장음표시 사용
51쪽
Regno Dei priuans. Impone cor tuum Monache in humeros tuos, ut cogitatione α opere aduersariuin a te propellas.
Donum optimum Monachi, est virginitas , curru ipsum
ad caelos cum Elia evehens. Quamobrem Monache , hanc excolens, igneo ascende curru, duobus canalibus irrigatus. Lacrimae ex oculis distillantes, arbor sunt vitae in altitudinem humilitatis excitata e cuius dum possessionem capere potuerit Monachus, optimos sibi fructus vindemiabit. Vis virginitatis, in ciborum consistit abstinet lai Monachus autem crapulae deditus, contaminabit carnem suam. Monachus publicam faciens domum suam, abominationi erit, audietque a Christo : Recepisti mercedem tuam. Qui autem erubescit recte facta sua publicare, mercedem ab occultorum scrutatore Christo accipiet. Monachus dans Deo quae sunt Dei, non extollatur. Deum autem orans, dicat: Ex tuis ego Domine, tua tibi offero. A te solo animae redemptionem requiro. Monachum puro corde preces de nocte fundentem exaudiet Dominus: de die autem hunc il-Iustrabit Deus , ut diem quotidie demonstrabit ipsum.
Monachus misericors, fratrum amator erit, & terrae bonae iiaereditatem capiet. In Monacho superbo, non requieiacet Dominus: at in humili requiescit Spiritus sanctus. Cogitatio Monachi, semper circa Repnum coeleste ver
fetur , & celeriter illud haereditate possidebit. Omni tempore Monachus vestem immaculatam teneat ; non quidemaextam illam, sed spiritalem i Media enim nocte talis cum sponso ingredietur. Oleum secum ferat Monachus in occursiim sponsi : siquidem extra manebit cum quinque virgi- .nibus fatuis, qui lampadem suam oleo resplendentem non habuerit. Vita Monachi, ad imitationem Angelorum fiat, combu rens peccata: nam vita est poenitentiam agentium, perfecta sui oblatio. Vita Monachi notam inurat membris suis mortificatis quoad concupiscentiam, quae prilis ad eam incitabant: Si quidem vita & mores S. Ioannis, forma atque descriptio quaedam sunt Monachorum.
Tempestas daemonum, procul sit a Monachis: tranquil-
52쪽
T ARAE NE SES AD MONACHO S. 3y
litas vero Angelorum, apud Monachos, choros agat. Tu batione diabolica ingruent. Monachus iram coerceat: nam vita Monachi, in lenitate & patientia dignoscitur. Monachus feruens spiritu, fugat diabolum t iniquo autem odio persequens proximum, inique adsciscit diabolum. Fermentatum malitiae, non nominetur inter Monachos: syncera vero charitas inter monachos dominetur. Sol non occidat super iracundiam monachi. Monachus quietus, non conturba: fratres: at vociferabundus peruertit Conuentum. Sonum Psalmodiae, monache non renuito: nam Angelorum in hoc cantica sita sunt, ac laudes. Diabolicorum spectaculorum strepitum, monache fugito : quoniam an eo, daemonum est deceptio. In fronte tua, perpetuo impressam habeto Crucem Christi, monache: &in corde tuo, timor Dei semper sit, Christi pugil. Silentium Monachi cum
puritate cordis coniunctum, Spiritum sanctum flectit. Placidi mores monachi, fraternum amorem conciliant di rixas depellunt. Monachusi se Domino accommodans, non se tradat diabolo , ne confundatur coram sponso. Scutum monachi inexpugnabile, est hymnus Angelicus in ore eius. Somnus vero si plusquam hymnus diligatur, monachi
Thesaurus monachi, paupertas voluntaria. Diuinissimus est monachus in hac exercitatus. Thesauriza tibi in caelis monache : sempiterna enim sunt fruitionis secula. Monachi contemplatio, in diuinis sit Scripturis. Ostium monachi non vectibus occludatur ferreis: verum angulari lapide firmetur. Monachi in Deum pietas, in holpitalitate cognoscatur, & in exultatione dirigatur. Admirasilis facies Monachi per orationem redditur, & per eleemosynam agnoscitur. Monachus aspectu amoeno, exercitatoribus oblectamento erit, & improbas cogitationes dissipabit.
