M. Vitruvii Pollionis Architectura textu ex recensione codicum emendato cum exercitationibus notisque novissimis Joannis Poleni et commentariis variorum additis nunc primum studiis Simonis Stratico 4.2

발행: 1830년

분량: 317페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

DE SCULPTER L aia vortatur in dextram facies, perperdicularem ipsam ab extremo narium liueam, dextri pedis, quo semper inniti solemus, exteriorem nodum non progredi. Aut si in sinistram, interiorem sinistri vix a tingere: sinistrum vero Pedem non longius ab dextro ire quam pedis unius spatio. Motuum vero neque enim quae a principibus Philosophiae, ipsoque Platone nostro dicta de statu motuque sunt, repetenda nobis hoc ipso in loco duximus quidam sunt primi, ut quom incipimus moveri. Quidam medii, quom intra initium sinem tela versantur. Quidam ultimi, quom ad finem sere pervenerint,

necdum firmantur: si enim firmarentur, status quidem dicendi essent, non motus. Quare et illi status laudantur, qui vel a motibus facti videbuntur, vel in motus transierint. Motus praeterea aut sunt faciles, aut violenti. Faciles motus sunt, qui remisse nulloquefiunt conatu, veluti quom deambulatur. Violenti sunt, qui vires conatusque vehementiores exprimunt, veluti quom accurritur, quom trahitur, pelliturque huc vorsus et illuc. Ejusmodi sexcentae sunt varietates. Alii sunt huc illud, in rectum, alii in dextram, alii in sinibstram: alii seruntur in sursum, alii in deorsum. Est autem uti status et motus, ita et otium. Otium vero alterum est liberale, illiberale alterum. Liberale est, veluti quom philosophos mortem commentantes uti apud Aristophanem Socrates est) in cista suspenderimus. Illiberale vero jam dudum in omnium pictorum consuetudinem venit, praecipueque solitum fieri a Mantenio nostro, ubi negligentes famuli modo accumbunt, modo dominorum imperia de scitantes expectant, modo inertes, stupidique manent. Quod oppo tune factum si fuerit, jocunditatem simul atque ex Varietate gratiam asseret. Sed enim superioris Perspectivae species potissimum

duae: σαγῆνεια, quum spectantium Oculi quadam afficiuntur perspi-Cuitate: et eυκρistiat, cum ex Ornatu quaeque suo ac decore placent. Posterioris autem tres: εναργε ut, quando ex ea re quodque praecesscrit, quodque sit, evidentissime raepresentatur: ἐμε-ie, quom quid ex ea ipsa re suturum jam sit commonstratur: cluoties dubium sit, quae in medio locata res est, huc potius an illuc referri

oporteat.

Altera vero Ductoriae pars, quam ψυχικυν, hoc est animationem Vocavimus, sola quidem continebitur, hoc est, imitatione. Cujus tanta ut mihi videtur vis est, ut vel solam eam posse sculptori satis esse affirmarim. Ecquid tam multa λ Quam angusti simis ecce terminis sculpturam finivimus 3 Quam facilem ecce viam commonstravimus p certam, hrevem, antiquissimam, et quae sola LysipPum eo usque Perduxit, ut ab alio se effingi etiam edicto Vin

122쪽

tuerit Alexander. Credendum est enim, ostensam hanc sibi ab E pompo Pictore, ac vere Eupompi viam tenuisse Semper, neque ab ea umquani divertisse. Ille etenim quaerenti Lysippo, quem potissimum artificem Sequeretur, commonstrata multitudine, respondisse sertur, naturam eam imitandam, non artificem. Nos quoque hortamur, admonefacimusque identidem omnes, qui Corinthii, non T scanici esse cupiunt, ubi corporis circumscriptionem secerint, remque ad gestus, symmetriamque perduxerint, naturam ipsam diligenter inspiciant, habeantque et elegantissima et pulcherrima corpora, nam quod Zeusis Crotoniatas docuit persectam in uno corpore pulchritatem haud sacile invenias. Si nudos inquam secerint, nuda, et quos Voluerint gestus aptissime imitantia; unde singulorum

