Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

ARSACES PHRAHATES III. 8

sverunt, sceleris eorum haud ignarum , dc ea , quae accidere , testatum ante L Cretenses soli omnium liberi ea tempestate, & Rex Ptolemaeus. Atque ego ultus

injurias, Nicomedem Bithynia expuli , Asiamque spo- ' lium Regis Antiochi recepi, & Graeciae demps grave

servitium. Incoepta mea, postremus servorum Arche

Iaus, exercitu prodito, impedivit, illique , quos ignavia aut prava calliditas, ut meis laboribus tuti estent, armis abstinuit , acerbissimas poenas solvunt. Ptolemaeus pretio diem belli prolatat. Cretenses impugnati semel jam, neque sinem, nisi excidio, habituri. Equi dem quum mihi ob ipsorum interna mala dilata praelia magis, quam pacem datam intelligerem, abnuente Tigrane , qui mea dicta sero probat, te remoto procul , omnibus aliis obnoxiis , rursus tamen bellum coepi s Marcumque Cottam Romanum duceni apud Chalcedona terra fudi, mari exui classe pulcher rima. Apud Theticum magno cum exercitu in obsidione moranti frumentum defuit, nullo circum adnitente, simul hiems mari prohibebat. Ita sane vi hostium regredi conatus in patrium regnum , naufragiis apud Parum dc Heracleam militum optimos cum classibus amis. Restituto deinde apud Cabira exercitu, re variis inter me atque Lucullum Praeliis, inopia ambos incessit. Illi suberat regnum Ariobarzanis bello intactum : ego vastatis circum omnibus locis in Armeniam concestis secutique Romani non me, sed morem sirum omnia regna subvertendi, quia multitudinem arctis locis pugna prohibuere , imprudentiam Tigranis pro vi floria ostentant: Nunc , quaeso, Consideia, nobis oppressis, utrita simiorem te ad resis

192쪽

88 ARSACES PHRAHATES III.

tendum, an finem belli futurum putes e Scio equidem tibi magnas opes virorum, armorum , dc auri esse sdc ea re a nobis ad societatem, ab illis ad praedam peteris. Caeterum Consilium est, Tigranis regno integro , meis militibus belli prudentibus, procul ab domo , parvo labore per nostra Corpora bellum conficere : Quando neque vincere , neque vinci sine tuo

periculo postumus. An ignoras Romanos , postquam ad Occidentem pergentibus, finem Oceanus fecit 3 arma huc convertisse e neque quicquam a principio , nisi raptum habere , domum , Conjuges, agros, Imperium , convenas , olim sine patria , sine parentibus, peste conditus orbis terrarum : quibus non humana ulla, neque divina obstant , quin socios, amicos , procul juxtaque sitos, inopes potentesque trahant, excidantque 3 omniaque, non serva J & maxime regna , hostilia ducant. Namque pauci libertatem, pars magna justos dominos volunt : nos suspeeti sumus aemuli, dc in tempore vindices adfuturi. Tu vero, cui Seleucia maxima urbium, regnumque Persidis inclitum divitiis est, quid ab illis, nisi dolum in praesens, dc postea bellum, expectas P Romani arma in omnes habent, acerrima in eos, quibus victis spolia maxima sunt : audendo & fallendo , Sc bella ex bellis serengo magni facti. Per hunC morem eXtinis guent omnia, aut occidenis quod dissicile non est, situ Mesopotamia, nos Armenia Circumgredimur: exercitus sine frumento, sine auxiliis: fortuna autem nos.

tris vitiis adhuc incolumis. Teque illa fama sequetur, auxilio profectum magnis Regibus, latrones gentium oppressiste. Quod uti facias moneo , hortorque, neu

malis

193쪽

ARSACES PHRAHATES III. 8

malis pernicie nostra unum Imperium prolatare, quam societate victor fierL IS 3 Tigranes ipse legatione ad Phrahatem missa, Mesepotamiam Sc Adiabenem , dc magnas quas nominant , valles sibi cedere mandat. Memnon apud Photium,

Lucullus vero de legationibus Mithridatis, Sc Tigranis ad Phrahatem missis , factus certiors ipse quoque nonnullos ex sociis ad eundem legavit, minas ei, si illos auxiliis juvare, promissiones. autem, si Romanorum rebus studere maluisset, proponentes. Dio lib. 3 s. pag. i. Haec ad Arsacem Phrahatem Lucullus, addens , aut sibi auxiliaretur, aut saltem spectator esset Appianus Mithrid. pag. 2 O. Phrahates tertius quod eo tempore Tigrani etiamnum irascebatur, nullamque de Romanis adhuc sinis.

