장음표시 사용
131쪽
Rerum similitudines exprimere, et quicquid orbis complectitur imitari, ars adeo nobilis quondam fuit, ut ea quae digna in esset posteris tradere, nobilitare Posset: quae siclorum, et pictorum propria laus semper fuit, dubia adhuc inter eos palma. Fictorum V ro duo sunt genera. Unum eorum qui signa faciunt, spiae quaqua-
ersus spectentur, naturae opus aemulantur. Alterum est eorum,
qui quantum cujusque corporis uno aspectu cerni potest, id tamquam in tabula sibi imitandum proponunt. Sed ne hi quidem eodem genere Versantur: aut enim opus eminet e tabula, aut intus resu-git: de quibus singulatim dicemus. Sed materia etiam artifices distinguit. Alii enim ex molli materia signa faciunt, alii ex susili, alii ex dura, et fuero quondam in singulis generibus clari artifices. Sed omnium antiquissimi suerunt plastae, qui mollem, et ductilem materiam tractarunt: a ruditius initiis progressi. Scribit enim Pli. nius, Dubitiadem Si omnium figulum primum eam artem invenisse, Corinthi filiae opera, quae capta amore juvenis, illo abeunte peregre, umbram ex facie ejus ad lucernam in pariete lineis ci cumscripsit, quibus pater ejus impressa argilla typum fecit, et, cum ceteris fictilibus induratum igni, proposuit: eumque servatum in Nympheo, donec Corinthum Mummius everteret. Addit tamen, esse qui Samo primos omnium plasticen invenisse Rhaediim, et Theodorum tradant, multo ante Battiadas Corintho pulsos. DemaratumVem ex eadem urbe profugum, qui in Hetruria Tarquinium Priscum Regem Populi Romani genuit, comitatos sciores Euchira, ct Εu- grammum: ab iis Italiae traditam Plasticon. Sed cur pigeat reliqua ejus loci ad verbum exscribere 3 cum ejus diligentiae tota hujus antiquitatis cognitio accepta serenda sit, nec quicquam elegantius, aut
132쪽
magis distinete dici possit. Pergens igitur sic ait: Dibutiadis inventum est rubricam addere, aut ex rubrica cretam fingere. Priniusque personas regularum extremis imbricibus imposuit, piae inter initia pro pa vocavit. Postea idem ectypa secit. Hinc et fastigia templorum orta, propter hunc plastae appellati. Hominis autem imaginem gypso e facie ipsa primus omnium expressit, ceraque in eam formam gypsi infusa emendare instituit Lysistratus Sicyonius, frater Lysippi, de quo diximus. Hic et similitudinem reddere instituit; ante cum quam pulctierrimas sacere studebant. Item et de signis erigiem exprimere invenit. Crevitque res in tantum, ut nulla signa statuaeve sine argilla serent. Quo apparet, antiquiorem hanc fuisse scientiam, quam tandendi aeris. Plastae laudatissimi fuere Damophilus, et Gorgasus: iidemquo pictores, qui Cereris aedem Romae ad circum maximum utroque genere artis suae excoluerunt; Versibus inscriptis Graece; quibus significarunt, a dextra, opera Danaophili esse; a parte laeva, Gorgasi. Ante hanc aedem Tuscanica omnia in aedibus suisse, auctor est M. arro. Ex hac cum resic retur, crustas parietum excisas tabulis marginatis inclusas esse. Item signa ex fastigiis dispersa. Fecit et Chalcosthenes opera cruda Athenis, qui locus ab Oiscina eius Ceramicos appellatur, M. arro tradit, stibi cognitum Romae Posim nomine, a quo saetas Romae uvas, item pisces, ita ut non aspectu discernercs a veris. Idem magnificat Archesilaum L. Luculli familiarem, cujus propiasmata pluris venire solita artificibus ipsis, quam aliorum opera. Ah hoc factam Venerem geuitricem in foro Caesaris, Et, priusquam absolveretur, sestinatione dedieandi positam. Deinde ei a Lucullo u s G. signum Felicitatis locatum, cui mors utriusque inviderit. Octavio Equiti Romano cratera sacere volenti exemplar c gypso iactum talento. Laudat et Pasitelem, qui plasticen matrem statuariae, sculpturaeque, et caelaturae esse dixit. Et cum osset in omnibus his summus, nihil umquam secit antequam finxit. Praeterea elaboratam hanc artem Italiae, et maxime Hetruriae. Turianumque a Fregellis accitum, cui locaret Tarquinius Priscus essgiem Iovis in Capitolio dicandam. Fictilem fuisse, et ideo miniari solitam. Fictiles in fastigio templi ejus quadrigas; de quibus saepe diximus. Ab hoc
eodem saetum Herculem, qui hodieque materiae nomen in urbe retinet. Hae enim tum effigies Deum erant laudatissimas. Haec sunt verba Plinii: in quibus nescio an lector mendum animadverteriti Ego sane locum suspectum habeo, ut ita legitur. Primusque personas regularum extremis imbricibus imposuit, quae inter initia pro- typa vocavit. Postea ectypa secit. Hinc et fastigia templorum orta.
