Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

is S. PATRIS EPHRAUM SYRI 'turbet, ne abripiaris,quin potius strenue maligni ac fraudulenti spiritus pugnationi ex aduerso resiste. Considera vetera aedificia, inueteratasque imagines, ac aerugine consumptas columnas: tecumque cogita atque aspice, ubi iam sint praedictorum possessores , atque artifices , de stude placere Domino,ut Regno caelorum reddaris dignus: Quia omnis caro ' γ υυ--: se omnis gloria homnis tanquam flos m. Quid maius, honorificentiusve regno i cujus appetitores , & proprex varios in eo gloriae casus atque infortunia illud spreuerunt, de sibiipsis insidias pararunt, mortem vitae praeserentes: quoniam Deum non exquisierunt, neque sperauerunt in salutare ipsius. Qui autem caelesti regno reperiuntur digni, ut nullo istorum tentabuntur, in pace atque exultatione in caetri cum Angelis choros agentes, & citra dolorem luctumque ac gemitum ibi degentes, cum gaudio atque laetitia collaudantes , ac superexaltantes, magnificantesque Regem caelorum, & Dominum uniuersae terrae. Cui conuenit laus, gloria, & magnificentia, in secula seculorum. Amen.

32쪽

S, P.

DE VIRTUTE

TRACTATU S

A Ecessarium duxi, Charissime, & alia quaedam cum his congruentia in hoc Commentario addere, Ut legens, depreceris pro me peccatore, atque operibus com ruse, Dominum: Vt milhi peccata remiotat, faciamque tactum ei gratum, antequam edictum veniat tremendum de anima mea e corpore tollenda, quando omnis humanus apparatus & ornat euanescet. Vae tunc ei, qui Deum offenderit, neque resipuerit: Roquiret enim tempus in negligentia deperditum, & non inueniet. Ploremus igitur coram Domino Deo n*stro, ut miserationes ab iplo obtineamus. Donec tempus habemus,temperemus nobis,& placare studeamus Deum. Non est nobis certamen de pecuniis, quarum iacturam

licet quis fecerit, alias pro illis rursus comparare sibi poterit. De anima nobis periculum, quam si perdiderimus, non amplius recuperare poterius, iuxta quod scriptum

33쪽

' S. PATRIS EPHRAEM SYRTesti Quid proderit homini si mundum uniuersum lucr

tur, animae vero suae detrimentum patiatur ὶ aut quam dabit homo commutationem pro anima sua Θ Filius enim hominis venturus est in gloria & maiestate sua : &tunc reddet unicuique secundum opera eius. Si ergo detur retributio , nullaque opera nostra latere possunt Deum: quare non operamur bonum, ut bonum nobis retribua- αφbxu x tur, abstinemusque a malo, ne mala nos invadant 3 6- δε---- cut scriptum cst: Recede ab iniquo, & non timebis, &tremor non appropinquabit tibi. Erubesco dicere, & t cere nequeo, ob meam, meique similium ignavorum negligentiam, quod milites huius saeculi misera a R ge dona accipientes, prompte alacriterque ad mortem usque pro ipso periculis se subjiciunt: quanto ma gis nos, quibus tales factae sunt promissiones , debonius non cessare ab operibus iustitiae, ut a ventura sal-uemur ira, ne tanquam inimica nostra utamur anima, quam sibi vindicat Deus. Cogitemus quomodo ardorem solis, vehementiam ve febris tolerare nequeamuS,& quo pacto inextinguibilem illum ignem pro nihilo ducimus Dominus autem suo nos consilio dirigat, manuque sua forti nos protegat, in secula. Amen.

34쪽

VI RT UT ET RACTAT V S. tr

c A P. I. BEata Ciuitas, quae apijs regitur , &nauis, quae a peri

tis gubernatur: Mona steriumque, quod a temperantibus administratur. autem ciuitati, quae ab impijs dirigitur , &naui, quae ab imperitis gubernatur; ac Monasteis aio, quod ab intemperantibus administratur: nam & ciuitas replebitur Barbaris ob impietatem eorum qui eam tenent, α nauis confringetur propter imperitiam gubernatorum: Monasterium autem desolabitur, ob ignauiam administrantium.

