장음표시 사용
151쪽
I, et tamen Pictura venustatem. Hoc sere genere pictores Vultus primum in charta imitantur, quo deinde exemplo plus accurate pe seiunt. Bicolorem hanc picturam eo dico, quod ad monochromata referri non possit, cum huic praeter colorem extensum in tabula, accedat umbra, color alius a subjecto. Sed nec ad tricolorem picturam referri potest, quia in hac, ut dicemus, lumen ab umbra tono discernitur. Quocirca tertiam speciem necesse suit constituere mediam inter monochromata, et picturam tricolorem. Tandem, inquit Plinius, se ars ipsa distinxit, et invenit lumen atque umbras, disserentia colorum alterna vice sese excitante. Tricolorem hic picturam ostendit. Est enim hic color extensus in tabula instar subjecti, modius inter umbram ct lumen, sensim ad utrumque porrectus. Haec tria corpus Plenum et solidum faciunt. Sed in sociandis coloribus adhibenda est cura circa transitus colorum, ut mollia ter coeant indiscretis commissuris. Huc pertinet illud nobile certamen inter Apellem et Protogenem valdo celebratum. Tametsi pauci admodum intelligant de quo inter nobiles illos artifices certatum erit. Quod certamen sic a Plinio describitur, ut illis temporibus Vulgatissimum. Scitum est, inquit, inter Protogeneni, et eum do
Apelle loquitur , quod accidit. Ille Rhodi vivebat. Quo cum Apelles adnavigasset, avidus cognoscendi opera ejus fama tantum sibi cogniti, continuo officinam petiit. Aborat ipse, sed tabulam magnitudinis in machina aptatam picturae anus una custodiebat. Haec Protogenem seris esse respondit, interrogavitque a quo quaesitum diceret. Ab hoe, inquit Apelles, abreptoque penicillo lineam ex colore duxit summae tenuitatis per labulam. Reverso Protogeni quao gesta erant indicavit. Ferunt artificem protinus contemplatum sumtilitatem, dixisse, Apellem venisse ; non enim cadere in alium tam absolutum Opus. Ipsum tunc alio colore tenuiorem lineam in ipsa illa duxisse, praecepisseque abeuntem, si rediisset ille, ostenderet, adjiceretque, hunc esse quem quaereret. Atque ita evenit. Revertitur enim Apelles, sed Vinci erubescens, tertio colore Iineas secuit, nullum relinquens subtilitati locum. At Protogenes victum se consessus, in portum devolavit, hospitem quaerens. Placuitque sic eam tabulam Posteris tradi, omnium quidem, sed artificum praecipuo miraculo. Addit Plinius: Consumptam eam constat priore incendio domus Caesaris, in Palatio avide ante nobis spectatam, spatiosiore amplitudine nihil aliud continentem, quam lineas visum effugientes: inter egregia multorum opera inani similem, et eo ipso allicientem, omnique' opere nobiliorem. Recte Plinius, si audita tantum retulisset. Sed cum addat, antequam ' incendio consumpta es-
152쪽
Set tabula, eam se avide contemptasse, spatiosiore amplitudine nihil aliud continentem quam lineas visum effugientes, pace tanti Viri dixerim, si totus Argus fuisset, si totus Lynceus, lineas videre non potuisset quae nusquam erant. Vir in ceteris diligentissimus,li allucinatus est vulgi praejudicio. Cum enim fama esset, de lineis institutam disputationem inter nobiles illos artifices, et opus adhuc
exstaret in ea tabula, eas videre visus est: alioqui se parum
spicacem crediturus. Sed qui de lineis initum fuisse certamen a claris illis artificibus dixerant, id aliorsum intelligebant, atque isti a
ceperint. Certum est enim, in Pictura colorata nullum esse prorsus linearum usum. Imo vitio dari, si lineae appareant. Extremae
