Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

18 S. PATRIS EPHRAEM SYRI.

sanam nos fidem teneamus 3 Atqui voluptatibus ventris indulgent, his, quae infra ventrem sunt, dicent: & quid obescpoterit edere ac bibere, sc genio indulgere, ' corporali Deupis .si, que concupiscentia Z Malum est concupiscere rem alienam, seu furari: s quando de his quoque coarguantur, iterum dicent: necessitate coactus hoc feci: furatus sum, ut esurientem explerem animam. Quid isto fluxu impurius, aut eius modi lepra turpius ac indecentius λ Ideo non permittit seromo execrandas hasce cogitationes in sanctarum animarum,... Versari castris: scut neque leprae contactu notatos, sinitta m. . . lex tentoria figere in medio castrorum filiorum Israel. Et nim turpissimum reuera, in medio illustrium, atque sanct rum cogitationum morari:& immundis interim cogitationibus aditum praebere. Dissolutionem autem, ac turpitudianem, corruptionemque operum ipsorum , necnon imp dentiam voluntatis eorum, procacitatemque linguae, atque inexcusabilia eorum opera innuens dicit: Quicunque tactus fuerit lepra, vestuventa eius dissilia snt,& caput ipsius reuelatum, & circa os eius contegatur: & immundus vocabitur omnibus diebus, quibus fuerit super eum tactus : & - .. D. V mundus cum sit, immundus erit, separatus sedebit , extra ν. or. V. castra erit conuesatio eius. Ex his sunt, qui dicunt Commdamus, & bibamus, cras enim moriemur. Sunt autem isti hominum, qui a veritate aberrant, sermones, atque etiam 'aereticorum sensus Nam haeretici suum volentes confirmare errorem, ex diuinis scripturis loea atque testimonia depromere conantur, ad corda obedientium ipsis perue

tenda: ad quos pulchrE, & magnifice qui dura Sanctorum ἡρ ἡ ζ enuntiauit, dum sic docens ait: Cum sit igitur tale illorum

argumentum, quod neque Prophetae praedicauerunt, neque Dominus docuit, neque Apostoli tradiderunt, quod abundantius gloriantur plus quam ceteri cognouisse, de ijs' quae non sunt scripta , legentes : &ouod solet dici, de arena resticulas nectere adfectantes , fide digna aptare conantur ijs, quae dicta sunt, vel parabolas dominicas, vel dictio

nes propheticas, aut sermones apostolicos, ut figmentum . illorum testimonio non carere videatur: ordinem-quidem re textum Scripturarum supergredientes, atque transilie

ter , & quantum in ipsis est, soluentes membra veritatis.

42쪽

DE VIRTUTE TRACTATUS. χρTransferunt autem, & transfingunt, & alterum ex altero ii mo facientes, seducunt multos ex hs quae aptant ex dominicis ,r preloquijs, malEcomposito commento. Quomodo si quis RG figmentagis imaginem bonam , fabricatam diligenter ex gemmis lyri pretiosis a sapiente artifice di soluens subiacentem hominis liguram, transferat gemmas illas, de reformans faciat ex iis formam canis, vel vulpeculae: & hanc male dispositam, dehinc confirmet, & dicat hanc esse Regis illam imaginem bonam, quam sapiens artifex fabricauit, ostendens gemmas quae bene quidem a primo artifice in Regis imagine compositae erant: male vero a posteriore in canis figuram transsatae sint : & per gemmarum phantasiam decipiat idiotas qui comprehensionem regalis formae non habeant:& suadeat hanc turpem vulpeculae figuram, illam esse praeclaram Regis imaginem. Eodem modo, do hi anicularum fabulas assu mentes, post deinde sermones & dictiones & parabolas hinc inde avellentes; ut aptare volunt fabulis suis elo Dei. Vnde sufficienter exemplis edocti, fugiamus perue is haereticorum sermones, imitationemque eorum, qui in luxu ex iren , ac lasciuia vivunt, dc ex scripturis testimonia proferre videntur; ut fide, & operibus sani, fructum referamus perfectuin 'Domino nostro Iesu Christo: Cui gloria in secula seculo- i

rum. Amen.

