Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 359페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

a8IDe futurorum veritate .FUtura habent verissimum quoddam certissimumque esse; nam sicut praesentia quae sunt, non possunt non esse praesentia , & quae sunt praeterita , non pos sunt non esse praeterita , ita etiam quae sunt sutura, non possunt non esse sutura. Ut autem praeteritio pendet a praesentia rei pidcirco enim res est nunc praeterita , quia praesens olim fuit; ita etiam laturitas pendet a praesentia rei; idcirco enim res nunc est futura, quia olim praesenserit. Praesentia ergo rei diffundit futuritatem sui per omnia tempora, quae ipsam antecedunt, & praeteritionem siti per omnia tempora, quae ipsam consequntur.

Quod si rei praesentia ab aliqua causa peadet, ab eadem causa quoque pendent & futuritas, &praeteritio ς neque causa ponit nunc rem praesentem, quia res futura fuit, sed contra futura res suit, quia causa nunc illam praesentem ponit. Itaque suturitas nullam causis vim facit, neque eas cogit producere

effectus suos; cum ipsa ab his causis pendeat, non causae ab ipsa . Quare potest eausa esse libera ad ponendum es- lectum , & non ponendum ἰ etiamsi, eum effectum praesentem ponit, effectus idem per omnia tempora futurus fuerit. Quo tollitur illa causarum actionumisque necessitas, quam illi induxerunt, qui fato om- Tom. III. N n nia

302쪽

nia fieri existimabant; putabant enim praesentes res esse , quia futurae fuerunt, non suturas fuisse, quia praesentes sunt. In quo recte ab Aristotele Philos

pho summo roprehenduntur. Quamquam argumentum obiiciebant non leve.

Si Paulus cras non disputabit, disputatio eius non potest hodie esse futura; ergo si disputatio eius hodie est futura , necessario cras disputabit. Futuritas ergo inducit necessitatem. Hic iuxta Aristotelem duplex necessitas agnosci debet. Alia est enim hypothetica , & consequens δalia absoluta,& antecedens. Hypothetica seu consequens est illa necessitas, quam habet res, essendi, supposto quod sit; atque haec necessitas libertatem cau-ss non tollit; nulla enim caula dicitur libera ex eo quod possit efficere, ut effectus, si sit, non sit. Hoc quidem modo causa nulla libera est. Absoluta necessitas, sive antecedens est illa, quam habet res, transeundi a non esse ad esse , itaque haec necessitas eadit in rem, etiamsi res supponatur non esse . Atque haec necessitas libertatem causarum tollit, satum inducit. His positis ad argumentum sic respondetur: disputatio crastina Pauli necessario sequi debet, cum hodie sit futura; verum illa necessitas est hypoth

tiea non absoluta, etenim si disputatio crastina necessario sequetur, quia nunc est sutura; cum nunc sit sutura, quia cras sequetur, necessario sequetur, quia sequetur, quae necessitas est hypothetica .

Sunt, qui putent rei laturitatem consistere itia

303쪽

IN EPIT REDACTA. 283

quodam Dei deereto, nam eum res nulla esse possit , nisi Deus de illa aliquo modo in sua aeternitate deereverit, existiniant suturitatem cuiusque rei esse sormaliter hoc ipsum deeretum. Quod quemadmodum tueri possint, ipsi viderint. Mihi videtur futuritas debere potius profluere a praesentia rei , quae manat modo aliquo ad omnia tempora. His visis expeditior erit Logicorum quaestio: an propositio de futuro contingenti sit vel determinate vera, vel determinate salsa: v. g. an propositio:

Paulus cras disputabit, quae propositio est de suturo contingenti est enim de disputatione Pauli , quae adhue potest contingere, & potest non contingere

an , inquam , haec propositio sit nunc determinate vera , aut determinate falsa . Sunt enim. , qui putent, eam nunc quidem nee veram , nec falsam ense, sed indeterminatam . Respondeo autem cum Aristotele, esse aut deis terminate veram , aut determinate falsam. Quod se probo. Paulus eras vel disputabit, vel non disputa-ihit. Si disputabit; iam eius disputatio est hodie fuistura , ergo propositio Paulus cras disputabit, est determinate vera ; habet enim quidquid requiritur , ut si vera, quippe quia ipsa asserit disputationem Pauli esse futuram, & disputatio Pauli vere est sutura. Si vero Paulus cras non disputabit, iam eius disputatio non est futura ; ergo propositio est determinate salsa , nam cum afferat disputationem Pauli esse futuram , quae vere non est futura, habet iam quidquid requiritur, ut sit salsa. N n a Di.