membrorum, juncturarum, nerVorum, Venarum, rugammque Paritionem ad suum opus deducere possint. Scio quid ridetis; argutiusculi estis plus quam speraram. Alia quidem apparent in Herculis quoniam Hylae non licet) tergo, lacertis, pectore, cruribus, ac toto denique corpore, hydram conficientis: alia cum Anthaeo luctantis: aua tauro cornua dissipantis: alia aliter agentis; dulciter tamen, ac non uti ab eo factum est, qui Coloneum ad Pauli nuper posuit. Ille enim ita ut ajunt) cruditer equum imitatus est, ut non aliud quam denudati equi facies videatur. Sed satis quidem ut arbitror) a nobis dictum est de ea parte quam maximam putavit Donatellus designationem, ac rusticioribus verbis: quae tamen si pensitentur, dexteraque adjiciatur, sane quam Pulcherrimum opus efficient. Chemico infamis illa omnibus usitatissima saeculis ars a sundendo dicta, quae circa metallorum exaltationem versatur tu duas a nobis dividetur partes: in formarum consectionem, et in metallorum informationem. Formas autem nunc eas intelligimus, quae speciem de cera suscipiant, contineantque, ac postremo tandem fideliter reddant: in quibus cretae potissimum natura consideranda, ne siet tenax, ne terrea, ne turpis. Mollitur deinde, subigiturque lamento, vel ventre equino, pari portione, quoad neutrius discretio fiat, additis interdum cineribus, latericiove pulvere: desiccatur, eraditur, excribratur: rursus perfusa aqua lutescat, neque durius, neque mollius. Dicerem quid prima, quid secunda, quidve tertia sit illiniti

ne observandum quemamodum postremo ferreis vinculis cogendae, quemadmodum decoquendae, humandaeque sint serinae: nisi consulto vos haec ipsa videre quam audire malim. Atque equidem puto, vos in ossicinis istorum, qui hellicas murorum machinas atque a ra sonantia sundunt, interfuisse. In metallis vero ipsIs informandis

123쪽

diligentior prorsus erit ratio adhibenda: ne, chemistarum elogio, operam simul et carbones perdidisse videamus. In qua quidem resummum erit metallorum naturam cognoscere, atque, ubi delicuerint, ebullierintque, informare. Neque vero ost quod physiologica

nunc adducam, vosque ego doceam quae Sit auri, argenti, aeris, stagni, ac ceterorum natura, quidve ex horum constat permixtura. Equidem nolo noctuam Athenas, aut videri Chemicac sciens. Intelligendum tamen, aes temperari solere multis modis: alia enim utuntur temperatura campanarii, alia et nos: quae scientia defuit Donatello. Numquam sudit ipse, campanariorum usus opera som-per. Illorum temperatura, vicenae interdum, et ex qualitate aeris, trigenae librae stagni in centenas aeris. Nostra vero aut statuaria, aut tabularis, aut sigillaria. Statuaria haec, duodenae stagni in centenas libras aeris, tertia parte collectanei. Plumbum quidem ipsum aeri non admiscetur, additur tamen pia erumque ad colorem nigri

plumbi portio decima, argentarii vero id enim est albo nigroque pariter vicesima colorem contrahet, quem dixerunt graecanicum: plumbi nigri duodecima addita Cyprio, purpureum. Tabularis haec: denae librae stanni in centenas aeris. sigillaria vero haec: sunditur aes collectanen in longo usu perdomitum, simul et orichalcus pari portione, in singulas libras additis interdum hinis unciis stanni, interdum si rutilus quaeratur colos tutia. Nam si albus, sic.

