Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

ARSACES UOLOGESESII. 3as

Exhibet nummus ab una parte laureatum Antonini Augusti AR Λς Pii caput. Ab altera stat mulier patrio more Vestita, onustae sagittis pharetrae laevam imponens , dextra vero radiatam coronam gestans , cum Epigraphe PARTHIA: ut coronam hanc auream, solitum Regum amicorum munus, novo Imperatori Romano dono missam esse a Rege Parthorum significet.

Legati Vologesis etiam in mandatis habuisse videmtur, ut ab Imperatore Antonino Pio sellam auream Chostois patris reposcerent, quam Hadrianus reddisturum se ei promiserat. De qua ita Capitolinus in Autonino Pio. Sellam regiam Parthorum Regi repetenti, quam Trajanus Ceperat, pernegavit., Cum Parthamaspales paterno Armeniae regno ab AxsΑe.

Hadriano redditus, supremum diem obiisset; 393. nisses, ejus filius, ex Iamblicho apud Photium) ut Romanorum benevolentiam sibi conciliaret , non a Parthorum Rege Vologese, quamvis Arsacida & ipse esset , sed ab Antonino Pio diadema recipere malust. Ideoque Legatos Romam misit, qui id sibi muneris

ab Antonino supplices peterent. Hujus votis Imper tor annuit lubens. Et certe egregium hunc nummum in aereum cudendum curavit, Senatua tam praeclari facti memoriam, silentibus omnibus Historicis, ac nos usquo perlaturum.

432쪽

31s ARSACES VOLOGESES II.

ARsAc. parte nuinmus laureatum caput exhibet Antonini Pii, cum Epigraphe: ANTONi Nus ADG. PIUs TR. Ρ. II. COS. II. Ab altera ea legitur inscriptio: RET ARMENIIS DATUS. Stat Achaemenides , regia indutus chlamide , dextramque capiti diademate ornato admovet: dextram quoque ei imp nente Antonino Pio ; suaque auctoritate factum veluti comfirmante. Togatus est Imperator , ut regnum Armeniae Achaemenidi contulisse se volentem volenti demonstret 3 cum neque ullum antea intercessisset bellum, neque ullum tum intercederet. ItemConsul secundum dicitur. .i Antonini Consulatus in annum cadit V. C. 893. quo Armeniae regnum Achaemenidiluisse ab eo concessum discimus: anno videlicet aerae Arsaci.

darum 3 pueri regni vero Vologesis septimo.

Ακs e. Interea iratus Vologeses, quod Antoninus Pius au-396. ream patris sui Chosiois sellam, etsi ab Hadriano promissam, pernegasset , quodque novissime Achaemenides Arsacida, non a Parthorum Rege, sed ab

Imperatore Romano diadema accepisset γ eas ob Causas utrique infensus, Armeniae inhiabat 3 eique mox

invadendae totus jam incumbebat. Quod ubi primum rescivit Antoninus Pius , ad eum scripsit, minasque

ei intentans, omnem ejus conatum in ipse, ut ita icam, limine repressit atque Coercuit. ina de re loquitur his verbis Capitolinus in Vita Antonini Pii: is Parthorum Regem i ab Armeniorum expugnationeis selis litteris repulit.

In summa igitur tranquillitate ac . pace conquievit omnis oriens, quamdiu vixit Antoninus Pius : Αt, eo optimo Imperatore, Non. Martii an. U. C. sIq. demortuo , simul ae primum M. Aurelius Antoninus &L. Uerus, ejus gener, Imperiurn Romanum una gubernare coeperunt, Vologeses meditatum jam sub Pio .

bellum denuo instauravit. De quo ita Capitolinus in

433쪽

vita Marci Antonini. M Fuit eo tempore etiam Pam ARSAC.

