장음표시 사용
211쪽
eat thiam ad desectionem pertraxisse. Quae certior videtur sententia. . Mithridates III. solitos Arsacidarum Regum titulos tantlim sibi adscivit , cum ab initio civilibus bellis implicitus. cognomen aliquod illustre sibi vendicare non potuisset. D nique depingitur in nummis juvenis 3 cum 1 morte patriqannos sex solummodo vixerit.
212쪽
Phrahatis III. filius natu minor , fratris primogeniti regnum usiarpare conatus, . ab eo fugatus est, atque in exilium pulsus. Deinde tamen a Senatu Parthico in Mi- datis fratris locum revocatus , regnum tandem
213쪽
obtinuit. Quod tantummodo a morte fratris h1c computabimus. Uere enim tunc regnare Coepit. Ideoque proximum a fratre Mithridate Orodem in Regum catalogum adscribimus. At, civili bello nece Mithridatis extincto, aliud subinde adversus Romanos subortum est. Iam enim, ut supra diximus, plurimas Mesopotamiae civitates Crassus occupaverat. Exeunte Arsacidarum anno a o 3. Orodes ad Crassum Legatos misit. Cum jam ex hibernis legiones Crassus educeret , adierunt eum Arsacis Orodis Legati Cum brevi oratione. Ea haec fuit. , , Si misi is a Populo Romano exercitus .esset, gesturum Regem implacabile dc inexpiabile bellum : sin, Patria invita, privati Crassus quaestus gratia, arma Parthis intulisset,
dc urbes occupasset , adturum Orodem moderate, EcCrassi misericordiam senectutis Capturum , Populoque Romano remissurum milites, quos obsessos teneat potius, quam in praesidiis locatos. Ad ea Crasto jactante, Seleuciae se responsum daturum : ex Legatis Va-gises, qui caeteros aetate anteibat, rideris, manus supinae ostensa nota , Hinc prius, inquit, Juli, Cras te exorientur, quam tu aspicias Seleuciam. Ita ad Regem Orodem discessere Legati, bellandum renuntian, tes. Plutarch. in Crasso pag. yy Caeterum Praesidiarii quidam, qui magno periculo
e Mesopotamia fugerant, majorem curam in Cusserunt, nuntiantes multitudinem hostium , . quam. Viderant , ct labores, quos in defendendis civitatibus pertulerant; & exaggerando ut mos, est , Omnia, .negabant posse quemquam aut persequetitibus . illis evadere aut fru Sientea assequi. Haec audientes milites animis cecidi
214쪽
AstsΑc. runt i quin dc propiores exercitus censebant cohiben aos. dum Crassum , ct de summa rerum Consultandum amplius. At ille nec eos audivit, nec quemquam alium, nisi eos qui hortabantur, ut strenue pergeret. Appian. m Parth. pag. I 8. Crassus, vere ineunte, in Parthos exercitum duxit. Imprimis animum ejus erexit Armeniorum Rex
Artuasdes , qui in castra Cum sex millibus equitum venit. Dicebantur hi cile Regis Stipatores & Satellites : alia pollicebatur decem millia Cataphractorum,& triginta millia peditum suo sumptu viventium. Suais debat autem Crasse, ut per . Armeniam in Parthiam
irrumperet: omnia enim affatim se subministraturum eXercitui, tutum etiam - iter fore , quod montes frequentes & Continentes Colles, regionemque asperam
objectam habituri essent equitatui, quo Parthi uno pollerent. At Crassus, Collaudata moclice promptitudine ejus,&. subsidii amplitudine, ducturum se ostendit per Mesopotamiam: ubi multos & egregios milites Romanos reliquisset. Ita discessit Armenius. Plutarch. in Crasso pag. s sq. Tradu sto exercitu juxta Zeugma per pontem temporarium , inter caetera quae apparuere prodigia, ipsi Crasse excidit concionanti vox, quae milites magnopere consternavit e siquidem pontem dixit se rescis,
sitrum, ne quis eorum regrederetur. Ρostquam eos
adlocutus est , lustratione absoluta, sacra fecit ue ac deinde secundum ripam fluminis progressus est. ΗΘbebat sub signis septem Legiones , equitum paulo minnus quatuor millia , & parem levis armaturae num
rum. Nuntiatum est autem ei a quibusdam agminis
215쪽
Praecursoribus, nullum usquam hominem comparere:
incidille vero se in frequentium equorum vestigia , quasi ad fugam retrocedentium. Unde spes aueta est
Crasso 3 coeperuntque milites omnino Parthos, ut manus non conserturos, contemnere. Nihilominus Cassius
ejus Quaestor, δί ex amicis quidam monebant Crassum, .ut in aliqua earum urbium, in quibus praesidium habebat , resceret exercitum, donec aliquid certius de hostibus afferretur. Sin minus, ut secundum flumen Seleuciam signa moveret. Appian. in Parthic. pag. I 39. dc Plutarch. in Crasso paζ. Is s. Haec volventem adhuc animo, dc perpendentem
Crassum adit Praefectus alae Abgarus Arabs, qui R manis ante foedere junctus sub Pompeio, Parthorum partes tunc potiores habuit. Quod idem Alchaudonius quoque Arabs fecit, semper potentiori se solitus ad
jungere. Ueriam fuerat Abgarus tunc in Crassum ex consilio Praefectorum regiorum subornatus, Ec missus, ut Comitans eum, quam remotissime, si qua posset, a flumine Sc locis inaequalibus, in vastum Campum Conjiceret, ubi cingi valeret equitatu. Is autem invitabat, quod tempus cunetando perderet, cum Parthi jampridem pararent, rebus ereptis pretiosissimis, ad Scythas vel Hyrcanos evolare. Et quidem si vel pugnandum sit, inquit, properandum erat, priusquam resumpto Rex animo vires in unum contraheret omnes
quando nunc quidem Surenas vobis Sc Sillaces ob jecti sunt, qui tueantur terga fugientium 3 ille vero apparet nusquam: haec autem falsa erant omnia. Plutarch. Appian. dc Dio lib. M.