304쪽

Dices: Propositio quaeque determinatur ad esse veram, vel falsam ab obiecto suo ; nam si obiectum illi assimilatur, dicitur vera ; si non , falsa . Quare si obiectum non est determinatum, propositio determinata esse non potest . Atqui huius propositionis: Paulus cras disputabit, obiectum non est determinatum; nam eius obiectum est ipsa disputatio, quae non est determinata, sed determinabitur eras; ergo haec propositio e Paulus cras disputabit non potest

esse determinata .

Respondeo distinguo maiorem. Si obiectum non est determinatu, neque determinandu; propositio determinata esse non potest,concedo. Si obiectum non est determinatum , sed est tamen determinandum; propositio determinata esse non potest, nego. Disputatio autem Pauli, quamvis non sit determinata, est tamen determinanda ; itaque potest verificare propositionem defuturo; nam propositiones de futuro verificari debent non per obiectum determinatum, ut adversarii vel in Ie videntur , sed per obiectum determinandum . Diees: Si disputatio Pauli determinabitur eras, eum Paulus disputabit, propositio cras erit vera;

non autem hodie. Respondeo. Immo cras, cum Paulus disputabit, propositio erit falsa; etenim propositio: Paulus disputabit, asserit disputationem Pauli esse futuram, idque falsum erit, statim ac Pauli disputatio fiet praesens. Non potest ergo propositio haec: Paulus disputabit, esse vera, nisi antequam Paulus disputet 3

305쪽

IN EPIT REDACTA . 28stet, quo tempore disputatio non est praesens, sed

est futura .

Dices. Id , quod non est, determinare propositionem non potest. Disputatio Pauli hodie non est; ergo hodie determinare propositionem non potest. Respondeo distinguendo maiorem: quod non est neque praesens, neque futurum, determinare propositionem non potest; concedo. Quod non est praesens, sed tamen est futurum , nego . Disputatio autem Pauli quamvis nunc non sit praesens, nune tamen est sutura; ac propositio cum si de suturo , non per praesentem disputationem verificatur, sed

per futuram.

Dices: si propositio : Paulus eras disputabit, estiam nunc determinate vera , non poterit cras Pa

Ius non disputare ἰ repugnat enim propositionem illam esse veram, de Paulum cras non disputares ergo disputabit necessario ; ergo non libere . Respondeo. distinguendor & haec necessitas est hypothetica, concedo; est absoluta, nego. Est autem hypothetica; etenim ut propositio si iam nunc u ra, satis est si disputatio Pauli sit iam nunc sutura ;itaque veritas propositionis non aliam inducit ne eelitatem , nisi illam , quam inducit ipsa suturitas. Haec autem , ut supra explicavimus, est necessitas hypothetica; ergo veritas propositionis non inducit nisi necessitatem hypotheticam , quae necessitas libe ratem non tollit. Disputabit ergo Paulus cras libere; etiam si verum jam nunc sit, ipsum cras esse disputaturum. DE

306쪽

DE HOMINE

mo duabus partibus componitur, anima &corpore mirabili quodam modo inter se iunctis. De his dicendum est aliquid , ut & quales sint partes singulae, & quo modo uniri possint, non omnino ignoremus. Turpe sit enim studium omne in aliis rebus ponere, in nobismetipsis nullum .

Anima.

PAti illa hominis, quae intelligit, de vult, dicitur anima; neque definitio animae alia est melior. Intelligens porro animus & volens plane sentit, eumdem se esse, qui & intelligit, & vult; ac cum multa meminerit, & pernoscat , & apprehendat,& colligat, quae ad intelligentiam videntur pertinere, multa etiam amore complectatur, & multa refugiat , & in aliis laetetur , in aliis rucereat, quae Uidentur voluntatis eme, in his quoque omnibus plane sentit, eumdem se esse semper. Ac cum corpus quoddam multis partibus comis positum, capite, humeris, pectore, cruribus, alii Gque

307쪽

que pertinere maxime ad se putet, omnino intellugit, unum eumdemque se esse, ad quem pertineant haec omnia; nee aliud se esse in manibus, aliud in pedibus. Omninoque sentit se, qui dolet in manu , eumdem illum esse qui bene habet in pede . Suam ergo identitatem sentit anima in omnibus. Quo sane apparet, naturam quamdam simpli-eem eme animam , neque distinctis partibus conmi-re; nam si distinctis partibus constaret, nihilque es set aliud, nisi partes multae simul iunctae, non soeamdem sentiret in omnibus; neque si una pars vellet, altera intelligeret; essentque hae duae partes inter se distinctae, posset id, quod intelligit, dicere: ego ille idem plane sum , qui volo; meumque est ut intelligere , ita de velle . Quod cum dieat anima, manifestum est, simplicem eam ege, neque partibus

constare.