tbicum bellum , quod Vologesus paratum sub Pio , Marci & Veri tempore indixit: fugato L. Attidio Co

neliano, qui Syriam tunc administrabat. Capitolinus in Vita Marci Antonini. Nuntiata morte Achaemenidis, arma statim Vol geses intulisse in Armeniam videtur, ut Soaemi, ejus filii, atavis editi regibus, regnum invaderet. Hic a Severiano Cappadociae Praefeeto auxilium petiit, &Dbtinuit. Verumtamen regno expulsias, salutem fiago quaerere , Romamque sese conferre coactius est. Atque interim Vologeses omnem exercitum Romanorum S , veriano commissum ad Elegiam Armeniae oppidum undique circumclusum una cum ipsis ducibus sagittis

eonfecit. Caeterum Lucianus narrat Severianum illum, ante- ΑκsΑα

quam in Armeniam proficisceretur, Alexandrum Dei II. Glyconis, sive Sacerdotem , sive Prophetam Confise luisse: eique redditum fuisse stiper expeditione in AN meniam suscipienda tale responsum , adhortans illum ad regionis illius invasionem Parthis , Armentirique citato Marte subactis ,

Romam urb&n repetes claras Tιbridis undas ,

Vertice serta gerens radiis ius incta serenis. Verum, posteaquam vecors ille Gallus, Oraculo: nimium confisus, incursi6ne facta , Cum exercitu ab Othriade, sive, ut alias legitur, ab Osthoe, praecipuo duCe Parthorum ) fuisset Caesus: Oraculum illud im-Postor Alexander sustulit a monumentis 1 aliudque

434쪽

318 ARSACES UOLOGESE SIL

ARsAc. ejus in locum substituit hujusmodi.

Agmen in Armenios ne Ac 1 neque enim expedit illud: Ne tibi femineis iuir amistus vesibus, arcu Exitium immittat, vis que ac lumine privet. Lucianus in Vita Alexandri Pseudomantis. pag. 486.

Apud eumdem Lucianum in libro de ratione conscribendae historiae pag. 3 s . Callimorphus Historicus dicitur de morte ejusdem Severiani scripsisse , caeteros quidem omnes deceptos fuisse, qui putarint eum gladio interseetum, quando inedia perierit. Dum haec in Armenia geruntur, ad Parthicum bellum , Senatu Consentiente, missus est L. Verus Auin gustus : Romae vero Marcus Antoninus remansit, quod res urbanae Imperatoris praesentiam postularent. At Lucius Verus, Provincias obeundo, luxui ae popinis adeo vacaVit, ut, exeunte tantum autumno, in Syriam perveniret. Itaque Laodiceae hiemavit , ubi, Comparato maximo militum numero, veris initio Anti

chiam usque progressias est. In deliciis autem apud Antiochiam & Daphnen vixit, armisque se gladiatoriis & venatibus exercuit , Cum per Legatos bellum Parthicum gerens. Imperator a militibus esset appellatus. Ex ea igitur urbe Lucium Statium Priscum, Con-1ularem virum , Legatum situm in Armeniam mist: ipse Antiochiae remansit, ut inde omnia disponeret, α sufficientem commeatuum copiam militibus suis suppeditaret. Interea gestae sunt res in Armenia prospere adversus

435쪽

Hosroem Vologesis Ducem per Statium Priscum : A

taxatis oppugnatis dc captis: delatumque armeniacum nomen utrique Principum : quod Marcus per verecundiam primo recusavit: postea tamen recepit. Capitob. nus in Marco a C. Narrat tamen Lucianus pag. 347 primo in Armenia Romanos magna clade asse flos fuisse: deinde vero ingentes ac veluti Continuas reportavisse victorias. Itaque Armenia omni recuperata, Soaemus ,

ejus Rex, qui, teste Iamblico apud Photium, Senator primo, ac deinde Consul Romae faetus fuerat, ad capessendum patrium regnum Roma accersitus est. Vologeses, cum res suas per Hostoem Ducem, in Armenia infeliciter gestas esti acceptisset , ineunte vere

Syriam ingi sus est , Syriis tum defectionem Cogitantibus : e Capitolino. Ast Aviditis Cassius, quem ei

