Metaphysica generalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Jac. Channevelle, societatis Jesu sacerdote. Tomus 1.2.

발행: 1677년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ruct , inquit , parit confusionem. s. IsuPituasi ingens non potest bene ordinari nisi per divinam potenti m, T. Metapla. c. 6. In paucis quam in multis facilius errare , 7. Top. 7. Multa veri recte , aut multa spe discite ea, 1. de Cael. tex. 63. l. Vt unitas est origo similitudinis in quali- rate , qualitatis in quantitate, identitatis in substantiar ita mustitudo dissimilitudin s , in aquali- ratisis divorsitatis. Multitudinem , inquit Philosophus , consequitur divisum dissimile M Paequale. S. VI. De vero ct veritate.

V tas signi convenit vel conceptibus, Vel vocibus. Ut convenit conceptibus, dicitur Veritas in cognoscςndo, quae e l conformitas cognitionis cum objecto. Ut convenit vocibuS, dicitur veritas in significando. De v traque in Logica disputavimus Tom. h. par. S. disp. 2. a. I. f. 1. Veritas rei sive in esse .uio quae & transcendentalis dicitur, est ea qua res dicitur vera in se , ideoque proprietas entis, de qua hic agi

tur.

e. Absolute sumpta eth ipsa rei entitas, prout habet negationem fictionis & apparentiae : sic eram aurum dicimus & non fictum . qhiod non est tantum apparens, sed tale in se est quale esse natura auri exigit.

quatenus conformis est principiis suis aut quasi principiis : unde relatio quaedam est conformΘ

72쪽

ta ris rei cum suis principiis , Sc principio rorrhcum re ; quia conformitas rei cum suis principiis est id quo celli sitime exploratur , an eris sirVerum: V. g. dubitas an Petru S iit veru S homo,

an monstri simile quidpiam : expende ipium penes conformitatem ad humanae naturae principia, Vtique verum hominem deprehenoes , csnforme in esse noveris; salium autem, si di formem. Deinde scientia inquirit veritatem ; est enim cognitio veritatis , Quidem objestivae:

quid autem est veritas objectiva , nisi conformitas rei cum principiis suis, qua semel inventa, quiescit animus, quia putat te rei veritate ira apprehendisse , ubi illius principia perspexit. De nique veritas rei est attributum quod convenie rebus secundu n essentiam , seu secundum principia essentialia sit niptis, & ab iisdem immedia te oritur : ac proinde prior est aliquo modo cO nitione quam Deus habet de rebus. Certe Petrus non ideo est homo , quia Deus noVit Petrum esse hominem ; sed ideo Deus novit , quia homo est: δύ ideo est homo, quia est animal rationale. IV. Aliis veritas obiectiva respectiva , est eonformitas rei cum intellectu vero , praeserti Ira divino. Ita D. Thomas : res , inquit , dicitu C vera secundum ordinem ad intellectum a quo pendet; hinc res artificiales dicuntur verae per ordinem ad intellectum nostrum. Domus enim Vera dicitur, quae assequitur simili itidinem fov-mae quae est in mente artificis. Similiter res naturales dicuntur esse verat secundum quod assequuntur similitia dinem specierum quae sunt in mente divina. Dicitur enim verus lapis , Ut '

73쪽

assequitur propriam lapidis naturam , juxta pra

ceptionem intellectus divini. Vides ex mentαD. Thomae veritatem rei objectivam esse quandam relationem conformitatis rei ipsius ad intellectum vere cognoscentem : unde & res &intelle stus suam veritatem habent , res quidem , quatenus est repraesentabilis per veram cognitionem , intellectus autem, prout rem intelligit per cognitionem ipsi conformem. Prima dicitur veritas rei; secunda, imaginis: prima, veritas objectiva ue secunda , formalis: prima , veritas in essendo; secunda, veritas in cognoscendo : prima, rebus ipsis intrinseca est , utpote nativa cujusque entis assectio εἶ secunda, extrinseca , sicut ipsa cognitio quae dicitur vera for

maliter.