CAP. IX. Considera habitum , quo indutus es, o Monache, &cerne, quantum sit inter hunc, fecularemque, discrimen: diligenterque animaduerte, quidnam ille designet. Constat quippe, qu bd secularium institutorum, siue etiam rerum significet abiectionem , spiritaliumque operationum recordationem asserat. Noli igitur virtutem negligere, sed - totis viribus sanctificationem procura: quoniam ideo egressus es mundo. Acquire ergo tibi castitatem, ut inhabitet in P -η te Spiritus Sanctus. Audi bonam in Domino admonitionem charissime , & hanc nequaquam spernes, ut quietem tibi inuenias Noli animum conuertere ad detestabiles concupis centias , assentationesque vanas, ne quis te fallat verbis ina nibus : α ne zelaveris in malis,neqqa erratis attendas alienis

43쪽

. Cor. c. Luc. s.

o S. PATRIS EPHRAEM SYRI

Te eastum custodi & si iam coepit in te peccati flamma in cendium excitare, eam lacrymis restingue saluat enim cunctos Dominus , qui ad illum conuertuntur. Haec igitur tibi ἱ Domino deposce: nam eos Dominus diligit, qui in sanctitate ipsi seruiunt. Possessio pretiosa est puritas in cogitatione rectar hanc si amaueris, a Domino glorificaberis, & in omnibus prosperaberis. Ista audiens, vide ne diabolus

culos mentis tuae vanis cogitationibus claudat, non enim ille te adiuvabit, quando ab angelis traheris improbis, ubi certe ne sibi quidem ipse opem ferre potest. Illi enim parata est gehenna, & angelis eiust at tibi gaudium paradisi praeparatum, si ab operibus ipsius recesseris. Tunc laetatur diabolq quando vitam turpiter desis . dolet autem, quando in bonis te videritproficientem actionibus. Ne ergo iam dictam vi tutem despexeris, quippe ' ex cuius exercitio parum laboris atque molestiae capies. Verum confide, quoniam cito fru- eius comedes. Si autem utiles commonitiones male ac- ris, in nouissimis te poenitebit. quando consumpseris carnes tuas, & corpus tuum, & dicas : Cur detestatus sum disciplinam, & increpationibus non acquieuit cor meum: nec audivi vocem docentium me, & magistris non inclinaui aurem meam 3 pene sui in omni malo , in medio Ecclesiae re Synagogae. Ne ergo salutem nostram negligamus, charissime, neque imitatores simus eorum, qui in lasciuia A superbia, ac sine timore vivunt: nam confusio, & improperium operient eos, qui odio habuerunt Dominum. Dies nostri currui, &finis appropinquat .Ploremus coram Domino Deo .

nostro , antequam tenebris concludamur 'exterioribus.

Quomodo dies istos poterimus quaerere , si in malis eos transegerimus, nihilque omnino profuerimus y Ecce, nunc tempus acceptabile : Ecce, nunc dies salutis. Beati sobruatque vigilantes quoniam ipsi in exultatione coronabuntur. Beati, qui lugent nunc: quoniam ipsi cum electis Dei consolabuntur. Beati, qui laboribus se fatigant in Dominor quoniam deliciae eos paradisi manent: quibus concedatur nobis perfrui, intercessione omnium, qui complacuerunt Domi

no nostro Iesu Cluisto, Cui storia in secula seculorum.

44쪽

DE VIRTUTE TRACTATUS.