Provinciae tuendae praefecerat Lucius Verus, adorientem se Vologesum fortiter sustinuit , desertumque tandem a sociis, ac terga vertentem insecutus, Seleuciam ct Ctesiphontem venit: deinde, vastata Seleucia atque incensa, Regiam Vologes, quae in urbe Ctesiphonte erat, selo adaequavit. Dis lib. I. pag. 8Oa. Eodem fere tempore Abgarus, Osi hoenorum Rex, siaum erga Romanos obsequium publico monumento testatus est , dum cudendos curavit nummos, ab una parte L. Veri Augusti caput referentes, cum Epigrapher Λ. ΟΥΗPOC L. Verus: ab altera vero caputitam mitra exornatum exhibentes, Cum inscriptione

Non multo post quoque Mannus, Regulus Arabiae ultra Euphratem sitae, e regione Commagenes, haud minus fidum se Romanis amicumque professus est 3

436쪽

ARSACES VOLOGESES II.

ARsAe. Cum nummum argenteum in honorem LucillaeAugustae, I9. L. Veri uxoris, una tum cum marito Antiochiae degenis iis percussitis ejusdem Augustae caput ab una parte 3 ab altera vero ipsam sub Cereris effgie exhibentem ;cum inscriptione: BACIΛEΥC MANNOC ΦΙΛΟ-PΩM AIOC , Rex Manηκs , amicus Romanorum. Quos quidem nummos heic non exhibebimus. Operae enim pretium facturos nos esse existimavimus , h nullorum aliorum nummorum icones, praeter eorum, qui ad Parthos simul & ad Romanos spectant, huic nostrae Arsacidarum Historiae adtexeremus: solam reliquorum descriptionem attulisse contenti: ne forte rebus alienis suffertum opus in immensam succresceret. Verum, ut ad ea, unde digressi ermus, revertamur , dum haec geruntur ad Euphratem Rex Soa mus ex urbe advenit, quem L. Verus, tota Armenia, recuperata, cumque ob id jam a militibus Ammeniacus appellatus fuisset s in castris, praesente exercitu, A meniae Regem Constituit. At, ne ejusmodi facti memoria excideret, illud non solum Senatus in aereis hujus Imperatoris nummis Romae percussis consignavit, sed etiam Verus ipse in aureis quoque, qui cudebantur in. Castris, publicavit. En unum hela oculis lectorum iu jicimus.

437쪽

ARSACES VOLOGESESIL 331

Ab una parte caput laureatum L. Veri Augusti cernitur, cum Epigraphe : L. VERU s AUG. ARMENIACUS. Ab altera vero AasAc. Sellae curuli suggestui superimpositae infidens exhibetur Im- Is. perator ; adstantibus hinc & inde pone eum duabus figuris militaribus ; stante quoque infra suggestum ipso Soaemo: cui diadema Uerus imponit, cum inscriptione : TR. POT. IIII IMP. III. Cos. II. & in imo nummo: REX ARMEN. DAT.

Caeterum is suggestus indubie probat L. Verum in

Castris, Coram exercitu, Armeniae regnum Soarmo contulisse. In cujus rei monimentum non selum Senatus aerea numismata eum typum exhibentia Romae conflari curavit: sed etiam Verus ipse nummos aureos

eodem typo insignes percuti jussit, suis ducibus erogandos. Quod quidem dc Imperator & Senatus fecere, quo apertius declararent, supremam penes Romanos esse potestatem , ideoque etiam facultatem , ut Ecdandi, sic Bd eripiendi regnum Armeniae : utpote quod a Lucullo atque Pompeio jamdudum Populo Romano vindicatum, ac nuperrime in ejus potestatem a Trajano Augusto redactum fuisset. Interea , posteaquam Avidius Cassius Vologese multra Euphratem reputiiset, in Mesopotamiam pene trare constituit. Ideo igitur L. Verus una cum eo ad fluvium usque progressus est, ibique aliquamdiu remansit , dum Cassius Mesopotamiam pervagaretur 3 in qua Vologesis Dux Osrhoes castra posuerat. Hune strenue adortus est Cassius , deviecumque ac fugatum, tranare Tigrim Cum magna perturbatione Coegit. Teste Historico Callimorpho apud Lucianum 8s6. qui multis verbis, iisque sat inanibus, describit, qualis , ea clade accepta, fuerit coma Osrhois per eum fluvium natantis , ct in quale antrum trepidus tandemlle effugerit.

