장음표시 사용
111쪽
id quod volumus medicabitur, quam commodissime παρα-σεαλ-, quam alii ex vocabulo Graecam, alii ex loco Hispanam picem vocant, si prius oleo aut pauculo sevo colliquata fuerit, quarta portione. M dicabitur et ceteris resinis, praecipue Τerebintho Piceae et Lentisci. Nonnulli eam quae deraditur e navibus picem probant, et qua serrum vernicatur. Sed hoc non nisi in iis quos manere voluerimus typos. Terebinthina autem, piceque et Armenio rectius usos eo plurimum in signis veteres animadverti. Quod si duricies expetatur iusigillis, cera Punica ubi delicuerit cerussae pulvisculum bibat, se
me ad aequale pondus. Ea sic et niveum candorem aemulabitur et marmoreum nitorem praestabit. Aγωγαη igitur, quam nos Ductoriam vocemus, duabus hisce consumitur rebus, γραρυα et ψώχα8. Graphicen vero, quam nostri in Pictore et Sculptore designationem vocaverunt nam lineationem, quae γμαι μαἡ dicitur, Architecto damus , usque adeo necessariam Sculptori indicavit Donatellus; sic enim accepimus, ut plerumque discipulis dicere solitus fuerit, uno se verbo Sculptoriam artem eis omnem traditurum, quum dicebat: D signate. Et profecto, id est, totius Sculpturae caput et fundam emtum. Ea vero duabus etiam hisce rebus maxime constat, quae nondum sibi Romanum nomen invenit, nisi fortasse latinam linguam augentes, ut ait Cicero, commensurationem dixerint: et quam perspectivam appellant.
De Symmetria igitur nunc pauca dicamus. Qua in re, illud a Philosophia non alienum considerandum, hominem ipsum quem praecipue dimetiendum suscepimus materia constare et forma. Formam hic nunc eam intolligamus speciem, qua hunc ab illo discernimus. Materiam vero corpus ipsum. Coivus autem omne in tres dimensi
nes partiri, in longitudinem, amplitudinem, profunditatemque. Formam vero ipsam lineamentis comprehendi. Quare de corporis Symmetria primum, mox de lineamentis. Mensuram igitur, hoc enim nomine symmetriam intelligamus, cum in ceteris omnibus, quas natura progenuit, rebus, tum vero in homine ipso admirahitissimam et contemplari et amare debebimus. Ita enim undique dimetitis partibus compositum est nostrum corpus, ut nihil plane aliud quam harmonicum quoddam omnibus absolutissimum numeris instrumentum esse videatur. Sed age, hominem, longe aliter quam Archit Cius, vivum stantemque dimetiamur, scilicet in novem de longitudine portiones. Ita enim hominem solere natura formavit, ut sa-ciem summo loco spectandam proponeret, ceteraeque totius co Oris partes commensum inde susciperent. Constat autem ipsa tribus
pariter dimensionibus, una erit a summo frontis, qua capilli na-
112쪽
scuntur lite ad intercilia, altera hinc ad imas nares, ultimas ab naribus ad mentum. Prima sapientiae, secunda pulchritudinis, tertia bonitatis sedes. Hae auinin ipsae per se, ut aiunt, multiplicatae, integram, quanta erit humani corporis statura, reddent, novem PO tiones. Prima erit sacies ipsa. Secundam faciet Portionem Pectus. Ab summo stomacho ad umbilicum tertia; ab hoc ad imum semur quarta: duas continebunt, coxendices ad poplitem; totidemque ab hoc ad nodum crura. Pars autem haec insima, quae est a nodo ad unam plantam, gutturquo hoc, quod est ab summo pectoris ad summum gulae, atque hic semicirculi arcus, qui sit a summa fronte ad summum verticem, unam aliam csticient portionem. Nam horum juncturae, nodi poplitesque, tamquam intersinia nullis suam cedunt proprietatem. Constabit igitur humanae staturae longitudo Portionibus, ut dictum est, novem. Quamquam alii octo, alii, quod rarius est, est enim tamquam in Musice dissonum sermo, Septem, alii, quod et rarum etiam est, decem secerint. Nos medium, et quod in plerisque omnibus mortalibus frequentius erat, secuti sumus. Ac de adulto loquimur viro, non de pueris insantibus, quorum in longitudinem