133쪽
COMMENTABIUS DE SCULPTURΛ 1 α 5
Propter hunc plastae appellati. Utruin lite hoc salsum est, inde Ω-stigia templorum oria, et a Dibutia de plastas appellatos. Et salso hoc auctori ascribitur. Aliud enim significare voluit. Nempe, Dibu-tiadem primum fastigiis templorum sictilia signa imposuisse. Extremae enim imbrices fastigio incumbunt, a quibus per colliquias stillicidiorum aqua in compluvium dejicitur. Qua igitur imbrices sa-stigio incumbebant, i hi signa collocabat Dibuti ades, et qui postea
sequuti sunt. Plinius liti, xxxvi. cap. 5. Pantlieum decoravit Diogenes Atheniensis, et caryatides in columnis templi ejus probantur inter pauca operum, sicut in fastigio posita signa, sed propter altitudinem loci minus celebrata. Indo igitur quod plastes primus sa-stigia omasset, obtinuit ut sistigia ornata siguris plastae dicerentur. Locus igitur paucis mutatis sic legendus est. Primusque personas regularum extremis imbricibus imposuit, quae inter initia protypa vocavit, postea idem ectypa secit. 1Iinc fastigia templorum ornata, propter hunc plastae appellati. Sic enim lectio perspicua erit. Unde hoc discemus, quod alibi nusquam reperitur, fastigia signis O nata plastas vocari: cujusmodi est illud sastigium aedificii recentioris in Capitolio: quod ornamenti genus, beneficio Plinii, nostra
opera restituti, posthac exprimi poterit uno verbo. Hoc Volcham, lector nescius no esset. Sed quia imbrices, ut imbricata, sunt conjugata, rogat Vitruvius ut se aspiciam. Vitii enim aliquid esse, ubi de imbricato opero loquitur lib. D. c. 8. Et sano toto eo Capite perlecto unius tantum litoresae mutatione locum laborare animadverti : malo enim incertum pro insertum Iegitur in duobus locis. Nolim lectorem pigeat integrum caput perlegere, quum breve admodum sit. Structurarum, inquit, genera sunt haec, reticulatum, quo nunc Omnes utuntur, et antiquum, quod insertum dicitur: ex his venustius est reticulatum, sed ad rimas saciendas ideo paratum, quod in omnes partes dissoluta habeat cubilia, ct coagmenta. Ιu- serta vero cementa, alia super alia sedentia, inter seque imbricata, non speciosam, sed firmiorem quam reticulata praestant speciem. Hactenus locus satis indicat, structurae genus insertum dici, quum cementa alia in alia inseruntur, inter se velut imbricata. Cementa
enim sic posita efficiunt imbricis speciem, in quam pars quaedam tertii cementi inseritur, ut in lateritia structura fieri videmus. Inde structurae genus insertum dicebatur. Sed unde digressi sumus, ad
plasticen redeamus, quam non immerito Pasiteles matrem statuariae, sculpturae, Et caelaturae esse dixit, quippe quae ab ea tamquam a surculo prodeant, ut idem Plinius alio loco docet, de Zenodoto illo scribens, qui Arvernis immane illud Mercurii simul
134쪽
chrum immenso Pretio per annos decem sinxit pedum cccc: nisi potius quadraginta pro quadringentorum legimus, quum error ex vocum similitudine facile obrepere potuerit. Lector enim secum putet molis immensam altitudinem. Ιmo proculdubio ita legendum est, ut dico: cx verbis enim Plinii apparet, simulachrum illud artis experimentum dumtaxat fuisse, et tamquam meditationem majoris cujusdam operis. Ait enim, quum artem satis ibi approbavisset, Romam accitum a Nerone, destinatum illius Principis simulachrum colosseum fecisse cx pedum longitudine. Quis enim credat, quum Arvernis quadringentorum pedum simulachrum secisset, de hoc altero longe minore cogitasse postea Neronem 3 At quem Principem ptumidum, vanum, prodigum. Sed et colossus ille Rhodiorum s
ptuaginta cubitorum tantum fuit; qui terraemotu Prostratus, jacens etiam miraculo fuit. Profecto non est librariis pronior in errorem lapsus, quam ubi occurrunt numeri, qui tum notarum, tum etiam
