M. Vitruvii Pollionis Architectura textu ex recensione codicum emendato cum exercitationibus notisque novissimis Joannis Poleni et commentariis variorum additis nunc primum studiis Simonis Stratico 4.2

발행: 1830년

분량: 317페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

cOMMENTARIUS DE SCULPTURA

Jaelatura altera sculpturae species sequitur, medium quiddam

Inter picturam, ct statuariam, ut Plinius adnotasse videtur, Cum, In vasis argenteis suorum temporum luxum arguens: Nullum, inquit, genus ossicinae; diu probando, nunc Furiana, nunc Clodiana,

nunc Gratiana. Etenim tabernas mensis adoptavimus; nunc Anaglypta, in asperitatemque excisa circa linearum picturas, quaerimus.

Bectae Plinius:: nam Anaglypta, et in asperitatem excisa, pictura lineari primum adumbrantur, ut quicquid picturae terminis includitur, intumescat. Illud igitur pictoris, hoe fictoris est. Caelaturam pictura lineis circumscribit: has inter corporis dimidiatum ambitum

imitatur caelatura, ab eminentioribus primum incipiendo, quae longius a superficie tabulae recedunt; ab iis ad depressiora et minantia manus acclivis delabitur, ad planam usque tabulae superficiem, molliter in extremas lineas desinente summa operis: ut quod fugit, potius existimare, quam desiderare contingat. Sed argento et auro caelando compendiaria artis ratio excogit ata est. In laminas ducto primum metallo, styli cuspide paulum retusa ex altera parte tabula forma procuditur, ut in aversam partem surgat opus; diversa prorsus ratione ab ea quam modo explicavimus: hic enim a depressioribus ad eminentiora paulatim surgit artificis manus; in illa contra ab eminentioribus ad depressiora. Utroque genere veteres argento caelasse comperio. Anaglypta primum in asperitatem excidendo, ut ex Plinio ostendimus: idque ad vasa et pocula, et si qua suerunt ejusmodi. Vel laminas in operimenti usum tenuando crustarum instar; unde et Teucro, de quo idem Plinius XII. cap. lib. xxxii I. In mi nil, crustarii nomen inditum est ab artificio. Hoc operis genero milites vaginas et baltheos ornabant, cum ebur fastidiri coeptum esset. Sed et hujus ornamenti duplex genus suit: Deliacum, ex t Nuibus crustis, altera parte cavis, altera turgentibus. Punicum, quod solido opere fiebat; nulla subtus inanitate. Lectos vero mulierum

inquit auctor jampridem totos operiri argento, et triclinia quaedam, quibus argentum addidisse primus traditur Carvilius Pollio Eques

Romanus; non ut operiret, aut Deliaca specie saceret, sed Punica. Ceterum cum auro et argento nullo discrimine vetores caelaverint, miratur Plinius auro inclaruisse neminem, argento plurimos. Laudatus est in primis Mentor. Hunc proxime aemulati sunt Acragas,

142쪽

13έ LUDOVICI DEMONTIOSII

Boethus, et Mys. Proximi ab his suere Calamis et Amipater: quippe Satyrum iri phiala gravatum somno collocavisse, Verius quam caelavisse dictus est Stratonicus. Laudatus etiam Cysicenus Tauribscus. Item Λriston, et Eunicus Mitylenaei, Hecataeus, Praxiteles,

alius ab illo qui inter sculptores. Posidonius Ephesius, Laedus Stra-tiates, Zopyrus, qui Areopagitas et Iudicium Orestis secit, pondo

xii. aestimatum, et Pithias, cujus binae unciae xx. venierunt, et Gucer crustarius, qui eam famam habuit. Praeter hos Ariston, idem statuarius. Leslocles, Prodorus, Pithodicus, Pol ignotus, Pictores. Ma more Scopas, Briaxis, Timotheus et Leochares caelarunt. Diogenis esse suspicor quae sunt in porticu Panthei. Ligno divinus illo Alcimedon claruit, famam aeternam Virgilii versibus consequutus. Sed et statuarii omnes caelarunt. Nam Phidias scuto Minervae quam s cit Athenis vel maxime laudatur, in quo, reserente Plinio in eodem loco, praelium Amagonum caelavit, intumescente ambitu primo; ejusdem concava parte Deorum et gigantum dimicationem, in soleis vero Lapitharum, Et Centaurorum. In basi genesim Deorum

