Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ARSACES ORODES. III

Armeniorum spem Crassis dicentes, fugam intenderunt. Id cum nullum Carrhenorum intelligere ante tempus oportuisset, intelligit tamen ex Crassis perfidissimus omnium Andromachus, quem insuper det git itineris ducem. Itaque nihil omnino Parthos fefellit, enuntiante singula Andromacho. Iiae ibid. Quoniam vero Parthis de nocte pugnare nefas est& dissicile, Crassus nocte movit. Ne autem Parthia

Romanos multo serius insequerentur , machinans Andromachus , duxit eos aliis atque aliis viis. Postrem gin profundas paludes & loca plena aggeribus deflexit, iter laboriosum & caecum sequentibus. Plurimi vero ex ambagibus & circumflexionibus Andromachi vias illas admodum suspectas habentes, nihilque conjicientes boni , eum amplius sequi noluerunt. Ex quorum numero fuit, Cassius qui statim Carrhas reversus est. Alii fidos nacti duces , loca montosa, quae Sinnacae

dicuntur , Ceperunt 3 atque ante lucem in tutum pervenerunt. Hi erant quinque millia, quibus vir fortis praeerat Octavius. Crassum autem Andromachi in sic

diis implicatum in locis illis dissicilibus & palude occupavit dies. Iid. ibid. Habebat secum Crassus cohortes Legionariorum quatuor; equites plane paucos, & quinque Laetores, quibuscum magno labore tandem in viam pervenit, incumbentibus jam hostibus. Qui cum non plus mille quingentos passus abesset, quominus se Conjungeret eum Octavio, in alium collem confugit non perinde inequitabilem vel munitum, subjectum tamen Sinnaeis, ac longo dorso per medium exporrecto campum eum, illo commissum. Igitur erat in conspectu

222쪽

38 Aς-- illius periculum. Princeps autem Cum paucis decurrit Octavius ad opem ei ferendam. Mox reliqui semetipsi insediantes advolvant , factaque impressione dejiciunt ex clivo hostes, ac Crassum in medio saepiunt, oppositisque eum circumjiciunt scutis, nullum telum jactantes Parthis esse, quod ante alta nurum corpus Imperatoris esset, quam ipsi pro eo propugnantes omnes occubuissent. Plutarch. in Crasso pag. Surenas igitur considerans Parthos segnius pugnare, Ec si nox ipsos opprelsisset , tenuissentque Romani montes, plane fore eos explicatos, dolo Crassum aggreditur. Captivos aliquot dimittit, qui Parthos in castris audiverant ex composito colloquentes, nolle bellumsbi Regem cum Romanis internecinum 3 Uerum amicitiam benescio velle redintegrare,benigne cum Crata agendo. Atque, ut major dietis adhiberetur fides, Parthi pugna aliquantisper abstinuere. Surenas autem cum Principibus ad collem sensim accedens, nervum arcus remittit, dextram protendit, Crassium ad pacis,

Cendum invitat. Parthorum vires atque virtutem eum jam satis superque expertum, nunc humanitatem, si Velit, experturum. Haec Surenae Verba magno Cumasensu caeteri audivere. Solus Crassus inesse fraudem merito suspicans, ut qui tam repentinae mutationis nutilam subesie causam plane videret, nolebat auscultare, sed deliberabat. Caeteiam ubi milites conclamantes voluerunt , ut Cum Surena Colloqueretur Crassius , inde convitia dc probra ei ingessisunt, quod objiceret se ad pugnandum cum illis, quibuscum congredi ipse inermibus non siistineret ad colloquium: tentavit primum orare m

223쪽

ARSACES ORODES. os

docere eos, si quod seperesset diei pertulissent, posse AstsΑc. nocte ipsos ad loca montosa dc aspera sese recipere. Ostendit viam, hortatusque est ne spem propinquae

salutis abjicerent. Ut vero infensi & armis Concrepantes fiant ei comminati, exterritus pergit ad hostes, ac tantum ait Conversus f Vos, Octavi& Petroni, Scquotquot adestis Praesedit Romani, itineris mei cernitis necessitatem , ct testes estis indigne me & violenter

tradiari. Uerum Caeteris mortalibus omnibus nuntiate,

ubi incolumes fueritis, deceptum ab hostibus Crassum, non a civibus deditum ad supplicium periisse. Non haesit tamen illic Octavius, verum descendentem de colle est comitatus. Similiter & caeteri fecere , Lictores verὁ sequentes abegit Crassus. Plutarch. in Crasso pag.