438쪽

331 ARSACES VOLOGESES II.

Interim P. Martius Verus, unus ex tribus L. Veri Augusti Legatis, vir Consularis , cujus videri potest Encomtum apud Suidam in voce Mediam Cum valido exercitu ingreditur , eaque occupata ac devastata, Lucio Vero MEDICI cognomen adquisivit. Undδ proculdubio in aereis quibusdam Lucii Uerinummis a Senatu percussis tria trophaea consignata sint, cum Captivo sub unoquoque illorum sedente,

scilicet trophaeum ob Armeniam receptam , alterum ob Mediam occupatam: tertium denique ob Parthos variis praeliis devietos ac superatos. Avidius igitur Cassiius, fugatis undique Parthis , Τigrim fluvium transgreditur , ac recto itinere Seleuciam pergit: quae quidem urbs Romanos, ut amicos recepit. Attamen, ut testatur Capitolinus in Vero, Seleucia a Cassio contra fidem expugnata est. Quod quidem inter Carteros etiam Quadratus, belli Parthici Scriptor, incusatis Seleucenis, qui fidem primi ruperant, purgat. Verum, ut ut sit, non solum vastata est a Cassio Seleucia, sed etiam incensa, uti supra jam notavimus ex Dione lib. II. pag. 8Oa. Post expugnatam, incensamque Seleuciam, Cassius ad Ctesphontem pervenit: quam urbem, utpote propugnaculis destitutam, facillime ingressias, ac depopulatus est, Regiamque Vologesis in ea constriuetam miro opere, solo adaequavit. Dio ut supra. Unde L. Vero Augusto Parthici Maximi inditum est cognomen rquod quidem & cum M. Aurelio Antonino habuisieCommune aereus hic aperte nummus ostendit

439쪽

ARSACES VOLOGESES II.

Ab una parte caput laureatum M. Aurelii Antonini exhibet

nummus, cum Epigraphe: M. AUREL. ANTONiNUs AUG.ARM. PΛRTH. MAX. id est , Idarcus Aurelius Antoni sArmeniacus Parthicus Maximus. Ab altera ea legitur inscriptio: TR. P. XX. IMP. IIII. COS. III. hoc est, Tribunicia potestate vigesima , Imperator quartum, Consul tertium. Victoria stans dextra ramum lauri gerit, sinistram imponens scuto, trunco palmae ar- ρboris superimposito, in quo hae litterae leguntur: VI c. PAR. Victoria Parthica. Similis occurrit xkeus L. Veri nummuS, cum Armeniaci & Parthici Maximi titulis 3 in cujus aversa parte idem quoque typus observatur , sed cum ea inscripti ne: TR. P. VI. IMP. IIII. Cos. ii. id est , Tribunicia potesate sexta , Imperator quartum , consul secundum. At nos hujus L. Veri nummi iconem hoc in loco exhibendam non duximus , cum jam paulo altilis illius Imperatoris repraesentata sit erigies 3 cumque eadem illustria cognomina utrique Augusto, ob confectum bellum Parthicum, fuerint ex Senatusconsulto decreta.

Dum autem Avidius Cassius Babyloniam diripit ,

subito ea in urbe nata fertur pestilentia: ubi de templo Apollinis ex arcula aurea , quam miles forte inci- cierat, spiritus pestilens evasit , atque inde non Parthos modo, sed Sc orbem fere universum complevit , ut

refert Capitolinus in Vero.

440쪽

334 ARSACES VOLOGESES II.

Cum vero reverteretur Cassius , magnum , teste Dione, numerum militum amisit et qui partim fame enecti, partim morbo exstincti sunt: ipse tamen cum reliquis militibus incolumis rediit in Syriam. Dio lib.

TI. pag. 8 2. Interea, tumultu a d Parthos exorto, ob vastatas Parthiae Provincias, plurimasque eorum Urbes incensas igni tam sub Chostoe patre , quam sub ejus filio Vologese: ab illis populis, pulso prius in exsilium legitimo Rege, novus Rex Constituitur, ut ex rarissimo ejus nummo discimus: quem idcirco in Parthorum Regum serie collocavimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION