D. Leonis papae huius nominis primi, ... Opera, quae quidem extant, omnia. Nunc primum in unum veluti fascem collecta, & ab infinitis foedisque mendis repurgata. Accessit & copiosus index unà cum sermonum, homiliarum & epistolarum catalogo

발행: 1546년

분량: 362페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

CASTIGATIONES ET SCHOLIA

amlaitione Episcopatus noua in Ecclassa moliebatur inducere epistotr. In qua admonet eum, ut si confitemur errorem oc pollicemur emendationem,eum reciperet: si aut e persisteret in incoepto,cum sua haeres damnaretur. Simul docet in ipsa epistola &diuinis confirmat testimoniis, dominum lesum Christum sicut paternae diuinitatis verum filium, uaverum humanae naturae esse hominem credendum,id est ex carne virispinis carnem traxisse & non de cCeso corpus sibi exhibuisse sicut Euiris ches adserebat. Hucusv Gennadius. Vetustiores etiam nonnulli, inter quos Rusticus est diaconus&Liberatus Carthaginensis Archidiaco, nus hanc ipsam epistolam tomum appellan sed ille iustam huius defensonem aduersus Acephalos toto pene libro complexus est hic sat habuit,quia historiographiis rei gestae narrationem, sanistos prontificis laabores percurrere. cc cst sane obscurum ex epistola lxix.quae supra Malio cxxix. ad Martianum Augusti m scribitur, vivo etiam ipso Leone multis in locis vitiatam sui se eande ad Flauianum decimam epistolam, ita ut grauiter queratur ipse, quorundam haereticorum versutam neoquitiam ad coni Dibandam aliorcim limplicitatem verba illic plara &syllabas con mutasse. mi liv* modis adulterasse, quo iam tum Neasorianum potius quam Christia irim a Diorcm rescire videretur. Ac proinde rogatur imperator, vi in Ciaecpm diei oncm fideliter eam epistolam iransfundi curaret, suae* maiestatis sigillo iudicibus Alexano drinis traderet consignatam. Nunc ad restituenda loca tot modisia udaiae huius epistolae deicendamus. Folio xellii. columna secunda, linea ta. sic leg ndum docent venisti re dicen

Cam enim Deus & omnipotens S aeternυs pater cred tur, conscrepiternus es

dem filius demonstratur. Alia quocii te stio sc habet Cum enim Deus,& omni

Potens,ec pater creditur,&c. Eadem columna,lii ea xviij.Vbicodex noster trahe quem in peccatum emtaminare, fac se lega ,quem nec peccatum csu e peccantem contamitiare. die. Nam variant in lectione collati codices. Eadem rursus coli mna .linea xxxviij. rutatoriὸ,nen autem frustratorio noster vetus codex legit.Expungenda sunt di illa in margine:Alias, vocabunt. Et rursus imias,hum eros. Locus autem ex Esa ia e si capite nono. Eadem quo columna,linea xli. Dcsunt verba duo.Sic enim legendum: Aabeatam Mariam semper virginem angelus ait,&c. Rursus linea xliiij post voculam concepti, notam aufer interrogationis. Re statim posti Eedncn itan his dic vox nobis, desideratur in aeditiore nostra. Folio xcv. columna prima,liii viii. Redundat, si, ut sic legas, totus in suis, totus in nostris. Sequenti linea pro creator, quidam codices legunt, creaturae. Priores quom duae annorationes marginales eradendae, sed posteriori substituendum istuci Alias, nostri est natura videlicet iuxta fidem aliorum codicum. Eadem columna, linea decima asineiVnum horum, inquit,coruscat miram

si aliud succumbit miserijs,e c. Locias hie a Rustico dia noexponitur non ita

342쪽

sNIEPISTOLAs D. LEONIS.

procul a fine sui operis contra Acephalos. Verba Rustici sic habenti Sanctisminus Leo de propria inquit ipsius verbi natura, quia coruscat miraculis. De casene ver quod reliquum est,quia Deus verbum propria natura non contulit. liqua non ita procuta fine operis inueniri iam admonuimus. Eiusdemiolneolumna altera,linea xii .rediuiuum leges,nGrecidivum. Dein linea xiiij. portam,non portas.Tum linea xvi. Dei ec hominis, non autem ii

mine.

Ibidem initio capitis v. Propter hanc ergo unitatem. Deest ergo. Linea xxv. omnes etiam in symbolo confitemur. Alias legunt: omnis etiam in symbolo Ecclesia confitetur. Linea xxix. Hic locus quia mutilus extat, sic complendus est ad fidem veto storum codicumi Cum villi diuersas aliorum opiniones retexuit seni: Vos au tem it, quem me esse dicitis: Dein haec inserantur .Mevti v qui sum filius hominis,&quem insorma serui ait in veritate carnis adspicitis, quem me esse dicitis Vbi beatus Petrus,&c.Notabis interim Christiane lector, qu3d cum alias saepe,tum hoc loco significanter a Leone dictum sit, Petrum a principali pona soliditatem re virtutis traxisse nominis.Nam di diuus ille Cyprianus do cet unitatem Ecclesiae ab unitate Episcopatus Petri pendere. anquam vera idem Cyprianus ex Christi verbis post resurreistionem habitis parem caeteris apostolis cum Petro facit potestatem,nimirum quantum ad remissionempe catorum attinet, nihilo secius ex alijs, quae dixeratprius, ita praesert Petrum, ut

exordium Ecclisiae post Christum a Petro tanquam ab unitate quadam Lisse profectum assirmet. Hine oc vetustior Leone Dionysius Areopagita, subinde

summum,nec raro verticalem appellauit Petrum prae caeteris,ut a quo lacobum

etiam Hierosolymis Episcopum suisse constitutu testatur ipse Chrysostomus, gnoscens in Petro ec caput ec principem di ducem Nos cunctorum apost

lorum.