enim lineae, qua parte umbra desinit, ei prorsus adhaerent, et cum ea confunduntur. Quae vero intus sparguntur, ne ipsae quidem ab umbra separantur. Sed nec qua lumen pictura recipit lineas ullas cernere est. Quod si ad graphicen spectemus, ne hic quidem vibdeo cur haec subtilitas linearum tantopere commendetur in pictOre: cum artificum judicio pictura linearis eo nomine numquam laudetur; sed id tantum spectetur, an graphice rerum emigies sint adumbratae. Nec interest, tenuioribus lineis an crassioribus. Imode industria lineamenta crassioribus primum lineis adumbrantur. Vidi enim multa auctograpti a peritissimorum artificum, qui hoc selicissimo saeculo floruerunt, Michaelis Angeli Buona roti, Raphaelis Urbinatis, Salviati, Polydori, Parmensis, Τitiani, aliorumque nobilium artificum, sed neminem animadverti assectasse umquam subtilitatem illam linearum. Itaque videndum est, quod hujus celebris certaminis subjectum fuerit, et quod tantum artis specimen, ut eo Viso, manus sima tantum cognitae subito dignoscerentur. sed qωctorem picturae quadan tenus peritum opto, aut qui saltem doceri
velit. Hule ego rem, ut est, paucis exponam. Primum DOSSe ΟPerae pretium est, in pictura absoluta colores singulos tribus disserentiis tamquam gradibus distingui, luce, umbra et splendore. Sine luce nihil omnino cerni potest. Haec quaquaversus solidum Opa- cum seriat, umbram in parte opposita circumscribit. Inter lucem et umbram splendor spectatur; in lumine color dilutus est, in umbra saturatus, in splendore coloris species cernitur; in majori luce non discernitur, nec item in umbra intensa, sed opus est lumine minderato. In luce enim intentissima color omnis candidus apparet. Quocirca in transfiguratione Christi omnia apparebant spectantibus Apostolis candida, propter Iucis intentionem. Contra si lux remissior sit, ne tunc quidem discernitur colos. Quo sit ut ad ignis aut lunae splendorem rubeus color sulvus videatur, viridis ceruleus. Si
153쪽
vero uniura intensior sit, omnia nigra videbuntur: adeo nisi moderato lumine species discerni nequit. Haec Plinius optime cxposuit in illo cap. 5. lib. xxxv. Tandem, inquit, se ars ipsa distinxit, et invenit lumen atque umbras, disserentia colorum alterna vice sese excitante. Deinde adjectus est splendor alius hic quam Iumen, quem, quia inter hoc et umbram esset, appellaverunt tonum; commissuras vero colorum ci transitus, harmogen. Haec Plinius. Cleonides auctor est, tonum quatuor significare, phthongum, intervallum, locum Vocis, et ejusdem tenorem. Et hodie etiam Musici indisserenter pro his quatuor usurpant. Quoquomodo accipiamus, T
cte veteres splendorem appellaverunt tonum: est enim splendor in
pictura idem quod phthongus in Musica; et quemadmodum in Musica proxima vocum solida intervalla per tonos progrediuntur, sic Per hos otiam tonos colorum species. Ρraeterea ut in Musica locus vocis dicitur tonus, sic in pictura ubi coloris species refulget tinnum dicemus. Denique etiam tenorem utrobique recte appellabimus, ubi mox inter acutum et grave sustinetur, et ubi color pariter inter lucem et umbram subsistet. Ceterum in Musica tonus a tono semitonio distinguitur; in pictura color a colore harmoge. Semitonium est transitus et eommissura colorum. Harmoge igitur in pictura instar semitonii est. Adde, quemadmodum tonus in Musica in aequales partes dividi non potest, sic nec coloris splendorem ab extremis aequali interstitio distare; sed umi ram aliquanto latius excurrero instar semitonii majoris: ut in corpore sphaerico optica ratione demonstrari solet. Haec cum Plinius optime novisset, miror, eum non intellexisse, qua de re institutum fuisset certamen inter