In numismatibus etiam priscorum manus veneramur, aetates etiam artificum discernimus, artis progressum et interitum notamus. Nam, ut de Romanis loquar, vetera illa consulum numismata inter artis initia quam rudem admodum speciem prae se serunt. Ab Augusto vero integro saeculo ars claruit. Rursum ignorantiae caligine d mersa gratiam omnem amisit. Quamquam plinius longe ante sua tempora caelaturam exolevisse feribat, cum laudatos illos artifices recensens Τeucrum crustarium ultimum faciat, et jam suis temporibus scribat artem sola vetustate censeri solitam, usque adeo attritis caelaturis, ut figura discerni non posset, operis tantum auctoritas constaret.

DE GEMMARUM SCALPTURA

Geminis imagines caelantur, aut scalpuntur. Caelatae dicuntur, si e plana superficie opus emineat; scalptae contra si opus r fugiat: cujus tamen serma excipi possit cera, vel alia facili mat

ria. Utroque genere veteres inclaruisse, vel quae . adhue supersunt eorum opera testantur. Ex gemmis achates maxime semper oportuna visa est caelaturae, propter colorum Varietatem, qui arte naturam informante incurrunt plerisque locis tam apposite quo trabit eos Ingenium artificis, ut asciti potius quam innati videantur, nam tura etiam ipsa in his colorum varietatibus disseminandis ita im

143쪽

terdum ludente, ut picturam vicissim aemulari videatur, ut in gemma illa Pyrrhi, in qua novem Musae, et Apollo citharam tenens, spectabatur, non arte, sed sponte ita discurrentibus maculis, ut Musis quoque singulis sua redderentur insignia. Sunt etiam interdum

in achate variae gonae transitu colorum mirabiles: ex quibus aliae atque aliae superficies caelatae dant Varios colores. Gemmis scalptis, annulis inclusis Veteres signabant, ut Augustus Sphinge, postea imagine Alexandri Magni. Augusti vero imagine principes post eum signarunt; Mecoenas rana, Sylla Iugurthae traditione, Pompo-jus triumphis. Magi vero scalpturas quasdam reconditioris, ut ajunt, sapientiae ostentant. Alii vero ad oblectationem tantum hujusmodi

gemmas in dactyliothecis etiam nunc asservant. Adamas suis opibus tantum commendari Voluit; non arte, non figura ulla asci titia,

hac quoque parte indomitus. Hodie talis suturus, nisi artificum s tertia in adamantem ipsum adamantem acuisset: quo invento indomita illa naturae vis, ferri et ignis contemptrix, suis viribus excisa est. Itaque artificum manibus tandem parere didicit; adeo nihil labor improbus pervincere non potest. Olim innotuerat, alio adamante per rari posse: hoc levi vulnere cognitum est posse etiam domari. Omnium qui olim caelarunt, ScalpseruntVe, probatissimus habitus est Pyrgoteles, Alexandri Magni iudicio, qui uetuit ab aliose in gemma scalpi quam a Pyrgotele: quo praejudicio primani

Iaudem apud posteros omnium suffragiis adeptus est. Proximi a Pyrgotele suere Apollonides et Cromius. Vidimus Amethyston unciali magnitudine, Apollonidis manu scalptam: in ea emgiem Di nae, opus adeo partibus absolutum, ut nihil supra. Artificis nomen adscriptum est, tam exilibus literis, ut sere visum effugiant. Est ea gemma Horatii Tiguri, insignis et ingenio et animi candore viri. Famam etiam habuit Dioscorides, qui Divi Augusti imaginem e pressit, qua postea Principes signabant. Similem, si non eamdem, caelaturam habet Heroaldus medicus Regius, naturae pariter et a tis honus existimator. Vidi etiam Mercurium ejusdem Dioscoridis

manu exscalptum ex Sarda gemma, cui artificis nomen adscriptum

est. Eius mihi copiam fecit idem qui et Dianae illius Apollonidis.

Postea coepit ars in pejus ruere, nec quisquam exinde repertus est

qui priscos illos sit aemulatus.