tram opinionem animo Conceperat , suos etiam Legatos ad Lucullum misit. Dio ut Fup. Lucullus erat in Gordyene, quum advenerunt Phrahatis Legati, amicitiam & secietatem petentes. Fuit autem id Lucullo non ingratum: Plutarch. in Lucuἱ pag. 3 Ia. ideoque amicitiam cum Rege, societatemque conjunxit. Dis

ut supra. Vexum postea temporis quum Sextilius Luculli Legatus ad Phrahatem veniret , Rex suspicatus hominem bello clarum, non tam pacti nuper initi Causa, quam ut regionem copiasque tuas exploraret, missum, Romanis auxilia nulla suppeditavit : ita tamen ut ne Contra illos quidquam etiam moliretur, sed in mediose se partium contineret, quod neutrorum potentiam augeri volebat, sed, si bellum utrimque aequis viribus - -

194쪽

ARSACES PHRAHATES III.

gereretur, summae sibi id securitati futurum arbitrabatur. Dio ut supra. Itaque Legati Luculli, quum Phrahatem comperissent consilio fluctuantem, poscentemque clam secietatis a Tigrane praemium Mesepotamiam ue ea de re Certiorem Lucullum fecerunt. Quae

ubi hic percepit , Tigranem & Mithridatem statuit,

ut adversarios confectos transilire, & periclitari Pa thorum vires , atque expeditionem in eos movere , praeclarum existimans uno belli impetu tres deinceps Reges, sicut Atiaetam in lucta prosternere , ac per tres totius orbis potentissimos Principes perrumpere invictum dc vi florem. Plutarch. in Lucul. paζ. Ia Hoc inito consilio Lucullus in Pontum ad Sornatium Legatum uium dc alios misit litteras, ut copias, quae illic erant, adduceret, quas ex Gordyene in Parthos signa moturus. Verum improbioribus ad Lucullum delatis militum sermonibus, expeditionem Parthicam deposuit, dc media aestate movit in Tigranem , quo superato cum sectis Regibus, Armeniam cepit. Plutarchus ibidem, pag. y II. In Mesopotamiam regressius Lucullus, regionem Mygdoniam ingreditur, & Nisibim obsidet , Orof lib. c. cap. s. quam Parthis ademerat Tigranes, quamque Antiochiam Mygdonicam Graeci appellabant. Dio lib.

3 s. pag. 3.

Lucullo belli imperium contra Mithridatem dc Tigranem abrogatur, eique Pompeius magnus, ad idem bellum consciendum, sussicitur. Florus lib. 3. Interim Pompeius a expeditionem Contra Mithridatem se accingit, Sc cum Phrahate Parthorum Rese

amicitiam renovat. Luc. Dit. lib. IO. cap. IO.

195쪽

ARSACES PHRAHATES III.

Vithridates Pompeium parvi admodum eo tempo- ARs c. re pendebat, quod, recens vita fundio Arsace Parthorum Rege, quartus tamen abhinc decurrebat annus,

ex Phlegonte apud Photium ) ejus successorem Phrahatem familiaritate sibi devincturum se est e sperabat. Quum ubi , foedere pristinis Conditionibus oblato , jam a Pompeio praeo Cupatum , ejusdemque impulsu . Armeniam Tigrani subditam invadere percepit 3 animo Collapsus, Legatos extemplo ad Pompeium missiliqui de conditionibus pacis agerent, ut refert Dio lib. 36. ys. 2 a. sed , re infecta, reversi sunt Legati. Tigranes junior, Tigranis Regis silius, primoribus sibi adjunctis, patris imperio offensis, ad Phrahatem

Confugerat , eumque Circumspicientem pro ratione

initi cum Pompeio foederis, quid sibi agendum foret,

ut in Armeniam iret, permoverat. Diu ut jupra. Quin& Saria iter Tigranis junioris frater, adversus patrem suum Tigranem, Armeniae Regem, Conjuraverat, ut tradit Maximus lib. cap. II. Ambo igitur fratres , ut cum Phrahate secietatem firmarent, duas ejussilias uxores sibi dari postulaverunt , quas lubentisia me Rex eis concessit. Plutarch. m Pompeio pag. 619. Itaque Phrahates, generis sitis auxiliaturus , eXercitum ingentem comparat. Qua re confedia, pervenerunt Principes usque ad urbem ArtaXata , eamqUe, jam obviis omnibus subactis, aggrediebantur. Nam eorum metu , Tigranes senior in montes concesserat. Phrahates vero , quum obsidionem diuturnam fore censeret , filio Tigranis partem copiarum reliquit sipse domum se recepit. Tunc Tigranes pater in silium selum relictum profestus, praelio eum vicit, atque is M ij

196쪽

, ARSACES PHRAHATES III.

