Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

8 S. PATRIS EPHRAEM SYRI, caelesti. Quoniam ipsi gloria, in secula seculorum. Amen PAR ENE SIS I

Ad Monachos nouitios.

CHarissime , si seculo renuntians, ad fratres ingressus

sis, inciderisque in coenobium complurium fratrum, cum ijs vivere, & Domino nostro Iesu Christo seruire cupiens , conspexerisque ibi fratres quosdam immodesth a que incomposite incedentes, aut quae non placent Deo lo--- ui, fluentes: tu' cave, ipsis, aut eorum sermonibus attendas, ipsi rem' sine eos loqui sibi ipsis. Qui enim loquuntur displicentia*xxend 3 Deo, ipsi in negligentia vitam transigunt, eorumque os lo- quitur 1 uperba, nam cor peruersum suscitat mala omni tempore. Tu autem Deum prae oculis habe. Scriptum quippe iam. i. est in Psal. Providebam Dominum in conspectu meo sem- iper: quoniam a dextris est mihi, ne commouear. Et ne te diabolus callidus dicere doceat: Quod si senes isti improbae snt conuersationis, ego qui sum junior, quid agami Sed Do Matth. ij. minum audi dicentem: Multi vocati, pauci electi. Saluari igitur exopta, ut sis unus inter electos. Qui enim malum committunt, siue in coenobio , siue in qualicunque loco,ipsi filii sunt hostis nequam, adsimilati Ei Zaniis in medio tritici. Esto igitur tu triticum, ut congregeris in horrea Domini; de non instar Zizaniorum coburaris igne inexstinguibili.Verum neque iudicemus quemquam monenim eius nouimus poenitatentiam , neque si ridentem, aut quid loquentem ad exeri mus : cum nobis exploratum non sit, quomodo in uia cella vitam degat, aut cuiusmodi erga Deum laborem subear. Ideo unumquemque nostrum oportet sibi ipsi attendere , quia singuli nostrum Deo rationem reddituri sunt. Toto ergo corae tuo, attende psalmodiis, & lectioni diuinarum Scripturarum , & utilitatem ex iis manantem in anima tua combibe, scut infans matris fugit ubera. Ex iis quippe virtutum disces praemia: eritque gaudium & exultatio cordi tuo. Mansuetum te praebe, dc mori Derum, atque prudentem: mansuetum quidem, ut si te vel puer compulerit, si quaris ipsum, ec opere tuo confecto, tacens reuertere in cella

62쪽

PAR ME SES AD MONACHOS. 43

lam tuam, ac labris flens, corde ora: obedientem ver b , ut castitatem tui corporis , tanquam pretiosam margaritam conserues in Domino. Vestium ornatu non delecteris, & parentum diuitiis non efferaris: Qui enim gloriatur, in Domino glorietur. Omnis quippe gloria hominis , tanquam flos foeni. Exaruit foenum,& flos eius decidit: verbum autem Domini manet in aeternum. Oculos in terram defixos habe, animam vero in caelos. Cum ad olescentulo nimiam consuetudinem atque amicitiam caueto : cum foemina vero etiam loqui superfluum ducito. Cum puero verba ne multi plicaueris. Cum ebriis porro, & pugnacibus atque pertinacibus , de inobedientibus, risuique aeditis non commiscearis: at in timore Dei omni tempore persiste. Ait enim Apostolus: Caute dc sapienter ambulate, redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Propterea nolite fieri imprudentes, dedintelligentesquq sit voluntas Dei. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Et rursus: ut is qui exaduerso est vereatur, nihil habens malum dicere de 'nobis. Quoniam Deo conuenit gloria in secula seculorum. Amen.