mensura omnis non nisi quatuor constat sa- ciebus. Nam de humana per singulas aetates Symmetria, quae in prima, media atque ultima pueritia, item adolescentia, juventute et senectute deprehendatur, certi nihil nunc asserre Possemus. Brachiorum autem alterutri, pariter lacerti, sesquialteram continebunt Portionem, manus unam aliam. Quamquam sint qui metiantur sic rati humeris extrinsecus ad juncturas articulorum, ab ascellis vero intrinsecus ad confinia palmae ac digitorum, facies tros, alterutri autem articuli, una. Quomodocumque id parum refert, modo brachiorum tota longitudo septem contineatur se cichus, ut dispessae manus rectam ipsam corporis longitudinem definire inveniantur. Pedos autem ita ah extremis talis ad extremum unguem producuntur, ut eamdem bis ter et uno altero, tribus sero digitis minus, Com- metiantur. Paulo explicatius haec a ScamoZZio traduntur in hune
Quia ut recte dicit Aristotel. Metaphys. Io. c. 3. et g. cap. II.
in omni genere oportet esse mensuram primam et principalem omnium, quae pertinent ad unum genus: in mensurando corpore hi mano sumitur aut palmus, aut sacies. Et licet satis diversae sint opiniones de proportione, ut octo, aut etiam docem facierum in alti litudine, tamen maxime conveniens forma virilis aestimatur ax. Ω-ciorum. Cujus opinionis fuerunt quoque excellentes Pictores. Et dividitur in hunc modum. A vertice capitis ad radices capillorum
113쪽
est pollex tinus aut inrtia pars iaciei, sed quia est pars excrementosa, non comprehenditur in tali altitudine. A principio capillorum usque ad mentum pars I.
A mento ad jugulum gulao pars o LA jugulo ad mammillas Para I. A mammillis ad umbilicum Pata I. Ab umbilico ad penem Pars I. Et hoc est dimidium altitudinis corporis stantis erecti in pedes.
A pene usque ad medium semorum Para I. A medio semorum ad genua Pars I. Λ genibus ad medium surarum crurum pars I. A medio surarum ad collum pedum Pars I.
Et ab hoc ad plantas pedum pars o P
Ita ut in totum stant partes Ix. aut Pollices xxVI . Porro latitudo ejusdem corporis consistontis brachiis apertis, hoc
A medio jugulo gulae ad punctum humerorum pars I.
Ab humeris ad cubitum brachii pars i i
A cubito ad nodum manus Pars I LA nodo ad extremum manus sinistrae Pars I. Quae sunt partes 4: tantumdem a parte dextra. Quae iuuniversum iaciunt partes Ix. aut pollices xxVII., ut ante dictum. Observavi praeterea semora tam esse grossa quam caput, et tantum Ventriculum crurun3, quantum collum; duplum crassitudinis colli, quantum circumferentia summitatis capitis usque ad mentum. Itidem longitudo manus, et palmus Romanus Communis, est tanta quanta altitudo faciei. Porro longitudo et latitudo manus conjunctae aequant longitudinem pedis: ita ut latitudo par sit utrisque: et tam crassum est brachium ad juncturam manus, quantum Stringere potest manus apertura duorum primorum digitorum: facto autem centro in certa parte palmae manus, circumferentia tanget omnes extremitates digitorum bene diductorum: atque ita dici potest do multis aliis proportionibus et correspondentiis hujus corporis, et ipsius membrorum; quae praeterimus. Consideranda vero et ipsa inter se partium quam alibi proportionem, hic, ni salior, proprie commensum dixerimus. Quanta est longitudo ab interciliis ad summas nares, tanta Erit productio menti ab iugulo. Quantaque est ah summis naribus ad mentum, tanta ab jugulo ad imam gulam. Hoc est, semiportione. Quantum est superioris labri intervallum ab ore ad nares imas, tantumdem erit summarum narium prominentia ab labro, tantumdemque
114쪽
et oculorum ab interciliis ad interiores angulos concavitas. Praet rea in manibus, quod est extrinsecus ab summo ungue indice adiuncturam hanc unam, continebitur semiportione: ac rursus hine ad eam qua brachio colligatur manus, alia. Sic et intrinsecus ab summo ungue medio. Primus autem hic radicis articulus major correspondebit fronti. Secundus cum Onychio ad extremum unguis