Ioannes ipse Baptista, tibi exemplo sit Monache, capillis
cameli amictus: ut Elias te sua pelle caprina cooperiens, in
caelos introducat. Iacobus etiam laetanaum admonet in cal initatibus obuenientibus , patientiam nobis commendens.
Ioannes te ad Verbum, quod fuit a principio, deducit. Sudor in hilari & exporrecta spiritali fronte Monachi excita
53쪽
tus, Monachorum multitudinem recreat. Monachus tem rarius, fratrum Conuentum dissipat. AEqualitas inter M nachos, extirpat superbiam ,& humilitatem ipsis famili rem reddit. Angelis ille similis est monachus , qui quae ventris sunt spernit, ec crapulam atque ebrietatem fugit. Pulchritudo immensa in anima monachi,' est relucens virginitas. Tu piitima autem illius est facies Monachi, cuius violata est vi ginitas. Pessima res est Monacho, malitia in animum introducta, instar ignis suppositi stipulis. Monachus conculcans mundum , cum Christo familiariter agit at rebus mundanis implicitus, placere non poterit militiae Praefecto Christo. Fidelissimus Regni caelorum praeco, est Monachus ab omni auaritia alienus: Male autem peribit, qui auaritin morbo laborat. Mundities iunioris Monachi; est temperantia haudquaquam obscuram virginitatem possidens. Thesaurus Monachi est obedientia, quam qui possederit, exaudietur a Domino. Malitia non habitet in corde Monachii Bonitas ver6 in operibus eius redundet. Sermonem bonum scrutetur Monachus ,& in ore suo verba loquatur Dei altissimi. Famem spontaneam sibi Monachus adsumat, ad subiugandum hoc corpus terrenum , & exaltandam caelestem animam. Sermonem verum Monachus loquatur, dc mendacium non audiatur in ore illius. Si duriora verba audierit
Monachus , non insolescat , sed submittat sese : quoniam iidelissimam pacis mercedem acci piet, dc Al tisti mi filius vocabitur, pacis mediator factus. Suaviter verba sua cum humilitate depromens monachus, etiam ex lapideo corde lacrymas excitabit. Sicut Leo formidabilis est onagris: ita Monachus comtrarius esse debet desideriis malis, Monachus importuno tempore ieiunium soluens, velut qui turrim e fundamenti seuertit. Sicut turbo puluerem in campis excitat: ita Monachus superbus rixas, & contentiones in monasterio. V t po rus sine tempestate, nauigiis: ita in monasterio suo sit Mo
Imitator Angelorum est Monachus in terra bona , qui voluptatis sagitta non exstitit vulneratus. Caue cum supe
54쪽
PAR NE SES AD MONACHOS. ibi a quid enitaris Monache, ne princeps eX alto corrua S. Imitator esto Monache humilitatis Diui Pauli: ut Sanctorum quoque consors evadas. Imitare Publicanum, ne cum Pharis eo condemneris. Elige tibi mansuetudinem Moysis, ut cor tuum lapideum, in stagnum aquarum transmutet Deus; postea vero tamquam capta experientia dices: Quam bona est mansuetudo , super aquam refectionis educauit me.