Dixi per ordinem ad intellectum , praesertim divinum , rem dici veram , quia est primum verum quod respicit veritas entis ; potest tamen respicere intellectum creatum , sed conisquenter & quasi secundario, quatenus per eum res. Vera cognoscitur. Porro dicitur veritas rei esse conformitas cum intellectu divino , quia tales sunt res ipsae, qualis est cognitio Dei, vel ratione mensurationis, quia intellectus divinus est mensura Veritatis rerum. Quidquid enim verum est, respectum involvit ad intellectum Dei, vel

quod ipsi Dei cognitioni respondeat , vel quod

ab id ea quae est in mente divina, pendeat. Unde pronuntiatum Alexandri ab Ales , h. Met. Verum omne ex hoc verum est, quia aliquando sequituν primum verum. O uanquam si stricte loquimur, intellectus divinus non est propriὰ mensura Veritatis transcendentalis quae convenit enti ut sic,

74쪽

& rebus quoad essentiam sumptis & merὸ posti

bilibus: quia mensura debet ejse prior natura, quam mensuratum, quod ei aequari debet ; cognitio autem divina non est prior natura, quam aes quoad essentiam sumptae: nec ideo res sulit possibiles, quia Deus eas cognoscit s sed poti iis ideo eas Deus cognoscit, quia sunt talis essen tiae & possibiles: quare cum dicitur scientia De esse causa rerum , & quidem exemplaris, non et hcausa cxemplaris seu ars respe stu ejsentiae &pos sibilitatis earum transcendentaliter sumptae sed est tantum causa di id ea respectu earum productionis & existentia. Itaque juxta primam sententiam non dicitur proprie mensura veritatis transcendentalis, sed minus proprie, quomodo imago , vel statua dicitur aliquando mensura hominis quem repraesentat. Colliges ex dictis veritatem transcendent ἴ- Iem non esse denominationem extrinsecam ab intellectu cognoscente petitam : quia quod estenti extrinsecum, non potest esse illius propriet: quae debet ab eo tanquam a principio manareat denominatio petita ab intellectu cognosce tu est enti extrinseca , Ut pater.

Quae res a. in quo distinguatur intelligibilitas

rei a veritate transcendentali. Res p. in hoc

quibusdam distingui, quod intelligibilitas visio

dicat ordinem ad 'cognitionem , quatenus pr.ύ- scindit a vera aut falsa;transcendentalis autem unitatas ad cognitionem veram , praesertim divinam,. respiciat , utpote veram omnium regulam. Vi indetur tamen D. Thonias confundere cognoscibilitatem cum veritate transcendentali, I. p.

I 6. a. Nec refert quod cognoscibilitas videa-

75쪽

18 PARS PRIMA

tur convenire non enti. Nam, ut ait D. Thomas,

non ens non habet unde dognoscatur ; sed cognoscitur in quantum intelleistus facit illud cognoscibile. Sensius est, cognoscibilitatem se non conVenire non enti , quia esse cognoscibile est proprietas entis; sed convenire duntaxat per aliud, nempe ex sola vi intellectus , qui ex cognitione entis ad cognitionem non entis Oppositi assilire potest. Porro cognoscibilitas seu ii telligibilitas se habet ad velitatem sicut visibiliatas corporea ad colorem, aut appetibilixa bonum. Dres 2. Quaenam sint magis intelligibilia, particularia, an universalia; simplicia, in composita,

Resp. I. universalia secunddm se esse, magis intelligibilia cognitione distincta ; quoad nos autem este minus intelligibilia. Probatur prima pars; quia imagis universalia a materia abstrahunt: ergo secundum se sunt magis intelligibilia. Probatur secunda: quia particularia magis pendent a sensu; quae autem pendent a statu, notiora sunt quoad nos. Resp. L. simplicia per se esse intelligibiliora , quam composita : nostri autem respectu esse mimis intelligibilia cognitione distincta. Ratio est , quod debeant simplicia, utpote componentia , distitiine ante cognosci quam composita. At universalia dc composita notiora sunt cognitione confusa quam particularia dc simplicia, quia universalia dum confuse correscuntur, cognoscuntur ut tota quaedam : at tota prilis confuse a n' bis cognoscuntur quam partes Et vero dum eminus quidpiam intuemur , pruis gradus universa