Linea vii, a fine figuras lege, non tauras.

Folio xcvi. columna prim lineaq.Antichristi inon Antichristusleguntes vi fidem Graecorum sequuti. 'corta linea, pro imprudentissimis, legit di impudentissimis.Etpaulo post. Dei lauacro,8 c. codices rectius nonnulli sic linunt,5 lauacro. Sequitur post nouem pene lineas,quoniam Christus est veritas.Hicattest intibus tam manu reptis quam Graecis exemplaribus leget quoniam spiritus est

veritas.

Linea prima capitis in. responderet,pro responderit legunt alis Linea xij. a fine sic corrue,imprudentia hominis. statim post, ubi nos posuimus,etia ab hac sensus sui macula per te purgetur ariant exemplaria, dum quaedam sic habent, ratam ab hac sentus sui peste purgetur quaedam hoc modo etiam,ab hac sensus sui prauitate purgetur. . Linea a fine sextat De quo si fidestinatque utiliter dot ecquam rectem ta, o c. In aliis commodius ita legi videtur ac distingui: in colon ante maius colam D. expungatur,&minutariora subsequente sic habeas: de quo fidesitrea que utiliter non dolet. Rursus a maiuscula nouam inchoans sententiam pergas legoriEt quavis recte mota sitEpiscopalis autoritas, vessi scid cognoscit. Vbi rursusalii codices habent, vessi recognoscit. Columna sequente,linea secunda,lides vestra, probatior lectio,sdes vera.Et linea proxima, pro scistatoribus quidam seruant, rectoribus.Hucusq; satis indecimam illam D. Leonis epistolam, hactenus tantopere vitiatam.

343쪽

Leui qump brachio ac velut in transcus nunc reliquas arti

mus aer in his adnotaturi forte minutytima quaeia,Cr utinam

quae de denuntur omnia, sis quod ter mari Leonis Lim ι

atritas id a nobis optime, mereatur e quodno h a hic ligentiam Liuiosi,sectoribus maxime commendatum iri possim Iemus.Eam autem operi non illibenter suscipimus,pra ima tiperuetu iis quibusdam exenseardus.

EPistola prinis,solio nimira lxxxvii.quae nobis decreta proponit vere apostolica, Ut sunt autoris huius omnia, non tarum illustrat Paulinam illam sententiam Timotheo primiὶm commendatam:Μanus, inquit,cito neniimina posueris, nem communicaueris peccatis alienis. Atq; huc praecipuὸ spectat epistolarum sequentium scopus,duo quaedam capita comple 'ens. Primum,ut ad Ecclesiasticas sun ictiones Du gradus indigni quam minime adsumantur. Indis gni stati in illi notantur,seruilis conditionis homines aut natalium splendore destituti,necnon laici bigami,viduarum mariti auari, tardidi, foeneratores. Alterum, ut iam in clerum adle 'i concordi studio ad normam Ecclesiasticae disciolinae sese' omnia instituant,quinimo,si opus sit, severitate canonica ad prae vandum hoc officium ec retinendam pietatem impellantur.Vtrunque munus Episcoporum est proprie,quorum proinde socordia in publicam totius Eces siae ignominiam certam perniciem redundet necesse est. Nam ut Leonis et am verbis ad lulianum Aquileiensem scriptis utamuriinferiorum ordinum culpae ad nullos magis reserendae sunt, quam ad desides negligetes4 reeiores, qui multam sepe nutrium pestilentiam, dum austeriorem dii simulant adhibere medicinam. Hic eos nobis a udire indemur, qui verbo Dei contenti, reliqua iere scripta contemnunt. Qia orsum opus, inquient, canonibus intrum quam autoritatis vim obtinent epistolae, quas vocant decretalesrillud igitur cum primis aduerti decet ab omnibus orthodoxis,hanc fuisse semper,ac etiamnum es.se catholicorum consuetudinem, ut fidem veram di Christianam religionem duobus approbent modis: Primum diuini ripturarum canonis autoritate: de-