naso. Primus item modii, huic quod est a naribus ad mentum; ejusdem secundus, huic quod est ab imo mento ad inferioris labii supremum; ejusdem onychius, huic quod est ab ore ad inferiora narium. Indicis eodem ab supremo labri superioris. Major pollicis
articulus coaequabitur huic quod est a mento ad summum labii inserioris. Minor huic quod est a nare ad idem. onychiorum autem articulorum omnium dimidiatam sibi partem occupabunt ungues. In latitudinem vero frons, ab hac media, quam et discriminatricem appellare possumus, linea hinc inde ad prima hic tempora definietur, sua his longitudine. Ab interciliis ad extremos oculorum angulos, atque hinc ad primas aures; harumque Iongitudo tantumdem. Id vero spatium quod est inter utramque extremitatem oculorum, ex duabus iisdem dimensionibus, in tres partes dbstinctum, duas oculi, unam sibi intermedius nasus vendicavit. oris latitudo, si per summum labii metiamur, respondebit fronti nas ve: sin circino; illi spatio, quod est pollicis articulo majore definitum, ab labio superiore ad mentum. Pectoris latitudo faciebus
continebitur duabus, spatium inter utramque manam illam una. Earumque certus situs ab inferiore gula, ejusdem dimensus circino deprehendetur. Palmaris autem plantarisque latitudo definiri semper invenietur semiportione. In altitudinem vero quae sola circumlatio nocomprehenditur, ex supra dictis mensura captabitur hoc modo. Capitis per medium frontem altitudo, portionum est trium. Item et summae coxendicis, per occipitium a summa fronto ad cervicem, duarum. Itemque et infimae coxendicis colli, duarum. Pectoris per alas ad tergum, quinque. Ventris Per medium, quatuor. Lacertorum,
Coxarum, Crurum, pollicis, ceterorumque articulorum summa ei
cumserentia numquam plus eorumdem longitudine membrorum. Extremum brachii propter juncturas manuum, portione, propter no
dum tibiae, etiam quarta. Altitudo autem haec, quae est ab imo talorum ad summum pedis, respondebit longitudini, quae est istincat, summo pedis ad extremum unguem: colli circumlatio, ei Partiquae est ab summo pectoris ad umbilicum. Porro intelligendum, quatuor prorsus Esse ordines statuarum;
paritos, magnas, majores, maximas. Pariles quidem fient, quum ejus
115쪽
qui exprimitur staturam undiqae repraesentabimus. Dantur hae sapientibus et benemeritis viris. Magnae fient, quum infra sesquialteram statura continebitur, quae et Augustae dicuntur, quod Regibus, Augustisque Imperatoribus dicarentur. Majores dicentur, quando ad alteram excreverint. Ponuntur hac solae Neroibus. Maximae vero sient, quando ter geminabitur humani corporis statura, itemque rursus ac rursus. Quae quidem statuae vel a specubus, uti ego opinor, Vastaque intus inanitate: id enim est vel, ut
alii, ab noxia radiorum est usione, quae fieri solet ejusmodi moles
intuendo, vel ab auctore ipso Colossi sunt denominatae. Dicabantur autem ejusmodi statuae Diis Opt. Max. Accidit autem saepissime, ut rem ipsam e diverso minorem faciamus. Hoc etiam erit diligenter considerandum. Nam aut erunt parvae, aut minores, aut minimae, hoc modo. Secetur, verbi gratia, quao novem Consistat dimensionibus, humana statura, in partes tres, eae mox singulae iutrinas. Parvae infra hanc portionem constabunt, quae est ad sex, minores quae est ad tria, minimae quae ad unum. Respondehuntque inferiora haec superioribus inter se, sic: Primum hoc minimae partis spatium, spatio, quod est minoris, quarto; et quod est majoris, septimo; secundum quinto et octavo. Tertium sexto Et nono. ΗOrumque rursus partes partibus. Quod si identidem fiat, quam- tam vis colosseam vastitatem pedali iam mensu definivcrimus, hoc modo. Utrumque vero sive maiorem sive minorem ipsam rem seceris, asinservata etiam qualitate, semel fiet in hunc modum. Esto hoc gymnicum Attiletae corpus; ducantur nunc lineae hinc a planta in directum huc usque, una dimensione, item huc usque altera, item huc usque et altera. Α summo autem vertico ad hujus extremum haec. Si intra hoc primum spatium referri eamdem oporteret, sic, quum a
