장음표시 사용
451쪽
laudeo M ac gloria per illam potiamur. Certus sum enim,qubd Mec charitas gratiae tuae praestoletur atque suscipiat
omnem ad se accedentem. Cumque omnia praenoscas, Domine , accedentis ad te cor intueris, siquidem exuit mundum : priusquam enim pertingat ad ianuam , tu ei aperis , antequam tibi procidat, manum ei praebes , antequam lacrymas profundat, tuas super illum miserationes effundis, antequam sua tibi debita confiteatur , indulges atque remittis. Non improperas illi, dicens: Quo pacto transegisti
tempus tuum 8 quomodo aetatem consumpsisti ' Non perquiris quantitatem libelli , in quo descripta sunt peccata
eius. Non reuocas in memoriam quantum te per suam exacerbauerit negligentiam. Non exprobras quantum tua
spreuerit ipse beneficia : at humilitatem potius atque clamorem , dc bonum affectum cordis eius prospiciens , ct mas : Cito proferte stolam primam, dc induite illum , dc LM. ιν mactate vitulum saginatum. Ad requiem atque laetitiam eius conueniant Angeli, congaudeantque super inuentione fit si perditi, ac conuersione antea errabundi haeredis. Et velut negotiatorem aliquem cum multis opibus ad propria
remeantem , ita peccatorem ex tota anima ad te confugientem suscipit gratia tua. Cupit certe videre lacrymas, sititque poenitentiam intueri, gratulans iis qui serio poenitentiae studio se dedunt. 2. In me igitur, Domine, immensa pietatis tuae viscera ostende, dc remitte mihi, ut ab impij corruptoris liberer nexibus , quippe qui ubi me vulnerauerit, illico dc stans cominus , irriaet me. Et sicut in mari turbato discipuli ad te
confugerunt teque excitarunt, dc per benedictam vocem Oris tui, procella venti cessauit, de tempestas maris facta est tranquilla: ita quoque exaudi lacrymas meas, quoniam die noctuque suscitant te. Annos duodecim medici laborantes non potuerunt curare fluxum sanguinis, molestiam potiusquam sanitatem aegrotanti praebentes. At quod non potuerunt illi, tu praestitisti, de quae illi confundebant, tu lanasti, remediaque absque ullo labore largitus es. Clim enim mulier illa fidei plena se putaret latere , clam ad vestimenti tui fimbriam tangendam accessit. Non quidem fanctum tuum corpus attigit , sed sola vestis tuae ora curationem illi
452쪽
traebuit & liberatione a dedecore multorum medi ru. Li-era, obsecro, & afflictam anima meam, ab improteriis triabulantis me inimici,piissime medice. Ostende in ira ebris meis infinitam sapientiam tuam , dc vulnera animae meae sana, Ain contaminata custodi, eisque virtutum decorem iugiter
insere. Praedicetur in me diuina gratia tua , quoniam ipsa me liberauit, o Agne immaculate , qui pro salute totius
mundi occisus es, caelumque ac terram pacificasti. Ne me, quaeso, ad te importund accedentem, abieceris, neque e
probrans mihi dixeris in die illa terribili atque tremenda, quid mea causa passus sis , quando nobis peccatoribus diaces : Nostis quid pro vobis sim perpessus: Climen invia sibilis essem, vobis me videndum exhibui, Cum immort
lis essem, propter vos morte con demnatus sum , Chin nutilum in me peccatum cadere posset, propter vos accusatusta iudicatus sum , Cum omni crimine essem vacuus, propter vos alapis caesus sum: ita cum crucifigerer, non iras.cebar , Cum irriderer, non maledixi. Ego Dominus vester, in quem omnino nullum cadere poterat peccatum vel crimen , propter peccata vestra ac scelera , i ita omnia sustinui,
vos autem qui rei estis, quid pro me perpessi estis Et propterea, ad haec nullus vestrum excusationem habet. 3. Sed memineris, Domine, ista te omnia sustinuisse no stra causa propter infinitam pietatem tuam, bonitatemque ac iustitiam , dc non propter ulla nostra opera bona. Vt enim tunc pro nobis traditus es bonus, sanctus, dc omnis
peccati exors , dc nunc idem es, Domine. Neque enim mutabilis est summa pietas diuinitatis ac clementiae tuae, quam habes secundum naturam. At nos dc tunc imp ij atque improbi, dc nunc peccatores Sc infirmi sumus. Munus ergo, quod nobis per immensam pietatem tuam donasti, a nobis quaesumus, ne abstuleris. Nam si tunc quidem propter no-uram iustitiam liberasses nos, nunc vero quia peccauimus, iccirco irascereris,& gratiam tuam a nobis auferres ; meriato diceremus . tunc nostra iustitia liberasti nos, modὁ autem, quia peccauimus, recessisti a nobis. Vertim, ut iam dixi, dc tunc impij fuimus,& modb peccatores sumus. D num ergo istud, quod nobis benignitate illa tua largitus es, in finem usque firmetur in nobis.