in Ecclesiae catholicae traditione.Testis Basilius de spiritu saneto libro xxvij. de xxix.restis 5c Augustinus ad Casulanum presbyterum scribens,lc omnium Jevetustissim us Irenaeus.N3n quda canon iactarum scripturarum ad uniuersa mhi no su Sciat,sed ob id, qudd verba diuina pro suopleri u arbitratu intelligerires,adeo deprauante varias inde Nopiniones di errores concipiant. inare Vincentio Lirenensi diis v semper omnibus necessarium plane videtur, ut ad unam Ecclesia stici senius regulam scripturae coelestis intelligentia dirigatur, ne aut ab unitatis integritate in partem schismatis abrumpamur, aut e vetustatis religione inhaereseon .uitates praecipitemur. Atqui haeretici esse nolint, hisce duobus inhaereant oportet,quae nimirum vel antiquitus ab omnibus Ecclesiae catholicae sacerdotibus uniuersalis Concilii autoritate fuerint decreta,vel si qua noua extirgat quaestio, nullo forte Concilio definita, ut ad sanistorum patrum, praecipuὰ pontificu recurrat sententias. Ita libenter egit omnisi ille doetiissimus innistissimus Theologus qui suae qu in fidei rationem Damaso pontifici dodit examinandam. Haec est,inquit, fides Papa beatissime, quam in Ecclesia catholica didicimus,quam semper tenuimus 8c tenemus. in qua si minus perit daut parum cautὸ aliquid forte positum est,emendari cupimus a te, qui Petri resdem 5c sede tenes. Sin autem haec nostra consessio,apostolatus tui iudicio comprobatur,quicunm me culpare voluerit, se imperitum vel malevolum, ves etiam non catholicum,non me haereticum comprobabit. Sic Hieronymus ille, qui Sc

344쪽

salus,ait,in summi sacerdotis dignitatemn Lest Lm Q qμη δ' N omnibMp eminens detur potestas, tot in cles s emcientur schismata, quot sacerdotes. Q iid multa Si iudicium est in

aratra.n6nne certum erit,ideit,incerto loco,ac tribunali certo,persona cer

. i. ςiiset,quod nesciretur, nisi quale volunt haeretiei nei. P bςodi vae rit Rc damnari. Si ergo certum erit iudicium, ψbsnam illud constituetur in pedibus,aut tibi js,aut brach is an potius in capite corporis huius, quod est Ecclesiar Qtiis iam nisi demens dubitabit,capiti conuenire iu- cicium coed quod potest aliud unquam esse caput, nisi cui dictum est, aeterno Verbo adhuc loquenter Tu es Petrus,M. Petrus est,qui sedi illi praesidet, quam comim spiritu primus ille Petrus elegit,ut ibi de cathedra pertonaret,&quam Proprio quidem sanguine cum Paulo iratre,ot ibi sapientia potestati coniumstaintelligeretur Dei prouidezitia consecrauit. Huc spe stat, id praeci E scripsit ad

'naitaim noster Leo,in connexione corporis Ecclesiastici prorsus unitatem requiri, maxime vero sacerdotum concordiam,quibus cst in dignitas sit commonis,non et se tamen ordine in generalem. Nam & inter beatissimos apostolos in limilitudine honoris suit discretio quaedam potestatis, eccdm omnium pares et eiectio,ini tamen datum est,ut caeteris praeemineret. De qua forma Episcorum quoque orta est distinctio,5 magna dispositione prouidum,neo nes sibi omnia vendicarent,sed et ient in singulis prouinciis singuli, quorum inter fis tres haberetur prima sententia: dc rursus quidam in maioribus urbibus constituti sollicitudinem susciperent ampliorem,per quos demum ad unam Petri sociem uniuersalis Ecclesiae cura conflueret, nihil iu unquam a suo capite dissid Quod igitur apotiolici muneris sacramentum ad omnium apostolorum officiu in pertinere summus Ueus voluit, in beatissimo Petro eodemq; omnium apostolorum primo principaliter collocauit,ut ab ipso quasi quodam capite dona sita velut in corpus omne diffunderet,aim exortem se prorsus diuini esse inini iterii intelligerer, quisquis a Petrifoliditate recedere non dubitaret. Ata haec om ita, ne longius euehamu eo sanὸ pertinet,ut irrefutabilem Gelasii sanctii limi Papae sententiam confirmemus. Uecretales, inquit,epistolas, quas bo,tissimi Papae diuersis temporibus ab urbe R. omana pro diuersorum patrum consolatione dederunt, venerabiliter suscipiendas decernimus.Huic affine prorsus est Leonis illud capite v. in epistola prima, quae magna vehemetia custodiri mandat omnia decretalia constituta,tam innoce ii quampridecessbrualiorum Pontiacum, quae quidem de Ecclesiasticis ordinibus occanonum promulgata sunt disciplinis .Eiusmodi constitutiones complures in decretis adferuntur distinctione xix. Vt vero ad primam epistolam veniamus,consulto illud praeterserenon possumus, quod secundo capite trum ab Ecclesiasticis officiis, tum ac cerdotali nomine procul arceri iubentur, quotquot ad sacerdotium vel vidua tum mariti,vel numerosis impliciti coniugiis accedunt. Non qudd secundae nuptiae post defunctam coniugem plane damnabiles habeantur, scut peruerso Montani dogmate illusus etiam Tertullianus ille censuit, sed quδd iam inde ab apostolorum temporibus, repetisse coniuetium probabilem incontinentiae sese picionem adserret,praesertim iis,qui Christi populo designati magistri,non immeritis eximia puritatis atm sanctitatis gratia cunctos antecellerent. Qua rati ne dim est ab Apostoloi Unius uxoris virum.Alibi verdi Sacerdotes mei semel nubant. Scio interim non deesse malignos homines, qui pro secerdotum comiugio castissimi Leonis suffragium sibi sumant. Ea de re commodus erit dicendi locus adsequentem epistolam xcij.Et quando diui Innocentia canones a Leone cunctis Episcopis honorifice commendantur, ad secundam Innocentii epsemum Victricio Rothomagen. scriptam, nemo ad celeberrimorum patrum