nobiles illos artifices, tametsi tabulam vidisset. Nam in lineis exprimendis certasse falsum ostendimus, cum et Plinius dicat penicilli opus suisse. Atqui penicilli usus nullus est in graphice. De secti ne igitur lineae contenderunt, hoc est, de scissura et transitu colorum: de commissura illa, quam Plinius Harmogen appellat. Enimvero digna res cst in qua pictor excellere studeat, non in lineaoductu; quam si quis paulo subtiliorem pingere studeat, ne Apelles quidem ipse semel dividere possit. In harmoge vero, ut colorum, sic artis et artificis splendor elucet. Ut enim Musicum eum laudabimus, qui recte modulabitur distinctis intervallis, sic pictor qui
colorum gradus pulchre distinxerit et transitus eorum notaverit, ille quod summum est in arte assequutus erit. Cur igitur Apelles abrepto penicillo ex artis suae specimine a Protogene agnosci vellet, non siguram Oxpressit, sed harmogen in colore notavit. Protingenes artem agnovit, sed artificis negligentiam notavit, alio subinde 19
154쪽
colore interjeclo: transitum qui duriusculus erat molliens. .ssimul tio arti lenocinata est: erubescens citiin Apelles vinci, commissuram ipsam secuit alio interiecto colore, adeo tenui, ut nihil supra. Ita de systemate picturae dividendo certarunt summi artifices. Digna certe Cura in quam toto pectore in eumberent. Plinius igitur in his parum exercitatus, cum tabulam avido contemplaretur, videre visus est lineas, tametsi visum cssugientes sateatur, quia scilicet nullae prorsus erant. Ex his apparet, colores singulos in Pictura a,
soluta tribus gradibus distingui, tono, luce et umbra, quorum bini harmoge sociantur. Idcirco hanc tricolorem picturam dixi. Sed Plinius duo picturae genera tantum agnoscit, monochroma, et Varium. Illi monochroma est, cum unus tantum color tabulae inducitur, umbra tamen, et lux, suis locis sparguntur. Quo Picturae genere
claruit hoc saeculo in Italia Polydorus, cujus cxlant multa Praeclara opera Romae, foecundi admodum ingenii partus. Vidi etiam iui-3 iaturam ejusdem generis, tam accurato persectam, ut in transitu
colorum nihil desiderari posset. Idcirco hoc picturae genus ad tri larem picturam retuli. Bicolorem enim picturam dixi, cui ad colorem extensum in tabula nihil praeter umbram accederet. Unicolorem Vero, in qua colores singuli puri seorsum ponuntur. Itaque Cum tria sint nobis picturae genera, unicolor, bicolor, tricolor; Plinius de tricolore tantum agit; cujus duae sunt illi species, monO- Chroma et Varium, cui nomen non tribuit. Idem Plinius nobis au-Ctor est, Veteres quatuor coloribus dumtaxat pinxisse, ex albis melino, ex silaceis Attico, ex rubris sinopide Pontica, ex nigris atramento. Sed si laceus ille cujusmodi fuerit, nemo satis explicavit. Phi-Iander purpureum et luteum in ultimo interpretatur. Sed tamen neutrum hoc loco significari potest: cum ex quatuor illis coloribus quibus veteres illa nobilia opera factitarunt, unum OPOricat esse coeruleum. Certum enim est, in pictura minimum opus esse his quatuor coloribus, albo, nigro, rubro et coeruleo. Quorum mixtura
ceteri omnes componuntur: ex alim et nigro cineraceus, ex rubro
et nigro sitivus, ex rubro et coeruleo Viridis: ex hoc et rubro luteus: ex albo et coeruleo caesius: et ex his rursus alii innumeri. Hujus
foecunditatis causa est, quod cx quatuor illis primigeniis bini quam
Iongissime distent. Album scilicet a nigro, rubrum a coeruleo; quo sit ut intermedios omnes sua sacultate comprehendant, nec extra cadere possit colos unus. Novimus quidem ex sile seri colorem Iu-tcum, et purpureum: sed cum Attici adjectione colorem coeruleum semper significat: cujus penuria iactitio utebantur, maxime ad tectoria opera. Quomodo autem fieret, docet Vitruvius cap. I 4. lib. Vir.