453쪽
o. Equide, Domine,cum afflictione&attritione animi mei iam etiam atque etiam clamo ad te, atque aduersus hostem meum te interpellare cogor. Respice , Domine, dc esto
mihi refugium , illosque praedones, qui singulis horis perterrefaciunt me, tua increpatione coerce , distrahunt enim me atque ad res inanes attollunt, & non compungor. Impediunt me, neque ut te implorem sinunt. Norunt enim,
si cum gemitu ac lacrymis ad te clamauero , se non posse subsistere. Heis quid agerem miser , cui cum adeo graui aduersario ad luctam prodeundum est 3 Sed me felicem, qui
tuae protectionis dextera conservor atque defendor, quo in certaminibus praemia parantur vincentibus. Basiliscus quidem bestia utrinque nocens est, aspectu scilicet, dc acerbitate morsus. Sed iste draco ex parte utraque illo nequior est& perniciosior in lucta& impudentia. At virtus tua sancta, Domine , quae deuorauit virgas in dracones mutatas, increpet& draconem istum, qui impudenter admodum mihi inlidiatur cum summa improbitate pugnae, qua tamen in-fentem thesaurum operatur sustinentibus atque vincensius: & vexatio quam eius asserunt comminationes , latentem continet felicitatem. Nam istius quidem seculi gaudium tristitia atque dolore plenum est: Quae autem secundum Deum tristitia est ac gemitus , gaudium ineffabile vitamque aeternam conciliat. Semper infirmus fui, indesinenterque infirmor, Domine sed indeficiens tua gratia assidue visitat& sanat me. Horis quoque singulis neglexi ac negligo mercedem curationum eius, cum omnem pretij aestimationem excedant remedia gratiae tuae, quae tu gratis donas. Et quoniam lacrymis ipsa largiris, dare mihi , obsecro , per meas lacrimas curationem ani
1. Perspicuum nanque est omnibus , seculum hoc pra sens caueae, ubi cum bestiis certatur, esse persimile, ubi validus ille draco cum omnibus decertans, ab aliquibus quidem superatur & conculcatur, plerosque autem vincit octiessiindat ipse , a quibusdam de ij citur dc irridetur, nonnulos dethcitdc subsannat ipse. Atque alij quidem ex collucta tione cum illo superantur , alij vero coronantur. Hi quidem per accerbitatem eius, aeternae vitae dulcedinem consequum
454쪽
S. PATRIS EPHRAEM SYRI, tur, alij autem dulcedine atque blanditiis ipsius emollitiae
deliniti, amaritudinem aeternorum suppliciorum incurrunt: Alij summa rerum omnium paupertate ipsum facile pr sternunt de vincunt : Alios vero terrenarum rerum cupiditate deuinctos, ipse prosternit ac superat. His, dum exanimo Deum concupiscunt, leuis ac nulla est illius pugna, at mundo a fixis, eadem grauis est de intolerabilis. 6. Beati illi, qui Deum ex toto corde diligunt, & per dilectionem eius contemnunt uniuersa. Beati item, qui die noctuque peccata sua lacrrmis abluunt, ut a ventura ira liberentur. Beati, qui sponte sua se hic humiliant , quoniam illic exaltabuntur in patria caelesti. Beati, qui hic continentes fuerint, quoniam ibi deliciae paradisi eos manent. Beati, qui hic sua corpora sponte in vigiliis δύ exercitationibus virtutis affixerint, quoniam illic paradisi exultatio iis parata est. Beati, qui sponte facti sunt templa Spiritus sancti , quoniam illi ad dexteram statuentur. Beati, qui charitatem Dei corde de animo possederint , quoniam ipsi amici.