345쪽

CASTIGATIONES ET s CHOLIA

consentientia testimonia,quae distinctione xxvij. 5c xxviij. xxxi. 5c xx . eo gessit in decretis ille GLitianus uliolicum lectorem transmittimus. Errata demum primae epistolae,vel potius variam eius Iesctionem sic deprehendinaus. Folio lxxxvii. cap. Lubi nostrum habet exemplar, probari Deo se posse creditur,occi emplaria vetusta commodi legunt, deprobari Deo posse croditur, expuncto illo, se. Capite ii. arbitraria est te Iio,ignorare nunquam licuerit sacerdotem vel sis cerdoti. Vir in nobis collatici dices ostendunt,sicut ec cap. situ duximusptae monendum. - vespromouendum, ec cap. v. canonum ordinata sunt discipi senis, ordinata siue promulgata. in epistola secunda,& suo ipsius exemplo &principum decreto confirmat, Manichaeos haereticos in totum submouendos,nec ad disputationem sorte adsciscendos quod beatus Paulus reprehendit, ociuste improbauit Tertulli nus sed ubi tandem lateant,re solerter inuestigandos, o penitus arcendos esse. Vt igitur sanctium gregem contagione sua non polluant homines omnium postilentissimi haeretici , per principes vi quoq; coerceri monet Augustinuslibro secundo contra epistoli craudentis capite xxvi.Manichaeorum, quos Leo incusat, ea dementia fuit, ut phantasiae praedicatores adstruerent filium Dei Deum persona hominis non substantiae extitisse,sed actu putatiuo quodam &a Rione simulasse. Ca m ad otiinquiunt, tragicus sacerdotem effingit aut regem, sacer dos aut rex est: na desnente ad v, simul oc ea, quae susceperat persona, desiiu nt. Catholica veta fides ita verbum Dei hominem factum esse dicit, in qliae nostia sunt,non fallaciter ec adumbrate,sed vere expresse. susciperet,& quri erant immana, non quasi aliena imitaretur,sed potius ut sua gereret, ec prorsus quod Mgebat, hoc etiam que asebat,isesset. Sicut ipsi nos quoes in eo,quod laquina uti sapimus,uiuimus, subsistimus,non imitamur homines,sed sumus. Haec vel is circo adscribimus, quod subinde aduersus Mansthaeos in sermonibus noster insurgat Leo,nihil pene omittens, quod ad conficiendas istas seras pertineat. S istae pudendam originem luculenter ostendit Epiphanius. Vbinos ita posuimus: ne quid diabolicae licere possit astutiae. Ummissis v his gregibus diligentius consulati eccilegendum erit ad hunc modum, ne mi diabolicae rei astutia possit nocere commissis gregibus,vobis diligentius connilaus,5cc.Dein ilicol res euante non reuelante, abigitur non abiicitur legunt coindices manuscripti, quemadmodum,discipulis suis no disciplinis suis, concedendo leuauimus,concedendo lauauimus. In eiuscemodi neminem torquerianxie volumus,etiams mutatam lectionem indicemus. Et quia aliquantos de his,quos ne absoluerentur,&c. sic lege potius cum es in Et quia aliquantos de his, quos hic ne seabsoluerent, est. Item i a nobis deprehensi sunt, seruant alii reprehensa prodenrehensa, licet utrim voci sensus manere possit incolumis. Iam illudi nec ubi Manichaeae peruersit. Cave putes di stinctas esse voces neeecvta,necubi legendum, hoc in cut habentalij codices ne alicubi. Epistola tertia Clericos ab haeresi redeuntes ac synceia prorsus respiscentes, loco pristino amissae. dignitati suae restituit, nisi forsan iterata tinctione maculati reuerterentur.Alioqui quod grauissimis animorum corruptoribus haereticis pie condonatur ac iure permittitur, si tamen ex animo resipiscant, id heorem ad rebaptizatos quamuis poeniteant, redire nunquam potest. Vsta adeo laeda crimen 6c inexpiabile iam tum iudicatum est, sacrum iterare baptisma.Non emesst,ut quidam arbitrantur,ea secta nouitia, quae tantopere viguit inter Donatistas, 5c si Vincentio Lirenens credimus iam simra annos mille primum inu

nit autorem Agrippinum Carthaginensem Episcopuitula fortassis quod augurari

346쪽

ratilicet cam relebre nomen ac venerandam sui memoriam late sparsisset I ter homines, iam passim catholicis occasione proeberet erroris,haud parum D. primo in causa fuit,ut acceptum errorem de iterando haereticorum baptismo etiam ille tueretur. De baptismo haereticorum re poenitentia rebaptizat rum est plura videre in epistola sequenti xxxix. cap. vi. α vij. Qui nosse volet, Ouibus modis iam olim lacclesia receperit ab haereti redeuntes, habet peruri uos hae de re Canones in decretis i. q. vij.praeter sequentes etiam Leonis epistolas,praecipuὰ lxxvii. eclxxxvi. Ultima epististae clausula: Non autem dubitet dile 'io tua,recurrit in aliis quihusddam epistolis,uti lxxxvi.Digna certe clausula,que omnium Episcoporum ec oculis oc auribus 5c animis nunquam non ingeratur, ut quum Christianae Reip. vindices di comunes salutis custodes dati sim, a suo speculandi occustodiendi munere quod nomen indicat desinant nunquam. Alioqui non potest grex dominicus non in praeceps ferri , mod3 pastores non sint secundum cor uomini pascentes videlicet in iustitia&veritate.

