitaturus Itonsum. Haec nova sit ratio vincendi , ut mi χ-ricordia, & liberalitate nos muniamus. Id enim

quemadmodum tiari possit, nonnulla mihi in men D 4t tem

55쪽

rem veniunt, & multa reperiri possunt. De iis rebus rogo vos, ut cogitationem suscspiatis,Cn. M

gium Pompeii praefectum deprehendi scilicet, Smeo instituto usus sum, &eum statim missum laci. Jam duo praefecti fabrum Pompeii in meam potestatem venerunt, & a me missi sunt. Si volent grati esse , debebunt Pompejuni hortari, ut malit mihi esse amicus quam iis, qui & illi, & mihi semper fuerunt inimicissimi r quorum artificiis effectum est,ut Resp. in hiinc statum perveniret. Valete.

M. T. C. CAESARI S. P. D.

37. Att. lib. 9. 13. in legi tuas literas, quas a FurnIo nostro acceis peram, quibus mecum agebas, ut ad urbem essem, te velle uti meo consilio& dignitate mea: miniis sum admiratus. De gratia & de ope quid significares, mecum ipse quaerebam: spe tamen deducebar ad eam cogitationem, ut te pro tua admirabili, ac singulari sapientia, de otio,de pace, de concordia civium agi velle arbitrarer , & ad eam rationem existimabam satis aptam esse & naturam , dc personam meam. Quod si ita est, &fiqua de Pompejo nostro tuendo, & tibi, &Reip. reconciliando, cura te attinsit; magis idoneum, quam ego sum, ad eam causam profecto reperies neminem, di qui illi semper, &senatui, cum primum potui, pacis author fui. Nec sumptis armis belli ullam partem attigi, iudicavique te eo bello violari , contra cujus honorem, populi Romani beneficio concessum inimici,atque invidi niterentur. r Sed

56쪽

Sed ut eo tempore non modo ipse author dignitatis tuae fui, verum etiam caeteris author ad te adjuvandum: sic me nunc Pompeji dignitas vehementer movet. Aliquot enim sunt anni, clim vos duos

elegi, quos praecipue colerem , & quibus essem, sicut sum , amicissimus. Quam ob rein a te peto, vel potius precibus omnibus oro, &obtestor, ut in tuis maximis curis aliquid impertias temporis huic quoque cogitationi, ut tuo beneficio bonus Vir, gratus, pius denique esse in maximi beneficii memoria possim. Quae si tantum ad me ipsium pertinerent, sperarem mea te tamen impetratuis rum : sed ut arbitror, & ad tuam fidem,& aa Rem p. pertinet, me & ad pacem utriusque vestrum, &ad civium concordiam, per te quam accomodatis simum conservari. Ego, cum antea tibi de Leniatulo gratias egissem , cum ejus saluti, qui mihi fuerat, fuisses: tamen ejus literis lectis, quas ad me gratissimo animo de tua liberalitate, beneficioque misit, eandem me salutem a te accepisse putavi, quam ille : in quem, si me intel l igis es e gratum, Cura obsecro, ut etiam in Pompejuna esse possim.

Vale.

L. T. COR. BALBUS M. T. C. IMP. S. P. D. 38. Dis. 16. Cassiar nobis literas perbreves misit , quarum exemplum siubscripsi. Brevitate Epistolae scire poteris, eum valde esse distentum, qui tanta de re tam breviter scripserit. Si quid praeterea novi fuerit, statim tibi scribam. Caesar Oppio , Cornelioque S. Λd VII. Id. Mart. Brundusium veni di ad

57쪽

inurum castra posui: Pompeius est Brundusii: misit ad me C. Magium de Pace, quae visa sunt, respondi. Hoc vos statim scire volui. Cum in spem venero de compositione aliquid me conficere, statim vos certiores faciam. Valete. Quomodo me nunc putas , mi Cicero , torqueri; postquam rursus in spem pacis veni, ne qua res compositionem eorum impediat ' nanique quod abiens facere possum opto : quod si una essem , aliquid fortasse proficere possem. Nunc exspectatione

crucior. Vale.

M. T. C. T. P. ATTICO S. P. D. 39. . Att. lib. IO. Dis. 2.FGo cum accepissem tuas literas Nonis Appialis, quas Cephalio attulerat, essemque MI turnis postricti e mansurus, & inde protinus: sustinui me in Arcano fratris , ut dum aliquid ceristius afferretur, occultiore in Ioco essemus, agerentiirque nihilominus, quae sine nobis agi poLsunt. Jam adest , & animus ardet, nec est qui quam quo , &qua: sed haec nostra erit cura, &peritorum. Tu tamen quoad poteris, ut adhuc fecisti, nos consilio iuvabis. Res sunt inexplicabiles, fortunae sunt committenda omnia, sine spe conamur ulla. Melius si quid acciderit, murabimur. Dionysium nolim ad me profectum. de quo ad me Tullia mea scripsit: sed S tempus alienum est, & homini non amico nostra i commoda , tanta praesertim, spectaculo esse nollem : cui te meo nomine inimicum sun. nolo.