VItam spiritalem consectemur, Charissime , ut opere

fidei cooperante, ex utrisque homo reperiatur persectus. Ad Theologiam vero tum demum vix erimus idonei, quando superando passiones, a nobis ipsi omnem assectionem carnalem exterminauerimus, nullamque occupationem mente retinuerimus. Tunc enim Spiritus sancti gratia requiem in nobis inueniens, intelligendique vim prae oens, illuminabit corda nostra, sicut lychnium instructum, oleo& stupa implent , in quo quidem ignis subiectam materiam apprehendens, lampadem accendet abundE exhilarantem, ac eos, qui adsunt, illuminantem. Si vero passionibus adhuc angimur, in iisque volutantes, dignitates petimus , non vul- ariter periclitamur, lychnio assimilati oleo & combustibi. i materia destituto, qui ne ad breue quidem tempus, ignis calorem ferre poterit re essicacitatem. Oportet ergo primum curare praeparationem, ad intelligibilis luminis susce ptionem , ut spiritalibus gratiarum donis reddamur digni. Vitam spiritalem sectemur , ut mente in potestatem Spiritus sancti redacta, sanctificetur corpus participatione spiritus. Singulis diebus a Domino compunctionis lacrymas e magitemus, ut de peccatis nostris flentes, anima nostra a peccatorum corruptione revirescat. Non negligamus propriam animam i sed consideremus, α visitemus ipsam, stercora circa eam projicientes , ut emollita atque exusta, fructum utilem referat Domino. Pro ligone, Vetus ac nouum Testamen tum habeamus: & stercorationis loco, ardorem sancti Spiritus. Istis curam geramus animae, rigantes eam lacry mis: ut sic exculta, lacrymisque irrigata, referat fructum in iustitia, ne ex negligentia dicamus & nos in separationis horacum timore, atque tremore, sciat Rex Amalecitarum : siccine amara mors est λ EZechias, quia cum valeret, non neglexerat iustitiae munus , tempore angustiri ac mortisconsolationem a Domino 'invenit: nam clim mortis sententiam per Prophetam accepisset, conuertit faciem suam ad parte tem, &orauit Dominum, dicens : Obsecro Domine, memento quaeso, quomodo ambulauerim coram te in veritate,

45쪽

pud Dominum.

dc in corde perfecto, & quod placitum est coram te fecerim. Fleuit itaque Ezechias fletu magno. Et quid ad eum misericors Dominust Mox & Evestigio per eumdem Prophetam , ad ipsum misit, dicens: Audivi orationem tuam, d vidi lacrymas tuas: & ecce, addam diebus tuis quindecim annos; sed Zc de manu Regis Assy riorum liberabo te, de reliqua. Vides quale bonum sit, non negligenter vivere : sed

semperante oculos timorem Domini nasere 8 magnus nobis timor, & tremor imminet. Demus oc nos operam bonis operibus: ut tempore necessitatis, ac tribulationis, ' protectorem inueniamus Dominum. Prςdictorum ergo non immemor, Charissime, attende tibi ipsi , dc vehementer custodi animam tuam, nequcssita frustreris margarita. Pietatem& temperantiam ama, ut valde proficias. Si vero negligenter vivere inceperis, crapulς ic ebrietati te dando , ex te minaberis simul cum ijs, qui delicatis Sc conquisitis vencuntur cibis: dc primo quidem diuinam in istis gratiam aue tes, perdesque. Deinde vero ab isis, qui te in illis ' impudentem, atque profusum cernent, damnaberis. Tertio, neque ipsa manuum cuiusque nostrum industria, ad tantos sumptus suffecerit. Inde porro enascuntur distractiones, curiositates,mendacia,iniuriς,divagationes;& erga eminentes ac sublimes personas assentationes, ac quaecunque has similia.Vnde maximum bonum est pietas, & temperantia , siquidem ' victus excessus, atque immoderatio dissoluit, temperantia vero aedificat: atque ista sibi mutuo aduersantur, nec se una admittunt. Si ergo pietatem&temperantiam recha cogitatione dilexeris , omnibus ex partibus ' exaltaberis. Pietas enim seorsim habitare docet, de non diu extra cellam versari, neque inanibus ' commisceri suadet.