Circa finem addendum quippiam sic legelidum: ad destdes negligentes

rectores,nam,h,coniunctio desideratur.Et ubi nos posuimus,necessariam diiu. mulam,&e. ponunt alii Austeriorem dissimulant,pro necessariam. Epistola quarta licet praecipuὸ tempora conferendi solenniter baptismi demniat,interim nihil obscure doret,in sacramentorum adminis iratione talem cunctis Eceles is normam perpetuo retinenda esse, qualem a Romana ct apostolico Ecclesia semel traditam acceperim. Vnde summis grauissimis4 viris curae semper suit,obseruare&vestigare, quem morem vel in consecrandis mysteriis, vel in caeteris agedis fidei arcanis Romana teneret Ecclesia Velint nolint haeretici, tanta diuinitus soliditate munita est, ut eam rael haeretica vi quam corrumpererrauitas,nem pagana potuerit superare perfidia. Sie innocentium Decentius, Marcum Athanasius,Damasum Hieronymus eonsuluit, ne membra scilicet a capite discederent, si primariam beati Petri sedem negligerent. Audi testem 'uocli. 5c verum Christi tellem, quia martyre,Cyprianum in epist. viij. libr. iiii. mus inquit, nos singulis nauigantibus, ne cum scandalo ullo nauigarent,rationem reddidit se& hortatos esse ut Ecclei tae catholicae matricem ec radicem significat verd Ecclesiam Romanam agnoscerent ac tenerent. Qii id hoc demum in aliud,quam quod frequenter Leo noster inculi at,beati Peiri sedem uti sacerdotalis matrem ei se dignitatis,ita timui Ecclesiastica magistram rationis. 5c ab ea sicut honoris accipitur consecratio, itidem totius hinc legem obseruantiae samendam effecHanc unicam pene suarum literarum causam ubiq; facit, ec aduersus negligentiores Episcopos uti par erat; sortiter obtendit, haudquaquam ignarus,quanti referat,adlis rere Christianissimo decreto Synodi Toletanae iiij.ve videlicet nihil diuersum aut dissonum in Ecclesiasticis sacramentis agamus, ne quaelibet nostra diuersitas apud rudes 8c imperitos carnalesin talismatis ere rem videatur ostedere.iam multis extet scandalum varietas sicclesiarum . Hiesi quisplura velit sibi sane orum mirum testimonia, in promptu habet apud Gratianum collecta distine. xi 8c sequenti Leonis epistola ad Anatholium re Dioscorum lxxxi. Veram secta conturbatrix apostolicae consuetudinis 5 d ctrinae mauult pro sua libidine ritus plero so novos 5c hactenus inauditas caeremonias inuehere, quam eandem cum Emesa resulam modum 5c sormam in administrarios sacramentorum continenter obseruare . Sed flagellat eos per inde aedissentionis &schismatum autores beatus Apostolus,vn cum Corinthiis illos acriter suggillans, qu3d perfecti esse nolint in eodem sensu eadem sententia, ut idipsum dicant omnes.

Pauloante caput L corrigenda tactio, quasi amator , dici substitues autem

347쪽

CASTIGATIONES ET SCHOLIA

hocpaisto: qua se amatorem. Caput primum di stionem negativam desiderat,in sc legariiri eommonitionis nostrae increpatio non praecessit,omissum enim est illud,non. Capite secundo,cuius inquit ei seire templum. Erat, non est et alibi repetibes. ite aliter quaeq; signis denunciari. Probanda videtur haec lectio, tametsi pro quae .legatur &quom. Magno iudicio dietiam hic videas de lenitatibus EO.cletiae, quas hodie multi vellent nequiter abrogatas. Atqui in omnibus eiust modi institutis patrum principum et nostrorum seruanda discretio,quia non liter unus grex ocvnus pastor constare potest nisi, quemadmodum Apostolus docet,idipsum dicamus omnes. Et quod ad Epiphantorus estum attinet Nini anzenus Vocat sanista Epiphaniorum lumina) praeclare diem hac celebrat ornatio noster Leo, vel odio ni sallor sermonibus. Vide sermone Leonis in natiuitate sanetorum septem fratrum martyrum MachabaeorZOlim in adhuc in carne constituti martyres veteribus illis Christianis curae erantiste nee desun- stos negligebant Viebus enim quibus excesserant,commemorationes eorum inter memorias martyrum celebrabant, nec id semel,sed Ni etiamnum si singulis quibus mannis i a stitabant, quum videlicetis dies recurrisset,aut statum commemorandarum pastionum tempus aduenisset. Hoc nos docet sancti illis anus Cyprianus epistola vi.libri iiij. Rursus epistola v. libri iiij.ubi sacrificia quoque pro martyribus,hoc est, pro eorum commernoratione offerri iam tum misesueuiisse docet. Capite tertio, sepulturam,inquit,triduanam imitatur trina demersio, re ab aquis eleuatio, resurgentis ad instar est de sepulchro. Huiuscemodi caeremonDas prorsus apostolicas ut videri vult Tertullianus decorona militis Nobseruationes s miles omnino sine ullius scripturae instrumento,solius traditionis tit Io,exinde consuetudinis patrocinio vindimus.Etcontra Pelagianos Augustinus habet,communem lege apud sacramenta orandi ab apostolis constitutam, ec inde conformiter uniformiter obseruatam. ut legem, inquit, credendi lex