Cave durum te praestes Monache, memor qu bd nemo durus sit patiens. Caue Monache , relicto Abel , te superbo adsocies Caino: ne& ipsius te supplici j consortem facias. Disce ergo, quam pulchra res sit humilitas , & hanc tibi delige inam in cadum sustollit, Optimam ecce tibi mercedem humilitatis propositam, Monache, ipsum caeleste Regnum, quod caue negligas. Monachus iuuenis in abstinentia firmetur, vanamque gloriam spernat. Novella planta a Deo sanctificata, est Monachus abstinentiae rore irrigatus. Ieiunium framum est Monachi, quod qui rejicit, equus insanus comperietur. Iuue'nis Monachus effraenatus, impune peccat. Monachus lauans
pedes sanctorum, cor suum illustrat,& thesaurum in cesis habebit: lauans autem indifferenter pedes peccatorum, benedictionem eorum qui pereunt, super seipsum colligit. Nocte, diuque operatur Monachus , vigil orationibus incumbens. Monachus tundens sibi pectus suum, effundit lacryinas , caesitusque misericordiam implorat. Fluentum diuinum in ore Monachi, est psalmus confectionis, cuius pos sessior perfectus est. Lignum vitae super terram , monachus
passionuin expers. Lignum vitae aeternae in caelis, Monachus
stabilis de non errans. Admirandum spectaculum in ca is est,
Nonachus super terram, angelicam vitam agens. Ensis acutissimus aduersus diabolum, est psalmus in ore Monachi. Lignum aridum ex mandato Elisaei, ferrum securis de profundo aquae traxit: corpus aptem Monachi, quod ieiunio exaruit, animam de profundo sursum attollit. Exsiccat vo luptatum cloacas ieiunium Monachi: gladius aduersus cuia piditates . vigilantia Monachi in orationibus attenditur. Conuiuium monachi, ex selis oleribus cum charitate constans, melius est victimarum adipe .Xenia ac munera excaecant oculos sapientum: qui recipit ea cum iniustitia aliorum, Tome II. F
55쪽
cultor pietatis non erit. Terminus ieiunij monachi,mors est ante obitum ergo , ab illo non abstineat. Terminus orati nis Monachi indefinitus : clim omni tempore benedicere Domino, bonum sit. Pietatis athleta conuitiis agens cum Monachisreprobus,&apud homines abominabilis habebitur. Monachus non refra nans linguam suam in die irae,non facile etia passionibus tem. perare poterit huiusmodi. Monachus iracundus occidit animam suam, acutissimisque sagittis vulnerat proximum suum. Vae Monacho, qui seipsum iustificat coram nominibus: abominabilis enim talis est coram Deo. Piger Monachus eXcogitabit verba vana, & colloquium eius erit fucatum. Monachus praeceps, in tentationem incidet: clemens autem si dabit iram. Monachus confidens in virtute sua, concidet: atqui in pietate confidit, stabit. Qui proximum suum tanquam peccatorem spernit, miser est: at cui in primis cura est de proximo suo , exaltabitur. Monachus cum aliis colluctans, abominationi erit, & coram honoratis viris dedecorabitur.