Orodes , bipertito sat exercitu , ipsis
216쪽
ARSAC. Armeniam populabatur, ut de Artuasde poenas sume ret, Surena in Romanos immisio : nulla quidem , ut nonnulli autumant , despicientix Neque enim , ut Crassum dedignaretur adversarium , virum inter Romanos primarium , conveniebat : Cum Artuasde vero Conflictaretur, atque Armeniorum praesidia expugnaret. Verum qui impense timeret periculum , spuetator tantum volebat este , atque eventum expediare.
Tunc ergo Abgarus, ubi impulit Crassum , a sumine abstractum per medios duxit campos, via levi ac facili initio, inde succedente alta arena, nudisque S sitientibus campis qui terminari nusquam oculis poterant, odiosa. Erat jam vel hinc suspectus dolus. Plutarch. ni Crus , paζ. y y c. Ast ubi Nuntii quoque ab Armenio Artuasde advenerunt, bello se gravi premi, in suas irruente provincias Orode : ideo mittere non posse Romanis auxilia , monere autem Crastum, maxime illuc ut se Co
vertat , junctisque cum Armeniis copiis, una decernant cum Orode : quod si non placeat, sta semper incidat, & locum capiat Castris, ut regiones declinet equitabiles, & montosas sequatur. Crassus prae stomacho & saturitate nihil rescripsit , sed respondit, Armeniis se in praesentia non vacare : verum post aditurum eos , ut de Artuas dis proditione expetat poenas. Id ibid. Dum haec geruntur , Speculatores pauci accurrentes reliquos nuntiaverunt ab host bus occisis , se
aegre elapsis: hostesque jamjam adesse ingenti multitudine & animo ad dimicandum. Ibi omnes perculii suot. Crassiis plane obstupuit, ac prae pro satione,
217쪽
non satis sui compos instruxit aciem. Primum ex Cassii sententia, raros ordines Legionum, ne Circumdarentur, quam longissime per campum produxit, equites distribuit in cornua. Mox consilium mutavit, aC COntractis copiis, ancipitem aciem dc profundam, quadratamque fecit. Alterum Cornu Cassio, alterum Crasse silio attribuit , ipse in media acie constitit. Ita processerunt ad rivum Balissum. Id. ibid. Ibi plerique Duces castra ponenda & pernoctan dum censuerunt , explorandumque , quatenus fieri posiet, quam magnae hostium Copiae essent, & quemadmodum instructae: inde prima luce in illos move dum. At Crassus silio suo atque equitibus ejus praelium cientibus fretus, imperavit, ut in acie stantes, quibus liberet, cibum caperent biberent. Priu1- quam vero hoc per omnes ordine laetum esset, processit non composito gradu, neque ut ad praelium interquiescens , sed propero & concitato agmine , quoad in conspectu fuere hostes. Plutarchus, Appianus Dio.
Surenas non omnes a principio copias exhibuit uenam multitudinem post primam aciem occuluerat , splendoremque armorum texerat tunicis & sagis pelliceis , quibus edixerat ut se velarent. Iis autem integumentis armorum repente abjectis, Parthi rutilare
visi sunt galeis, loricisque ex Margiano ferro faelis
Coruscante & refulgente. In eos Cum Crassus levem armaturam imminuisset, non longe progressi sunt Romani milites, sed grandine sagittarum male accepti, retro se inter Fravem armaturam receperunt, iniatiumque tumultus & pavoris praebuerunt. Id ibid.