76쪽

les detegimus quam particulares ; hinc insanie , ut docet philosophus , solent primum omnes

feminas vocare matres suas, perinde ac Viros patres suos. Postea Vero rationis ussi crescente de experientia soletu matrem primum a caeteris feminis, patrem deinde a viris aliis secernere. De totis , ratio in promptu est i omne enim totum

majus est partibus adeoque . pratis innotescit quam partes ex quibus componitur. 'v. De veritate haec iunt pronuntiata. I. itas una tantism e t. De veritate essentiali id 2rtum, quia unius rei una est tantum essἡnti . . De veritate cognitionis probatur: veritas cognitionis est conformitas cum rebus ; res Verones sunt verae essentialiter per convenientiam cum principiis suis, aut cum in cel lactu divino : eroo quam necessaria est & immutabilis conformitas rerum & principioium seu intellectus divini tantne cellaria est & ina mutabilis consormitas mentis & rerum Ill veritate cognitionis ι' haec enim

is falsum est aliquid

Disium csse in Tneologia, quod sit verum in Philo Opnia , & vici sim , quia veritas cognitioni stneologicae est adaequatio notionum menti S cum rebus revelatis , sicut veritas philosophica est adaequatio notionum cum rebus lumine natura

totis: at nulla est hia oppositio. Certe Deux arque ier .ax est in creatione atque in revelatio Ne, cum se ipsum abnegare non possit. 2. Um-tas est maius bilis, quia ex natura sua est pe L. Conformitas cum objecto. Mobjecti cum idea cui congruit. Porro ut sit Ve mas In conceptu, non necesta est id omne quoaeli In Io, a nobis concipi sed satis est , id quos si vi

77쪽

concspitur, rei inesse , quia veritas conceptus praecise consistit in consormatione ejus quod concipitur , cum objecto: ergo licEt plura alia in- sint obJecto, non ideo conceptus praescindens est falsus, sed verus , ex quo pronuntiatum in Philosophia r Abstrahentium non est mendacium. 3. Omne quod es in essentia , verum est, quia unitas rei & essentia idem sunt.

S. VII. De falso ct frisitate.

I. N datur proprie falsitas in rebus transcendentalis & absoluta. Probatur : quia res quaelibet habet veritatem transcendentalem ι eo quippe modo est vera, quo est ens : ergo si estens reale, est quoque Vera Veritate enti S , adeoque non potest habere falsitatem transcendentalem.

Probatur 1. Ut veritas, sic falsitas sumi debet per ordinem ad intellectum vel speculativum, vel praeticum: nulla est falsitas per ordinem ad intellectum speculativum vel praeticum: ergo nul-Ia est falsitas proprie dicta in rebus. Minor probatur : Non datur falsitas in ordine ad intelle tum speculativum divinum & creatum. Non ad divinum speculative cognoscentem , quia cognitio qua res speculative cognoscit, est verissima & rebus perfecte adaequata. Non per ordinem ad intellectum creatum speculativum : nam si res proprie & intrinsece denominaremur falce, vel ex difformitate aptitudinali, ive. e. virtuali denominarentur falsae at ex neutra falses proprie denominantur. Non ex aptitudinali, quia res quaelibet de se apta est cognosci

78쪽

sicuti est, & generare proprium & adaequatum sui conceptum. Non ex actuali, quia si res fatash cognita ab intellectu creato , haberet pro priam & intrinsecam falsitatem , ex eo quod dis, formis sit toti intellectui ; nulla utique res esset, quae non posset falsu denominari, quia nuli est quae non posset falso cognosci: & ita esses etiam in Deo falsitas , quo nihil magis impium. Deinde res vel diceretur falsa per ordinem ad conceptum simplicem, vel per ordinem ad coninceptum compositum. Non primum , quia nulla omnino est falsitas in conceptu simplici , ut

ostendimus in Logica: non secundum, quia veritas formalis, quae ex compositione & division conceptuum oritur, non est in rebus, multo minus falsitas. Non per ordinem ad intellectum practicum increatum. Vel enim res sunt factae a Deo, vel non: res non facta a Deo aut est Deus ipse , adeoque res summe bona, quae est supra mensuram intellectus practici; aut res summe mala, ut