Christi vocabuntur. Beati, qui seipsos mundo dc concupiscentiis eius crucifixerunt; quoniam die ac nocte medit tio eorum in Deum defixa est. Beati, qui verE lumbos suos praecinxerint, lampadesque suas praeparauerint, expectantes Dominum suum, quando reuertetur a nuptiis. Beatus, qui mentis oculis speculari potuerit futura caelestis gaudij bona, dc contra, suppliciorum aeternorum gehennae mala; omnique studio ad illa consequenda , dc haec euitanda contenderit. Beatus, cui ob oculos assidue extrema illa hora horroris atque formidinis plena versatur, studetque placere Deo dum tempus adhuc suppetit. Beatus, qui tanquam omnis perturbationis ocimmoderatae affectionis expers, vitam Angelicam in hoc mundo duxerit, ut cum Angelis in die illa, aeterno caelestis vitae gaudio perfrui possit. 7. Conemur ergo, Fratres , superna totum contemplari, superna sapere , superna cogitare, de su pernis disserere, superna animo voluere, superna meditari, superna sentire dc intelligere, superna loqui, superna perficere , superna pertractare: in omnibus dc per omnia conuersationem nostram in supernis habere , lupernisque assuescere. Caveamusque ad inferiora obtutus conuertere , ubi voluptates
455쪽
blandae ac noxiae , concupiscentiaeque inanis atque mori feri seculi huius prauae dominantur. At praeclarum est oculiscordis semper videre atque prospicere. ne quid noxij vnquam in pupillam oculi incidat, mentisque aciem cogitatio aliqua improba , aut quid aliud indignum ac Domino Deo displicens perturber, obtenebretque. Sed audi, quaeso,
qui legis de meipso autem loquor) &quid perpetuo cogitandum si nobis, accipe: Habemus Angelos quos iugiter cogitemus, habemus Archangelos, habemus Potestates atque Virtutes, habemus Dominationum gloriam, habemus Cherubim & Seraphim , habemus nos ipsos: habemus Deum ac Dominum uniuetiorum, bonumque ac sanctum nomen eius habemus Prophetas, habemus Apostolos, habemus sancta Christi Euangelia, diuinosque sermones eius et habemus MartIxes, habemus Sanctos omnes, habemus Consetares, habemus sanctos Patres nostros MPatriarchas, habemus Pastores, habemus Sacerdotes, habemus denique caelos, & omnia quς in eis sunt. Haec meditare semper in istis mentem ac cognitionem tuam omnem jugiter defige: Erisque filius Domini ac Dei altissimi, gratia Domini ac Saluatoris nostri Iesu Christi, Cui sit gloria & imperium, nunc & semper, & in secula seculorum.