vocum similitudine saepe saliunt. Ejusmodi multa scripturae vitia detersimus in iis quae edituri sumus de notis numerorum. Quod igitur scribit Plinius omnem amplitudinem statuarum ejus generis vicisse Ecnodorum, de simulachro Neronis intelligendum est, quod colossum illum Rhodiorum superabat, quum. sucrit Neronianus longitudinis pedum cx, Rhodius vero xxx. cubitorum, qui CV. Pedes tantum efficiunt. Omnes igitur statuas molis magnitudine superavit destinatum illud Neronis simulachrum; quod Plinius se vidisse t
Statur, simul admiratum non modo ex argilla similitudinem insignem, verum et ex parvis admodum surculis, quod primum operis instar fuit. Potuit igitur sola plastice spectantium oculos ten re, et in admirationem adducere. Nec mirum: colossorum enim audacia primum in argilla spectata fuit, et ars in ea tota perspecta, ut nihil amplius, Practer aeris susionem, et emendationem, a
Cedere posset. Imo nec marmori manus audeat admovere artifex,
nisi prius, quod totius operis instar sit, ex argilla propiasmata se maverit: interdum plura, ut quod in singulis maximo prohaverit, id sibi imitandum proponat. Atque ita ex iis surculis surgit opus.
Recte enim Pasiteles plasticen matrem statuariae et scul Pturae mindixit. Quocirca cum in his omnibus summus esset, nihil umquam
secit antequam finxisset; et multi alii egregii pictores id ipsum saetitarunt felici admodum successu. In toreumato enim videre licet, quemadmodum extremae lineae figurarum desinant, quid lateat, quid cerni possit, quomodo umbrae sint a lumine dividendae, quae partes corporis recedant, quae emineant. Quod denique natura siclori est, id fictor est pictori. Nec piguit nobiles artifices terram mani-
135쪽
hus tractare; si quidem olim fictiles Deorum imagines fuerunt laudatissimae. Fuit Iovis in Capitolio a Tarquinio dicata, si utiles in fastigio templi quadrigae, sic tilis Hercules, qui a materia nomen in
urbe sortitus cst. Quin et fastigia templorum in urbe suere crebra, mira caelatura, ct arte. Ceterum Dubitiades ille, qui primus hominis imaginem gypso e lacie ipsa expressit, ceraque in eam formam infusa emeudare instituit, artem aperuisse videtur; hoc enim erat huic rei caput. Sed nec tantum excipiendis formis utile fuit gypsum; quinetiam exscalpendis caelaturis materia admodum oportuna semper visa est, sed fragilis. Usus ejus in Gallia frequens est, et ruondam fuisse nomen indicat: plastre enim proculdubio a plasticeicitur. Plinius auctor est, antiquos statuas bitumine pinxisse, et Deorum dumtaxat simulachra primum fieri solita. Λ Diis, inquit, ad homines statuarum honos translatus est, si qua illustri causa
Perpetuitatem mererentur. Primo sacrorum certaminum Victoria,
maximoque Olympiae, ubi omnium qui vicissent statuas dicari mos erat: eorum Vero qui ter ibi superavissent, ex membris ipsorum similitudines expressas, quas iconicas vocabant. In Italia statuarum usus antiquissimus est. Argumento est Hercules ab Evandro sacratus, ut sertur, in foro Boario, triumphalis vocatus. Regum enim statuae in Capitolio suerunt, ut Tarquinii Prisci. Sibyllae etiam tres juxta rostra suerunt. Ejusdem antiquitatis erat Actii Navii. Parcior primum earum usus, quum nec Bruto, qui reges exput rat, posita suerit. Postea vero cuiusque amitratu. Ab exteris quoque poni coeptae iis in quorum clientelam recepti essent, vel qui eos laborantes sublevassent. Denique etiam hostium positae statuae: ut Hannibalis tres in Urbe, omni discrimine sublato. Sed quae in foro erant, sublatae fuerunt omnes a P. Cornelio Scipione, et M. Popilio Censoribus, praeter eas quae Senatus, aut populi Sententia statutae essent. Pedestres Romae in auctoritate suere longo tempore, tametsi Equestrium origo Romae antiqua est: quo etiam hora re foeminae decoratae suerunt; Cloeliae enim statua equestris erat.