PARAT NE SIS QCHarissime, Ecce aliud tibi seruandum commendo 'de postum in Domino: quod si custodieris,in fine laetitiam

atque iucunditatem tibi retribuet. Si vana huius sqculi vita abdicata, ingressus fueris coenobium plurium fratrum, cum piens feri Monachus: vide ne te decipiat inimicus,ad exeundum Coenobium tentans, antequam sanctum ' Monachi in dumentum assumas: ut ne ad extremum, te vehementer poeniteat: sed perfer, bona faciens fundamenta, cum omni humilitate. Superuenientes vero atque immissas ab inimico tentationes ne pertimueris: verum susser ac tolera ut beatitudinem consequaris. Scriptum quippe habetur: Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Dominus diligentibus se. Cupis autem non succum Dere tentationibus omnem tuam voluntatem abscinde,&requiem obtinebis. Sin vero

& bona tibi res videatur, quq a tuo Pr secto in Domino non bona iudicetur , crede illi, in Domino. Nam contentiosum Tom. II. G

A. de Vobis.' M. testamentum nouum iaDomino.

ac sancta selitariae vitae habitum Iaco . r.

63쪽

so S. PATRIS EPHRAEM SYRI.

esse ac pertinacem proprioque consilio duci, subuersionis Cgnum existit. Nouitius enim ciun quis sit & inobediens, con tu meliosum probrisque obnoxium sibi nomen conciliat. se . . Dicit enim in Psalmo: Seruite Domino in timore,de exultate ei cum eremore. Apprehendite disciplinam ne quando iras catur Dominus, pereatis de via iusta. Qui igitur ' iustia ,s. - diligit, non peribit: at qui disciplinain auersatur, sibi- ipsi damnum infert. Quemadmodum autem in dolium immitti vinum , simul & acetum nequeunt: sic neque in solitaria vita, virtus simul degere cum dissolutione poterit. Fidemque huius tibi faciat Apostolus: Quς enim conuenti Christi ad Belial 3 aut quae societas luci ad tenebras' Ama igitur modestiam de temperantiam lammopere: ut diuini Spiritus tabernaculum essiciaris. Et quandoquidem vitς monasticet habitum ferre meruisti, ne sic quςso cogitationibus

consentias ; siquidem te a fraternitate separare voluerint: ne forte a iuuentute tua discas esse vagabundus de instabi- . lis. Vide autem, ne reuerentiam ac pietatem, quam dum ingredereris habebas, deperdas : sedeam ad finem usque retinere contende. Maledicentia autem, vel iusiurandum, nec -at seri, nominetur in ' labris tuis, sicut decet sanctos. Ceterum hu-bi . milis esto: & in omni tua responsione hoc verbum ignosce)adhibeto: ut inutiles seculi mores abs te euellas ac destruas Vitamque Deo gratam ducens, ab eo laudem obtineas. Ve- M. cdm niens ' porro ad monasterium, ne aurum, argentum , ve- iubis .i in stosilue desideres : verum cuncta inc luna prςmittens,secun-inum iri dum Saluatoris nostri Iesu Christi prcceptum, hiic tibi ac-cto ueri , quire, dc vindica: fidem, temperantiam , patientiam atque

humilitatem, & reliqua. Et Deus ex sua benignitate pr bubivtibi. Cui gloria, in seculorum secula. Amen. Ad Monassos nouitior.

SI quis a magna vani seculi existimatione, ad monach tum accesserit, seipsum a fastus & arrogantiae daemone Custodiat oporter ne in spiritum superbiae, & inobedientiet incidat sibique ipse detrimentum aserat. Non tibi hic Ch

64쪽

PAR NIS ES AD MONACHOS. sietissime, si pudor, qudd sub obedientia vivas in Domino,

neque quo a propriis opereris manibus bonum. Nam exigua ista angustia & tribulatio, quam Domini causa toleras, vitam tigi aeternam conciliabit. Et quid amplius dicam 3 Sicut enim, qui drachmam unam cum decem millibus talentorum auri commutat: Ita & quae nunc cst tribulatio, parua est adfuturam vitam aeternam comparata ; ac contra etiam, ad futuram tribulationem, quae improbe ac perdith viventibus contingit. Exigua igitur praebes,& magna' tibi bona red- 1-duntur. Aduigila ergo dilectissime, tanquam bonus miles, Ly ς de gratiam, quae in te est, non neglexeris, ne forte virumque in te eueniat; ut & homines contristes, hoc est, tuos secundum carnem parentes ,, dc Deo non placeas. Verum decerta, ut& videntes te, glorificent Deum super bona conuersatione tua. Scriptum quippe est: Qui timent te, vide- υ .HMbunt me, & laetabuntur: quia in verba tua supersperaui. Et iij rursus: Pax multa diligistibus legem tuam, de non est illis scandalum. Propterea custodi te a superbia, & Dominus pars tibi erit atque munitio. Cui ' gloria dc fortitudo, ins cula seculorum. Amen.