Ante tentationem , arma te ipsum monache: ut in tentatione probatus inueniaris. Diuitias ac corpulentiam ne consecteris monache tangusta enim & stricta via, quae non
conferunt, reisicit. Tanquam Pauli factus discipulus , dic
cum eo: Omnia arbitratus sum sicut stercora, ut Christum lucrifaciam. Ignis intra monachum ardens, est voluptas , ex ebrietate incensa. Fons perennis Christus est: ex hoc hauriens monache, grauem incendi j odorem restingues. Di uitias manibus contrectans,& corpulentiam cx crapula &ebrietate comparans, non intromittetur in portas regni caelorum. Confide igitur monache, non in diuitiis neque compulentia: Verum in paupertate potius, ac continentia ; ne extra portas constituaris. Monachus confidens in praestantia generis, ac nobilitate corporis, humiliabitur : qui autem humilia uerit se propter Christum, exaltabitur. Sermonem improbum non proferat monachus : ne vitis absque
floribus fiat. Verbis dulcissimis monachus compellabit proximum suum: cum mel nullam in se amaritudinem habeat. Ne sis segnis operum iustitiae defensor : cum apes semperversentur in opere. Iordani fluentum, purificatorium po-
56쪽
TAR EMESES AD ' MONACHOS. 43culum est peccatorum, 1 Christo sinctificatum. Fluentum . lacrymarum monastii, remissio delictorum, Christo dicente ἰ Beati qui nunc flent, quoniam ridebunt. Squalescet Mis h. i. leuis monachus a cogitationum procellar dictis autem Euan gelicis seipsum confirmat temperanS. Proximum a peccatis, sine improperio , monache, libera, quantum potes: nam Deus reuertentes ad se, non repellit. Verbum malitiae atque nequitiae, ne foveas in corde tuo, aduersus fratrem tuum, monache, ut dicere queas:
Dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debi-
A cogitationibus suis suffocabitur monachus ignauiae, deditus, sicuti vepribus ac spinis frumentum. Corona glorias & exultationis monachi est pax de sanctitas: quae qui possederit, Deum videbit. Temperantia monachi, eriget caput eius & in medio multorum glorificabit illud. Sapiens monachus, non qui solum recta gocet, sed& constantem. benignumque se exhibet. Vere enim sapiens is est , qui quod
verbo docet, etiam opere praestat. Monachus prudens aduersus daemonum decertans phalangas, non vulnerabitur eorum sagittis. Monachus cruce Christi munitus, conteret caput draconis. Os monachi aperi tur sermoni Diuino : at cor eius meditetur eloquia Domini , absque distractione. Pretiosa possessio monachi, est virginitas lumine eleemosynae collustrata εἶ quam custodiens monachus, secure ad sponsum ingredietur. Serua mandata Altissimi, O monache, & Patrum constitutiones excole , pietatis pugil : haec enim faciens, regni caelestis haeres designaberis. Monachus 'audax in tentatio. N confinem incidet, & in laqueum diaboli: imansuetus autem pa- ' ' 'ce fruetur, re corona sanctitatis donabitur. Monachus deliciis indulgens, in erroribus erit, & phantasiis nocturnis: Ieiuniis autem dediti cubile immaculatum erit, dc somnus cius sine phantasi nate. Monachus Deum timens, in rem -- probam non incurret: talem namque custodit Deus , dc in die obitus sui, talis propitiationem inueniet. Renuntiatio monachi, non in maiori dignoscitur: sed in xentationibus probatur. Patientia monachi, per tribulationes a fideli perfecta, spem silai vindicat minime confundenis
57쪽
. rem. Patientia monachi , ad ultimum usque eius spiritum du- o. ret Qui enim perseuerauerit usque ad fissem, hic siluabitur. Diuinas laudes assidue personet monachus: Seraphim enim incet bili voce Deum glorificant. Canticum spiritale in
ore tuo versetur, monache , quo superuenientium tenta tionum onere subleueris. Patiens esto , monache ; nam tempus patientiae breue est: secula autem fruitionis sempiterna. Monachus morigerus audacter cruci se sistet quandoquidem in cruce Domi-rμυ nus, mortem autem crucis. Vox monachi non extollatur 'aduersus fratrem suum , in amaritudine animae suae. Vox monachi, in mansuetudine orationis syncer E dirigatur in Deum, immotis labiis. Verum in terris luminare eli monachus, qui lingua sua non est lapsus: Amicus talis est Christi, & qui corpus suum non contaminauit peccatis. Timor Dei continet monachum velut turris inexpugnabilis. Monachus diuinitimoris expers, ab aduersariis facile ca-c nm. s. pietur. Lumen in terris purum, est monachus, in quo non est reperta cupiditas: cum ea radix sit omnium malorum,& non producat fructus bonos. Carnem edere , dc vinum bibere, melius est Monacho, quam in detractione carnes proximi sui deuorare. Panem tuum, Monache, cum melle comede, ab amaritudine abstinens; & vinum tuum cum lacte bibe , sicut infans spiritu : mel enim absque amaritudine est , lac autem malitiae expers. In camino ignis probatur aurum , & monachus in
Conuentu monachorum agnoscetur. Monachi manus reuerenter ad Deum extensae sint: manibus enim suis praefigurans crucem Moyses, deuicit Amalech. Magnum praemium crucifixus consequetur monachus, qui& quotidie moriatur. De eo enim gaudebunt Angeli , in regnum caelorum intromittentes ipsum. Fraenum cupiditatibus monachi , est ieiunium , destructio vero earumdem, oratio cum eleemosyna. Perniciosa grando est vineae, quae modo clauiculos protulerit: sic manus monachi quae pe peram moueantur , in monasterio nuper constituto. Monachus nive candidior, qui carnis desideria superat : nam
Christum prae auro concupiscens, adspiciet ipsum in die b nignitatis coronantem se.