Collectaneum aes depurgatum sundito: arsenici, nitrique, desumatorum, ternas uncias in binas ejus aeris libras frustillatim conjicito: obturatum in vase percoquito, postremum infunditor dealbescet sic in speciem argenti. Si post Noricas sornaces nobis serrum eliquaretur, commodius plurima seret colorum in aere diversitas. Ac scite quidem Aristonidas, quum vesani Athamantis filium praecipitare volentis furorem. et mox praecipitato illo residentis poenitentiam vellet exprimere, serrum et aes miscuit, ut, ejus rubigine pernitorem aeris relucente, rubor exprimeretur verecundiae. Plaerique tamen inventi, qui astirmarent, si serri scobem subtilissime delibmatam, arsenico pariter salique permixtam, ardentissimis fornacibus diem totum calcinatam secoris, adeo permolliri, ut argento atque acre facilius colliquari possit, rursusque obdurari, si candens intingatur aqua frigida. Liquatum aes emendatur sale, tartaroque. Ebulliet, ipsoque in actu depurgabitur a scoria, injectis laciniis lini ceratis oleatisque. Εbullitionis autem permatura signum nonnulli dixerunt esse sursur injectum, si peraccendi statim non es mando videatur. Plaerique dum scoriam secerit exspectant. Frustra vero speraris ullo quovis artificio recte informari metallum posse, nisi

124쪽

x16 POMPONIUS GAURICI Us

jam decoctissimae prius formae suas, uti quotVe Oportebit, spiramentorum emissuras habuerit. Sed haec audi cndo aut parum pro sunt aut nihil. Igitur ad ossicinam. Ac, si qua id ratione verbis explicari posset, non de ullo melius quam de Poeta cognosceretis-

quom sic ait: Striduntque cavernis Stricturae chalybum, ac fornacibus iris aMelat. . . . Fluit aes riseis, aurique metallum, Vulniscusque cadibs Oasta fornace liquescit. Ingentem cly eum informant.

Sed quoniam saepius per imprudentiam evenit, medio ut jactu nam talia defecerint multum enim sicit ne id ipsum accidat, si scierimus quota metalli cujusque portio correspondeat argillae, ligno, ac cerae); ponam hoc loco quae inveni ab aliis tradita. Singulis libri Largillae respondebunt novem aeris. Ligni saginei xiali. Cerae vero vi, Tris albi viii, unciae, et semis. Cypri ix drachmae, Hi. orichalci Ix, unciae Ii ac semis. Stagni viri, unciae x, drachmae ii II. Argenti xi, unciae Vi. Plumbi xu, unciae ix. Auri xlx, unciae tres; ut drachmae novem pssiciant unciam unam. Nonnulli, in quadratas formas cubitalis undique mensionis, Dii. mill . pondo aeris dixerunt insundi oportere. Sed quisque si hi homo prudens rem omnem ce tam faciet experimento, antequam sundat. Si tamen meminerimus, semper meliorem esse conditionem eorum quibus res supersunt, quam quibus desunt, multoque semper oportunius hoc esse ut demi possit, quam ut addi oporteat. Nam quid ego dicam de commissuris p Stultissimum quidem existimo, ubi res semel integra seri poterit, in frusta disjungere, ut iterum jungas. Si tamen ita necesse fuerit, mihi quidem eas in triangulorum speciem fieri in hunc

modum placeret: nam et pertinacius haerebunt, et dissolven

tur temere nil mquam.

Sed nunc ad commodissimam Sculpturae speciem dici a nobis efformatoria potest, transeamus. Τractatur autem ea quadrifariam: siquidem creta, gypso, cera et Pulvisculo consormamus. Creta sic: argillam ipsam fictilem accipito. In aquam colliquefacito. Quod subsederit tenuius ad solem, ad furnum a rosa cito.