Huic primum, et Horatio Cocliti publice dicatas existimat Plinius. Non ejusdem antiquitatis fuerunt bigatae, eorum qui praetura suncti curru vecti essent per circum; et quadrigatae eorum qui triumphassent: quod etiam ab Imperatoribus deinde usurpatum fuit. Quo exemplo Titus exscalptus est in arcu triumphali Romae, et M. Aurelius in tabula marmorea, quae est in Capitolio. Augustus solus seiugibus, sicut et Elephantis spectari voluit. Graeci nihil velabant. Romani togam addebant, qua etiam honoris causa statua Cloeliae virtutis ergo ornata est. Fuit et Q. Marci Tremuli equestris toga,
136쪽
ut Romuli, sive tunica; et ea quae Camillo in rostris ante aedem Castrorum dicata fuit. Fuere et nudae, tenentes hastam, ab epheborum gymnasticis exemplaribus. Militare erat thoracas addere: lor, cata Caesari dictatori in foro dicata est. Fuere etiam, sed inseri ris antiquitatis, et lupercorum habitu, et quaedam penulis indutae. Tripedaneae vero primum statuae ponebantur; haec scilicet me
sura honorata tunc erat: deinde majores sectae sunt. Demum eo evecta est artificum audacia, ut colosseas imagines instar montium
facerent, immenso pretio. Primum quidem Diis tantum; ejusmodi fuit in Capitolio Apollo xxx. cubitorum, CL. talentis factus. Fuit in campo Martio Iupiter a Claudio Caesare dicatus. Fuit et T
rcnti xL. Cubitorum, opus Lysippi. Quos omnes superavit magnia
tudine colossus ille Rhodiorum Soli dieatus, quem Chares Lydius
xu annis effecit, ccc talentis: cujus altitudo suit Lxx cubitorum. Fuere centum alii minores in eadem urbe. Praeter hos Deorum quinque, quos Briaxis secit. Fecit et Zenodorus in Galliae civit te Arvernis Mercurium quadragenum pedum: sic enim legendum esse docuimus. At tametsi hujusmodi statuac propriae essent Deorum, eo discrimino sublato principes iisdem honorari voluerunt: ruinimo, ut jam ostendimus, statuas omnes, quot olim fuisse tr untur, magnitudine superavit illud ingens simulaclimam Neronis, quod insaniae modum imposuit, non arti, quae etiam ultra has m las progressura erat si Principis itidem vesania potuisset. Alii contra exilibus operibus laudom quaesierunt, ut Myrmecides; cujus quadrigam cum agitatore cooperuit alis musca; et Callicrates, cinjus formicarum pedes, atque alia membra, pereidere non erat. The dorus etiam crim se ex aere sudisset, praeter similitudinem mirabilem, hoc etiam in eo opere commendabatur, quod dextra limam teneret, laeva tribus digitis quadrigulam tantae parvitatis, ut totam eam currumque et aurigam integeret alis simul facta musca. Pomponius Gauricus in libro de Sculptura annotavit, statuas quae intra humani habitus mensuram fierent, signa vocari: cubitales a tem, aut cubito minores, sigilla: pariles, quum ejus qui exprimitur
Staturam reserunt: magnas vero quae intra sesquialteram rationem Staturae strant: maximas, quae parilium triplae, aut eo majores e
sent. Addit Philander pariles dari solitas henemeritis, ac sapientibus viris, magnas vero Regibus et Imperatoribus, maximas autem Diis et Heroibus; quamvis eas Reges et Imperatores usurparint. Sed viderit Gauricus an huic observationi fidem adstruere possit, quum aperte dicat Plinius, primum tripedaneas statuas in foro positas benemeritis, quod ea mensura honorata tunc esset, quum et
137쪽