statuat supplicandi. Monendus e si hic praeterea lector qui veterum forte canonum placita non attigit, iam olim in pascha di pentecoste duntaxat baptismum fuisse tributu solenniter.Adsi riba Tertulliani verba qus librosiaucis viso hactenus de baptismo inseruit,ubi Graece prras de baptismo sibi quom scriptum suisse testatur.Diem,inquir,baptismo solenniorem pascha praesint, quum 5 passio domini,in qua tingimur .adimpleta est. Nec incogruenter aut siguram interpretabitur,qu3d quum ultimum pascha dominus elut acturus, militis discipulis ad praeparandum: Conuenietis, inquit, hominem aquam baiulantem: Nschae celebrandae locum designo aquae ostendit. Exinde pentecoste ordinandis lauacris laetissimum alias latissimum spatium est,quo εἰ domini resurrectio inter dis.cipulos frequentata est,&gratia spiritus sancti dedicata,&spes aduentus domini subostensa,qυδdtuc in coelo recuprato eo angeli ad angelos dixerunt,sic venturum,qtiemadmodum ocin coelos conscendit:Ut in peiecoste. Sed enim Hieremiascdm dicit: Et confregabo illos ab extremis terrae in die festo: paschae diem significat pentecostes, qui est proprie dies sestus.Caeterum omnis dies domini est omnis hora,emne tempus hahile baptismo: si de selenitate interest, de gratia nihil reserti ingressit ros baptismss,oratioibus crebris, ieiuniis& geniculatidibus 5c peruigiliis orare oportet,&cum consessime omnium retrd delictor ece. Q ii locus praeteruqu3d Leonis sententia egregie confirmat, veteris etiam Ecclesiae studiu circa baptisma declarat,sed succedete baptismo paruulorum,ne alios hoc verae sali itis necessarium remediu periclitantibus deesset,pristina strix tiniorum illa desint solennitas,que in multos plerunq; dies protrahebatur. Prima

enim. vi autor est Dionysius Areopagita, qui baptizaturi accedebant, sacerdo

348쪽

iN EPISTOLAS D. LEONIS.

tidabant nomina, stulantes ut caralogo m ilitum Christi inscriberentur. in Occidentem versus a Gerdote statuebantur, ec ad eam plagam conuersi, nus intendebant.Tum priusquam ad regenerationis sacrametum peruenirent. Qt Chrysostomusinquio exorcismis ac excitationibus clericorum, spiritiis ab eis im m undus abigebatur. Accedebat exorcismus etiam salis, quod iam bene dicium in os baptizandi mittebatur.Non qu3d natura coni uretur inquit Augustinus sed ille potius, sub quo sunt, qui sub peccato nascuntur, di qui pro suo