In pulverem redigito. Excribratum paulo durius impastato. Mox, quod volueris sigillum, ei semel imprimito, et siccatum figlina Concoquito. Ita capillum etiam emormasis. Gypso sic. Ajunt in Cypro et Thebis sodi, sed nil refert, dum Bononiensis Appenninus mirum quam in ea urbe gypsum abundat dum et Alpes in nobis sussiciant. Eius autem triplex est species: Marmorosa, Glebosa, et

125쪽

Aluminosa. Marmorosa quidem utilior, et scalpitiar ad statuas, et suo more decocta pertinacior: mirabilcm ea nobis usum praestitit nuper ad lacum Sebinum, quem nunc accolae ab oppido, quod ab ejus, uti arbitror, portorio nomen acceperat, Gypseum, uti et ab ardea Benacum; etiam corrupto vocant. At quanta me NOVI VOluptato assecerunt illi lacus, et ejus provinciae quam quidem oppi- lulatim peragraram jucunda felicitas. In Ethruria quoque ex eo gy-PSO toreumata mirati sumus, quum ex alahas trito vidorentur; tantus erat lapidis illius nitor splendorque. Aluminosa vero si pelluxerit, ad id quod volumus longo commodior: nam de altera nihil oportet: Decoquitur surno lente calido, teritur pilis ligneis, excrLbraturque: statim ut tepescente aqua permaduerit, superinfunditur. Ubi peraruerit, tolletur: quod fieri salva re numquam poterit nisi prius oleo illitum, aut plus semicirculo fuerit occupatum: nam primum hoc, deinde et illud efformabimus, quoad integram rem ha hebimus: continebunt autem sese frustula firmius, si, quod erat prius excavatum, inveniatur a posteriore, ut in commissuris. Emendabitur autem hujusmodi formula ad ceream rursus plumbeam veemgiem, hoc pacto: desiccato rursus, sed sumo calidiore. Quoties Oportuerit, in tepescentem aquam si sis ceram immissurus) immergito. Si ea vitas placuerit, post paululum, ubi infusa lacrit, essundito. Si vero plumbum, proderit eam optimo desiccari; Plumbumque ipsum nigrum albo, quod Marchisi tam vocant, et antimonio, temperari xII. portione. Cera autem efformabimus sic. Lique- fiat primum: mox ad eam rationem quam diximus supersundatur, vel si commodius se0 in eam ipsa res commergatur, Emergaturque, donec amictu vestita fuerit crassiore, frequentius. Desecetur acie t nuissima, adaperiatur, jungaturque. Ad soliditatem insunditur δε-psum: ad cavitatem vero, quae sola in his admirationem habet,

etiam uti docuimus cera, sed si prius illam humor circumflexerit liquidus. Cujus quidem inventi ratio, etsi in uno prius architecto quondam constiterit, iure tamen quando illa cum ipso deperierat) mihi debebitur. Cavitas vero ipsa, ubi cretatum fuerit extrinsecus saccipito tamquam de Gn. Flavio rem secretissimam ),

replebitur argilla quam edocuimus, tomento et equino Ventre Suh- acta, mixtis puli ere latericio, interdum molari, interdum vitreo, si-Ve etiam adustarum formarum, calce viva, cineribusve. Pulvisculus ero qui optimus sit, diu quaeritari a multis solitum. Is autem aut Nativus est, aut Facticius. Nativus, qui per se nascitur, qualem nos nuper in agro Cremonensi deprehendimus. Facticius vero, qui fit de ea materia quae vim ignis omnem sustinere ac pati possit. Quare

126쪽

non unus habetur. Alii enim ex pumice, alii ex ossibus deustis, alii ex scobe serri, alii ex colliquato in fornacibus latere, alii ex Smirillo, alii

ex rebus aliis; ego vero omnes modis omnibus expertus, aptissime utor

vel serrugineo vel latericio. Ferrugineus fiet sic. Accipitur scoria sive etiam scobes ferri subtiliter delimata. Purgatur impubis pueri urina acetove. Semini tri spatio perfunditur, aduritur fornaci laus, teriturque pilis, itemque id rursus ac rursus, dum ad eam tenuitatem pervenerit, qua tactum effugiet. Mox quando opus erit, humectatur aceto a quave salsa. Latericius autem sic: Lateres ardentissimis colli quati fornacibus simili modo teruntur. Simili etiam modo minutissimus pulvis sectus inebriatur, conformatur stationibus, admoveturque prunae ut nihil humoris permaneat, denique perignescat. Quod si puerilem tantum urinam ebiberit, nullo sero opus erit igni, vix pauculo calore; candensque hoc naturae miraculum ) considerate insusum metallum non ampullescet. Non Parum autem contulisse judicabitur antequam metalli jactus sat candelae sumus subjectus, praesertim si res ita subtiliter celatae