58쪽

Wine nihil temere, nihil imprudenter facturum iudicaram, tamen permotus hominum sania, scribendum ad te existimavi, & pro nostra benevolentia petendum, ne quo progredieris, inclinita jam re, qua integra etiam progrediendum tibi non existimasses: Namque & amicitiae Fraviorem iniuriam feceris, & tibi minus commode consulueris, si non fortunae obsecutus videbere . Omnia enim secundissima nobis, adversissima illis accidisse videntur : nec causam secutus eadem enim tum fuit, chm ab eorum consiliis abesse ju-

dicasti sed meum aliquod famina condemnasse videbere: quo mihi gravius abs te nihil accidere Iotest: Quod ne facias, pro iure nostrae amicitiae te peto. Postremo quid viro bono, & quieto,& bono civi magis convenit, quam abesse a civilibus controversiis ' Quod nonnulli eum probarent , periculi causa sequi non potuerunt. Tu explorato & vitae meae testimonio , & amicitiae judicio , neque tutius , neque honestius repeiaries quicquam, quam ab omni contentione abesse. vale.' M. T. C. T. P. ATTICO S. P. D. . I. Att. lib. ra. Dis. I 8. .

DE illius ab Alegandria discemii nihil adhuc rumoris: contraque opinio, valde esse impeditum. Itaque nec mitto, ut constitueram, Ciceronem , di te rogo, ut me hinc expedias. Quod,

59쪽

n et vis enim supplicvim levius est hac mansiondi. Haede re&ad Antonium scripsi, & ad Balbum, & ad Oppium.. Sive enim bellum in Italia futurum est,

sive classibus utetur, hic me esse minime convenit: quorum Drtasse utrumque erit. Alterugi certe intellexi omnino ex Oppii sermone, quem tu mihi scripsisti, quae istorum via esset. Sed, ut eam flectas, te rogo. Nihil omnino, iam exspecto, nisi miserum. Sed hoc perditius, in quo nunc sum, fieri nihil potest. Quare cum Antonio loquare U . lim: &cum istis, S rem ut poteris expedias , Smihi quamprimum de omnibus rebus rescribas. Vale. XII. Calend. Quintil. i M. Τ. C. T. P. ATTICO S. P. D.

a. . .

CVm tuis dare possem literas, non praetermisi, etsi quid scriberem, non habebam. Tu ad nos S rarius scribis, quam solebas, & brevius i credo quia nihil habes,quod me putes libenter legere, si ut audire posse. Verumtamen velim, si quid erit, qualecunque erit, scribas. Est autem unum, quod

mihi sit optandum, si quid agi de pace possit: quod

nulla equidem habeo in spe : sed quia tu leviter imterdum significas, cogis me sperare, quod Opta dum vix est. Philotimus dicitur secedere Idibus Sex. nihil habeo de eo amplius. Tu velim ad ea mihi rescribas, quae ad te antea scripsi. Mihi tantum temporis satis est, dum inpemmis rebus aliquid caveam, qui nihili unquam cavi. Vale. XI. Calend. Sextil.

60쪽

3. , Att. lib. I . Dis. I . . .

OCcupationibus est factum meis, &subita tua

profectione, ne tecum coram d e hac re agerem : quam ob causam vereor, ne absentia mea levior sit apud te. Quod si bonitas tua responderit iudicio meo, quod semper habui de te, gaudebo. A Caesare petii, ut Sestium Clodium restitueret :impetravi. Erat mihi in animo etiam tum, sic uti beneficio ejus, si tu concessisses, quo magis laboro, ut tua voluntate id per me facere nu nc liceat.Quod si duriorem te eius miserae & afflictae fortunae praebes: non contendam ego adversus te, quanquam videor, debere tueri commentarium Caesaris. Sed mehercule si hamaniter, & sapienter, & amabiliter in me cogitare vis,facilem te profecto praebebis: & voles P. Clodium in spe optima puerum positum existimare,non te inseciatum esse, cum potueris amicos paternos. Patere obsecro te pro re p. vide rigessisse simultatem cum patre ejus et non con te mpseris hanc familia.Honestius enim& libentius cleponimus inimicitias Reip. nomine susceptas , qua contumaciae:me deinde sine ad hanc opinionε jam nunc dirigeret pueruin, & tenero animo eius persuadere,non esse tradendas poteris inimicitias. Quanquam tuam fortunam,Cicero,ab omni periculo abesse certum habeo: tamen arbitror, malle te quietam senectutem, & honorificam potius agere quam sollicitam. Postremo meo iure te hoc bene- cium rogo, nihil enim non tua causa seci. Quod a

SEARCH

MENU NAVIGATION