ejus mensurae quaedam adhuc in urbe spectentur Deorum signa antiqua, ipsius etiam Iovis in palatio Illustrissimi Cardinalis Medi cis, et celebriora signa Deorum quae hic nobis videre contigit. Excedunt quidem communem hominum mensuram, ita suadente rationo optices, ut in loco superiore collocata parilia videri possint, eum aliquid semper distantia intercipiat. Sed Antinoi qui est in Vaticano, eadem statura est atque Apollinis. Statuae autem Alexandri Bucephalum domantis quae sunt in monte Quirinali, maj res sunt omnibus signis Deorum gentilium, quae in Urbe extant. Dearum enim statuae sere omnes quas hic vidi, non longe distanta communi mulierum mensura. Contra Sabinae quae sunt in eodem palatio, duplo, aut eo amplius hanc mensuram excedunt, ut et Niobe quae ibidem spectatur. Itaque nescio unde ea venerint in mentem Gaurico. Hoc Vero non praetereundum, quod Philander annotavit. Statuas quae Diis sunt, vocari ει in, quae heroibus, e-να; quae regibus, ἀνδρuraet ; quae sapientibus, diarita; quae benemeritis viris, βρitia. Alia est disserentia statuarum, quam nosse operae pretium est. Aut enim naturae Varietatem persequitur artifex, aut
quod in natura Persectum est. Ille rem imitatur ut est; hic dissicilius quiddam persequitur. Quamquam enim persecti una tantum est species, in ea assequenda praecipua laus est. Fugit enim imp ritum vulgus, nec oculis investigari potest, nisi ratione praeeunte: mille enim species objicit persequenti, omnes indiscretae sero similitudinis, quarum sucus non nisi a ratione deprchenditur. Haec se mas omnes ad symmetriae normam exigit, ut cujusque fuerint sexus, aetas, dignitas, mores. In aliis forma quadrata probatur, in aliis gracilis; in quibusdam torosa, in aliis tenera; in quibusdam obesa, in aliis exhausta. Nec omnes eadem positura decet, non idem vultus, unde infinita propemodum Varietas formarum prodit. Ad quas discernendas opus est artifico exercitatissimo, arte instructo, et judicio praestanti. Formae igitur a natura praescriptae fuerunt sictori, materia non item. Eius enim indisserens semper fuit electio, cum ex qualibet tractabili materia nobilia opera secta suerint, ut ex argilla, ex metallo, ex ebore, ex lapide, ex ligno. Ex metallis, aes maxime opportunum visum est, et quia parabile, et quod facile tractari possit. Ad statuarum usum temperabatur tertia parte aeris collectanei, additis plumbi argentarii pondo duodenis ac selibra incentenas aeris: ita temperatum regulare dicebatur. Fuit et alia temperatura tenerior, formalis dicta, injecta igitur plumbi decima pomtione, et argenti vicesima. Temperabatur etiam ternis, aut quale
nis libris plumbi argentarii, idque in olla; unde ollaria tempera-
138쪽
tura. AEgineticum a temperatura nomen et laudem invenit, quamquam ibi non nasceretur, maxime vero Maeronis operibus nobilitatum, quod eo uteretur, ut Deliaco Polycletus. Color etiam metallitiae temperatura mutabatur in eum qui Graecanicus dictus est. Sed et praeclarissimae Urbis excidio maxime nobilitatum est aes, quod capta et incensa Corintho casus miscuit, tanta circa id priscorum aflectatione, testo Pliuio, ut plaerique elegantiores ementito nomine pro Corinthiis statuas ostentarim artificum qui ante captam Corinthum decessissent. Ejus quatuor genera discernit. Candidum ad argenti colorem proxime accedens. Alterum auri specie nobile. Te tium in quo nullum praevaleret, aequali omnium temperamento. Et quartum jecinoris colorem reserens, vilius Corinthio, ,ed Deliaco et aeginetico pretiosius. Sed nec argento, et auro Puro Pere cerunt artifices. Fuit enim Romae argentea Augusti statua, cum ottongo ante tempore in triumpho Pompeii Pharnacis quoque argentea translata suisset. Et item alia Mitfridatis Eupatoris. Signa item aurea Minervae, Martis et Apollinis fuerunt. Auream statuam nulla inanitate, qualis nec ex aere ulla antea visa, rebus Parthicis diripuit Antonius. Auream sibi Gorgias Leontinus primus omnium Delphis in templo posuit. Sed tamen argento et auro nulli artifices inclaruerunt, aere et marmore multi. Marmoris Varias species