PAR AEN E SIS VILCHarissime, si bona ac pulchra ieceris principia, sic &

senectutem tuam Deo gratam & acceptam traducas ;erisque instar luminaris, quod multos in via illuminat D mini. Sin autem ab utero malus & non rectus exieris, ' cum ignominia erit de senium tuum. Forte igitur ac validum fun- Vr .nό όdamentum colloca, ut opus in altum ascendat. Ante omnia 'o autem frater Deum time, ipsumque toto corde tuo glorifica ut & ipse cum omnibus Sanctis suis, te gloria coronet. Aiuuentute tua, mansuetissimam ' sapientiam acquirito,eam- 'at m-que ad extremum usque spiritum non relinquito : haec enim in semitam iustitiae rectam deducet te, erisque vas electionis tiam. 'a iuuentute tua, & honorabilis senectus tua; obtinebisque laudem apud Deum: de homines in te magnificabunt Dominum. Si igitur a Praefecto, in manus fratris sis traditus, non tibi tacita mentis cogitatione dicere videaris: Ego quidem magnorum & illustriumparentum sum filius: hic autem nuti

65쪽

in. Cor. s.

i S. PATRIS EPHRAEM SYRI

ius existimationis ,& mendicorum filius, aut saepe etiam ex seruorum turba originem ducit , & quomodo ego huic subesse atque obedire potero λ ignominia enim mihi erit,si istud fecero. Ne talia tecum cogitaueris,dilecte Frater: non enim prudens hanc cogitationem suscepisti. Nam qui eiusnodi cogitat, nondum veterem hominem exuit, qui corrumpitur secundum desideria erroris. Nos autem, dilectissime , tanquam a Deo commendati in obsequium concordibus fratrubus, susseramus, ut digni efiiciamur libertate iustorum,mente recolentes omnium Dominum, qui propter nos cum es set diues, pauper est factus, ut nos illius inopia diuites essemus. Charissime, collum iugo ipsius submitte , ut requiem animae tuae inuenias. Quia scriptum est: Immundus coram Domino omnis qui elato est corde. Quoniam ipsi est gloria, in secula seculorum. Amen.

P ARAE N ES IS VI II.

Ad Monachos nouitios, de opere manuum. Pus quoque manuum non negligas Nam sepe tibi cogitatio suggerit, dicens: nunquam manuale istud opus adducere poteris , debilis enim es ac negligens,& operis huius labores sufferre in finem usque nequibis. Nam e abib. ce tua membra prae labore defatigari ac frangi coeperunt non enim laboribus es assuetus. Ceterum transiens, abi via de venisti: nam & ibi, inquit,si timere Dominum Deum volueris , saluari poteris. At tu tanquain fidelis, non frangaris eiusmodi cogitationibus: sed Dominum expecta , qui te ad suum inuitat regnum, & gaudium. Ipse quippe dixit: Arnen, Dub. 0. amen ioco vobis, si habueritis fidem scut granum sinapis dicetis monti huic: transi hinc illuc: & transibit, & nihil impossibile erit vobis. Et nos ergo,charissimi, sustineamus: non enim in hominem qui saluare nequeat,speramus, sed ita Deum, qui saluat sperantes in ipsum. Sicut scriptum haberi. tur: Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion, non commouebitur in aeternum, qui habitat in Hierusalem. Et rur- .sus, beatos eos praedicat Spiritus sanctus, qui sperant in D mino , dicens: Domine Deus virtutum: beatus homo qui