Axs e. primum ad Mithridatem avum se contulit. Dio

lib. 36. 2 3'.

Interea Pompeius in Armenia exercitum Mithridatis noetu adortus , profligavit. Plutarchus in Pompeio , pag. 6 6. Qua Clade accepta, cum multis aliis Mithridates ipse etagit ad Tigranem Contendens , quum ab eo per Legatos compellato, nullum amicum reL

pontum tulisset ue quod is Mithridatem Tigrani filio suo erat is nepos Mithridatis ) contra se seditionis causiam fuisse praetenderet e spe sua frustratus, in Colchidem abiit. Dio lib. 3 6. pag. 27. Mox quoque Tigra nes junior se se Romanis adjunxit. Tigranes pater, re cognitae, territus, statim prae Conem ad Pompeium misit, traditis etiam Mithridatis Legatis. Quin δc Artaxata urbem ei dedidit ipseque sua sponte in castra Pompeii advenit. LL ibid. Auditis autem eorum controversiis, Pompeius omne avitum regnum Tigrani patri restituit , filio ejus sola Sophene attributa. Paulo post tamen, cum Tigranes junior , patri infensus, aufugere conaretur, jussu Pompeii, ineustodiam datur. Postquam vero per Oratores adversus Romanos sollicitare Parthos est intellectus , in vincula tandem conjedius est, usque ad triumphi pompam reserUandus. - Non multo post Phrahates Legatos ad Pompeium misit, Tigranem juniorem , ut generum suum . repetiturum , postulaturumque, ut Imperiorum Euphrates terminus foret Pompeius responsum dedit, Tigranem in patris potius, quam soceri jure esse : termino autem seusiaruin justo. Plutarchi in Pompeio , pag. 637.

Ceterum Pompeius , relicto ad praesidium Arme

197쪽

ARSACES PHRAHATES III. 6s

siae Afranio, per gentes Caucasum circum Colentes, ne-ARsAe.eesiario Contra Mithridatem iter intendit, Iberas de Albanos debellat, , hac expeditione confecta, divertit in Armeniam minorem , Elymaeorumque &Medorum Regibus , qui suam Contra Parthos liberta tem tuebantur, quique Legatos ad eum miserant, ba. nigne rescripsit. Id. ibid. pag. 638. Phrahates ob Romanos abhinc eo tempore in armis erat , Gordyenemque incursabat, dc Tigranis subditos bonis spoliabat. Quod quum accepisset Pompeius, mita cum exerciatu Afranio, eum fugavit, insectatusque est usque ad Arbelitin. Dio lib. 36. pag. 3I. Phrahates, quum tanto impetu pompeium serri videret , Armeniamque, ct Ponti partes ed loci pertingentes , ab ejus Legatis Captas esse, Gabinium quoquo: jam ultra Euphratem , ad Tigrim usque processisse

eorum terrore perculsus, ut foedus initum cum Romanis firmaret, in animum reduxit, deque renovandis pactis ad Pompeium Legatos misit. Nihil tamen

ea legatione assequutus est. Pompeius enim rerum prae sentium siccessit, speque secutarum inde rerum fretus, Cum eum parvi penderet, inter alia responsa

quae seperba Legatis dedit , Gordyenem quoque regionem, de qua Phrahati erat cum Tigrane controversia, poposcit. Quum autem Legati de hac re neque enim quicquam habebant in mandatis nihil tesponderent, nonnihil ad Phrahatem scripst : sed, non exspectato responso , confestim Afranium in eam regionem ablegavit y eamque nullo labore occupatama

Tigrani dedit. Dis lib. 37. pag. 36. 3S-Mracius per Mesopotamiam in SIriam praete