enumerat Plinius, quarum descriptiones lector ex eo petere poterit. De artis hujus origine ideui Plinius auctor est cum olympiadum origine coepisse. Primos autem omnium inclaruisse Dipoenum et Scyllum Cretenses, Olympiade circiter L ambos Apollinis oraculo nobilitatos. Cum enim iis Sycionii Deorum quorundam simulacra locavissent, injuria questi insecto opere abierunt. Sed cum protinus Sicyonios semes et sterilitas invasissent, consulentibus oraculum ecquis sinis malorum suturus esset, Apollo respondit, si Dipoenus et Scyllus Deorum simulachra perfecissent. Post hoc Bupalus et Anthermus Chii Olymp. Lx. claruerunt, adeo sibi suae artis conscii, ut iis quae in Delo secere subjicerent, non vitibus tantum censeri Chium, sed et filiorum Anthermi operibus. Romae etiam
temporibus Augusti signa eorum celebrabantur. Et tameta ars in- dies excolebatur, ut demum eam Phidias Olymp. Lxxxiii. aperuisse, ac demonstrasse dicatur, Polycletus Vero consummasse, ac crudiis- ιο olympiade Lxxxvii. Idque vel in eo maxime apparuisse, quem artifices canonem vocabant, lineamenta artis ab eo petentes, voluta lege quadam. Hic etiam primus excogitavit ut uno cruro signa insisterent. Sed et hic corpora secit quadrata, et omnia pene eindem exemplo. Sequutus deinde Myron, de quo Plinius his verbis:
139쪽
Primus hic multiplicasse varietatem videtur, numerosior in arte quam Polycletus, et Symmetria diligentior: et ipse tamen corporum tenus curiosus animi sensus non expressit, capillumque et pubem non omendatius secit quam rudis antiquitas. Lysippi propriae videntur argutiae corporum in minimis quoque custoditae. Haec Plinii verba ostendunt artem ad summum nondum Pervenisse. Ita que et Myronem a Pythagora Rhegino superatum fuisse dicit, et a Leontio. Mirum cum jam artem Phidias aperuisset, et demonstrasset, Polycletus eonsummasset, Myron et ipse plura contulisset, nondum tarnen Symmetriae partes impleri potuisse, non sensus animi exprimi, nec capillum satis accurate. Primus enim post eos Leontius capillum diligentius expressit, et nervos, et Venas. Lysippus V
ro, praeterquam quod capillum diligentius imitatus est, plurimum
artem et ipse provexit, capita minora faciendo quam antea solerent, et corpora graciliora, siccioraque, per quae proceritas signorum major 1ideretur. Euphranor primus dignitatem heroum expressisse videtur, et usurpasse Symmetriam, qui floruit Olymp. CHII. cum Praxitele. Haec si ut propria recentiores isti vindicent, mirum in quo antiqui tantopere excellere potuerint. In quibus est Phidias nulli
veterum postponendus. Si enim haec omnia ignoraverit, ne inter mediocres quidem artifices censeri debuit, nec ejus opera probabilia videri. Sed ut sua cuique laus tribuatur, aequo hic lectore opus est. Enimvero cum docere vellet Plinius artem ad summum Pe Venisse, nec ullum tamen artificem reperire posset, qui omnes numeros implevisset, recenset in quo singuli maxime claruerint. Hie Symmetriae studiosior, illo varietate foecundior, animi sensus alius expressit, alius in capillis exprimendis superavit, cum in singulis his alii paulo negligentiores, operis tamen universitate Praestarent. Et sane infelicis ingenii est in omnibus vinci; contra in omnibus excellere plusquam humani. Persectae igitur et consummatae artis exempla sunt haec, non artificum invicem justa comparatio, ut sciat