66쪽

rARAENES ES AD MONACHOS. 13

erat in te. Sustine ergo odilecte a Domino. Nonne si literas disceres, vexationem sustineres Quod si opificium alia quod seculi: nonne laborem subirest Sed nonne multo in gis, cuncta propter Dominum sit Ferre debemus 3 Scriptum

quippe est: Labores palmarum tuarum manducabis: bea- atus es, de bene tibi erit. Et Apostolus admonet dicens: Ope- nuum rantes propriis manibus, quod bonum est: ut scilicet non so lum vobis quod edatis laborando curetis, sed etiam ex pro- tuorum. priis laboribus habeatis, unde necessitatem patienti tribuatis. Studium ergo omne nostrum in eo sit, ut a peccaris nostris liberemur. Nam si ipsi voluerimus, liberabimur. Ipse quippe nominus dixit: Petite ec dabitur vobis: Omnis enim M. , qui petit, accipit: dc qui quaerit, inuenit: dc pulsanti aperietur. Ipse enim est, qui thesaurum poenitentiae non deficientem mundo dilargitur. Ipsi gloria in secula. Amen.

PAR ENE SIS IX

DE scandalis porro occurrentibus, nouimus eum qui ait: Nolite iudicare, & non iudicabimini. In quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabimini: dcin qua mensura mensi , se

fueritis, remetietur vobis, dc quae sequuntur. Vt vero cogi--αtationum adminiculum habeas: animo reuolue, quomodo

iustus Loth in Sodomis commoratus sit , sed nequaquam il- , lorum abductus est lasciuia atque superbia, quare de saluatus est, sicut scriptum reperitur: Visu enim atque auditu dum iustus inter eos habitaret, quotidie animam iustam operibus illicitis torquebant. Sed quid infert, dicens: Nouit Dominus pios de tentatione eripere , impios autem in diem iudicij cruciandos seruare, dc reliqua. Ne ergo hodie continentia, atque clementia: dc cras incontinentia atque superbia. Ne hodie vigiliae, quies atque flentium, dc humilitas: cras a tem somnus insatiabilis, distractiones, inobedientia, &his

similia. Ne hodie renuntiatio seculi, dc abdicatio rerum ter renarum , ac valedictio patria: dc amicorum parentumque carnalium, propter spem in Dominum Christum : cras autem nostram regionem dc patriam, atque haereditatem inquiramus, demergentes nos ipsos in plurima mala. Uxor si

quidem Lotaxetrorsum conuerse , in ' columnam salis mu- η a.

67쪽

S. PATRIS EPHRPEM SYRI

tata est. Quare & Dominus instruit nos dicens: Nemo G. tens manum suam ad aratrii , ic respiciens retro, aptus est regno caelorum. Quare semper in mente diem illum habe to, quando mutus omnibus, propter Dominum reliquisti seculum; de quando diuino incensus eras timore , feruensque Spiritu in Dominum: ac idem institutum retine usque adfinem. Qui enim perseuerauerit usque ad finem, hic saluabitur: ut mercedem laboris referas atque operationis, via1 cum vita aeterna. Quoniam ad Deum verum accessisti, omniaque contempsim , ut Christum Deum lucrifacias. Cui gloria in seculorum secula. Amen.

P ARAE N ES IS X. apiad propter tempus non sit indulgendum torpori atque desidiae.

NE etiam ad tempus negligentiae causam reieceris: nam quibusdam inimicus concupiscentiam suggerit, sub praetextu temporis , ut frater vim cupiditatis atque libidinis non ferens, stadium fugiat. At tu charissime, quip-

e qui ' Deo placere studeas, latientem te praebe, atqueonganimum , Cum dicat Apol olus: Sed & potes fieri li

ber, magis utere. Generationes porro antiquas respice, α vide quo pacto Sancti cuncti per longanimitatem, dc p tientiam adepti sint repronussionem & patiem esto. Consolemur ergo, dc cohortemur nos ipsos quotidie: ut eorum cohaeredes inueniamur in Regno caelorum. Primum quidem Patriarcha Iacob, nonne quatuordecim inseruiuit annos

