Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Orodis filius, patre necato , regnum Pa thorum occupat, ac per scelera in Regiam perrumpens, fratres, quos habebat triginta, Contrucidat, sed nec in illii cessant parricidia. Nam, cum insestos sibi optimastes

ARSACES PROHATE S . IIII

252쪽

. IasAc. crimina videret, ne quis lupeiesset , qui ad regnum, se amoto, posset acciri, adultum quoque filium suum intersici jubet. Postea etiam nobilissimum euemque o CCidit, ac tam.multa flagitiose igit, ut primorum permulti ab eo, partim alio, par- lim ad Antonium , in quibus etiam fuit Monoeses virllustris & potens concesserint. Nummi Arsacidarum duplicantes litteram N: MQnnesem semper inscriptum

habent. Henri. Steph. Antonius exercitum. Contra Parthos Comparaverat νjamjamque erat moturus, cum ad eum Νlonnoeses advenit. Is se ducem belli futurum, ac sine ullo labore plerasque Parthiae partes occupaturum promisit. Antonius Partho fidem , bellum Parthicum ei gerendum injunxit: atque inter alia praemia , ei trium Romanis subditurum urbium reditus, fruendos usque ad finem belli concessit , regnumque Parthiae promisit. Dis ut Triumvir autem Monnoesis fortunam Themistoclis

assimilans fortunae , suam verὀ opulentiam magnis Centiamque comparans Regibus Persarum, tres urbes

donavit ei, Larissam , Arethusam Sc Hieram polim ,

quam ante Bamlicem nuncupaverunt. -m Amtou. pag. 9 2.

Interim Parthorum Rex Phrahates Hyrcanum Regem Judaeorum captivum ad se perductum, propter Claritatem generis Comiter habuit , & vinculis sol tum permisit Babylone degere. Postquam autem Antonius Antigonum , qui ejus regnum occupaverat, securi in Antiochena urbe percussit , Herodes ad rem

stam dignitatem evectus, Hyrcano scripsit, rogaree

253쪽

ARSACES PHRAHATES IU. I s

phrahatem, S ejus regni Judaeos, ne sibi inviderent

Communem cum genero futuram potestatem. Nunc enim adeste tempus referendae sito quondam'altori . servatori gratiae, simulque etiam ad ipsum Phrahatem Legatum misit Saramallam cum multis muneribus, eblanditurum, ne obstaret Cupienti referre gratiam homini de se optime merito. Hyrcanus igitur a Phrahate dimissus est. Ioseph. e bb. I Antiq. Jud. cap. 2. Caeterum Phrahates, audito foedere , quod inter Antonium Monoesem initum erat, cum ejus rei

causa sibi metueret, praesertim quia fugam Monoesis Parthi moleste ferebant, Legatos ad Monoesem misit, de pace , siimmisque pollicitationibus, ut retrocederet , persuasit. Quod Cognitum etsi, ut par erat, stomachum Antonio movit , tamen Monoesem, quem in sua adhuc potestate habebat, non occidit: quia, si id fecisset, neminem barbarum deinceps ad uiam amicitiam accessiirum putabat. Sed fraudem contra hostem struens, eum dimisit, tanquam ejus opera Cum Parthis amicitiam Linurus , misitque cum eo Legatos ad Phrahatem, qui verbis pacem componerent, siquidem Rex signa Sc captivos, quae Crassi calamitate Parthi ceperant, Romanis reddidisset. Sperabat autem se Regi spe pacis imparato superventurum. D. lib. 49 pag. 66q.. Edit. Henr. Steph. Antonius interim ad bellum reipsa se comparans , usque ad Euphratem processit, existimans eum nullo

praesidio teneri. Quod ubi eo loco vidit diligentissimδpositum , averso inde itinere, in Armeniam statim ire instituit, ad bellum Artavasdi Medorum Regi inferendum , ab Artavasde Armeniae majoris Rege , inimico

ejus, impulsus. Idem pag.