144쪽

I36 ILLUSTRISSIMO ET REVERENDISSIMO

D. AMNAE

DUCI DE GIOIOSA FRA ME PARI ET AMMIRMIO

AE e Sculptura et Pictura, germanis artibus, scripsi Romae, id est, in harum artium celeberrimo Gymnasio, non ut artem docerem, quam nemo umquam tam bene Perbis illustraoerit, atque r centiones isti penicillo; qtiorum manus cum Deterum solertia comtare judicauerit, qtii Michaelis Angeli, Ruhaelis, et alsertim op ra, contulerit cum iis qtiae Plinius de Peterum illorum arte Prodidit. Tametsi quaedam in ea lateret Praestantia, quam nemo um quam scribendo potuit e rimere; selles tino Derbo Venerent a'Pellabat, qua una Praestabat ceteris pictoribus. Aliane ferit ab ea, quam Raphael illo Urbinas, et alii nonntilli hujus saeculi clari pictores, sua arte con lexi sunt, nihil ausim asserere. Horum exstant opera, illorum leguntur, et leguntur plerisqus locis corrupte. Quocirca ut juste comparatio sieri Posset et te Orum, et amtiscum, Disum est antiquae artis lineamenta, quac exstant apud eum auctorem jam Pone fugientia, restituere: labes, quas quibusdam locis tρ orum injuria asperserat, hac Meluti vomis detem gerer ac denique hanc tabulam, insim' tot nobilium Uerum, quae jamdudum tempus absumsit, obseruantiae et obsequii erga te mei tibi monimentum dicare.

145쪽

EIUSDEM

DE PICTURA

147쪽

De Pictura arto illa nobili dicendum est, quae tam felici sum

cessu poesim aemulata est, ut pariter oculos atquo illa aures t nuerit; aflectus utraque movens, utraque parem semper sibi licentiam arrogans. Hujus artis initia sunt incerta. aegyptii sex millibus annorum antiquiorem faciunt quam Graeci, vana antiquitatis jactatione. Graeci alii Sicyone, alii apud Corinthios primum inventam esse praedicant, rudibus primum initiis: nempe umbra hominis lineis in parietibus circumscripta, unde prima lineamenta ducere, uno Verbo adumbrare dicimus. Hujus inventionem adscribunt alii

Philocli Topito; alii Cleanthi Corinthio. Sed primi, teste Plinio,

exercuere Heri dices Corinthius, et Thelephanos Sicyonius, sine ubio colore: jam tamen spargentes lineas intus, quae magis admon rent quam ostenderent. Ideo et quos pingerent adscribebant. Cle phanes Corinthius primus invenit eis colorem addere testa trita, et jam tum picturae in duo genera discreta est, in linearem videlicet,

et coloratam. Sed linearis vacua est, aut plena. Vacua, quae extrinanis tantum lineis constat. Hujus sunt dispositio et symmetria, et tertia, quae nomen Latinum non habet, optico, quam Plinius mensurarum nomine significavit. Dispositio est partium singularum sibius, et recta collocatio. Symmetria commensus partium sibi invicem. Optice earumdem pro varietate situs, et positurae, dissimilis et inaequalis delineatio. De dispositione et mensuris Plin. cap. Io. lib. xxxv. ubi de Apelle sic scribit: Fuit autem non minoris simpliscitatis, quam artis; nam cedebat Amphioni de dispositione, Asci piodoro de mensuris: hoc est, quantum quid a quo distaret. Sed adduci non possum ut credam auctorem ita scripsisse, quin imo quaedam hic transposita esse puto, aut ei salso adscripta. Nam quantum quid a quo distaret, ad partem illam graphices, quam Plinius,

proprio nomine distinguens a ceteris, dispositionem appellat, res rendum non est. Exempli gratia, in Architectura dispositio linearis ostendit, quo quidquo loco ponendum sit, quantum item quid a quo distare debeat: ut, quo intervallo columnae sint collocandae, quo item reliqua. Deinde ad Symmetriam omnia sunt exigenda:

148쪽

haee pro quantitate aedificii ostendit partium singularum commenia sum. Demum totius aedificii mensurae ad opticeii revocandae sunt: nec jam ima mensura est, sed infinitae in unum punctum cocuntes, a quo totius optices ratio pendet. Haec ita habere ex Plinio ostendo, cum trium harum partium graphices diversis locis meminerit. Quod si mensuram a dispositione seiungamus, nect Curet amplius dispositio quantum quid a quo distare debeat, fiscitari velim quae sint dispositionis partes 3 Nam si aedificium aliquod de-