arbitrio creaturam possidere vult eadema abuti. Posthaec grauibus ec emacishus verbis multitis signis, velut impreitione signi crucis oc impositione manuum,alius itidem fiebat exorcismus,ut inimica potestas omnis pelleretur,nec sacrum illud signaculum purumet sacerdotis ministerium de ritero violaretur. Exorcismum sequebatur catechismus, 5c a dominica tertia Gadragesimae υsque ad paschae fel tum prorogabatur. Erant interea dies, nempe post dominiscam Laetare,qui secundum rem ipsam dies apertionis aurium dicerentur.Quippe iam ad audiendum aeternae intae verbum N percipienda Dei vivi mandata se totos illi conserebant. E scripturis multae lectiones proferebantur, di praespue iiij. Euangeliorum initia. Recitabat Acolythi identidem symbolum ec orationem dominicam,ea lege, ut in paschae vigilia qui baptismum peteret, eadem coram di palam ipsi recitarent. Sub haec completo demum exorcismo occat ehismo succedebit mysteria,qus apud ipsum fontem celebrabantur.Oblati ad percipiendam spiritualem gratiam, qui paruuli nunc Christo esseeoeperunt, ut in eius dominium plenὸ transeant, priorem illum possiet rem suum ac tyrannum potius semel,ltera terti' abiurabant. Quin olim columna caeree candelae publicitus benedicebat,&iunistis de baptismoleistionibus veteris tei tamenti, dulces melodiae preces v concinebantur. Qii id post haec omnia Clerus dives uersus populus una cum baptizandis ad fontem baptismi procedebant, audiebatur interim laetania, o quod in hunc usque diem durat, solenniter baptismi fons consecrabat. lam dato acceptot nomine,N in Christi dominium omnis mel translato iure, is qui se iam credereprofitetur, vel alioqui suo nomine sponsores ex hibet, sanete demum abluitur, ut abstersis quibuluis maculis, totus Christo ec Ecclesiae nouus exoriatur. Baptizati porrδ quasi Christi athletae, chrysmate sacro inungebatur, ut quando rubrum maretransierant,vastu m undi huius desertum luctaturi fortiter ingrederentur. Aderat alba culo vestis. veiret vocant,stola, pulchru sane puritatis 5c innocentiae Christians symbolum. imponebatur &mytra,si quidem Areopagite fides habenda est. Illud vestimenti genus tota durabat illis hebdomada, nimirum ad sabbatum in albisv i, ut hine etiam nomenacceperit, sicut illi quom ducti sunt Albati. Sed longius euohimur,duυeteris Eccletiae circa baptismum ritus 5 caeremonias persequimur. Ah miseros N impudentes homines, qui nobis impie convellunt θc abiiciunt, quod si priscos autores consulimus tot seculis tot* sanistissimis viris sacrosan-bum est habitum. illud saltem cogitet quis ,manuducendum esse vulgus h minum siue ad intelligenda siue retinenda adei nostrae mysteria , quo paulatim disciplinae Christi talibus incitamentis assuesant hi, quibus paedagogia oclaeie adhuc opus est. Folio xc. cap. iij. legendum,porrigens quodammodo, 5 c. p. vi pro siduus singulare remedium,alii legunt praesidium. Circa finem eiusdem capitis ita hahentexemplaria qusdam: His itaq; fratres tot tantisi documentis, omni ambiguitate submota,&c. quae te stio non admittit,ut noua sit illic periodus Hoeves irae indicimus charitati, &αὶ ac tum in aeditione nostra videntur haec duo verba redundare, existentibus, &, quibus. p. . pro in communione inuisum tueritae tam leges,in commune tra

349쪽

CASTIGATIONES ET SCHOLlA

ctandum sit.Versu primo folii Mi.quanquam ledito nostra defendi potest, I

cetramen oc sic legere: regula nullis corrumpant excessibus.Deinde pro ociabatur, sociabatur legendum est Corruptum eue locum ac nonnihil desiderari putamus in trac epitiola quinta, ut illic, quibus sociabatur, inciperet. Miror qui Reret, o c. Restitui utcuno sic potest prima sedle,rilegast Miror qs fieret, da in illo no humilitatis virtus,sed vitiois alias furoris vitiu roboraret. Et paulo postrEundem dixisse, sautem quaeritis. Vide teictor, num hic locus ita restitui pol sit:Eundem v et xiise: Quicum vult inter vos maior fieri,sit vester minister. Et quicunq; voluerit inter vos primus esse,erit vester seruus. Vos autem quaeritis de pusillo crescere,M. Nam eiuscemodi sententiam Christi hic desiderari contextus ipse probat,nomam coniecturam confirmat epistola sequens iv. Expunges, tamen, ubi sic legis: si tantum tamen quis adsequitur dignitatis. In hac epistola rursus illustratur admonitio Paulina , quae semper culos versari debebat illis, qui praeficiendi ministros Ecclesiasticis muniis habenTotestatem. Manus, inquit, citd nemini imposueris, ecc. Adeore Concit umiolatanum iubet excommunicatione percelli eos,qui beneficia si clesasura contulissent indigii is.

I Epistola sexta est ad Eutychen illum scripta, qui vel solus epistolis omnibum

sequentibus causam dedit, dum senex impudenti illinus, presbyter alioqui ec rchimandrites, qui nulla autoritate cordis ornarat caniciem senectutis,per imPios veterum haereticorum volutatur errores, partim a Nestorio, partim a V lentino oc Apollinari mutuatus cineres,unde rediuiua in orbem excitaret incendia, totius 3 pietatis robur labefactaret. Praedicabat enim dominum nostriam Iesum Christum consubstantialem nobis non esse secundum carnem,sed de coe lo corpus habuit se. Rursu varians, aiebatante adunationem illam adora dam magis quam explicandam, duas in Christo suisse naturas, post adunati nem vero,unam faetam esse, ut proinde diuinitatis ec carnis unam naturam secerit,ac dominum nostriam Iesum Claristumo salsum hominem,&Deum censuerit esse passibilem. Quae diabolicorum sensuum prodigiosa commenta,cum per Dioscorum Episcopum Alexandrinum augmenta sumerent, di a cath lico Episcopo Costantinopolitano Flauiano eius Concilio supprimi non possent, tandem sub Imperatore Martiano synodus Chalcedonensis euertit, o rel/giosa unanimitate consentiens,Eutychwuna cum Dioscoro velut putrida memura praescidit ab git Sed varius interim rerum euentus&Ephesin iij. Conc id latrocinium potiusquam iudicium,instra fium illud Leonis pedius mille modis oppugnat,ut plusquam mirum sit, unius hominis ingenium tot sesibendis literis, tot tantisio conficiendis negotiis, di cogendo, celebrando, ab hiendo Concilio Scere υnquam potuissc Adeo indefatigabilem sanetiss. pontificis animu hic videas,qui diu noctu tot curis o vigiliis dederet sese, ut vel suo incommodo publicum Ecclesiae commodum Christisi causam per totum orbem

unice promoueret.