C A P. II. SI sub obedientia spiritalium Patrum consederis , non

cum demulceris, de audis verba assentationis, apparet fidei tuae stabilitas atque firmitas : sed quando contemptus atque percussus sustinueris; nam etiam fera merito cum demulcetur, mansuescit atque mitescit. Ne itaque erga corripientem &instruentem te amarulentior fias si nimirum cupis vas electionis euadere: sciensque obedientiae in Do mino ac humilitatis profectum, eo progressus es, nempe si eius gloriam cognoscens, eam tibi elegisti. In ea, frater, Sanctorum vita illustris L magnifica. Moyses enim seruus Domini etsi doctrina Iethro non erat imbutus: veruntamen

illi se subjecit atque seruiuit: quamuis in AEgypto satis esset eruditus. Iesus quoque Naue filius, perfecta sua obedientii tantum donum promeruit, ut Moysis suςcesior fieret. Et Samuel per obedientiam quam Heli sacerdoti praestitit, dignus habitus est, qui vocem Dei audiret. Elisaeus vero ejus adminiculo pallium & gratiam sui accepit Magistri. Quid porro homines similes vobis, passionibus subjectos commemoro Ipse quoque Deus Verbum incarnatum, vitam in humilitate & obedientia traduxit; sicut nos docet Euangelista, dicens: Et erat subditus parentibus suis. Rursus autem&Apostolus ait: Humiliavit semetipsum, tactus obediensusque ad mortem , mortem autem crucis. Quin etiam

C iij

obediem tiae Se humilitatis Comme datio.

Luca in

35쪽

xx S. PATRIS EPHRAEM SYRI

quotquot vivendo nolunt bonam parentum tolerare disciplinam, non leui se periculo exponunt: plerique cnim qui in ciuitatibus t magistratu puniuntur, fere propter inobe. dientiam , atque contumaciam, daramque ceruicem plectuntur. Quin & puellae, nolentes bonis morem gerere admonitionibus, verecundia ac pudicitiἱ abjecta, in plateis vicisque turpem vitam cum dedecore traducunt .: qua autem intentae sunt operi. & mentis tranquillitati atque pudicitiae vacant; ab hominibus quidem honorabuntur, a Deo autem glorificabuntur. Bonum incepisti opus , in eo persiste: ut magnificeris a Domino cum mansuetis x humilibus,

in regno caelorum. Amen.

C A P. III. SI ad dimidium perduxerit opus aliquod frater tuus; con

tigeritque ipsum in morbum incidere, tuaque opera indigere in opere: curam ejus suscipe omni cum humilitate. patienti compatiens. Postquam vero sanitatem is recupera

rit, ne fratris tui appetieris opus: ne forthribi ipse a Domino & hominibus clamnationem adsciscas. At tortasse suggerit cogitatio, non sine diuina id perinisione accidisse, veille male habeat, & ego interim hoc consequar: at cur non bonum illud cogitasti, quod scilicet Domini id factum se permissu : ut cuiusmodi voluntate sis demonstres, tuine ipsius, an fratris amator λ Quod si a morbo liberatus , ipse recusauerit, rem bona conscientia cum permissu tamen Praefecti accipe r ut bonum habeas testimonium ab his qui foris sunt. Necessaria enim est iustitia, pietas, atque obteruantia. De sanctissimo quippe Simeone, 'ui Saluatorem accepit in ulnas suas, scriptum habemus, quod esset iustus, & timora

tus.