155쪽
Tectores, inquit, cum volunt sile Atticum imitari, violam aridam conjicientes in linteum, et inde manibus exprimentes, recipiunt inmortarium aquam ex violis coloratam, Et ex ea, eretriam infundentes, et eam terentes, ossiciunt silis Attici colorem. Sed, inquit Pliblander, Plinius lib. xxxii r. cap. ult. non silis, sed coerulei eam stamdem refert. Locus Plinii quem citat sic habet. Coerulei synceri experimentum in carbone ut flagret. Fraus viola arida decocta in aqua, succoque per linteum expresso in eretriam. Sed vitruvius docet eam esse fraudem silis Attici. Itaque silis Attici et coerulei eadem ratio. Sed sit limus est, coeruleum arena; utriusque color est idem. Porro cum hi duo auctores dicant idem, et alter alterum explicet, Philander eos tamquam per gladiatorum invicem committit. Nec interim animadvertit hac interpretatione, coeruleum esse ex Picturae elementis. Sed homini parum in pictura versato, tametsi alias erudito, scis suit haec ignorare, nisi pollicitus esset ex professo Sede coloribus scripturum. Ceterum Plinius, qua est diligentia, cum de coloribus sermonem instituit, pretia eorum, ut tunc erant, P steris tradere voluit. Sed numeri corrupti sunt notariam similitudine. Primum tibi de sile sic scribit cap. xii. lib. xxxiii. Sit, inquit, proprie limus est. Optimum ab eo quod Atticum vocatur. Pretium in libras xxxii. legendum putat. Budaeus existimat, ubi numi genus non exprimitur sestertium numum intelligendum esse. Itaque bic sestertios xxxII. legenduli1 putat. Ego vero existimo, ex tribus notis denarii, primam denarium num um significare, ut et alias fampe, quamquam interdum linea transversa decussim scinderet. Sed de his sustus cum de notis numerorum scriberemus, quae aliquando lectori impertiemus, cum in eum usum condita sint a nobis.
Hunc igitur locum Plinii ita Iegemus cum distinctione numi, pretium in lib. x. xxii. hoc est sine contractione, pretium in libras denarii duo et viginti. Eodem capite: Ex coeruleo sit quod lome tum vocatur: perficitur lavando, terendove, et hoc est coeruleo camdidius. Pretium eius xxiii. coerulei xviii. Notarii lapsus etiam hieita restituendus est: denarii xui; coerulei denarii octo. Quod item sequitur: Nuper accessit et Nestorianum, ab auctore appellatum. Fit
et Egyptium levissima parte, pretium ejus xL. in lib. Iego denarii L. In lib. paulo post: Non pridem apportari et Indicum est Coeptum, cujus pretium xvii in libras. Lego, denarii septem in libras.
Ita legendum esse ex Plinio ostendo: cum sinopidi pretium statuat in libras denarios tredecim expresso Aenere numi, cap. 6. lib. xxxv. Si enim sinopis rubricae genus tredecim denariis aestimabatur, quomodo sit et coeruleum non pluribus sere sestertiis Vend
156쪽
retur λ Praeterea solet Plinius si denariorum numerus rotundetur, Per denarios pretium exprimere, potius quam per sestertios: ut in eo loco, quem proxime adscripsi de sinopide. Igitur in proximo exemplo denarios octo potius dixisset, quam xxx II sestertios. Adde, cum coerulei pretium xxiii in libras aestimarit, quomodo uno tantum sestertio pretium abfuerit a sex denariis, cum summa rotundat a non est Θ non cnim solent pretia rerum constitui ita precise, ut numi sestertii ratio habeatur in majuscula summa. Est et aliud, inquit, genus tomenti, quidam tritum vocant, quinis assibus aestia matum. Hic quoque non satis emendate legitur quinis assibus pro
quinque denariis. Sed haec, ut jam pollicitus sum, latius alias e plicabuntur. Quod vero sequitur eodem loco, postquam indici pretium ostendit: Ratio in pictura ad incisuras, hoc est umbras ab Iumine dividendas. Haec etiam lectio parva adjectione quantum mutata est a prima 3 Haec enim, ab lumine, non sunt auctoris, sed cujusdam qui nesciebat quid esset umbram ab lumine dividere. Itaque putavit auctorem incisuram hic posuisse pro tono: proinde addidit de suo, ab lumine: infelici tamen successu; nam hac additione luminis, huic loco tenebras offudit. Τonus, ut dixi, umhram dividit ab lumine: scissura aliud est .quam tonus. Non enim dividit umbram ab lumine, sed umbram ipsam; et hoc cst proprie scindere, illud dividere. Sit exempli gratia figura oris exprimenda: ducetur primum linea, quae labium superius ah inferiore dividat; deinde ab eminentiore parte labiorum incipiendo, ad interiorem partem umbra intendetur, ut utriusque labii intensior umbra desinat in lineam illam, quae dividit labium superius ab inferiore, et umbram ab umbra, non umbram a lumine, ut salso existimavit ille, si Diis placet, paraphrastes Plinii. Pro coloribus etiam veteres