254쪽

Iter per Arabiam & Armeniam fecit Antonius : ubi coactis copiis & sociis Regibus, multi erant hi s maximus autem omnium Armeniae Rex Artavasdes, qui sex millia equitum, & septem peditum dedit ) lus

travit exercitum. Erant peditum Romanorum LX. millia , Hispanorum Gallorumque inter equitatum Romanum recentatorum decem millia , caeinrarum Nationum cum equitibus simul & levi armatura xxx.

millia. TVle Plutarch. in Auton. Bellum illud cum Legionibus octodecim, & se decim millibus equitum Parthis intulisse Marcum Vm nium refert Livius in Lib. I 3o. Epireme. Artavasdes, itineris dux, spatium omne emensus, quod a Zeugmate ad Euphratem est usque ad ingres.sum Atropatenae ι quam Araxes fluvius ab Armenia dividit: ) octo millium stadiorum iter effecit, duplo amplius, quam recta fuisset via : nimirum exercitum per devios montes, perque continuos anfractus circumducendo. Cum autem debuiti et Antonius in hibernis Armeniae quiete reficere suum exercitum , attritum horum octo millium stadiorum itinere, &, priusquam Parthi e suis hibernis moverent, ineunte vere Mediam invadere: moras illas non tulit. Appianus in Parthicis, pag. Plutarchus in Antonio. Insuper fidendum non erat Artavasdi Armeniorum Regi , cujus soror Orodis Parthorum Regis filio nupserat , ut patet ex Epist, 3. Libri Epist M. T. Cicer. ad Fami Veriam , cum intellexisiet Antonius Regem Mediar, ad opem Parthis ferendam, procul domo abiisse, impedimentis ac parte exercitus cum Oppio Statiano relictis, subsequique se jussis, ipse cum equitibus ac pe-

255쪽

ditatus optima parte festinatὁ profeetus est : sperans se AR Ac.

primo impetu omnem Mediam subacturum. Dio lib. 69. paζ. η6s. Postquam Araxem transmisit Antonius Atropatenam regionem populatus est: deinde Phrahata Striabo ni, Dioni vero Praclpa, magnam urbem, a fluvior oo. stadiis remotam, in qua Regis Medorum conjuges cum liberis erant, obsidione cinxit. Ubi pro tinus quantum peccati admisisset, relictis retro machinis Cum Statiano, ostendit usus. Itaque, quὀ milites sui possent cum hostibus manus conserere, duxit ad urbem aggerem , quem lente dc magnis sudoribus excitavit. Interea cum magnis copiis advenit Phrahates. Qui ubi relicta machinamentorum plaustra accepit, frustra laborare Antonium in oppugnanda urbe , validis muris

ac multis defenseribus munita, libentissime passus est. Ipse vero Statianum in itinere fatigatum improvisi

adortus, tum ipsiam occidit, tiIm ad unum Omnes, qui cum eo erant, internecione delevit. Plutarch. in

Anton. pag. 93 3. ct Dis lib. s. pag. In eo pr io decem millia hominum occisia fuisse, narrat Plutarcho in Anton. pag. 933. Duas vero periisse legiones, tradit, machinasque omnes atque omnia impedimenta, in Parthorum fuisse potestatem redacta. Ex acie seius evasit Polemo, Ponti Rex, Antonii secius, qui captus a Parthis, pecunia data, dimisius est. Fuit autem hoc Parthis factu facile , quia Armeniae Rex Artavasdes ei pugnae non intererat: qui cum posset Romanis subvenire, non modo id non fecit Ased ne ad Antonium quidem , verum in regnum suum

discessit. Dis ut supra lib. 4'. pag. 66I-

256쪽

ARsAc. Caeterum, etsi ad primum Statiani nuntium festi . . narat Antonius, ut sitis auxilium ferret , tamen ta dius venit, ac praeter mortuos neminem invenit. Itaque , tametsi clade hac terrebatur, tamen quia nemo Barbarorum sibi occurrebat, Censens eos propter metum aliquo abiisse , animum re sampsit: ac non multo poli cum eis congressus, funditorum opera. quorum magnus erat numerus , jaculaque ipsorum

1agittis hostium longius procedebant: ita ut arm turae quoque gravis miles ab iis tutus non esset in fugam eos conjecit 3 sed propter Celeritatem equita di Parthorum , non magnam stragem eorum edidit.