36쪽

DE VIR τVTE TRAOTATVS uc A P. IV.FIrmo ac stabili corde simus, Charitane e nam virtuti

aduersatur segnities. Ne igitur exigua nobis ingruente acedia, euadamus pusillanimes et verum vim nobis ipsi in feramus, magnanimi Viatoris instar, quippe cui dum deis ctio atque debilitas perviam accidit, non cadit animo ne

queascopo desistit propter longitudinem viae, sed seipsum

consolatur, dicens: Aahuc modicum restat viae, & ad di uersorium peruenies, atque quiesces. Et Dominus vim eius cernens, robur illi viresque praebet, viaeque mollit ac mitigat asperitatem e segnities enim atque pigritia paupertatis conciliatrices existunt non modo donorum spiritalium sed etiam necessitatum corporalium.

CAP. V. SI ante cunctos in Syna im, ac congregationem prodeas,

de persistas donec absoluatur, ne in hoc te efferat cogitatio : quoniam & artifices multum studij ac vigilantiae in suo opere adhibent. Neque corpore duntaxat te praesentes Domino: sed & cogitationes in corde humilia ceteris rebus ut illi des operam, abducito. Superbo enun latibulo similis est, in quo draco libenter moratur, & eum, qui ad illud accesterit, interficit. Porro de non inebriando se vino, aut de mulierum consuetudine Vitanda , superfluum mihi videtur tuae significare pietati t. tum quia manifestum est omnibus , hoc a virtute esse alienum. Necessarium est ex go non solum in hac parte impetum daemonum obser uare atque cauere : sed neque cum maribus, &adolescentibus conferre licet sermones lasciuos atque effoeminatos,rium perniciem animam trabunt. Non tamen quod malumi foemina, eius conuersationem auersamur: sed quia facile est inimico, per colloquia dc conuersationes mulierum nos subuertere, & ad transgressionem Diuini praecepti inducere. Quocirca nos oportet undequaque obseruare maligno. rum spirituum iacula confidentes armaturae,ac virtuti Spiriatus sancti: nam qui unam portam inimico praecludit, duas

ties.

37쪽

autem ei aperit, existimans se securum esse , fallitur hie quisquiς est .Necessarium est ergo,' ut nos ipsi undique communiamus: nullamque occasionem praebeamus ijs, qui occasionem quaerunt. Deus enim non irridetur, & horrendum

est incidere in manus Dei viventis. Cui gloria in secula seculorum. Amen.

CAP. VI.FRater quidam sub obedientia spiritalium Patrum residens , alium fratrem adijt, dixitque: Cupio relinquere Patres meos spiritales, & per me tranquillh degere. Ad quem ille: Homo, inquit, quidam habebat filium, quem accipiens, in manus tradidit artifici, qui eum artem suam doceret, eratque puer distractior circa opus. Cumque post dies aliquot adolescens ad patrem suum accederet, dixit: Pater, tolle me ab hoc magistro meo : per me enim magis artem apprehendere potero. At pater ad ipsum: si cum ab aliis, inquit, docearis ,&manuducaris, nihil didicisti: quid per te solus praestare poteris, o fili, non addiscens, neque Obediens, quemadmodum oportet ' Video te male erga artem, quam addiscis, affectum i metuoque ne forte frustra in re laborauerim: arripe igitur opificium tuum sicut oportet, fili, ut in arte exercitatus ipse tibi requiem inuenias: nam inertes assequitur mors. Quapropter & nos, charissime, caueamus a nobis abjicere jugum obedientiae in Dominor ne forte non placeat Deo 1 cumque in tentationem inciderimus, non sit qui auxilietur nobis. Quando enim Agar ancilla Sara: aufugit a conspectu Dominae suae, inueniens eam Angelus Dei, dixit aci ipsam t Reuertere ad Dominam tuam, & humiliare sub manu illius: fecitque illa sicut dictum erat ad eam. Cum vero ademet tempus ejus, assumpto commeatu , dimissa est cum fiducia , una cum filio suo: oberram teque ipsa per solitudinem , adeo ut sti peritura videretur simul cum filio suo Ismael, non despexit eam Deus. Oportet ergo & nos patienter perferre tribulationes, tanquam Domino seruientes , dc non hominibus. Ideoque dum sub obedientia versamur, ne opera inobedientiae agamus, ne dianoa patiamur, quςmadmodum passus est Giezi . minister. Prophetae