198쪽

A s c. pactum cum Phrahate initum, profectus est. Haec 9a, Pompeius, sita consis is potentia, tum cum Phrahate egit, ejus quoque titulos, quibus apud alios omnes, ipsesque etiam Romanos gaudebat, quibiisque eum illi semper compellabant, ludibrio habuit. Rex enim Regum Phrahates audiebat: at Pompeius, Requyn Uocabulo amputato, per litteras ipsum Regem simpliciter appellavit. Dio lib. 37. pag. 33 .Phrahates, quamvis Pompeium Ec timeret, & de . mereri studeret, tamen indigne id tulit, ut qui regno etiam suo spoliaretur: itaque per Legatos de acceptis injuriis questus est, interdixitque, ne Euphratem transiret. Id ibid. Afranius Arabas, qui regionem Circa Amanum montem prope Euphratem inColebant, debellatos, Romanorum Imperio subjecit. Plutarch. in Pompeio, pax. 636. Hos in Mesepotamiam inducens, illuc trans. tulerat Tigranes. Id in Lucullo pag. so6. Arabia autem ista ad laevam Euphratis trans fluvium dicitur Plinio, lib. s. cap. 24. quae aliis Arabia-Morion. Phrahates, .dum Pompeius in Syria occupatur, COntra Tigranem expeditionem suscipit, teste Dione, lib. 37. pag. 33 . Apud quem praeterea leguntur haec verba:

Adbibito filis ejus, Frigranis J suo genero. Quae absurda prorsus sunt. Nam qui fieri potuit, ut Tigranes junior, quem Pompeius Dione ipso tese ) in vincula

Conjecerat, anno V. C. 688. atque arctissimae mandaverat custodiae, ad triumphi pompam reservandum: bellum adversus patrem hoc anno gesserit ' Vix haec

nobilissimo Scriptori tribuere ausim : sed ignari cujus piam Librarii putidam esse interpolationem potius

199쪽

opiner. Phrahates praelio victus a Tigrane, postea tamen holli praevaluit. Dio ut supra.

Clim Tigranes Pompeium in Syria agentem a C-cerseret, denuo ad eum Legatos Phrahates misit, multa & Pompeium incusans, dc Romanos insimulans sadeo ut ob pudorem dc terrorem Pompeio injiceret. Igitur neque Tigrani auxilium tulit , ct nihil deinceps hostile adversus Phrahatem exercuit: causas has edens, sibi neque hanc expeditionem eti Populo Romano esto demandatam , dc Mithridatem in armis adhuc esse. Dis ibo pag. 3s. Potentiam enim Parthi metuebat Romanus, inconstantiamque rerum pertimescens , bellum illud , etsi multi ad id incitarent, non suscepit: Phrahatis autem accusationes dictis elevabat, non quidem refutans ueverum ei litem cum Tigrane de limitibus quibusdam intercedere dicens ue seque missurum tres viros , qui

eam dijudicarent. LL ibid. Atque eos quidem misit Pompeius , hisque Reges

tanquam re vera arbitris acceptis , omnem ipsi inter se Controversam composuerunt. Tigranem ira stimulabat, quod suppetias non impetrasset. At Phrahates Tigranem quoque salvum esse volebat, cujus olim si res ita ferret, auxilio contra Romanos uti posset. Utrique satis constabat, uter ipserum alterum superas set, quod is dc Romanam rem sibi infensam redditu rus , ct ad resistendum imbecillior esset futurus. His itaque causis moti, in gratiam redierunt.

Tigranes junior in triumphum, quem de his expeditionibus Romae Pompeius egit , ductus est: ut ait Pistarcλ in ejus a ita , his verbis : Tigranis Arme

200쪽

nil silius cum uxore, Phrahatis silia, Sc eorum nata.& ipsius Regis Tigranis uxor ZOzime. Phrahates a filiis suis Mithridate dc Orode per

dolum occiditur Arsacidarum ineunte anno Circiteras . ut testatur Infinus lib. qa. cap. q. postquam regnas

set annos IO.

NUMMUS ARSACIS P HRAHATI IIL

Caput Regis barbati, ct diademate ornati, pone quod astrum: in aversa parte figura imberbis sedet, mitra ct fascia regia insignis, dextra arcum gestans,

IUSTI , ILLUsTRIs DEI EUPATORIs , AMICI GRAECORUM. N Unxus occurrit in tota hac Regum Arsacidarun se rie, qui tot congestos simul titulos praeferat. Primum enim

SEARCH

MENU NAVIGATION