propter Rachel , Laban Syro in Mesopotamia , in calore diei, de gelu noctis 3 Similiter autem dc Ioseph dilectus,

nunquid multis annis deseruiuit in terra aliena 3 Sicut scriptum est: Et erat Ioseph septemdecim annorum, dum oues pasceret cum fratribus suis. Rursusque ait: Triginta ann

rum erat Ioseph, quando stetit in conspectu Regis Pharaonis. Similiter vero de Moyses, seruus Domini, quadraginta annis incola fuit, ac peregrinus in terra Madian. Et fili j Isiaraci per annos quadraginta in terram ingressi sunt promis

68쪽

PAR ANES ES AD MONACHOS.

fionis. Item & Daniel vir praeclarus, cum tribus quoque I pueris, qui fornacis ignem, rorem per fidem effecerunt , seruitutem , & tribulationes , atque opprobria , in terri aliena pertulerunt, quare &' saluati sunt. Nos autem ne 'a instita minimam quidem molestiam sufferre volumus : nam quia non credimus , patientia longe recedit a nobis. Sic enim dolori teipsum tradidisti, ac si ob alienum deperditum depositum , in captiuitatem abiisses. Alacritatem tibi ipsi ad-nibe in Domino , dc viriliter age tanquam fidelis , ne quando prae multa tristitia firmitatem ac robur animi deperdas , α in fine te poeniteat. Perpende igitur animo, charissime, eos qui in exilio , dc in metallis, atque acerbissima seruitute torquentur di & subditus esto Praefecto tuo in Domino.Qubd si humano more , potius seruitutem reputas, quam propter Deum sustines: quis obsecro unquam pro Rege, ignominia affectus; non potius iniuriam arbitratur in gloriar Verum' saepe forth dicturus es, qu5d res laborem in se at- A Gasio que molestiam contineat. Hei mihi peccatori, & seruo inu- quenter vintili: si laborem propter Dominum sufferre nolumus, quor φς ς'

sum e seculo exiuimus t Quis, dilectissime,dignus est, ac sic felix, ut pati mereatur pro eo, qui pro ipso est passus et Exigua, charissime, praestas,& magna reportas. Patientia porro nobis est necessaria, ut Dei voluntatem facientes, promissiones eius consequamur. Qui enim in finem usque perseuerauerst , hic saluabitur. Quoniam ipsi conuenit gloria, ' atque potentia, Patri,& Filio, & Spiritui sancto : nunc αsempex, α in secula seculorum. Amen.

PARAT NE SIS XI

e frangi atque deficere nou oportea

Non stangaris, ac dissoluaris, Frater, a cogitationibus ' a Nemia inuadentibus: principia enim est certaminis. Perdisce autem ex pluuiali lacu : quando enim pluerit, & benedictio inuentium, aquae in lacu collecta fuerit, in initio quidem. turbata est V γ - i aqua , quanto autem diutilis perstiterit, purior redditur ac 'U' clarior. Ne abijcias animum, o dilecte. Scriptum quippe est Torrentes iniquitatis conturbauerunt me Rursusque

69쪽

. .. euelleae dele.