parilitate cadat, parvus dicetur. Si intra hoc secundum nam ser- me usque ad medietatem descivit , minor. Si intra hoc tertium, minimus: hoc videlicet spatio minutissima quaeque finiuntur. D centur item ex diverso in directum ambae ad eamdem dimensi nem liveae. Si proximiore hoc intus adaugeretur spatio magnus. Si hoc altero, maior: sin et hoc postremo, maximus dicetur. Praeterea ducatur ab inferiore hoc majoris spatii angulo, per summum apicem, triplici ejusdem in directum mensu; sic ter g minabitur. Qua quidem ratione pueros, adolescentes, senes, quod
antea mirum videri non poterat, eosdem ipsos magnos, ParVos, majores, minores, maximos, ac minimos efficiemus. Hujus autem di- Versitatis ratio opinor haec est, ut minores fierent vel inopia; vel transportandi commoditas essecit: ut vero in centum et amplius
116쪽
aliquando cubitos accrescerent, opulentia atque excellentior personae dignitas. aequum cnim est, ut qui animo et auctoritate praecellunt, corporis etiam dignitate ceteros praestare videantur. Illae autem ipsao statuae, quac Diis si unt, sive adaucta, sive et retenta humani habitus aequabilitat , a Graecis Καλα, proprie a nobis simulachra nominantur. Quae Heroibus, illa Puto tamen initio sic vocatas omnes, maximeque numinum aEgyptiorum. Quae Regibus ἀω tareae. Quae sapientibus, Mutata, quae autem i,
nemerentibus viris, Vocarunt. Nam is Irtia, quemadmodum et
in pictura εωm, de vultu opinor sunt, deque membris ipsis expressae similitudines, quas nos imagines appellamus. Nam in reliquis frustra ullam inveniemus appellationem, nisi sorte unico vocabulo effigies dixerimus. Figura enim ea est, quae in plano designatur, linea, circulus, hominis atque equi circumscriptio, quod ab illis nuncupatur. quidem olim Homeri temporibus dicebantur quaevis templorum ornamenta, quae spectantium animos a sicerent, unde et nomen quod vulgo etiam remansit habuere. ΡΟ- sterius vero generaliter et ipsae statuae, quod ex iis potissimum ornamenta constarent. Quae vero infra humani habitus staturam sicnt, universae omnes signa vocantur: undo et sigilla, quae intra
hanc minimam erunt portionem, cubitalis palmarisve altitudinis, vel etiam quantum fieri poterunt tantillae, hoc est, parva signa. Postquam de Symmetria diximus, dicendum nunc de Lineamentis. Lineamenta autem sunt rectae congruarum linearum ductiones, ad uniuscujusque speciem demonstrandam. Linearum vero aliae extremae, quae et ambientes dicuntur, quam extrema complectimur.
Aliae vero intermediae, quum res medias significari membrorumque juncturas distingui volumus. Ambientium autem ducendarum ratio ex actionum varietate multiplex, ac pene infinita. Possem ego totum hunc aestivum, quantus est, diem consumere, demonstrando uti isti aridiorem ex triangulo, pleniorem ex quadrangulo faciem constare doceant, uti intra horum fines reliquum omne corpus Si
intercludi oportere disputent. Recte quidem, ut qui Platonis Τimaeum perdidicerint, sed ab hac nostra dicendi certissimo serio
aliquanto remotius. Compertum enim habemus, lineamenta omnia ex ipsa corporum Symmetria, ex optice, et ex physiognomia sumi. De Symmetria dictum: mox vero ae reliquis, si prius ducendorum lineamentorum rationem a me pridie in picturis excogitatam CommmonstravorO. Corporum quidem omnium latitudinem nam longitudo sit semper: altitudo autem umbris luminibusque signiscatur).