38쪽

DE VIRTUTE TRACTATVS. 11 Propheta: Elitat: quin potius per piam religiosamque obe- undientiam, fructum reddamus perfectum Domino nostro I

su Christo: Cui gloria in seculorum secula. Amen. C A P. VII. SI quis ad te accessierit secreto dicens: Conueniamus tuis

ter nos, ac simul foedus & amicitiam ineamus , ut siquid dixero tibi, me sitne contradictione audias. Deinde etiam post iusiurandum, si te in peccatum inclinare atque subuertere volueritu ne morem geras illi, quamuis magnifica protulerit, seque ipsum humi prostrauerit, ut violes Dei praeceptum supplicans. Noli acceptor esse personae aduer- - ius animam tuam: nouit quippe diabolus , non tantum ista subornare, sed etiam e Scriptura afferre, carnisque infirmi. ratem allegare, ac multa alia comminisci, ut hominem praeuaricatorem mandatorum Dei efficiat di habeatque quod contra eum glorietur. At nos tali illius studio inanique labore edocti, ad pietatem fortes in proposito, susceptoque

consilio erimus. Nam si illi dum propriam cupiunt volunt tem perficere, aut potius cooperantis in eis diaboli, tantum studium artemque exercent, ne suo frustrentur instituto ac fine, quanto magis eos qui spiritalem exercent vitam, decet peritiores ac vigilantiores eme, ut ne aduersus eos exultet diabolus. Atqui oportebat non iurare omnino, ob praeceptum Saluatoris nostri Dei. At nunc abreptus es verbis M 'μ.c. ne papuifacias: in manus enim malorum venisti, propter in amicum tuum. Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormi- 'tent palpebrae tuae, ut salueris: tanquam damula E laqueis,& quasi avis e ' reti. Veruntamen ne cadas animo , neque li da confundere cst enim emendatio mandato, si de cetero prae oculis habeas Dominum. Attende igitur tibi ipsi, non enim obnoxius es iureiurando, si teipsum a malo elongaveris.

Nam ipse, qui Euangelium in mundo praedicauit propter nimium suum in humanum genus amorem, ipse inquam Do 9

minus mandauit hominibus, ut poenitentiam agant: abstuneantque ab omni peccato. Videndum igitur, ne dum voluptates nostras explere desideramus, iurisiurandi praetex tum

adducamus, quasi amplius nos ex inimici retibus subducere Tom. II. D

39쪽

16 S. PATRIS EPHRAEM SYRI.

ω, si nequeamus. Deus non irridetur , cupientibusque saluarim . n. manum porrigit. Declina ergo a malo, & fac bonum: sc-0M que sermonem seruaueris, secundum eum qui dixit i Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. Vis autem, ut plenam perfectamque tibi fidem faciam,quddverbis non sis obnoxius, si mala vitaveris, bona autem eg ris , subtraxerisque te ab omni homine ambulante inordina-th. Audi Parabolam, aut potius exemplum: Homo quidam habebat filium, qui patrem suum in cunctis vehementer honorabat: alius autem quidam inuidia ductus super profecta iunioris, occulte accedens, dixit ei: Iura mihi aduersus p trem tuum, quod quae tibi sum dicturus, facies, seruabisque absque omni contradictione; atque ille non recth agens, iurauit ipsi. Deinde post hoc, dixit ad eum: Vade, ac dedec re patrem tuum affice, ipsumque plagis caede , & noli an plius reuereri conspectum eius, dc quaecunque tibi mand uerit non facienda, facito: quoniam iurasti mihi, & non poteris non obedire ijs quae tibi a me dicta sunt. Sed numquid tantam sustinebit dementiam, aut potius impietatem filius,&non despiciet iniquissimum consilium illius, propter cui