Porro iterum Phrahatorum oppugnationem aggressus, hostibus quidem cum & praesidium magna vi eum repelleret, dc qui foris erant, hostes Congrediendi facultatem non darent ) damni nihil admodum

intulit 3 suorum autem permultos in quaerendis ac stip- portandis Commeatibus amisit. Id. ibid. pag. η66. Interim obsidentibus cum alacres ostenderent se Parthi, contumeliosas jacerent minas 3 Antonius, ne cedenti exercitui desperatio dc pavor inhaereret, incresceretque , eduxit frumentatum decem Legiones,

tres cohortes Praetorias gravis armaturae & totum

equitatum : ita potissimum eliciturum se expedians hostem, ac sgnis collatis , dimicaturum. Progressus unius diei iter, ut Parthos vidit undique circumfusos, ct irrumpere in ipsum quaerentes , ex Via proposuit in castris signum pugnae. Plutarch. in Anton. pase s s. Detractis igitur tentoriis , tanquam non pugnat rus , sed reducturus retro exercitum, praeteriyit Pala

thorum

257쪽

ARSACES PHRAHATES IU.

storiam aciem forma lunari inst rudiam : imperavitque Cum prope antesignanos viderentur Legionarii venisse, ut infestos equos in hostem admitterent. At Parthis

in procinctu ex adverse consistentibus stupenda acies visa Romanorum, spectabantque praetereuntes paribus intervallis sine contusione ordinum, & silentio pila vibrantes. Id ibiae pag. s 3. Ut signum datum est pugnae, circumagentes se

equites cum Clamore intulerunt se: quos eXceperunt Parthi, semet adversus eos defendentes , quamvis statim intra teli jactum venissent. At ubi Legionarii cum Clamore & crepitu armorum incurrerunt , cum equi Parthorum pavore sunt perculii , tom ipsi priusquam ad manus ventum est, in fugam sese est iderunt. Quorum tergis inhaesit Antonius, atque in magnam spem Uenit, universum se bellum, aut majore ex parte, illo patrasse die. Ubi consectati hostem pedites ad 1 stadia, equites ad ter totidem , recensuerunt Cos, qui

Ceciderant aut in potestatem venerant , atque inve nerunt Captos 3 o. caesos 8O. tantum. Tum Uero per

plexitas & desperatio omnium animos incessit, durum esse reputantes, si victores tam paucos occiderent ;visti' vero amitterent tam multos quam desideraverant apud plaustra. Id ibiae pag. 933. 934. Insequenti die, vasis collectis, moverunt ad Phra-haia dc castra sua. Ubi inciderunt in via primum in paucos hostes, deinde in plures , denique in Cunctos , tanquam non ante fusos, ct recentes, qui lacessebant eos, Sc irrumpebant undique aegre dc laborios h in castra sese receperunt. aia ' vero ' Medi excursionem in aggerem fecerant, & propugnatores terrore Conster-

258쪽

114 ARSACES PHRAHATES IV.

.ΛRsAe. naverant , inflammatus Antonius, eos, qui loco ces

serant, decimatione animadvertit : divisis enim per denos Legionibus, decimum quemque sorte ducta , interfecit , Caeteris pro tritico admensus est hordeum iail ibid. pag. 9 Α- Caeterum , initio quidem obsidionis cum cibaria ex vicinia Romani haberent, & obsidioni urbis & com-

meatibus parandis facile suffeceranio Postquam autem propinquis omnibus absumptis, milites frumentatum Iongius abire opus habuerunt et eveniebat , ut si pauci emitterentur, non modo nihil apportarent, sed ipsi quoque perirent. Sin multi oppugnatoribus nudabantur Phrahata , ac Parthis erumpentibus, multi milites, multae machinae Romanorum perdebantur. Igitur Antonius, omnibus suis militibus hordeum pro frumento dedit: omnino autem cum videretur alios in obsidione habere, ea patiebatur, quae obsessis usu venire: solent. Nam & Oppidani diligenter tempus eruptionibus idoneum osservabant : & qui foris erant Romanos sicubi dispersos intelligerent, celeriter eos adoriendo, ac statim se recipiendo, plurimum VeX bant. Frumentatores vero in pagos exire illaesos sinentes, in reditu palantes subit3 invadebanto Eam ob Causam erat bellum utrique grave , atque id quod instabat eo formidabilius, Antonio quidem famem exspectanti. Non ultra enim sine vulneribus & ingenti caede licebat ei frumentari. Dis lib. 4'. pag. 466. es Plutarch. in Anton. pag. 934. Cum nihilominus obsidionem produceret Antonius3, veritus est Phrahates, ne si ea diutius continuaretur,