Iineandum sit, occurrit primum illud, quantum singulae partes invicem distare debeant. Si quis figuram hominis instituat, eadem cura sollicitat aggredientem. Tribuamus hoc mensuris; quid tandem dispositioni supererit Z Mensura nomen generis est, et dispositioni,

et symmetriae pariter inserviens. Sed quatenus speciem distinctam constituit, ex propriis mensuris constat, coeuntibus lineis in punctum. Et sanc, si mensuras in genere intelligamus, eas Geometria

sibi vindicabit: nec est cur architectura eas sibi arrogot. Sed quid diutius hic moror 3 disponere, quid aliud est quam suis locis singula statuere Θ Symmetriae proprium cst partium mensuras Persequi. Sed cum optice Latinum nomen non haberet, mensuras Plinius pro ea usurpavit. Cum igitur locus sic halγeret: non cedebat

Amphioni de dispositione, hoc est quantum quid a quo distaret;

Asclepiodoro de mensuris. Quidam qui haec non noVerat, hanc interpretationem ad mensuras reserendam Pssse duxit, existimans, appositius mensuris, quam dispositioni convenire. Quocirca ut membrum luxatum in suos artus redeat, locum ita legemus: Non cedebat Amphioni de dispositione, hoc est quantum quid a quo distaret; Asclepiodoro de mensuris, etc. Symmetria, altera gra pilices pars est, quae summam Venustatem operi conciliat. De hac non semper convenit inter artifices. Quippe cum natura in symmetria corporum non sibi semper confici, quaerendum fuit, quaenam ex omnibus

maxime probanda esset. Neque enim cujusque judicio standum fuit. Vulgus enim quod rectum est probat, sed non desiderat exquisitam illam pulchritudinem. cujus unius amore stagrat peritus artifex. Itaque Vel si nusquam reperiatur, eam sibi nihilominus ob oculos Proponit, et ejus speciem amat: tum ejus puchritudinis partes invicem componit, ut solent virgines hinc inde lectis floribus coronari nectore. sic olim Zeuxi g, Agrigentinis facturus tabulam, virgines earum nudas inspexit, et ex iis quinque elegit, ut quod in singulis laudatissimum esset, pictura redUeret. Hanc pulchritudinem Lysippi judicio nemo umquam satis accurate expressit. Aliquando enim interrogatus quem sequeretur antecedentiam, dixisse sertur,

149쪽

demonstrata hominum multitudine, ipsam naturam imitandam esse, non artificem. Nec tamen naturam in uno laudavit, sed speciem

quamdam pulchritudinis, quae ex universa multitudine colligi posset. Quocirca dicere solebat, ab aliis homines factos quales essent, a se quales viderentur. Apelles sibi dissidens admoneri volebat: pr ponebat enim in pergula opera absoluta, ipse latens auscultabat, si qua sorte vulgus improbaret. Symmetriam primus in Pictura se vasse sertur Parrhasius. Tertia graphices pars, optice. Plinius inopia Latini sermonis ei nomen non tribuit, sed quae sint ejus partes satis explicat, ubi de Parrhasio, cap. ro. lib. xxxV.: Confessi ne, inquit, artificum in lineis extremis palmam adeptus est. Hae cst in Pictura summa subtilitas; corpora enim pingere, et media rerum, est quidem magni operis, sed in quo multi gloriam tui

rint: Extrema cor rum sacere, et desinentis Picturae modum includere, rarum in successu artis invenitur. Ambire enim debet se extremitas ipsa, et sic desinere ut promittat alia Post se, ostendatque etiam quae occultat. His verbis Plinius opticen descripsit, tametsi locum non prorsus hone habere suspicor: nam verba illa cxtrema, corporum sacere, et desinentis Picturae modum includere, rarum in successu artis invenitur; sic malim legere: Extrema corporum sacere, et desinentis picturae modo illudere, rarum in successu artis iuvenitur. Nam desinentis picturae modum includere