fuerint, ut facile injuriam pati posse videantur. Dicerem quidem,

hoc satis esse, nisi exornandus quoque nobis esset et sinis. Constat autem finis persectione: persectio ipsa omnis esscitur extremorum dimotione, et pulchritudinis inductione. Atqui extrema ut in o teris rebus) sunt excessus, et carentia. Excessus scalpello tolluntur et lima. Carentia vero medicabitur adiectione et adjunctione. Adj ctione hoc modo: terebratis crebro lateribus, inducatur, uti oportuerit, cera; cretetur deinde e mox et, emissa cera, et argilla decocta, insundatur sui generis metallum. Adjunctione vero, qilom adglutinamus,

sic: colliquatur ut mog est fictili vase orichalcus, additurque singulis, eius libr. uncia arsenici; teritur deinde in mortario aeneo; qui pulvis permixtus horaci, inspergitur commissuris, apponiturque igni adeli Iuationem. Conglutinantur plerumque acro, stagno et pice, inductis serro candenti. Pulchritudo autem omnis persecta videbitur

laevatura, et coloratione. Laevatura, quom delimationis asperitatem tollimus coelo, nitoremque superinducimus pumice, stylo, clialybeOve dente, quem bronitorium vocant. Coloratione vero, quom suum

euique parti colorem damus, idque vel jacto ipso ex scicntia chymices quam praemonstravimus, vel post iactum hoc modo: albus color praecipuus argento, sic: deducitur argentum optimum in bracteolas tenuissimas, malagmaturque vivo: deinde cum aqua nitri et aluminis serro superinducitur stylo; mergitur oleo servescenti ad assationem; imponitur prunae candenti; ebullitur in aceto, sale, lotio, tartaroque; laevaturque rursus tironitorio. Aureus color ipso st

127쪽

DE SCULPTUR X at 9

praecipuus auro, eadem ratione qua et albus argento, nisi quod in oleo perfrigi non oportet: id vero Si temperatura camerit, stagno: aliter enim res agetur ipsorum bracteis. Fiunt et hujusmodi colores multis aliis modis ; qui quoniam nec ita perpetui nec meliores, ne curaverimus. Croceus autem proveniet in Praetextis color, si perextersum sigillum candenti superimponatur laminae, quoad eum ipsum videbitur colorem contraxisse; frigescatque paulatini. Viridis, si perhumectetur aceto salso. Niger, aut ex liquidae picis vernicatione, aut ex Palearum, si prius emaduerit, sussumatione. Hi quidem nunc sat crunt, dum captabimus et reliquos; nam ipsi oculorum ac pupillarum colores de India Muranoque petendi: sed do India sane in sua illa Minerva Phidias; de Murano nos, ct commodius, et fortasse etiam melius. Est autem caelatura ut uno verbo expediam quom de plana superficie exsculpinius estigiunculas excavando, in quacumque id sat, Regi, materia, quae persistat eadem semper. Neque imagines plus quam ex dimidio prominere videantur. Potissimum tamen metallica auro atque argento in scyptiis, ad similitudinem hujus, quod circum supraque complexu terram continet, cavi coeli, quod a Pacuvio dictum; uti Plemmyrium undosum a Vergilio: sed alterum ornatu dedit appellationem huic parti; alterum obtectu, decurtati ni . Species ejus: Anaglyphice, quando exculpitur ut extent imagines: Diaglyphice, quando insculpitur ad impressuram: Encolaptice, quando laminae cudendo eliarmantur. Quae maxime ad aurifices pertinent. Item et Τoreutice, quom vasa, sibulas, candelabra, et