Quod si ita est, iam neque dividi poterit, ne

que resolvi in partes, neque omnino mori; est ergo immortalis . Et est etiam distincta a corpore, nam

corpus resolvi in partes potest. Ac si distinguitur a corpore, & est simplicis naturae, & praeterea intelligit, de vult, iam omnia habet, quibus spiritus agnosci solet. Anima ergo est spiritus.

De Anima diuturnitate.

Quam Vis mori anima, idest resolvi in partes non possit, posici tamen, participatione Dei cessante, in

308쪽

a38 DE HOMINE

in nihilum redigi . Sunt autem , qui metuant, ne id aliquando accidat , praesertim in morte hominis. Hi sane ridendi: Est enim hoc quasi primum, apud physicos, modos quidem & accidentia tolli, substantia am vero nullam in natura destrui. Quod si nullus est metus in substantiis aliis, ne in nihilum redigantur, quid est, cur id metuamus in anima . Manet ergo anima post mortem hominis , neque aliud est

mors , nisi separatio animae a corpore. Dissicilior est quaestio, an fuerit anima, ante quam homo conciperetur . Platonici fuisse assirma-Tunt, eamque , antequam corpori coniungeretur, meliorem vitam vixisse, in pulcherrimis rerum so mis, essentiisque sempiternis contemplandis occupatam ; post culpa aliqua admissa in corpus, tamquam in carcerem , fuisse coniectam ; quo exsolvatur per mortem ; ac si recte sapienterque in hac vita se reseserit, rursum ad aeternas formas, sive ideas, eum Iare ; sin autem vitiis se dederit, vel multis modiscruciari, veI migrare in aIia corpora. Hi ergo animas nostras fuisse, antequam oriremur, his potissimum probabant rationibus. Primum nullam Physici substantiam putant de novo fieri in natura; si ergo substantia alia nulla repente Gistit, cur id credamus in sola anima Praeterea , aiebant illi , inest in nobis transactae

alterius vitae recordatio. Etenim veritates multas universales cognoscimi S . aeternas, & necessarias ,

quas in hac vita noi mus ἱ nihil enim uni versale

309쪽

sale ostendunt nobis sensus, nihil aeternum , nihil necessarium; oportet ergo ut has veritates in vita alia quadam ex idearum contemplatione didicerimus, de quibus in hac vita recordemur; habemus ergo it his aliquam praeteritae vitae recordationem .

Habent haec veri similitudinem quamdam a sed Christiani qui platonicam philo 2 phiam in multis complectuntur, ab eadem in hoc abhorrent, ac docent animam in cuiusque hominis formatione a Deo creari, neque prius fuisse, quam corpori admisceretur. Nihil est autem non Christianis credendum, qui omnia auctoritate Dei probant. De Intelle ID. DUas maxime potentias habet anima, intelligendi , & volendi. Illa intellectus dicitur, haec voluntas. Αgam primum de intellectu . Res, quatenus intes ligendae tantum sunt , dicuntur verae, dicitur ergo inteuectus in vero versari, .& definitur a multis potentia in verum tendens. Est autem mirabilis intelligendi vis, nam & praesentia complectitur, & sutura, & praeterita, neque existentia solum , sed etiam possibilia, ct relationes rerum, & nexus varios, & quod mirere, horum omnium notiones conservat, in quo inest admiranda vis memoriae.

Intelligit autem multa animus, quae sub sen- Tom. III. O o sum

310쪽

sum non cadunt ; quod obtusiores Physici negant ;sed falluntur, idque fic probo . Intelligit animus ut alia mittam permulta naturas abstractas , Ve- Iut essentiam hominis, & alias; sed hae sub sensum non cadunt; ergo intelligit animus etiam ea, quae sub sensum non cadunt. Dices: Essentia hominis eadit sub sensum in individuis singulis, ergo essentiam hominis concipiens id concipio, quod cadit sub sensum. Respondeo : Dis . antecedens. Essentia hominis abstracta, nego. Contradia per individuationem

concedo.

Dices: essentias abstractas concipiens nihilo plus concipio, quam si contractas conciperem , ergo id semper concipio , quod eadit sub sensum . Respondeor nego antecedens, nam essentias abstractas concipimus aeternas, necessarias, immutabiles , quae attributa in contractis non concipimus ;& omnino sentit quisque se aliud concipere, cum essentiam abstractam concipit, aliud , eum contractam a

Dices: Numquam concipio essentiam hominis, . quin mihi proponam certum , & determinatum hominem , sed hic cadit sub sensum, ergo &e. Respondeo dist. maiorem: & hic certus & deis terminatus homo est illa ementia, quam tunc con cipio. nego. & est aliud, quod praeter illam ementiam universalem mihi obversatur, concedo. Nam fateor ego quidem, facile mentem labi ad indivi.

SEARCH

MENU NAVIGATION