58쪽
Monachus susurro. Conuentum monachorum dispergit,& amicos dissipat. Monachus autem cum intellectu canens, amicitiam paternam comparabit. Susurrans serpens, Euamc paradiso eiecit : cui & Monachus susurro existit similis,
quippe qui animam proximi perdit , dc suam non saluati
Spiritaliter autem in corde suo psallens, a Deo exaudietur. Anima monachi semper Deum respiciat 1 Nam anima monachi quae semel renuntiauit mundo, dc desponsata est Christo, res terrenas despiciet. Monachus bonis operibus circumamictus, caput draconis armilla perforabit. Anima enim monachi spiritaliter bene. redolens, pie odoratum draconis obstruit , ne in eo voluptatis inquinamentum odoretur. Quam bonum est fratres, voluptatem domare , dc desideria carnis superare : Cui enim in corde praesto est timor Dei, a voluptatis inquinamento son inficitur. S peciosa laus ex ore in onachi, in cordis puritate ad Deum
directa, sicut sumtum spiritalem suauissimi odoris, orationem huius suscipiet Dominus. O quantus in Angelis dolor, monacho per negligentiam e regno caelorum eiecto. O quanta tristitia Sanctis erit, exercitatore non comparente coram Sponso , ad sanctum thalamum nuptialem. O quantum contra gaudium inter Sanctos erit, peccato-m Praevia poenitentia, regnum caelorum ingrediente. O quanta laetitia Sanctis peccatore conuerso ab errore viae suae.
Quorum imitantes fidem, cum gaudio implete laetitiam, o Feati Dei fit j , monachi, qui a carnis concupiscentia non estis deuicti, vos terra non teget: sed cum Angelis, caelum suscipiet. Ipsi Deo gloria, in secula. Amen.
PAR AENE SIS ILAVdite ista,&custodite, vos qui si ij lucis estis: Re
gnum enim caelorum vobis haec ipsa adhortatio conciliabit, inuigilate verbis istis,&inuenietis requiem animabus vestris. Conualescite ab infirmitate vestra timore di uino confirmati. Oratio vestra ad Deum pura sit, sed prome etiam obsecro. Vitae aeternae haeredes euadetis, si admonitiones hasce non neglexeritis. Sit verbum vestrum,est,
est :. dc non, non, ex praescriptione Euangelica.
59쪽
Mors vobis non dominetur, transsati enim estis de morte ad vitam. Iesus sit vita vestra, cui adhaerentes non morte mini. Nam Dominus est vitae,& mortis : & cunctos accedentes ad ipsum salvos facit : peccata soluit, delet scelera eorum qui inuocant ipsum , poenitentiam agentes curat, conuertentes sanctincat. Intelligite ergo virtutem. poenitentiae, &ad eam qui peccastis, adducimini: peregri natur enim a vobis omnis peccati species, o Dei amici. Non ergo regnet peccatum in vestro spiritali corpore qui inco ruptionem suscepistis. A tentatione liberi estis fratres, siquidem amaritudinem abiecistis, diuinis verbis fidem habentes. Res terrenas despicite. Crucem fronti ' impressam tenentes, spectaculum diabolo tremendum habebitis. Honorantes iustitiam, castimoniamque seruantes, iam incola: ῖ radisi euasistis.