interdum res coloratas usurparunt: ut in opere Vermiculato, cujus
primum usus suit in pavimentis lithostrotis. His primus famam dedit, qui, auctore Plinio, Pergami statuit quem vocant a sarotonoe n. Quoniam purgamenta coenae, quaeque everri solent veluti relicta, secerat parvis ex testulis tinctis in varios colores. Ut autem noscatur quam elegans fuerit hoc genus picturae, addit codem l eo: Mirabilis ibi columba hibens, et aquam umbra capitis infuscans. Apricantur aliae, scabentes sese in canthari labro. Ex humo, inquit, pavime0ta in cameras transiere, et e vitro fieri coeperunt. Claudii temporibus inventum est, in terraso marmore, vernaiculatisque ad es-sigies rerum et animalium crustis, pingere innatis marmori coloribus. Huc pertinet querimonia illa auctoris, luxum, et delitias exprobrantis suo saeculo. Non placent, inquit, jam abaci, nec spatia
157쪽
montis in cubiculo delitescentia; coepimus et lapidem pingere. Sed et hujus loci sententiam unius literae adjectio mutavit cum lapiadem perperam, pro lapide legatur. Non enim heic do lapidum pictura loquitur, sed de pictura, quae fiebat lapideis tessellulis. Lapiudem vero pingere Neronis temporibus inventum fuit, et maculas
quae non essent in crustis inserendo, unitatem Variare: ut ovatus
esset Numidicus, ut purpura distingueretur Sinnadicus, qualiter illos nasci optarent delitiae. Fuit et alia pingendi ratio, quam encausticen appellabant, quod
pictura inurerentur. Id quo duobus modis, cera, et chore cestro, id est, Viriculo. Hodie utraque ratio ignoratur. Si tamen est conjecturae locus, ego priori illo encausti genere hac ratione picturam inustam suisse crediderim. Ceram primum induratam medicamentis: ex ea deinde factas suisse tabulas, in quibus formae eorum quae pingem da essent incidebantur. Tum, quemadmodum in vermiculato opere, incas formas cavas ceris inditis varii colores figuris inducebantur, nullis apparentibus commissuris. Hoc in eo genere praestantissimum erat, quod cerae pictae carnis similitudinem felicius aemularentur,
quam si dilutis coloribus pictae fuissent. In ebore vero cestro, id est viriculo, pingebant. Cestrum Pollux styli genus interpretatur; unde conjicio ita veteres ebori picturam inussisse, ut quod pingendum esset graphice primum in ebore adumbrarent. Deinde servata
ratione luminum, et umbrarum, choris candore ad lumina uterentur, tonum vero, et umbram, pictis ceris exprimerent. Huic generi
picturae ea erat gratia, quod cum in ceris nitor quidem splendeat, ad lumina splendidiore coloro opus fuit, qualis in eboris candore
cernitur. Ea fuit igitur optima colorandi ratio, ut colorem umbra paulo dilutiore condirent, a tono vero ad intentissimum colorem progrediendo picturae lumen darent ex ipso ebore. Omnibus enim coloribus bene est eum albo, nitentibus vero Optime cum candore. Hic candor maxime in picturis muliebribus laudabatur. Nam et annulare candidum erat, quo muliebres picturae illuminabantur. Id sebat ex creta, admixtis vitreis gemmis ex olgi annulis, unde et annulare dictum fuisse, auctor est Plinius. Itaque et hoc incausti genere Veteres utebantur ad pingendas mulierum ossigies. Lala Cyzicena cum et penicillo pingeret, pinxit et cestro in ebore, imagines mulieriam maxime. 1nde conjicio eum fuisse usum eboris inencaustice. Imo ita fuisse, qualibet sponsione libens asseruerim. Te
tium encausti genus accessit, resolutis igni ceris, penicillo: quod pi-
158쪽
cturae genus in navibus nec sole, nec sale, ventisve corrumpebatur. Ideo non tantum classibus semiliare suit, sed et navibus onerariis. De encaustices auctoribus verba Plinii apponam. Ceris, inquit, Pingere, ac picturam inurere, quis primus excogitaVerit, non constat. Quidam Aristidis inventum putant; Postea consummatum a Praxitele. Sed aliquanto vetustiores encausticae picturae extitere, ut Polygnoti, et Nicanoris, et Archesilai, Pariorum. Lysippus quoque
a ginae picturae suae inscripsit, Eγα pii: quod profecto non fecisset, nisi encaustica inventa iam inm suissent. Pamphilus quoque, Apellis praeceptor, non pinxisse tantum encausta, sed etiam docuisse traditur. pausiam vero Sicyoniorum primum in hoc genere nobi- Iem. Hactenus de Encaustice.
