장음표시 사용
201쪽
enim solito RECis REGUM vocabulo hic insignitur. Deinde JUsΤI, ILLUSTRIS, & AMICI GRAECORUM epitheta, quae primi Arsacidae habuerant, assumit. Ad haec MAGNUM se cognominat: ut Mithridates sedundus & Mnaskires fecerant. Imo etiam,
Mithridatis primi exemplo, DEi nomen stultissime sibi vendicat. Quod quidem proprium ei cognomen fuit : ut eruimus ex Phlegonte Tralliano Augusti Liberto apud Photium pag.
appellatione ab avo Mithridate Primo facilius distingueretur. Eupatoris cognomen quoque adjunxit. Iste igitur Arsacida Phrahates, est hujus nominis tertius: qui ex eodom Phlegonte patri successit Sinatrochi. Unde se meritissimb EupATOREM appellat 3 id est bonum patrem habentem. Siquidem vivens adhuc Sinatrocxes regnum & exercitum filio commisit ; quemadmodum fecerat Ptolemaeus Lagi filius; isti octoginta quoque annos natus , ut & Sinatro cxeS, regni administrationem Philadelpho filio suo tribuit cum ea aetate, omni regno pu chrius, Regis esse patrem diceret, ut ex Diogene Laertio discimus. Hoc autem titulo Phrahates te tius suam erga parentem Sinatrocxem significare pietatem voluit. Sed qui pius in patrem fuerat, filios, nece sibi data, admodum impios reliquit. Nunc de pallio , quo Rex in solio sedens ornatur, agamus. Parthi, vel potius Bactriani Principes , hoc pallio in pompis solemnibus utebantur. Quod quidem , uti apparet , breve erat, & ad medium tantummodo corpus demissum , discissiimque in partes tres , quarum uniuscujusque ora in acumen desinit. Sub eo vero pallio gerebant thoracis laxioris quoddam genus, ac denique interius subligaculum 1 medio corpore ad pedes usque pertingens. Reges Persarum talari veste induebantur, qua usi sunt &ipsi Arsacidae , ut cognoscitur ex eorum nummis tetradrach. mali laus 3 qui ipsos solio insidentes exhibent. At in solemnibus pompis, diebusque festis , trabea regia ornabantur, ut videre est in omnibus Arsacidis, qui in anteriore nummorum suorum parte repraesentantur ea veste conspicui.
Haec , ut plurimum , purpurea erax , acu picta , intertexta
202쪽
auro, Variisque gemmarum & margaritarum ordinibus affabre dispositis exornata. Phrahates III. non prolixa , sicuti ii ex Arsacidis, qui ad senectutem usque perrexcrunt , barba insignis exhibetur; sed mediocri tantum, & ejus, qui mediam aetatem assecutus est. Quod huic optime convenit Principi , qui decem
De astro pone humeros Phrahatis Tertii caelato , in vita Mithridatis Tertii dicturi sumus.
203쪽
IΤHRIDATES Tertius, Phrahatis Axs eqTertii filius natu major, de more gentis pamtri suo successit. Ex Troxo Appiano. Hoc anno Tigranes senior, Armeniae Rex, morbo periit, annos natus 3 1 : ut refert Lucian. in Macrobiis. Tigrani successit filius ejus
204쪽
minor Artavasdes, qui appellatur Artaba Us , aliis autern Artuba des , imo Artua es dc Ortoaaifes , nimirum prout nomen istud barbarum ab exteris Graecis & Latinis, varie corrumpitur. Hunc ut iret salutatum . P. Clodio decreta est a Senatu legatio , quam
ut recusere posset, in plebeiam familiam transit. Tigranes junior, qui Romae in vinCulis detinebatur, audito quod pater esset mortuus, quodque Artavasdes frater minor regnum occupasset , Clodium pecuni&Corrupit. Hic a L. Favio, in cujus Cura repositus erat, petiit, ut Tigranem secum adduceret in convivium , quo eum videret. 1taque vinculis exemptum, dimisit liberum. Dis. lib. 3 8.pae. 78. Tigranes a Clodio Ca cere extractus dicitur a Plutarcho in Pompeio pag. 6 7. atque apud Parthos venisse, a Mithridate tertio Rege, Cognato suo, contra Artavasdem fratrem auxilium petiturus. Mithridates igitur Parthorum Rex , a Tigrane juniore impulsus, Artavasdi Armeniorum Regi bellum intulit. Trogus in Prol. lib. I a. r Epitom. in eod. Sed uterque Auictor male ad Mithridatem II. cognomine Magnum, hoc refert: forsan Librarii cujusdam
aut Scholiastae errore. Orodes Mithridatis 'frater minor, dum eum bello Armeniaco implicitum animadvertit, regnum vacans
occupat, teste Jusino lib. a. cap. q. quod nihil sibi frater
in praemium paternae caedis ab ambobus perpetratae d disset. Mithridates, ubi primum Orodem invasisse Parthicum regnum accepit, bellum Armeniacum 1latim reliquit. Artavasdes vero , Partho Rege submoto, Tigranem fratrem oppressit. Orodes, quoniam fratris cum exercitu adventum
205쪽
sustinere non poterat, in exilium abiit. Mithridates ira percitus, in illos , qui fratri faverant, saevire Coepit : sed propter crudelitatem a Senatu Parthico regno pellitur. Justin. lib. 62. cap. q. Itaque Orodes ab exilio ad Parthorum regnum revocatur , dc Cum Surenae jus esset Gentilitium, ut novo Regi primus diadema imponeret, Orodem hic ab exilio reduetum Regem renuntiavit. Plutarch. in Crasso pag. 3 16. De quo ait Appianus in Parth. pag. IAI. rodem autem hunc ipse in regiam Parthorum ab