Do humilitate. O Vae discendi cupidi interrogastis, breuiter ac com
pendiose dicturus sum: quoniam absque timore Dei, perlectaque patientia praeclare aliquid geri, de ad optatum finem deduci impossibile est, Apostolo dicente: Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Ipseque Dominus discipulos suos instruens, sic ait: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Et rursus : Qui autem Urseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Non enim definiuit, ad hoc vel ad illud usque tempus sed qui in finem perseuerauerit, hic saluabitur. Neque enim in principio cognoscitur finis , sed in ipso fine fructus inuenitur. Quamobrem fini principium coniungite: ut in
fine inuenientes victoriam reportetis promissiones Sanctificatio etiam nobis sit curae : si quidem hoc potissim sim requiretur a vitae monasticae sectatoribus. Non incia- . mur inanis gloriae cupidi : ne & nobis dicatur a Domino: Omnia sua opera faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, '& magnificant suas fimbrias. Amant autem primos recubitus in coenis, ec primas cathe
60쪽
dras in synagogis, & salutationes in foro, & vocari ab hominibus Rabbi. Simus itaque humiles, in verbo, in opere, in
conuersatione: ut gratiam inueniamus apud Dominum:
quandoquidem humilitas grata est Deo. Noui fratrem in Domino , qui quodam in loco quietam ducebat vitam, sub magna obedientia , acciditque illo in loco fratrem diuexari . ab tinpurissimo daemone : atque ' hic quietum illum atque n
optimum Monachum appellans, exclamare coepit ac dicere Erat autem in conuentu sub custodia iuniorum Ille vero aduersus quem vociferabatur daemonium, in sua cella desidebat. Vt autem Praefectus multam cacodaemonis agitati omnem conspexit, accersendum curat fratrem illum, ut patienti deseruiat: qui aduentans, o Tendit aegrotum nonnihil relaxatum. Et dum cum eo colloquitur, repente ab impuro obsessius daemone, incepit exclamare ac dicere: Tu iterum huc male per malam venis viam: mali sunt tui occursus: mala si dixeris, mala etiam audies. Primiimque tu me eiecisti,
atque ligasti per humilitatem tuam. Rususque ad eum daemon : Ne extollaris bone vir, ne quaeso extollaris; visitandus enim mihi & tu eris, nisi humilitate tua protegaris: nam ea dc nunc ego crucior impugnorque. Quod si igitur ipsi quoque dς mones quantumuis inviti, confitentur se nihil cum humilitate posse, sed eam timere atque horrere: quare nos tantam illius dignitatem adeo parui facimus in Etenim signum ex ea resplendet spiritale, quod superbi daemones
tolerare nequeunt, Domino dicente: Discite a me,quoniam νί--- mmitis sum & humilis corde: & inuenietis requiem animabus vestris. Nos verbad ipsum dicamus: Tibi gratiarum aetio Domine, uniuersorum Regi & Deo, quia factus es nobis via salutis. Tu Domine, etiam daemones refraenas, & eruis ex omni malo in te sperantes. Pro me porro non desistatis precari, ut ap ud Dominum inuenire merear misericordiam, quando angustiae tirae me obsederint, & mortis QTocatio:
α non confundar, quando reuelauerit Dominus abscondi- , eista tenebrarum , manifestaveritque consilia cordium. Vae confusis in hora illa. Dominus autem Deus omnipotens, qui scrutatur omne verbum, vestri pariter ac nostri misereatur, secundum multitudinem miserationum suarum: singulorumque nostrorum nomina inscribenda curet in regno suo