Nunc videndum est qui pingendo simam olim adepti sint, et
quid unusquisque eorum ad artem exornandam contulerit. Tuum est, Plini, recensere, qui magnam eorum partem ab interitu vindicasti: quique eorum opera intercidere non es passus. Fecerat hoe Varro pari diligentia, atque pietate, septingentorum artificum nominibus, figuris etiam aliquo modo expressis. Sed durae temporum vices hoc illi meritum, artificibus famam, nobis vero memoriam eorum inviderunt. Atticus etiam id ipsum praestiterat. Quando igitur eorum scriptis frui datum non est, eos tantum ex Plinio pe curram, qui suis inventis artem excoluerunt. Non vos igitur silendi estis, Aridicos et Telephanes, qui primi testa trita colorare compistis, et lineas quasdam intus spargere, politiores haud dubie si ltiri, si in meliora tempora incidissetis. Sequutus est deinde Eumarus, qui Primus in pictura marem a seemina discrevit. Hujus deinde inventa excoluit Cimon Cleoneus, qui catagrapha invenit, hoc est, obliquas imagines, et varie formare vultus, respicientes, suspicientes et despicientes. Articulis etiam membra distinxit, venas protulit, praetereaque in veste et rugas, et sinus expressit. His su cessit Polygnotus, qui primus mulieres lucida veste pinxit, capita earum mitris Versicoloribus operuit, plurimumque picturae primus contulit. Siquidem instituit os adaperire, et vultum ab antiquo rigore variare. De eodem Plin. cap. I9. lib. xxxv. Hujus est, inquit, ta-hula in porticu Pompeii, quae ante curiam ejus sue eat, in 'tia dubitatur ascendentem cum clypeo pinxerit an ὰescendentem. Hic t eas obscurior paulo est, nee sorte dissicilius fuit in ea tabula judicare, ascendentem eum clypeo Polygnotus pinxisset, an descendentem, quam hic conjicere quid voluerit auctor his verbis significare. Cum appareat, Voluisse eum reconditum artis icium notare. Et ce le ita est. Hac enim descriptione videre videor siguram ita posi-
159쪽
cOMMENTARIUS DE PICTURA et Sttam, ut accedenti et retrocedenti, alia atque alia videretur. Omnes figurae ita positae sunt ut radiis rectis aspiciendae sint, aut obliquis. Rectis e regione tabulae. obliquis vero aut ex codem plano, sed a latere: aut ex diverso plano, inferiore, vel superiore. Si de loco inferiore figura suspicienda sit, accedenti ad tabulam figura descendere videbitur, recedenti ascendere. Contra, si de loco superiore despici velit, quo longius a tabula recedet oculus, figura descendere videbitur, quo propius accedet, ascendere, et ratio optices ita cogit sateri. Polygnotus igitur in Pictura solere, nOVam rationem excogitavit, qua illuderet spectatori. Figuram enim ea arte Pinxit, ut Pars superior tamquam do superiore loco videretur, inferior ex inferiore, una et eadem figurae positura diversa ejusdem artis exempla complexus. Ut si in partem superiorem oculus intenderetur, recedendo sigura descendere videretur: contra ascendero, si in inferiorem partem intueretur. Hoc puto voluisse Plinium laudare in Polygnoto, quem nihilominus primis picturae temporibus inclusit: cum nondum lumina artis apparuissent, quae postea tu Apollodoro refulserunt, qui primus gloriam penicillo contulit. Unde et picturae secundani aetatem inchoabimus, a nonagesima tertia Olympiade, cum antea nulla Pictura admodum oculos tenuerit. Hic Apollodorus primus species exprimere instituit. Hunc sequutus Zeuxis picturae portas intravit, quas Apollodorus aperuerat. Fecit Penelopen, in qua mores ejus pinxisse videbatur. Md do pulchritudinis specie absoluta nondum inter artifices constabat. Itaque et ipse grandior in capitibus articulisque iudicabatur. Quocirca sluctuans adhuc, cum pulchritudinis speciem nondum animo contemplatus esset, sacturus Agrigentinis tabulam, quam in templo Jun nis publice dedicarent, virginibus eorum inspectis, ex iis quinque elegit, ut quod in quaque laudatissimum esset, Pictura redderet. aequales ejus et aemuli fuere Timantes, Androcides, Eupompus et Parrhasius. Primus hic symmetriam picturae dedit, primus ammtias Vultus, elegaQtiam capilli, venustatem oris. Sed in extremis lineis omnium artificum consensu laudem adeptus est, in mediis corporibus pingendis non aeque laudabatur. Maxime tamen nobilitatus suit cortamine illo. Zeuxidem' superavit, ingenua ipsius Zeuxidis consessione, quod is uvis pictis aves tantum sesellisset, sed Pa rhasius artificem ipsum flagitantem remoto linteo ostendi picturam, cum tamen in ea tabula nihil praeter linteum pictum esset. Ea tunc penicilli laus suit, rerum species accurate Pingere. Ipse Vero Parrhasius a Timante superatus est in Ajace, armorumque judicio.