Primi ex barbaris occurrerunt duo semi-Graeci , qui Crassum, ex equis desilientes, adoraverunt, a graece appellantes dixerunt ei, ut Certos praemitteret, quibus Surenas se comitesque suos inermes ostenderet, & pacatos accedere. Duos ergo Roscios iratres misit Crassus percunctatum saper quibus conditionibus, ct quot convenirent. Quos extemplo correptos Surenas , detinuit, atque cum primoribus equo advectus , Quid hoc rei est , inquit, pedes Romanus Imperator , nos equo vehimur e Simul jussit adduci equum. Cum respondisset Crassus neque se peccare, neque ipsum, quod Congrederentur more uterque patrio. Jam tun Corodi Regi cum Romanis addit Surenas foedus pacem esse , verum ad leges scribendas progrediendum ad fluvium. Neque enim foederum, inqtiit, vos Romani memores estis: p.rrexitque ei dexteram. Ju bente equum Crassio adduci, negavit ille opus esse τ

224쪽

rao ARSACES ORODES.

Ast; eiunc Rex tibi dono dat , Surenas respondit. Simul

ao . admotus Crasib equus est , aureis exornatus phaleris,

in quem Stratores sustulerunt eum, dc assectati sunt,

lateribus adhaerentes, necnon verberibus equum concitantes. Lic ibid. Ibi Octavius Primus arripuit fraenum, Sc secundum illum unus ex Tribunis Petronius , mox reliqui circumfusi inhibere paraverunt equum, atque illos , qui

eX utraque parte urgebant Crassum, retrahere. Thim Vero cum sese mutuo protruderent, propulsarentque,

ventum est: ad verbera. Stristo Octavius gladio occudit unius barbari equisonem , alius Octavium, a tergo feriens. Petronius non habebat scutum. Hic percusius in loricam, resiliit ab equo illarsiis. Crassum Parthus Poma-x.aluo nomine apud Plutarchum , apud Appianum vero Maxarthes, interfecit. Id alii negant, alium autem asserunt percusibrem fuisse : hun C vero jacentis caput dc dexteram abscidisse. Caeterom id tantum ex conjeetura referunt Plutarchus Sc Appianus. Neque enim Constat, an ab aliquo suorum, post grave acceptum Vul. nus, ne vivus in hostium manus deveniret, an vero ab hostibus fuerit occisus, ut testatur Dio lib. 4o. Et Certe

comprehensum Crassum, ct ne quid vivus pateretur, repugnantem , interemptum suisse scribit Livius lib. IO6. Ita quoque Florus lib. 3. cap. 11. Ipse s Cratilus Jin colloquium sellicitatus, signo dato, vivus in hostium manus incidisseis nisi Tribunis reluctantibus fugam D cis barbari ferro occupassent. Quod quidem confirmat adhuc Rufiis Festus in Breviario his verbis: Ut telorum obrutus ipse Crassus, Cum .pd colloquium sollicitatus pene capi potuisset, repugnantibus Tribunis evaserat,

225쪽

dc , dum fugam petit, occisus est. Romani milites partim pugnantes, Circa Crassum ARIAcconfossi sunt f partim confestim in collem recurrEre. a. Hos Parthi insecuti, Crassum dixerunt poenas eXQl- Viste 3 reliquos Surenam jubere bono animo esse Ecdescendere. Ita alii de colle digressi, sese dediderunt: alii noctu diffugerunt, ex quibus pauci admodum i

Columes evasere. Caeteros Arabes venati, assecutique

peremere. Media aestate gesta haec fuisse recenset Dio lib. o. cui adstipulatur Ovidius Fastorum Lib. VI. in quo hanc cladem Junio mense a Romanis accep- tam esse refert. Summa interfectorum viginti millia dicitur fuisse : eorum, qui vivi in potestatem hostium Uenerunt, decem millia. In urbem Antiochiam Mygdoniam Margianes Orodes Romanos Crassiana clade captos deduxiste narrat Plinius lib. 6. cap. 16. ex eo Solinius Polyhistor. 47. Caput Crassi, in quod aurum liquefactum verbis . insultantes infudisse' Parthos referunt , & dexteram ipsius Surenas ad Orodem in Armeniam misit. Tunc enim Rex Parthus ibi versabatur. Inde rumore per nuntios Seleuciae disperso, se subornato, qui in Captivis consimillimus Crassi erat, C. Paciano , Crassum Vivum adducere, pompam quamdam ridiculam instr Xit, quam contumeliae causa triumphum appellabat. .

Dum haec aguntur, Compositerat jam pacem Orodes Cum Artuasde Armenio , cujus sorore filio suo P COro desponsa, agitabant inter se epulas ct convivia sqUae multis acroamatibus interpolabant , neque enim orat linguae, di litterarum Graecarum rudis' Orodes.