218쪽
AxsAc. Tum Parthi divulserunt se , coeperuntque eminus ' λ-- undique sagittare, non exacte dirigentes tela. Siquidem ess ciebat Romanae aciei densitas, ut ne de industria quidem letu posIent aberrare: validasque plagas & violentas incuterent. Itaque clam hinc valdi laborabant Romani: namque si ordines servarent, consauciabantur: si vero conarentur hostem invadere, Cum nihilo magis laederent, pariter ipsi infestabant. Qtiousque autem speraverunt, consumptis sagittis,
temperaturos illos pugna, aut ad manus venturos: pertulerunt Romani. Ut vero cognoverunt multos
camelos illis praesto esse sagittis onustos, a quibus ci cumvecti primi sumebant , neque vidit Crassiis finem, obtorpuit, jussitque per nuntios silio, eniteretur m
num Cum Parthis ante conserere , quam eum circum
vaderent. Iid. ibid. Igitur adolescens, 13oo Equites, Sagittarios soci,& ex proximis Scutatis 8 Cohortes , orbe facto, infestos duxit iti hostem. Parthi, ut Publium quam longissime retraherent a patre , retro fugerunt. Ille vero clamans hostes terga dare, subdit equo calcaria: sequuntur eum Censorinus Senator & Megabacchus,
sed perceperunt longe progressi dolum. Parthi enim
subito, vultu converso, Romanos aggressi, Cunc Os undique sagittis confixerunt, ad legiones sese recipere frustra conatos. Hic plurimis vulneribus Saucius Publius, quoniam uti non poterat manu, armigero latus feriendum praebuit. Pari fato aiunt cecidisse Censerinum: Megabacchus semet ipse interemit. Similiter nobilissimi quique residuos subeuntes Parthi collem, Contis confodere pugnantes. Vivi non amplius quingenti dicuntur in hostium potestatem venisse. Id. ibui
219쪽
Capite Publii detruncato , contenderunt illico in Crassum, qui filii reditum anxius expediabat. At nuntiis allatis adium esse de Publio, nisi valido auxilio quamprimum succurreretur, institit illico cum exercitu progredi. Interea supervenerunt hostes clangore terribiles victoria ferociores , Publii caput hasta sitffxum ferentes.Hoc spectaculum stapra reliqua omnia acerba animos infregit Romanorum. Crassus vero in ea acerbitate, supra quam ante , celsum animum prae se tulit , suos que modis omnibus tentavit excitare. Ast, ubi iterum ad praelium ventum est, Romani, ingruente adhuc sagittarum multitudine conficiuntur: qui vero in hostes temeri ausi sunt irruere, Contis validis, quibus Parthi subinde bina corpora uno impetu transverberabanc, in angustum sunt coaeli. Atque ita protracto praelio usque ad vesperam, discesserunt Parthi, jactantes unam se noctem Crasti, largiri ad lugendum silium , nisi, rectius saluti suae consulens, malit ire ad Arsacem, quam portari. sic ibid. Parthi in propinquo pernoctantes magna in spe erant. At Romanos tristissima nox excepit. Crassus interea, obvoluto capite, in tenebras sese abdiderat. Ibi Octavius Legatus ejus, ct Cassius Quae,r, eum luctu obrutum allevare & confirmare conati sunt. Qui cum plane obtorpuisset, ipsi Venturiones Sc Manipulares convocaverunt: Atque ubi in consilio vis imest capiendam esse fiagam, signum profectionis sine.
tuba dederunt. Vulnerati autem, mox relinqui se sentientes, ejulatum ingentem edidere, qui pavorem imcussit. Egnatius cum trecentis , eQuitibus aufugit, bc
220쪽
Ap. Ac. Circa mediam noctem Carrhas pervenit , appellatisque excubitoribus , jussit Coponio Praesedio nuntiari ingentem pugnam Crassum cum Parthis commisisse. Nihilo praeterea addito. Profuit tamen Crasta ea vox ad Coponium conjella. Intelligens enim infaustam
rem nuntiantis tam properam Sc Confusam esse orationem ue edixit ut milites extemplo arma Caperent. Atque ut primum Crassiim accepit venire, Occurrens CXCepit eum, exercitumque in urbem deduxit. Lae ibid.
Parthi, quanquam fugam nocte senserunt, haud tamen sunt eos insecuti. Ut vero diluxit in , castra Romanorum profecti, reli flos in iis jugularunt, non
pauciores quatuor millibus. Contrucidaverunt praetem rea quatuor Cohortes, quas eadem nodie Vargunteius Legatus abduxerat cum aberrassent a via, exceptis
tantum viginti militidus ue quos strictis gladiis per medios perrumpentes admirati, lento gradu Carrhas se Conferre perpessi sunt. Itae ibita Incertus Surenas quo loci Crassus Sc Cassius sese recepissent, Carrhas summittit quemdam ex iis quos secum habebat utriusque linguae peritos ue imperans ad
moenia ut latine ipsum Crassum aut Cassium evocarenColloqui Surenam cum iis velle. Ubi didia ejus , qui ambas linguas callebat, sunt Crasse annuntiata , accepit oblatum. Bae ibuti Surenas igitur guudens quod semetipsum inclusisset Crassus, postero die Parthos admoVIt oppido, vehementer insultantes Romanis imperantesque, si cupiant inducias obtinere ut, Crassum & Cassium dederent sibi vinetos. Fremuerunt hi impositum sibi esse tale dedecus i mittendamque longinquam inanem subsidii