exilio reduxerat. Orodes vero, ne a Mithesidate ereptum sibi Parthicum regnum ulciscente justis armis impeteretur , ipsi, ut Mediae majori imperitaret, con cessit: Media enim erat gemina , altera minor, Cujus erat Rex Mithridates, Medus dictus a Dione lib. 36. pam 6. Tigranis gener, a prisco Atropata Satrapa Darii genus ducens : altera major, quae Parthorum ditionis , in cujus urbe primaria Ecbatanis plerumque Reges aestatem transigere solebant. . Mithridates autem in Media vix quiescere potuit, quin bellum fratri totis viribus pararet. Qua re numciata, Orodes eum e Media ejecit , ut narrat Diolib. 39. pag. II 6. is fratre suo Mithridate e Messia, calimperitabat, ejecto. Gabinius ad Syriam Provinciam regendam a
Senatu mistus anno V. C. 697. contra Arabas bellum gerere decreverat. Ad hunC parantem in eos expeditionem , venit Mithridates Parthorum Rex, pulsiis ab Orode fratre, invitans, ut Arabas omitteret, de Contra Parthos duceret exercitum. Appian. initis is
206쪽
In Parthos proficiscenti, & jam Euphratem fluvium traj scienti Gabinio, mutata sententia, visum est Ptolemaeum in AEgyptum reducere. Ioseph. Antiq. lib. I . cap. II. Ptolemaeus enim AEgypti Rex undecimus, ct ipse pulsus a suis, magnis largitionibus obtinuit, ut Parthico negotio omista , per Proconsulem Alexandriam reduceretur. Dio. lib. 39. pag. I 3 o. Mithridates ad Gabinium confugiens, eum permovit, ut se in reditu conficiendo adjuvaret. Sed simul Ptolemaeus cum litteris Pompeii advenit, magnamque pecuniam cum Gabinio, tum exercitui se, partim illico , partim postquam irestitutus esset, daturum pollicitus est. Statimque Gabinius., Parthico negotio omissio, in AEgyrtum contendit.
Gabinius ex AEgypto, quam in Ptolemaei potestatem redegerat, reversus verna tempestate 3 Cum se
a Senatu ob id exilio damnatum audivisset, de Parthica expeditione suscipienda desperans , accepta pecunia, Mithridatem dc Orsanem a Parthis perfugas clam dimittit, sparso inter milites rumore, quod ab eo aufugissent. Ioseph. de bel. Iud P. lib. I. cap. 6. Per id tempus Mithridates ad Arabas prosedlus est, qui Mesopotamiam incolebant: illuc enim adduxerat eos Colonos Tigranes. Hi vicini erant Seleuciensium& Babyloniorum , qui Parthis erant semper infensi, ut refert Appianus lib. de Parth. pag. I 37. Ille vero Arabum ope regnum situm recuperavit. Id. lib. de Suria . pag. Iao. Attamen de his tantum partibus inteuligendus est hic auctor. Orodes autem , ut cognovit Mithridatem fratrem
207쪽
a Seleuciensibus & Babylonis esse receptum, Surenam mittit ad Seleuciam expugnandam ; ipse Babylonios obsesturus proficiscitur. Surenas Seleuciam magnam in potestatem Orodis redegit, & in murum evasit primus, hostesque sua manu pepulit. Plui. in Crasso pag. 'O. Interim Crassus, cui sorte Provincia Syria administranda evenerat , cum & ipse aliquid agere cupe-
. ret, quod gloriae sibi juxta atque lucro esset futurum sposteaquam in Syria nihil hujusmodi esse prae manibus videt: nam & Syri quieti erant:) in Parthos expeditionem suscepit : cum neque ullam belli causam contra ipsos afferret , neque id a Senatu decretum fuisset. Enimvero & Parthos praedivites esse acceperat , & Orodem, qui nuper Rex factus esset, superatu facilem sperabat. Dio lib. clo. pag. Ιηο.Extructo ponte, facile ac tuto trans Euphratem Romanus Imperator traducto exercitu, magnam Mesopotamiae tartem populando peragravit, nemine resis tente s quod ejus transitus inexspe stato Parthis acciderat : ideoque nullum in Mesopotamia praesidium alicujus momenti constitutum fuerat. Ac Talymenus Sila-Ces quidam , ejus tum regionis Praefectus regius, paucis equitibus ad Ichniam id castello cuidam nomen est congressus, vidiusque , accepto vulnere, ipse ad Regem sese recepit, eumque de expeditione hac certiorem fecit. Id. ibid. Interim Crassus & castella & urbes recepit, Gra Cas potissimum, atque in his Nicephorium. Nam quia
Ma Cedonum, aliorumque Graecorum , qui militiae Romaius adiuerant, coloni erant, vim Parthorum gra'
208쪽
viter serentes, atque in Romanis, a quibus Graecos amari sciebant, multum spei Collocantes , haud gravatim ad eos defecerunt. Id. ibid. Zenodoliam oppidum, cujus erat Apollonius Tyrannus , propter occises ibi Centum milites , admoto exercitu, expugnavit, aC diripuit. Qua urbe capta, csim salutari se ab exercitu Imperator sustinuisset, magnam inde subiit infamiam, abjectusque est habitus, nec majora sperare, successu qui tam tenui sese enferret.