226쪽

ras ARSACES ORODES.

Artuasdes etiam Tragedias scripsit: orationes quoque& historias commentatus est, quarum adhuc exstant quaedam. Plutarch. in Crusepag. 164. Cicer. Epist. 3.

lib. I s.

Ubi jam allatum caput Crassi ad fores fuit, nondum sublatae erant mensis , & Tragediariam adhor Jason Trallianus recitabat ex Bacchis Euripideis Agauen. Cum autem is Actor placeret, ac laudaretur, ingrediens convivium Sillaces , postquam Regem adoravit, projecit in medium caput Crassi. Ibi Parthis plausum Cum clamore gratulatione tollentibus, Ministri Sit lacem, Orodis jussu , invitaverunt ad accubandum. Iason autem, tradita uni de mimis Penthei persona, Corripuit caput Crassi , corporisque fanatica jactatione

carmina illa cum furore & cantu pronuntiavit. . Ex monte ferimus nos recens coum Cervum, bonam praedam domum. Atque haec omnes oblectaverunt. Dum vero seque tes alterni versus ad Chorum decantantur.

uuis ocsdit f. Meum decus es. Ibi exsiliens Pomaxaethres, qui tunc coenabat, appre hendit caput, quasi sibi ista dicere, quam illi, potius Conveniret. Rex laetus, donis eum de more auxit s Jasoni vero largitus est talentum. Id ibid. Reliquiae Romani exercitus, quo quemque rapuit in Armeniam, Ciliciam, Syriamque distractae, vix euntium cladis retulerunt. Floruε lib. I. cap. II.

227쪽

Caeterum Parthi eo tempore, omni ditione intra Eu-ΑasA phratem recuperata, eum transgressi non sunt. Posta modo Syriam quoque invaserunt, non magno tamen exercitu , quod in ea neque milites, neque Imperatorem ab Romanis esse putabant. Uerum Cassiius Crassi Quaestor, colle itis ex fuga militibus paucis, intumes Centem Syriam egregia animi virtute ac moderatione pressit. Dio lib. o. Orosius lib. 6. cap. II. Orodes vero non multo post Surenam , invidia

gloriae ejus , occidit. Sic ille dignas pessurio pependit

poenas. Plui. in Crasso. Primo vere Syriam Parthi invaserant, non magno ARRAc. tamen, ut diximus, exercitu , quod in ea neque milites , neque Imperatorem ab Romanis esse existim bant: itaque Cassius, qui, necessitate rerum adduetus, administrationem Syriae susceperat, eos non magno negotio repulit. Dio. lib. 4o.

Dolentes autem Parthi, quod ex Syria ejecti suis Ax,Αe

sent, eam rursus invadere Conati sunt. Poecorus, Oro- AO6. dis filius, cum maximis Parthorum Copiis, multarumque praeterea gentium magna manu Euphratem transiens, bellum in hanc Romanorum provinciam iterum intulit. Certe Cicero in Epist. 1 I. lib. I s. Disolarum ad Familiares, ait: is Maximum bellum impendet. Nam ,, Orodes, Regis Parthorum Alius, in provincia nostra est, &c. Quo in loco scribendum est omnino: , , Nam . Orodis Regis Parthorum Alius , e c. Pacoro enim nomen Ducis gerente, re vera autem Duce Osace gestum est hoc bellum. Quippe nondum ex Ephebis Pacorus excesserat. Dio lib. o. Tybae post Euphratis transitum castra posuisse Parthos testatur CL

228쪽

Cero eoae lib. I s. Epistolarum ad Familiares, Epistola ad ConsuleS. Parthi, in itinere positis locis omnibus in potestatem redactis, ad Antiochiam usque progressi simi, cum spe reliquorum etiam potiundorum. Nam neque Romani justis

Copiis eam provinciam tenebant populi Roman rum Dominationem moleste ferentes, ad Parthos tanquam vicinos. Cognatosque suos inclinabant. Dio Uid. Bibulus Syriae Proconsulatum Senatus consulto se litus, in eam nondum provinciam advenerat cum Parthi Cyrrhesticam regionem ingressi sunt. Quinetiam; magnus eorum equitatus in Ciliciam, cui praeerat Cicero , irrupit , sed ab equitibus Romanis, dea cohorte Praetoria Epiphaniae a Cicer e Constituta fortiter repulsus est : unde animus Cassio Antiochia tum degenti accessit: quam urbem Parthi mox obsidere tentaverunt , ut ex Cicerone in Epist. ad Atticum aε. ai. lib. disicimus..