ejusmodi anciidimus, latine ut video) proprie dicta politura: nam

quom nostri a rotundum secissent, quemadmodum ab rapacem, et a formam; quom deinde rvmειν vellent: non rotundare quod ita oportebat aliam significationem habere , sed ab

ipsis verticibus, in queis circumvolvitur tornus, polire dixerunt, ev- . --xν ipsum reddentes, quod plerumque ad elegantiam referri soli- tum, idque et posteriores tornare. In hac plerosque nobilissimos

honestissime versatos scimus: nam quantum hoc, quam muscas consectatos, nostris principi hus praestitisset λ Item et E καυσα , quam inustoriam appellabimus qua uinque ea olim fuerit pingendi ratio cera in parietibus , postquam nes apud Graecos ipsos Gramin ticos satis constat, et jampridem exerceri desuevit. Dehinc eam intelligainus, quae ipso tractatur Encausto quod Smalion vocant, usitatissimam; quom videlicet argentum, aes, vitrumque pingimus, id enim pantochromaton, hoc modo: Teritur subtilissimo in pulverem, superfunditur deinde aqua, styloque in pingendam partem inducitur, Postremo ad eliquationem aduritur.

128쪽

ia o POMPONIUS GAURICIUS DE SCULPTURA

Plastice, sic: Fiunt de argilla in eum quem diximus morem epfigies: arescunt, figlina decoquuntur. Postremo quoniam id membratim conglutinatur colla e viva calce et albumine OVOrum, continuo statim. Inducuntur et novissime colores lina O nuceove olivo. Quamquam nec pictoribus debere coeperint in Ethruria Plastae; encausto enim devitrant. Proplastice autem dicitur, quom suturi operis formam Plastes creta fingit: veluti quom sculptor cera: protypus, et architectus ligneo modulo. ΛΙaximo haec olim in usu; nihil sere moliebantur, nisi ex Proplastice; ex ea enim et sutura deprehenduntur errata, ct nullo priusquam sant incommodo castigantur; multoque aliter, quam isti nostri opinantur, ipsa res citius expedietur, Proposito jam exemplari quod imiteris. Tomice vero simplicissima omnium species, ut quae ipsa tantummodo sectione, glutino, et picturatione Persiciatur. Glutinum autem ejus ichthyocolla: Item calx, mastiche, caseusque, pari Porti ne, simul omni hus contritis. Paradigmatice itidem. Exprimuntur creta cerave liquenti emgies, gypsum mox insunditur, deinde calda aqua: ubi dissolutum saponem seceris, ad marmorei nitoris gratiam inebriatur. Desectus autem gypso rursus addito castigatur.

Colaptice itidem scalpello perficitur, lima, terebroque, ad nitorem postremo ipsum lympha et pumice. Glutinum vero, si quid

sorte acciderit, hoc, mansam mastichen, atque in cerae modum Perdomitam, statun adapplicato. Item ci sic: Picem, armenium, ceram admisceto, et concalfactis frontibus admoveto. Sed quo res expeditior fiat, in colaptice haec observanda: Lapidem dimetiri in longum se Ptempeda perpendiculari; quam discriminatricem appellavimus: linea medietatem definiri: ex intersecatu semicirculorum Planum designari. Hinc atque inde pedali mensione corpus in latum des niri: circino et oris et oculorum posituram deprchendi, altero pede statuto in perpendiculari, ut altero ad extrema perducto. Sed in Academiam hanc nostram nemo. Harum autem Originem sane quondam olim de A gyptio sacerdote Solon acceperit: nobis quidem semper puellulis non licet. Plasticen tamen ipsam Chaldaeus Moses antiquissimam est testatus: haud equidem inepte, cujus auctor Deus ipse primus extiterit. Neque vero aliter videri debet, quam, optimum eum fuisse plastam, qui hos tam admirabiliter mundos ita formavit. Tanta vero plastices hujus auctoritas, ut eam nonnulli sculpturae matrem appellarint. Fertur et a Dibutiade Sicyonio Corinthi adinventa, deamantis filiolae beneficio.

SEARCH

MENU NAVIGATION