Verum neque sis de splendido vestitu solicitus , eo quo

distraharis,neque multa vestimenta conteras, quieti vacans: temperanter autem vivens, de multis expensis non eris solicitus. pr sentibus contentus. Tribus enim, aut quatuor, suo quinque paxamacijs, paucisque lentibus, ceterisve leguminibus , siue oleribus exigentem necessitatem exples: Dominumque in cunctis istis adiutorem habes,atque cooperatorem, vires almae tuae bona spe impinguantem. Qui ve

ro laseivis effusi sunt concupiscenti js , curis, atque solicitudinibus

46쪽

DE VIRTUTE TRACTATUS. 33

dinibus plena est omnis vita eorum : quin & recordationis ipsus Dei obliuionem capiunt, quo pejus grauiusque est

nihil : Nam continua Dei recordatione turpes animae passiones recedunt, instar maleficiorum, praetore accedente , unde & mundum sancti Spiritus habitaculum essicitur. Vbi verb memoria Dei abest, ii, tenebrae cum foetore dominantur, Omnisque res improba exercetur. Existimo autem quasi gradus quosdam esse in sis, quae tum ad carnem, tum ad spirituita referuntur. Et diabolus quidem malitiae inuentor,qui nostrum omnium interitu gaudet, essicit, ut anima deortum ad carnalia se inclinet εἰ atque ita paulatim pertrahit atque deuoluit, agitque praecipites eos qui non mul-thm attendunt, quoad ipsum inferorum profundum miseros deducat, peregrinos & alienos 1 regno caelorum eos reddens. Vnde Apostolus , tanquam gradus quosdam ad infernum ducentes enumerans, ait : Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt: fornicatio, immunditia, impudicitia , luxuria, idolornm seruitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, inuidiae , homicidia, ebrietates, comessationes , his similia. Quis autem istorum finis, magna cum vehementia

declarat . dicens: Quae praedico vobis, sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Propterea necessarium fuerit, totam nostram mentem ac cogitationem ad superna extendere, neque illam sinere deorsum ad vetita spectare. Si vero nos in aliquo supplantauerit inimicus, cito resurgamus, ne etiam ad reliqua nos mala pertrahat, paulatim conuoluens rapiensque nos ex uno lapsu in alium , & denique ad fundum ipsum perditionis atque desperationis subuertat. Si porro etiam nos in quaecunque prohibita inimicus seduxerit, ne in illis permaneamus, neque de nobis ipsi desperemus: cum liceat ista omnia per poenitentiam transilire, & in ipsis pietatis septis consistere. Ceterum tunc vitae mutationem, synceramque nostram poenitentiam cernens Dominus, quodque ipsum solum toto corade desideremus, dc quae grata atque accepta ei sunt, faciamus : non amplius, ut seruis loquetur nobis i sed tanquam amicos veros, ad perfectiores sublimioresque virtutes nos

inuitabit, dicens: Amice, ascende superius, id est, ad bo- Tom. II. E

Dei reeor

datio quid

Prosit. Gradus ad

insernum. Gaias. F. Mens ad superna atque caeleuia erigenda. ea e .

47쪽

S PATRIS

6 dus in num pulchrumque ascensum, in caelos luitouentem' '' gradus sunt, fides, spes, charitas, ceterique fructustus , factique ciues s upernae Hierusalem, gaudeat cor nostrum, gaudiumque nostrum nemo tollat a nobis. Domunus autem Deus omnipotens suo nos deducat consilio, fortique manu sua nos protegat. Vae enim dc interitus homini non habenti Deum adjutorem sibi di quoniam non est alius praeter Deum vivum: quia te se est dominus caeli & terrae, Ax -υμ omnia quaecunque voluit, fecit in caelo sursum, ac in terra deorsum, & in mari, dc in abys . Neque est ullus qui resistere possit consilio ac voluntati ipsius. Ipsi gloriam estas, & magnificentia in secula seculorum.

48쪽

AD MONACHOS.

LOR 1 A tibi Deus. Gloria tibi. Iterum que dicam. Gloria tibi Deus, qui supenlaudatus & superexaltatus es in secula. Omni tempore, charissimi, gratias debemus Deo; qui dignatus est nos su uistimojugo suo, & liberare a caducis & corruptibilibus mundi rebus. Statutum igitur est mihi, vobis submini strare sermones, quales lumine gratiae occurrunt menti meae. Loqui autem volo, non in doctis sapientiae verbis. Nam & ego' homo sum idiota ac vilissimus. Verunt C . δ ri,is quia argute dicta non ornibus sunt perspicua. & iis no gQ θ'

inimum, quinon degustarunt sapientiam mundanam: idiota M

icciro claram oportebit proferre orationem, quam asse- α qui possint qui legunt , fecundum B. Apostolum i Si e 'ili' nim, ait, nesciero virtutem vocis, cro ei, cui loquor, bar barus, & qui loquitur mecum, mihi barbarus. Potens est autem sermo spiritalis persuadere obtemperantibus fidei, etiam bsque Grammatica & Rhetolica. Bc d

49쪽

cantibas. M. digrediendum.