Verum enimver3 Cum Antiochiae capiendae spe dejeeti essent, Cassio magna vi eos repellente: ipsi autem ad oppugnationem locorum ineptissimi erant ) Antigoniam contenderunt , cujus urbis suburbana cum essent arboribus Constas atque ed ipsi accedere neque auderent , neque possent , arbores succidere , locumquestiva. despoliare instituerunt, ut audacter tutoque u bem ea aggredi possent. Cum ne hoc. quoque succederet, quia re magni laboris negotium erat, dc tempus inCassum terebatur, S Cas ius palantes ab ipssaffigebat: alio arma verseri, Antigonia discesierunt.. Interea Cassias , collocatis in via, qua transituri erant,

insidiis se ita cim paucis ostendit, atque ea ratione

229쪽

ipsos ad insequendum se pertraxit: tom suos circum jecit , Parthorumque cum alios, tum ipsum Osacem occidit. Dio lib. o. Cassius de victoria ex Parthis delata ad Senatum scripsit.. Bibulus in Syriam sibi decretam advenit, Cilm Parthi montem Amanum tentare vellent. Quos aggressus Cicero Ciliciae Proconsul, magna ex iis edita strage profligavit. Postea Bibulus ad Amanum montem veniens , cohortem ibi primam totam perdidit, ut refert Oeero Lib. Disolarum ad Atticum Epist. ao. Deinde Parthi in Cyrrhesticam abiere regionem , in qua hiemarunt. Id. Disi a l. lib. s. ad Atticum.

Bibulus, teste Caesare lib. 3. de Bello Civili, a Parthis obsessus fuit, seque oppido munitissimo & copiosissi

mo tamdiu tenuit, quamdiu in Provincia Parthi fuerunt. Cicer. lib. I a. ad Famil. D. I s. ad Cornificium. Bibulus enim Parthos contra sese invicem Concitavit: Ornodapante quodam Satrapa , qui Orodi infensus erat, sibi adjuncto, perstraseque per internuntios, ut Pacorum Regem Constitueret, atque ejus auxilio Orodi bellum inferret. Dis. lib. M. Pacorus inde patri sus, pectus, in patriam revocatus est: ut docet Iusin. Γλ

Bellum Romanorum contra Parisos, & Parthorum Contra Romanos, quarto, quam incoeperat , anno desit, M. Marcello & Sulpicio Rufo Coss. Dio lib. o. Quapropter legiones , quas Senatus decreverat in Syriam mittendas, liberata jam a Parthorum metu provincia, detentae sunt. Cicero lib. a. Epist. ad FamiL Ep. II. Bello civili inter Pompeium , α Caesarem exorto,

Pompeius ad Drodem Parthorum Regem, Legatos

230쪽

116 ARSACES ORODES.

sh c. misit, qui eum ad societatem pertraherent. Legatiso . Orodes, si Syria sibi Concederetur, auxilium promia sit , at cum eam pro votis non esset adeptus, suppetias Pompeio non tulit. Dis lib. AI. Porro, ait Iustin. Parthi Pompeianarum partium fuere , ct propter amicitiam cum Pompeio bello Mithridatico junctam, &propter Crassi necem: cujus filium in partibus Caesaris

esse audierant . quem ultorem patris, victore Caesare, futurum non dubitabant. Lib. 62. cap.

Tanta fuit Caesaris post devictum & interfectum

Pompeium clementia & aequitas, ut non modo illos , qui eum adjuvissent, laudaverit, omniaque iis ab eo tributa conservaverit: sed etiam Pharnacem Mithridatis filium, Orodemque Parthorum Regem odio h buerit , quod amico ipsorum Pompeio opem non tulissent: quorum alteri paulo pὀst bellum intulit , in

alterum vero expeditionem parabat. Dio bb. - . Caeterum Pompeius, post Pharsalicam pugnam , ex regnis Parthicum Censuit pollentissimum, tum ad ipses excipiendos in praesenti, & tegendos infirmos stum ad confirmandos iterum , & magnis viribus stia pandos. Alii in Africam, & ad Jubam animum domvertebant. Verum Theophani Lesbio insanum videbatur, AEgypto, quae trium dierum iter abesset, relicta, ct Ptolemaeo aetate adulto, atque amicitiae causa, ct beneficiorum apud patrem collocatorum ei obstricto sParthis se subjiceret infidissimae genti : & cum Viri

Romani, seceri quondam sui, nollet secundarius esse& primus aliorum , neque moderationem experiri illius : arbitrio se permittere Arsacis Orodis , qui ne

in Crasse quid- potuisset jus habere vivente: α

SEARCH

MENU NAVIGATION