In hac epistola septima commodius leges, placuisse rescribimus, quam reisse Psimus.Deinde, pro non ambigimus autorem, ambiga' dici Ad intelligendam epistblam septimam,octauam, nonam, ec sequentes, plu- .rimulucis adseret Liberatus historiograntius, praesertim capite xl. xij. xiij.xiiii. sui Breuiarii de causa Nestorianoruec Eutychianorum,quemadmodum eum librum in capita digessit aeditio primi tomi Conciliorum.Quenteliana. Sed cum presbytero hsreseos crimen intenderet utilus est etiam hic locio,

si reliquam periodi partem diligenter inspiciax Non enim loquitur de Episc po Nicsns tynodi, sed deEusebio Episcopo Dorylens ciuitatis prouincis Phrygiae Salutariae, qui pro sua sit gulari fide ec diligentia Primus iere Eutychen,

venena

350쪽

venena sita diffundentem in populum, ercuit,ec rebellem prosim apud Flavianum Onstantinopolitanumaccusans prodidit haeresarcham. Epistola inseritur Flaviani,quem in tanto Eutychianorum tumultu mortuum, ec ab haereticis ignominiose post mortem tra statum, honorifice semper commemorat Leo.Nam praeter grauisnmos pro fide susceptos labores, aduersus omnem smulorum vim tota ille vita inconcussi perstitit,at ueti de seipso

fatetur fletus 5c lachrymas incessanter sudit pro suorum salute,quod iis ne viri quidem suae dispendio saeuum lupum Eutychen eripere posset. p. i. linea vi. lme patres noturos,ec capite iij. linea i . a fine,consubstantialem nobis esse,non substantialem. Folio xcvn.pro in florificante permaneat,alii habent in glorificatione,& pro

inane aliquid praeterniteret, iniquum.Rursus,in coelis sit commorara egunt Miij demorata.Elpro anterior extitisset, interiori Epistola xij. textui inserendum videtur,quod margini adscripto est, ea enim lactio praeponderat Et aliquanto Possiveniam reseruauerit,non reseruauit. Ad Pulcheriam Augustam complures extant Leonis epistolae,qudd probatam haberet eius neutiquam muliebris animi constantiam,pressertim in iis,qus ad catholicae ψeritatis defensionem oc pietatis madium spectarent. Praeciarum hoc est Leonine virtutis argumentss,ad religionis fidein synceritatem .indicandam omnia conuertere,ad communem salutis humanae causam iuuadam virosec foemina reges ec principes neruis omnibus perurgere . Sic sic diligentibus Deum omnia in bonum pulcherrime cooperantur. Folio xcviii. si extra nostram esset conserta naturam, consecta non conserta legitur ab aliis. Et post, nec potest filiorum Dei adoptione consequi 1 pulchrius habent alii codices in hunc modumt nec notest in filiorum Dei adoptione censeri. Columna ii. emunges haec verbam Episcoporum.Legedum enim, ne irsorum noscontristet,&c.Item illuciqudd minus lucide clarescat,quaeritur,ecta xestitui sic oporteti quae minus lucida declarata si quaeritur. Ac statim posti sed. hoe stolidi suma exultatio audet, ubi nos posuimus, nec male prorsus hare ver-hii sed hoc stultissima resultatio. Inferius itidem: elaborare dignemini, pro didinamini. In fine epistolae eiusdem icharitas non negligatur,pro nFetur. Epistola xv. locum Mari. p. i luculenter explicat de constitione Petri, sicut rursus idem argumentum alibi saepe tractatum diximus , praesertim in tris Lusillis sermonibus,unde liber hic initium sumit. Parum x sitae nostram sequutus aeditionem legas,intelligeretac Vinaciter crederet, si uepro intelligoret, intelligenter.

Epistola xxiii. de veritate Eucharistiae manifestd tradit, ut neeab infantium linguis, inquit, veritas corporis di sanguinis Christi inter c5munis sieramenta fidei taceatur nos legimus, tene tuo. Quia in illa mystica distributioe spiritualis alimoniae hoc impartim hoc sumitur, accipientes virtutem coelinis cibi, in carnem ipsius, qui caro nostra factus est,tran ius. Quare satis constat Leonis esse sententiam,imo totius Ecclesiae sententiam,vi quamuis post consecrationem eadem, quae antea,panis ac vini species externis sensibus obi jciatur, nee omnino quicquam mutatum esse videatur, tamen hac in re prorsus repudiatis sensibus, verbo Christi adsenti edum sit,affirmantis substantiam illic oblatam, exhibitam alet acceptam Uerum esse corpus suum ac sanguinem, quemadmo- dum ab Euangelistis N Paulo euidenter scriptum est. Apostoli utar, θα legendum, apostolico utar. Et sequenticolumnae rectius conuenit veterum lectio, in linea videlicet quarta,ut sic legas: superior est omnibus, quae creauit,nec unquam creatori suo non fuerunt subiectae Redundat em

SEARCH

MENU NAVIGATION