Unde moleste se ferre dicebat, quod Ajax iterum ab indigno Vi-
160쪽
ctus esset. Hic Τimantes artem viros pingendi artificio suo complexus est. Addidit praeterca argutias picturae, cum in ejus Operibus Pius Seinper intelligeretur, ituam pictum esset. Exemplis Plinius rem illustravit. Ejus, inquit, et Iphigenia, qua astante ad
aras Peritura, cum moestos Pinxisset omnes, praecipue Patruum, et jam tristitiae omnem imaginem consumpsisset, patris ipsius vultum
velavit, quem digne non poterat ostendere. Addit de Cyclope dormiente in parva tabula, cujus magnitudinem exprimere cupiens, pinxit juxta satyros thyrso pollicem ejus metientes. Iisdem sere tem poribus floruit Pausias Sicyonius. Is, inquit Plinius, eam picturam
primus invenit, quam postea imitati sunt multi, aequavit nemo. Ante omnia cum longitudinem bovis ostendere Vellet, adversum eum pinxit, non transversum, unde et abunde intelligitur amplitudo. Deinde cum omnes qui volunt ominentia videri, candicantias aciant, coloremque condiant nigro, hic totum bovem atri coloris secit, umbraeque corpus ex ipsa dedit, magna prorsus arte, in aequo exstantia obtendens, et in confracto solida. Sed in his postr mis verbis malina in contracto, quam in confracto. Nam in eo exemplo duo Plinius adnotare voluit. Primum quod umbrae corpus dederit, non aliunde petito lumine quam ex ipsa umbra. Alterum quod in sigura contracta solidum corpus ostenderit. Euxenides Aristide discipulo inclaruit, ut Eupompus Pamphilo, ut hic
Apelle. Eupompus ea fuit auctoritate, ut picturam, cujus duo erant genera, Hellanicum et Asiaticum, in tria diviserit. Atticum, Ionicum et Sicyonium, ab auctore sic dictum, cum esSet Sicyonius. Pamphilus omnibus litoris eruditus ad severiorem normam picturam revocavit. Si quidem sine arithmetica et guometria, negabat artificem perfici posse. Iam tot artis cum manibus exculta ad suum snem pervenerat Pictura, nec tamen adhuc species illa pulchritudinis in ea refulserat, nondum eam inviserat Venus, donec Apelles eam picturae conciliavit Olympiade cxii. Itaque cum eadem aetate praestantissimi pictores essent, Omnium opera admirabatur, lauda-hat ingenue. Cedebat Amphioni de dispositione, Asclepiodoro demensuris; de Protogono dicere solitus, omnia sibi cum illo paria esse, aut illi meliora, deesse tamen omnibus iis illam Venerem dicebat, quam Graeci Charita vocant; cetera omnia contigisse, sed hac sola sibi neminem comparandum. Honesta quidem oratio, sed quas ibi tamen in Pictura principatum arrogabat: hac enim laude summam artis complexus, ceteris omnibus aliquid deesse notabat, sibi uni omnia contigisse. Haec illa est idea pulchritudinis, numeris Omnibus absoluta, quam nemo praeter eum assequi potuit. Euphranor