Si depressa sint, ut Pectus, tergum, liber sua descriptione: sic si
117쪽
rotunda, ut caput, collum, brachia, coxae, crura, digiti, columnulae, et ejusmodi, ex tertia sitae in circumferentiam dimensionis parte finiri, hoc ut videtis pacto. Nam quemadmodum in chartarum typis noctu atque interdiu ex lucernae solisque umbra circumscriptiones fieri possent, ostendere ineptissimum. Physiognomonica est certa quaedam observatio, qua ex iis quae corpori insunt signis, animorum etiam qualitates denotamus. Solent enim, ut in proverbio est, artificem instrumenta, dominum qualis sit domus ostendor . Vix autem explicari potest, quantum statuario usum praestet Physiognomonia: Θιas Dariis obserDationibus constat, quas hic referre nihil attinet, quia plano diversae sunt disciplinac. Perspectiva etsi serme tota pictorum esse videatur, ad sculptorum quoque munus rosertur quam commodissime. Ea duplex, altera ad Physiologiam, altera ad pertinet. Priore quidem illa
rationes traduntur, cur iii conspicuis ita perspectus assciantur, ac quemadmodum triplex illa speciendi ratio fiat, ex directo, ex res xione, ac refractione radiorum. Quae quia remotior est ab hoc instituto, de ea hic non agam. Posterior item duplex: nam vel ad totum opus, vel singulas pertinet partes. Quae ad totum opus pertinet, prior; ac visu primum diiudicatur: quae vero ad partes, eas sibi res tantummodo considerandas proponit quae perspectioni occurrent. Prioris autem quae latius sese est indit ratiocinatio, sumetur sic. omne corpus quocumque statu constiterit, in aliquo necesse est esse loco. Locus igitur primum designabitur, quod planum Vocant: sacies antem quam directissim lim, sic. Ad perpendiculum m diam lineam demittito, hinc inde semicirculos circumducito, Per eorum intersectiones lineam ipsam aequoriam trahito. Ne quis v
ro sat in collocandis deinde personis error, fieri oportere demonstrant hoc modo. Esto jam in hac quadrata, nam ejusmodi poti simum utimur, tabula haec inquiunt linea. At quantum ab hac
plani definitrix distare debebit p aut ubi corpora collocabimus 3 Qui prospicit, nisi jam in pedes despexerit, prospiciet a pedibus, uniea
sui ad minimum di m nsione. Ducatur itaque quot volueris pedum linea haec: mox deinde hic longius attollatur alia in humanam staturam, sic: ex hujus ipsius vertice ducatur ad extremum aequorea linea, sic: itidem ad oinniti in harum portionum angulos sic. Ubi igitur a media aequorea perpendicularis haec, cum ea tuae R e lice ad extremum ducta suerat, se conjunxerit, plani finitricis lineae terminus hic esto; quod si ah aequorea ad hanc sinitricem,
ab laterali ad lateralem, absque ipsarum angulis ad angulos, Pluri
118쪽
mas hoc modo perduxeris lineas, descriptum etiam collocandis personis locum habebis: nam et cohaerere et distare uti oportuerit his ipsis debebunt intervallis. Atque ad hunc modum disseruerint. Nos nostro more forsitan distinctius. Sculptoriae perspectiVae pars, quam ad totum opus pertinere diximus, triplex; nam triplex omnino speciendi legitimus ordo. In rectum, quum videlicet intra extremas hasce verticis ac pedum lineas visus dirigitur, cujus ratio proprie, uti arbitror, nominata. In sursum, quod ad usque
medium horietonta supra caput attollitur, quae α-mαη dicta. Et deo sum, quum infra pedes tantumdem dimittitur, quae καλ-κη Duncupata. In quibus omnibus quid oporteat diligenter considerandum. Ille enim perspectus, qui fit in rectum, non nisi ad priores pervenire poterit personas aut per intervalla earum ad secundas, atque interdum etiam ad tertias. Quoniam vero hoc ipso perspectu, quae primo sese Osserunt res, paulo plus quam ex dimidio prospectantihus occurrunt, itidem et istic in tabula extare primo loco det, hunt, sic. Contractius secundae hoc celsiore, propter rationem ditastantiae in plano, sic. Contractius vero et tertiae, Vix summam hinc supersciem mittent, quod ipsum in vetustissimis plerisque m