Postquam oppidis, quae deditionem fecerant, praesidium imposuit, quod fuit Peditum VII. millium, &mille Equitum , retro in Syriam hibernatum cessit: cum Babylonem & Seleuciam, semper infestis Parthis urbes, & contra Orodem tunc temporis rebelles, recta tendere iter debuisset, Plutarchus in Crus pag. 'Caeterum Orodes, Cum Babylonem ipsam , quo Mithridates confugerat, diu obsedisset, fame coactos ad deditionem oppidanos Compellit. Mithridates autem , fiducia cognationis, ultro se in potestatem Oro dis tradit. Sed Orodes plus hostem , quam fratrem cogitans, in Conspectu suo trucidari eum jussit: cum a Phrahatis patris nece sex integros annos regnavis.set. Videntas Iustinus M. 62. cap. q.
209쪽
ARSACES MITHRIDATES III. ros NUMMUS ARSACIS MITHRIDATIS III
Caput Regis, barba paulo minus quam in aliis prolixa,
necnon diademate Conspicui. Ante Caput in area astrum, pone vero crescetis Luna cernitur: in aversa
parte, solita Regis sedentis eiugies, mitra&falcia regia insignis, dextra arcum gerit, cum epigraphez
JUSTI, ILLUSTRIS , BENEFICI , AMICI GMECORUM. EFFicies ista, non valde superiori Arsacidae Regi absimilis , mihi suasit, ut hunc nummum Arsaci Mitti. idati III. tribuerem. Adde ad haec, quod barba ejus haud prolixa, Principem aetate nondum provectum designet, talemque omnino,qualis videtur fuisse Mithridates III qui dolo P trem non admodum senem sustulerit. Confirmat insuper
210쪽
meam sententiam astrum simile, quod in parentis nummo vidimus : imo & Luna crescens , quae omnino Ammianum
Marcellinum illustrat Romanus ille Scriptor narrat, Arsacidas solitos se fratres Solis & Lunae inscribere , imb se siderum participes in epistolis appcllare : quod Arsaces Imperii Parthici fundator ,
placida morte defunctus , certatim summatim & vulgi sentcntiis concinentibus , astris , ritus sui consecratione , permixtus fuerit .omnium primus. Quibus postea addit Ammi
nus : UNDE AD ID TEMPUS REGES EIU sDEM GENTIS PRAETU NIDI , APPELLARI SE PATIUNTUR SOL Is ERATRES ET LUNAE.
Coelius lib. S. narrat Parthos , neque statuas, neque templa
olim erexisse Diis; Regem pro numine habuisse ; Jovi tamen in montibus hostias immolabant Parthi S Soli, Lunaedi Telluri quoque rem divinam facientes. Figura Regis imberbis in postica parte nummorum drachmalium semper expressa , sedet in sella, cujus postici pedes
anterioribus sunt alitores; quaeque similis omnino videtur ei, cui insident Arsacidae . in nummis tetradrachmalibus signati. Itaque auream diceres sellam, more Persarum Regum , qui ita se populis suis prospiciendos praebebant. Certo inter pretiosis quaeque a Trajano in bello contra hos roem capta , memoratur sella ejus aurea 3 de qua Spartianus in Hadriano: Ac PROMIssA sELLA, QUAE ITIDEM CAPTA FUERAT. Sed eam tamen neque Hadrianus reddidit, neque
ejus silcce r Antoninus Pius : unde post hujus mortem denub bellum exortum est. Sin autem haec aurea sit scita, cum in iis Regibus , qui Arsacidas alitecesserunt, tum in ipsis Arsacidis 3 eorum m jores potius Bactrianae, quam Parthiae Reges fuisse, mihi Persuaserim; nam haec pauper erat Provincia, illa vero dives& fertilis. At cum Arsacidae se ab Artaxerxe Memnone originem traxit Jactarent, hic juniori filio regnum concedere potuit: nam Rex Persarum plurimos sibi subditos Reges habebat; unde Rex Regum in titulis dicebatur. Id innuere videtur Strabo, dum ait de Arsace Imperii Parthici fundatore: Alii Bactrianum fuisse tradunt, eumque incre- nta Diodoti, MI εE BAcTRIANAE REGEM ΔPPELLAVE R