Antonius, vel per se, vel a illo etiam aliquo auctus,

259쪽

urbem incommodo aliquo assiceret quin Ec aliunde cognoscens Parthos quidvis prius quam hyemem eXtra tedia tolerare, vel in stativis posse Contineris merito suspicabatur fore ut perdurantibus in obsidione & persistentibus Romanis, ipse a suis desereretur, Coelo jam post aequinoctium autumnale nubibus obducto. Ergo dolum fabricat hujuscemodi. Dio lib. 49. 66. . Plutarch. in Anton. pag. 934. Parthorum nobilissimi in frumentationibus dc aliis concursibus lentius fatigabant Romanos, permittebantque iis quaedam Capere, dc virtutem laudabant eorum, ut fortissimorum virorum: qui merito in ab miratione apud Regem suum haberentur. Hinc propius advecti, atque sensim admoventes equos, Antonium Conviciis proscindebant, quod cupienti pacem Phrahati, dc tot talibusque viris parcere non praeberet ad id occasionem , sed duros ac graves desideret hostes , opperiens famem S hyemem , per quas arduum ipsis sit vel prosequentibus etagere Parthis Id. Plutarch. ibid. Multis haec ad Antonium referentibus, spe emollitus, non ante tamen misit ad Phrahatem Legatos, quam blandos illos rogasset Parthos, eane ex Regis sententia referrente Assirmantibus id illis, hortantibuΩque, ne formidaret vel dissideret: misit certos ex amicis iterum postulatum, ne omnino acquiescere existimaretur, modo salvus esset & elaberetur, ut sibi signa militaria dc captivi redderentur. Id. Plutarch.

ibid.

Talibus deceptus colloquiis , Legatos Antonius, ejus rei causa, ad Phrahatem mittit , qui aurea sella sedens,

260쪽

ARsAe.. ac nervum arcus pulsans, multisque verbis in Roma aiao. nos inve Rus, tandem' pacem ea conditione promisit, Ut Continuo exercitum abducerent. Hoc audito Antonius, cum Jc fastum Regis metueret ue de si discessisset aliquὀ, pacem se habiturum crederet, a Phrahatis re- .

Antonius, qui facundus ad populum erat, atque' ad exercitum dicendo mulcendum supra Omnes Comparatus aequale&, rubore&' moerore ipse vulgus militum confirmare praetermisit, delegavitque id mune ris Domitio AEnobarbo. Ibi aliqui stomachair sunt, quasi despicerentur. Maxima pars tamen infracta est, causamque perspexit: atque ideo magis reverendum vici ssim Imperatorem, eique duxit parendum. Plutarch in Anton. pag. s Intra paucos igitur dies Antonius , collectis vasis oppugnandam urbem terra jam versans, in

tehris relictis , quae omnia disiectis aggeribus, Medi

mox incenderunt. Dio ut supra pag. 467 Cum autem Antonius recipere se retro eadem via campestri Sc nuda institueret, quidam Mardus genere , morum Parthicorum ex diutino usia peritus , cujus in Romanos fides in praelio ad machinas fuerat probata 3 adit Antonium, monetque ita fugiat, ut montes teneat ad dextram, neque gravem armis eXercitum in planicie nuda apertaque tanto aequitatui & G-gittariis objiciat: quὁd sane fabricantem Phrahatem benignis pollicitis reduxisse ipsem ab obsidione: d

Cem se viae compendisioris, magisque necessariis abundantis fore. Plutarch. tu Antom si I. abiit. LL ibiae operibus quae Rfecerat, tanquam in sociorum

SEARCH

MENU NAVIGATION