tum ac reuerentiam erga patrem Z ad eumque respondebit Video te hominem non verum, nec iustum esse, sed inimicum patris mei, animaeque meae insidiatorem: at me non de-c .s j. cipies, scut serpens sua calliditate Euam: neque me ad imia a. C.' εν. pietatem versuta tua improbitate compelles. Nolo ut me

accusare, vel reprehen aere pater possit , quod impietati paruerim: despicio itaque consilium tuum nefarium ob pa.

tris mei reuerentiam animaeque meae salute auresque meas . pretiosae Crucis fgnaculo obsigno, ne amplius intret in au

res meas verborum tuorum virus: ipsamque tuam consuetudinem vitabo , propter dolum in te latentem. Admonet' ra g. s. quoque nos Apostolus, ut subtrahamus nos ab omni fratre ambulante inordinate. Nam Deus malis actionibus non colitur. Ne igitur abduci te a scelestis hominibus patiaris,

charissime: ut non exacerbes patrem tuum, qui in caelis est, eontraria praeceptis uius agendo, A non habeas excusati nem in die iudiciis. Propter transgressionem enim mandatorum sancti Euangelij, Deum prouocas. Quocirca attende tibi ipsi, summam sermonis per Prophetam edoctus. Ait

40쪽

DE VIRTUTE TRACTATVS. 27

enim Propheta Dauid i Iuravi & statui, non, transgredi m mpraecepta tua dc cuncta iudicia tua: sed iuraui & statui, inquit, custodire mandata tua, dc omnia iudicia iustitiae tuae. Rursusque ait: Iniquitatem odio habui, dc abominatus sum: legem autem tuam dilexi. Et ' hac Diuina misericordia, ma- gnas evitabis tentationes, atque pericula. In illo autem eue- '. niet, quod scriptum est. Conuertetur' dolor eius in caput '. M. eius, ec in verticem ipsius iniquitas eius descendet Charita tem igitur ac unionem posside, .non quidem per iuramenta de blanditias, aliaue prohibita , coactam : sed quae secun-dlim Deum sit, dc ex animi assectu directa, ac consumma. : quippe in qua nihil iniquum, aut coactum obrepit. Eritque eratia Domini nostri Iesu Christi tecum. Cui gloria, iniscula seculorum. Amen. CAP. VIII. D Suita, Frater charissime, consuetudinem hominum haereticorum ac libidinosorum, nihil fidele loquet

tium: nam instar sagittarum, sermones ipsorum corda vulnerant. Novi quosdam, sermonibus animas peruertentes ;cuiusmodi quidem homines, fortasse per symbola quaedam,

seminis fluxu laborantes Scripturae sermo , dc leprosos ap- t...pellat. Quemadmodum enim menstruatus immundum redia milhaasuit secundum legem, ubicunque consederit, vel quodcunque consputauerit: sic ec horum impurorum fluxus animae male affectae, sermonumque consputatio, execrabiles reddit suscipientes; de fortasse illorum cleprauata animi as&ctio cum eo, qui lepra laborat, comparanda est, sicut iam dictum est. Et omnis quidem Sanctorum coetus Zonam habebat lumbos constringentem, asperitatem , inquam, Vitae demonstrantem : nam armaturam Spiritus sancti posside- ibant , dc undequaque virtute Spiritus sancti confirmati erant. Istos autem ex propria negligentia, hoc dono Spiri- tus sancti cernimus nudatos, nec lumbi ipsorum cogitationibus castis co centur: verum cuncti eorum mores dissoluti, atque corrupti sermones, actionesque. Atque is quidem

qui circa idem laborat, quid noceat, inquit, cum quouis vom ne versari, siue recte credat, siue male sentiat modo

SEARCH

MENU NAVIGATION