quid sit, nescio; scd desinentis picturae modo spectantibus illud ro, hoc artis est. Hoc ut praestet artifex, primum observare debet, quantum quid a quo distet, totius operis in plano configuratione. Obscuris deinde lineis sursum ad perpendiculum crectis ad Propositi puncti mensuram eas omnes exigere, habita imprimis ratione

quantum quaelibet a puncto distet. Unde patet, in hac graphices

parte praecipuum esse usum mensurarum, sive prima operis in Plano configuratio spectetur, sive operis adumbrata species illam Ichnographiam Graeci dicunt, hanc Scia graphiam, Hermolaus Ba barus Scenographiam), vel si opus sit recedentes operis partes extremis lineis terminaro: in quo prima laus est, quantum ad integrum corporis ambitum deest, id sensim ita oculis subducere, ut desinentis picturae modo, ars spectantibus illudat. Artifici dictum sat est de graphice nobilissima picturae parte. In qua nescio an quicquam utilius juventuti proponi possit, quo erudiatur. Et Graeci in hac sententia suerunt. Quocirca, inquit Plinius, accedente Pamphili egregii pictoris auctoritate effectum Sicyone primum, deinde etiam in tota Graecia, ut ingenui pueri ante omnia graphicen, hoc est, picturam in buxo docerentur, recipereturque ea ars in Pri-

150쪽

mum gradum liberalium. Semper quidem honos vi suit, ut ingenui

eam exercerent, mox ut honesti, perpetuo interdicto ne servitia docerentur. Haec sunt veri a Plinii, cujusdam imperiti glossemate interpolato, qui graphicen picturam interpretatus est, speciem pro genere accipiens. Quocirca hanc interpretationem, ut Plinio indignam,

rejicimus. Graphice plena fit lineis intra siguram descriptis. Primi omnium Aridices Corinthius, et Telephanes Sicyonius lineas intus

sparserunt. Ars deinde exsculta fuit, nostris quidem temporibus usque adeo, ut picturae coloratae effectus in exprimendis umbris, et luminibus, aemuletur. Ostendit enim contracta, et proiecta, cava et intumescentia; et quicquid denique colores praestare Possunt, id ipsum praestat graphice. Nunc de pictura colorata videndum est Hujus tria genera constitui possunt, unicolor, hicolor, tricolor. Primi generis auctor suisse perhibetur Cleophanes Corinthius, qui primus invenit figuras tosta trita colorare; quae prima artis incunabula suerunt. Qui deinde sequuti sunt, cinnabari pinxerunt, et Eph sio minio, quod derelictum est, quia curatio magni operis erat, et quia nimis acre, ut ait Plinius. Ideoque transiere ad rubricam, et sinopidem. Spargebantur autem intus lineae, in quibus praecipua laus erat. Sed et pluribus etiam colorihus seorsum positis monOchromata pinguntur: quo genere picturae pinguntur etiam nunc solia lusoria variis coloribus, idque membranis senestratis. Nihil enim

interest sive unus, sive plures colores adhibeantur, modo sint distincti, et puri. Nam hoc picturae genus inter monochromata ccnsendum esse, Plinii verba ostendunt, quae sunt cap. xl. lib. XXXV.

Pingunt, inquit, et vestes in aegypto, inter pauca mirabili genere;

candida vela postquam attrivere illiuentes, non coloribus, sed colorem sorbentibus medicamentis. Hoc cum secore, non apparet in velis, sed in cortinam pigmenti serventis mersa post momentum extrahuntur Pieta. Mirumque, cum sit unus in cortina colos, Ox ibio alius atque alius sit in vesic, accipientis modicamenti qualitate mutatus. Hoc cum Plinius inter picturast genera recenseat, certum est ad monochromata reserendum, cum ex sigulis Coloribus constet. Ad bicolorem enim, ac tricolorem non possunt. Puris etiam mi ribus pingunt occidentales Indi, cujusmodi liber unus extat. in hi-bliotheca Vaticana. Pictura hicolor essecit umbrarum adjectione, ut corpora intumescere viderentur, et quasi solidescere. Hujus nusquam memini Plinium mentionem sacere; a monochromate enim transit ad picturam numeris omnibus absolutam. Cum tamen nostris temporibus multa sint hujus operis exempla, in quibus nullo

adjecto lumine, nihil ad graphicen praeter umbram accedit, et ii

SEARCH

MENU NAVIGATION