lector quid in singulis aemulari debeat, non quid in singulis dam nare. Nec tamen in omnibus adeo insudabit, ut nihil umquam satis absolutum putet: niam quam diligentiae finem faciens, ut Callimachus illo semper calumniator sui, nescius modum adhibere dilugentiae, ob id Cahizotechnos appellatus. Cujus operihus alioqui iam dandis, gratiam omnem diligentia nimia abstulit. Quo vitio etiam Sillanion laboravit, alioquin et ipse clarus artifex, sed suorum op rum iniquus iudex, qui crebro etiam persecta signa frangebat, sibi ipsi non satisfaciens. Quod etiam vitium Apelles modesto in Pr togene notavit; in ceteris omnia sibi cum illo paria esse dicens,
140쪽
i I a LUDOVICI DEMONTIosii aut illo meliora. Sed me iam longius digressum Apollonius et Tauriscus revocant insignes artifices ambo, nec raptim transcurrendi:
quorum adhuc exstat, imo vivit, opus nobilissimum in palatio Iulustrissimi Cardinatis Famesii, ut vel ex Plinii descriptione facile
manus agnoscantur, Zethus et Amphion, et taurus, Vinclitumque ex eodem lapide, a Rhodo advecta, artis et naturae certamen. Ejusdem etiam Apollonii exstat in Vaticano corpus, capite, brachiis et tibiis truncatum, ex marmore: quod fragmentum nulli cedit operum antiquorum quae extant hodie Romae. Basi nomen auctoris in scriptum est. Laocoontem autem illum quis saltem fama non novit 3 quod etiam dum in Vaticano artis miraculum ostentatur, speetantibus horrorem incutiens, artis statuariae cum Poetica certamen, et utriusque cum ipsa natura, palma dubia. Quantum enim Virgilius carmine, tantum isti marmore contendunt. Stupendum opus, ex uno lapide, parens, ct liberi, horrendi draconum nexus, patris angustiae, liberorum gemitus expressi. opus, inquit Plinius, omnibus et picturae et statuariae artis praeserendum, quod de consilii sententia secorunt summi artifices Agesander et Polydorus, et Ath nodorus Rhodii. Sunt etiam in eodem septo alia probatissima signa. Apollo ille arcum tenens emissa sagitta, et Antinous eximiae
pulchritudinis. Primores illos artifices alii sed obscuriores aemulati sunt. Phidiam Alcamenes, Critias, Nestocles, Hegeas; Scopam Bria-xis, Timotheus, Leocliares, qui pariter cum illo Mausoleum caelarunt, ut manus etiam certarent. Telephanes, alio liti obscurus, aequabatur Polycleto, Myroni, atque Pythagorae, artificum sufragiis.cephisodorus, Praxitelis filius, rei et artis ejus haeres. Comparabantur etiam artifices operum indiscretis manibus; ut in templo Apollinis Sosiani Nioben cum liberis morientem, Scopas an Praxiteles secisset. Et Ianum patrem in suo templo dicatum ab Augusto. Par haesitatio fuit de Cupidine fulmen tenente. Praxitelis Venus illa Gnidia in primis ejus operibus commendabatur. Fuit et Scopae Venus in templo Bruti Callaici Gnidiae illi praelata. Certavere etiam Phidias et Praxiteles; cujus certaminis praeclara Extant monimenta Romae in monte Quirinali, duae statuae Alexandri Bucephalum domantis, alterum opus Phidiae, alterum Praxi tolis. Non praetereundus est Diogenes Λtheniensis, qui Pantiletini Agrippae egregiis operibus decoravit, inde vicissim et ipse non parum ornamenti consequiitus. Eius inter cetera probabantur Caryatides in columnis templi ejus, et signa in fastigio posita, de quibus alias dicemus.