culpa, quia scut a Deo non fit, ita nec ideam in Deo habet propriam, sed est in Deo idea bonitatis a qua dissentit culpa et unde. est vera cuia .pa ue hinc cum culpa deceptio dicitur aut falsitas, utique ita dicitur in ratione boni potitis quam

in ratione mali aut culpae , quia omne peccatum habet aliquam rationem boni apparentis, sub qua falsum & larvatum bonum vocarisolet,& quidem cum respectu ad hominem quem decipit. Quae autem a Deo fiunt, semper ejus idear& arti consentiunt. Quin etiam ipsa naturae monstra practicae Dei scie utiae congruunt , quia sic

yt vult cum causis secundis nullatenus impeditis

79쪽

nfluere ad effectus integros, ita vult cum licdem impeditis influere in monstrorum productionem. Monstrum 1 solerti pictore ex industria depictum non ditanat ejus arti : nec monstra naturae falsi quidpiam habent respectu Dei arrificis, quia ea sciens prudensque fabricatur, proutentia sunt. Non denique per ordinem ad intellectum creatum praeticum. Nam primo res naturales non possunt dies salsae sub hoc respectu, quia ab intellectu creato , tanquam ab artifice non pendent: unde monstris naturae nulla inest falsitas propria, sed imperfectio & defectus. Deinde quoad res artificiales spectat, quarum est causa intellectus creatus, & quae ab arte discordant, nulla quoque proprie dicta falsitas inest. Ves enim in esset per respectum ad artem a qua procedit, vel ad ideas persectiores aliorum artificum. Non primum, quia res non discrepat ab idea a qua procedit. Non secundum , quia non comparatur ad ideas perfectiores aliorum artificum tanquam ad principium practicum , sed ad cognitionem quasi speculativam ; & ita non habet propriam falsitatem. Certe si quis artifex geminam ideam habeat perfecti & impersecti artifihil, prudensque juxta id eam imperfectam Operetur, iique non errat ut artifex , nec opus ejus falsum dici potest. At inquies, quid si artes etiam prodeat ideae quae est in artifice, ut actu Operante, dissentaneum, nonne falsum propriὰ dicetur λ N quaquam , quia talis defectus non ex falsitate intellectus, cujus idea est perfecta , sed ex imbecillitate potentiae executricis, aliove impedimento Orietur : quare ad summum dicetur illud

80쪽

artificium incongruum aut malum in gener a aificii. Idem dixeris de operibas moralibus, quaere-gulis prudentiae non consonant, & quae non dicuntur falsa practice, nisi per ordinem ad judiacium intelletius componentis aut dividentis, quo extrinsece falsa appellantur; comparata autem ad dictamen per quod vitari deberent, tunc prava di euntur, non falsa , quia illud debitum operandi ex dictamine prudentiae ad honestatem morum pertinet. Deinde quia ejusmodi opera, quatenus realiter fiunt, non sunt objeetum illius dictaminis , nec ab illo dimanant. Hinc Augustini pronuntiatum lib. 1. Soli l. c. 8. si verum

esse id quod ess, dixerit, falsum non esse uspiam,

concludetur. Hoc argumentum est Suaris Grata. in Metaph. disp. v. lech. I. Dixi rebus non in .esse propriam falsitatem. Nam II. Rebus falsitas quaedam metaphorica dici potest inesse per quandam analogiam, puta falsitas quaedam causalis , quae nillil aliud est quam quaelibet rei assectio, a qua res habet, ut intellectui erroribus obnoxio 1 ui conceptum ingene Iet, Unde occasionem sumit errandi . sic aurichalcum dicitur falsum, quia propter aliquam cum auro similitudinem a multis concipitur tanquam aurum: quae falsitas causalis est, non formalis, nec impedit quominus aurichalcum sit verum aurum. De hac falsitatis specie loquitur Aristote-

s. Metaph. c. 29. , inquit ' μδn tura sua apta sunt Gi videantur esse aut qua non

sunt, aut qualia non sunt, velut piet ira is somnia. a. Dicitur esse falsum quod est objectum falsis opinationis, sic idolum dicitur a D. Paulo

SEARCH

MENU NAVIGATION