numentis servatum animadvertimus. Ea namquo oculorum lex est: priora se magis Ostentent, longinquiorae compressus videantur. Si igitur hinc distarint personae, ab his quae in prima hic constiterint acie, Prominebit exterius planum, sic. Sin cohaerebunt hic a tergo posterioris, nihil id ita oportebit. Quum vero suspicitur, atque in alto aliquid loco significare volumus, verbi gratia, hominem in summa specula, considerandum est, qua distantia, quave id albitudine ab hoc ipso suspectionis centro fuerit, et quantum illinc radiorum unumquiaque suscipiat. Nam hic proprius, istic remotius, hoc maius, illud minus esse conveniet hoc pacto. Sed quid hoc est, aciem
nostram cum attollitur, superas etiam domos Deorum scandere;
cum dirigitur, g o mili. pass. ulterius non progredi, sed in convexum terminari; cum vero demittitur, in serius pedes non transire, et tamen, quae sub pedit,us sunt, nos terrena semper spectare; in quamcumque vero deseratur partem, centesimo passu hebetari 3 Sin autem despicietur, quando is est frequentior multoque dissicilior Prospectus, majorem et curam et diligentiam adhibendum nobis erit. Quare quoties voluerimus multiplicem rem ullam prospectantium oculis subjicere, ad hanc ipsam despiciendi rationem decurretur: ac quae primo in quam velis partem se osserunt, proximiOre heic loco statuemus: quae deinde intermedio, heio conspectiore: quae postremo, heic celsiorer eum in modum, ut spatiis quaeque
119쪽
suis interdistincta, suo ordine dignoscantur. Constat enim tota haec in universum Perspectiva dispositione, ut intelligamus, quacumque ratione spectetur, quantum ab alio aliud distare aut cohaerere debeat, quot necessariae sint ad illam rem significandam personae, ne aut numero confundantur, aut raritate deficiat intellectio. Intelligendum est autem, in recto perspectu tabulam ipsam Pro pariete, in sursum pro aethere, in deorsum pro terra accipi oportere, quamquam inter se una semper egeat alterius, ex qua sola Pe spectivae. rationis hujus lex tota dignosci pote It. Altera Vero perspectivae pars quae singulas considerat rerum partitiones, est quidem illa Vulgaris, pictorumque pueris usitatissi,ma. Sic tamen ut summam assecutus videri possit, quisquis eam
recte tenuerit. Est autem nihil aliud haec perspectiva, nisi quae, dum in reddendis rerum omnium utcumque parvae fuerint similitudinthus versatur, non ita tamen videri faciat. Id vero ex mentita potissimum longitudinis mensione, sive hominum, sive aedificiorum, aut cujusvis alterius alicujus corporis, quom ab sua rectitudine prospectari desierit, sive rotundam, si Ve triangularem, quadrangularemve, aut quamvis aliam lateralem habuerit formam. Nam
continuo ad concisionum quas decurtationes vocant dissicillimas
rationes deveniendum, nostra tamen quantum fieri poterit demonstratione facillimas. Rotundas igitur onineis rerum omnium formas concisione praestabimus, sic: esto hic circulus, haec rota, hoc ago potius speculum. Ericiatur Primum ex eo quadrangulus: sior mox