A. Cor. I.

36 PROLOGUS.ctus autem Deus, qui cunctis cuncta praebet; &mum quemque, quantum expedit, illuminat.Id vero captum meum excedere non sum nescius; sed scriptum est Tempus tacendi, & tempus loquendi. Quam ergo excusatio nem in die judich habituri sumus: non succurrentes pro viribus, imperitia atque ignorantia ' laborantibus, & ma. xime tempore isto: limiliterque fluctibus peruersae doctrinae consili jque illiciti agitatis 3 Leo enim cruentus,& veritatis inimicus, non cessat eos, qui non valde a tendunt , decipere : non quidem humanas carnes deuorare volens, verum animas secum in gehennam tra

here gestiens. Quot putatis, charissimi, post abdic

tionem rerum terrenarum, iterum perturiationibus ac

passionibus ignominiosiis per eum subigi 3 Quot post

prima religionis clementa tradita, effecit apostatas, &habitu ipso spoliauit 3 Quare a via non est' aberrandum, charissimi. Ceterum frater adjutus a fratre, laqueis dimboli capi nequit. Nos autem cum Apostolo dicimus: Non quod suffcientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis; sed sufficientia omnis nostra ex Deo est, qui& idoneos nos fecit sibi ministros, licet indignos. Vobis autem concedat Dominus, suscipere verbum ii star terrae bonae atque perfectae : ut sitis multipliccintactum reserentes, in justitia & veritate, Christo S aluatori nostro: Cui sit gloria in lucula seculorum. Amen.

50쪽

37PARAE NE SIS L. Ad eos, qui in Religionis se rudimentis exercent.

Ι Nitium renuntiationis Monachi, est timere Dominum. Qui vero diuini timoris expers est, extra portas Regni Dei aemorabitur. Initium bonae vitae Monachi, est cognitio Dei i ignorantia autem de Deo, Monachi mentem occincat. Optima Mo ichi haereditas, est temperantia & sanctimonia vitae: ex haereditabitur autem a parentibus, qui his sine Monachus fuerit. Exercitatio Monachi, sit meditatio Scripturarum , & Diuinorum mandatorum obseruatio a Iners autem est Monachus, qui in his versatus non fuerit. Cibus Monachi est, ut faciat voluntatem Dei, α non sensus: Nam qui secundum apPetitum sensitiuum est cibus, Monachum Deo non sistit; sed in ventrem vadit, & in si cessum exit. Gravi incessu Monachus atterat gradus Ecclesiae: Indecoro autem incessu e domo in domum non di-

uagetur.

Vita Monachi pura sit, & non ludibrio mulierculis peccatorum cumulo grauatis: siquidem tentationis sagitta est in corde Monachi, mulier in domo dissolute vivens. Consilium Monachi, cum cordato habeatur: Stulti ver b consilium in corde Monachi non demoretur.

Monachus, Psalmis, & Hymnis , ac Canticis spiritalibus inuigilans, nocturnas phantasias depellittat de bene gestisse venditans , & interim dormitans, telam araneae texit. Monachus strenuus, Cruce Christi, laqueos fugat diabolicos. Monachus terrena sapiens ac spectans, omnibus est satanicus. Mens Monachi semper in bonis operibus sit occupata. Exercitium Monachi cogitationes bonae continuatae, ac sibi mutub succedentes. Vigilantia fidelis Monachi, turpes cogitationes reprimit. Agricultura Monachi, anima bona euangelice fructificans, quam dum excolit Monachus illius fructu vescitur. Dulcis fructus oris, propriorum merces. Immortalis virtus Monachi, est paupertas crucem Domiani sufferens: mala siquidem res est Monachis auaritia, eos

SEARCH

MENU NAVIGATION