M. ad eo-gnitionem

16 S. PTARIS EPHRPEM SYRI. i

iii alio dicit Psalmo: Repleta cst malis anima mea, & vita

mea inferno appropinquauit. Ideoque dicit: Dominus mihi adiutor: dc non timebo, quid faciat mihi homo. Quando ergo obrepserit menti tuae praua cogitatio, cum lacrymis ad Dominum exclama, dicens: Domine propitius esto mihi peccatori, & da mihi veniam benignissime: malumque a no-hi ς Domine funditus depelle. Cordium enim scrutator est dc nouit cogitationes quae ex malevolo animo proce, nouitque suggestiones quae nobis a darmonum amaritudine inferuntur. Hoc autem scito, quod quanto certaueris, & sustinueris in seruiendo Domino: tanto purior tibi mens redditur, & cogitationes. Ait enim Dominus noster Iesus Christus: Omnem palmitem in me non ferentem fructum, purgabo eum, ut fructum plus asserat. Velis modo saluari: quoniam Dominus amat, dc adiuuat eos, qui ut fal- uentur , sunt soliciti.' Audi porro & Parabolam aduersus turpes & sordidas cogitationes: Vua dum ex vite fuerit vindemiata,& in torcular proiecta atque calcata, vinumque suum dederit, & in vasa immissa , tantum in initio vinum ebullit, quantum ab ardentissimo labro succensum est, ita vi& vasa quantumuis praeclara non ferentia violentiam, prae contentione atque vigore rumpantur & diffluant: Sic quoque hominum cogitationes, quando ex vanissimo hoc seculo, eiusque solicitudinibus transferuntur ad ' caelestia. Siquidem daemones zelum non ferentes, multifariam homunis mentem perturbant, turbidam ei eversionem admiscre volentes; ut si vas obnoxium ac fragile inuenerint, perfodiant illud, hoc est, animam infidelem , de vaci rem , ac duplicem. Sunt enim daemones lupis rapacibi miles, qui obeunt monachorum cellas, ianuam sibi apertam inquirentes , ut intro insilientes, animam ipsis obedientem corrumpant atque occidant: Sin autem ostium repererint occlusum, in faciem suam moesti concidentes , rece dunt: dico autem de anima, in fide fundata. Ne ergo i meas, neque verearis a versutia & calliditate eorum: non enim tibi nocere poterunt, Christum adiutorem habenti.

Ait quippe Apostolus: Non enim dedit nobis Deus spiri

tum timoris : sed virtutis . re dilectionis . de sobrietatis.

70쪽

Satanam sicut fulgur de caelo cadentem,& ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpen tes,&scorpiones, &super omnem virtutem inimici, dc nihil vobis nocebit. Iccirco charillime, viriliter age, & confortare in Domino: quia in aeternum misericordia eius. Si porro etiam nobis

parentum secundum carnem, memoriam adducunt: dicamus ad eos, melius esse parentes contristare , quam Dominum. Quod si diuitias quoque nobis in medium attulerint , ad eos dicamus: Scriptum est: Thesaurizas, & nescis a M. C. tacui congregabis ea. Ac rursus: Simul insipiens dc stultus pe- , Iibunt, & relinquent alienis diuitias suas: ut mihi quidem peccata ac culpas, aliis vero ' pecunias; non expedit mihi ης hoc: est enim malitia multa. Ideo , neque thesaurizare in terra edocti sumus, ubi aerugo & tinea demolitur, & fures perfodiunt atque furantur: ubi enim est thesaurus tuus, ibi c. A cor tuum erit. Benedictus autem Deus, qui fortitudinem nobis aduersus hostes inuisibiles elargitur. Cui gloria, in secula seculorum. Amen.

P ARAENES IS XII.

De animi promptitudine ad omne opus bonum.

DEcerta Frater, tanquam bonus miles Christi, donec adhuc tempus suppetit, quia non super corruptibili

corona tibi certamen propositum est: verum de peccatorum expiatione, & vita aeterna. Vindica ergo tibi in cunctis operibus tui s humilitatem, matrem obedientiae: proij-ce autem abs te animi duplicitatem , & in omnibus fidem induere, ut Dominus cernens animi tui promptitudinem, confirmet te in ' omni opere bono. Vehementer porro ignauiam, de contentionem detestare, cum omni astuto con 'ς stio ,&inuidentia: quippe qui propter Dominum reliqui ' 'a peruerasti parentes tuos secundum carnem, amicos, & facultates. G. Qiuma,

Nam si ab initio, in cogitationibus improbis relaxatus fue 'ris, molestiam consequeris& damnum. Si ergo aliquando acciderit nobis, vel modicum amore Christi, laborare, vel

etiam supra vires: ne obmurmuraverimus. Nam qui urmurat, seipsum declarat, non ex proprio laborare institu- Tom. II. H

SEARCH

MENU NAVIGATION