undique de lateribus, et de angulis ducantur quae intersecentur incentro lineae, sic. Deinde, productis ab hoc uno latere duabus his lineis, eodem spatio circulo sat hic triangulus: quo ex dimidia parte dissecta totidem rursus ducantur; et heic, quot in priore ci culo lineae, simili ratione. Qua igitur heic intersecantur, contrum erit hujus alterius: hoc pacto. Esto praeterea, si voluerimus idem in latus spectari, sic: ducantur de iisdem ambobus lateribus, diametri spatio, in directum lineae; nam heio tamquam compressura cogetur: hoc modo. Similique etiam ratione ducantur per latera, perque angulos, lineae, quo quidem spatio Videbitur angustari tintum, sic, centro adhuc in intersectione servato. Triangulares autem, quadrangulares, lateralesque omnes nam una sermo omnium ratio
diversiores in hunc sient modum. Esto hic liber Homerus est, nostrae deliciae, quem numquam temere a me longius abesse patior
esto, uti apparet, in Pluteo rectus; recta etenim primo esse Omnia oportebit, quaecumque in aliam erunt status rationem transitura,
sic. Ducantur de omnibus quatuor angulis in longum parallelae ib
120쪽
neae paulo et sursius et deorsius, ut libuerit: age, sic. Singuli autem et heic anguli suis contineantur lineis, sic: videtis ut jam resupinarit 3 Spectetur idem et a tergo, in hunc modum. Altitudo haec, ipsa
que latitudo non enim, dum sic apparuerint, quicquam de iis comminuitur crit hujusmodi; aequabilis autem heic superior Paginarum planities, perductis paululum ab latitudine Iineis in sursum, sic. Item ct haec inferior, ad eamdem rationem status, sic. Nonne praesentata vobis species videtur Z Quin et apertius, ut hinc
sit Ilias, illinc Odyssea, sic. Ducantur de singulis angulis in longum, eodem ut diximus) paralleli modo, sic. Suis mox unusquisque descriptus finiatur .lineis, sic: quam prope eadem oculis in hanc alteram commutata nunc est forma illa prior 3 Sed jam altero contenti exemplo erimus. Esto hic M. T. Ciceronis, vel C. Cae-haris iacies, ad perpendiculum discriminatrice linea nullam declinans in partem, sed perrectissimo contuitu perspiciens in hanc M. Antonii, vel M. Catonis, hoc modo, ut reliquum iam corpus, cujus haec eadem est ratio, dimissum secerimus. Punctus autem quo terminatur frons, Aristotelico more sit a; in interciliis oculorumheic sit b; in extremis heic naribus c; heic in mento sit d; vertex e; gula inferior g: mutetur inde prospectus, ct ad medium usque horiZonta tollatur, dirigaturque acies in signum hoc ubi sit litera s, hoc modo. Ducatur nunc linea directa a b ad s, sic. Reliquae itidem hae suo intervallo similiter, sic. En ut perpendicularis quae modo fuerat, nunc obliqua. Quin et ceterae partes intra
suas continebuntur lineas, sic. Simili etiam modo ct hanc alteram M. Catonis in despectum, suspectum, aspectum, ex dimidio, Sex- qui oculo, vultuve toto, diverterimus in millo varietates. Status unde dictae statuae, alii sunt recti, alii flexi, alii vero et obliqui. Recti status ii sunt, qui sua natura constabunt, nullamque omnino Vergent in Partem, ut quom astamus. 1 lexi sunt qui primum a rectitudine declinaverint, ut iluom Proni supinive accumbimus. obliqui vero, quom aliquo secies avertetur, membraque ad actionem distorquentur. Quorum omnium certissima ratio bis ipsis continebitur sinibus, quos hic essectus comprobarit. Omne quidem
corpus, nisi extrema sese undique contineant, librenturquo ad centrum, Collabatur ruatque necesse est. Stantibus itaque sic nobis Pede in uno, si quo motabit corpus, declinaritque a recta linea caput plus pede, necessum Concidere. Quod in iis videri manifesti simum Potest, quos Graeci συ, ειωή, nostri haud minus inepte su-nambulos dixere. Illorum enim corpora sic lihrantur, ut si quam in partem inclinarint, jam jam ccce casuros speremus. Sin vero