r. Tay Go Ephraem peccator , ignauus ac piger in certa mine spiritali, in quo assidith ob negligentiam meam
animique torporem vincor, vobis, strenui pugiles Deique amantissimi Fratres , ingentem animi mei lamorem atque tremorem, qui quodam die me miserum atque distractum, tardumque ac desideminuasit, recensere volo. Solus sedebam in soco quodam quieto atque sublimi & inanes huius Vitς curas, tumultus ac perturbationes mente reuoluebam. Et illacrymans dicebam: quomodo vita haec nostra velut umbra fugit, & instar velocissimi cursoris pertransit, &tanquam flos matutinus marcescit. Rursusque cum dolore
ac gemitu , quomodo , inquam, seculum hoc praetereat,
456쪽
dum interim ignauia, rebusque ac cogitationibus in ita, bus distrahimur, nescimus. Haec dum mecum expendo, r pente oculos in caelum sustuli, id pene a sensibus alienatus , magno cum timore perculsus, oculis cordis Dominum mensumma in gloria sedentem prospexi,& sc animam meam Compellantem audiui: Quamobrem , o anima , caelestem tuum thalamum lumine gloriae plenum contemnisi Cur , o anima sponsa mea , me immaculatum dc immortalem sponsum tuum odisti Cur, o anima, spernis illa bona, quae ego in lumine vitae praeparaui tibi l Cur, o anima, te a me per resdc cogitationes indecentes atque inutiles alienasti Cuc omni cum studio ac gaudio aduentum meum non praestolaris3 Cur, o anima, manibus tuis lampadem ardentem non tenes, expectans dum vocem illam audias: Ecce sponsus venit, exite obuiam ei cum laetitia 'Cur non festinas tibi ve stem decoram dignamque ad nuptias parare t Cur cum gaudio sanctum illum caelestem thalamum non ingrederis 'Cur, o anima, me qui bonus sum , dc te a morte invitam ac serui, odisti' Ego, anima, tui causa mortem oppetij, ut te sponsam mihi conciliarem. Ego, anima, regnum tibi haereditarium , quod omnibus bonis abundat , acquisiui. Ego anima, homo propter te factus sum, ut vitam tuam a corruptione liberarem. Ego,anima ,salutem tuam cunctis operibus meis semper praetuli. Ego, anima, caelestem tibi thalamum praeparaui, Angelisque mandaui, ut in eo coram te mihistratarent , ut cum gaudio illuc ingrediaris. Tu ver b d anima, me
caelestem tuum sponsum, Zd ineffabilia quae tibi paraui bona, sprevisti. Sed quem qu so praeferre mihi potuisti: qui
res omnes creatas mea indulgentia conservo i Quis pater vitam donat ut ego; quem, tu anima, reliquisti, dc inimicum odioque dignissimum concupiuisti ra. His ego,Fratres charissimi, in illa hora coram Domino constitutus, vehementer contremui dc expaui, praesertim dum formidabilia illa Domini verba , maximamque animi mei confusionem atque turbationem animaduerterem. Vnde defecit prae timore atque confusione anima mea,
cogitabamque ubi me absconderem ; quod tantam ignominiam ferre nequirem, dicebamque apud me : Ve'
457쪽
nite montes , & me peccatorem ac impium operite. Et demisso capite confusus, alta voce meipsum deflere lamentabiliter coepi, dicens: Cur ego, inquiens, cX utero matris prodij, ut Dominum meum sanctumdc bonum atque misericordem exacerbarem ' Cur conceptionem in utero matris & corporis incrementum , donaque caelestia, ac sam cta gratiae tuae remedia , quae dedisti, Domino, contempsi' Flens tamen procidi, & cum planctu ac dolore cordis mei. illacrymans rogaui R exclamaui: Exaudi, Domine, fletum meum, & suscipe verba deprecationis meae, quae ego peccator timore perterritus, coram te loquor,clementissime, mitissime, & misericordissime Domine. Ne feceris mihi, obsecro , secundum cuncta opera mea, neque memineris iniquitatum mearum , quibus ego gratiam tuam, benignissime Domine, irritavi.Tantum mihi peccatori, hominum amator optime, tempo ris concede, ut poenitentiae spatium habeam. Gratia tua, quae delicta iuuentutis meae tulit, & senectutis nunc errata perserat. Novi ego iusiurandum tuum, clementissime Domine, quod per temetipsum iurasti, dicens: Viuo ego, dicit Dominus, quia nolo mortem peccatoris & im pij , sed magis ut conuertatur ab omnibus iniquitatibus suis,& vivat. Iurasti, hominum amator optime, pro tuis miserationibus , te mortem peccatoris nolle , sed potius ut conuerteretur&viueret. Miserere igitur mei peccatoris, qui adiuro te per misericordiae tuae viscera, ut mihi propitiussis, atque ignoscas. Miserere mei, Domine, & ne adiurationis meae te libertas ossiendat. Tu qui corda scrutaris&renes hominum, nostrasque cogitationes perspicis , nosti me acerbissimo animi dolore coactum, ista ausum in conspectu tuo eloqui. Respice, o Christe Saluator,tantes lacry marum mearum, contritionesque ac gemitus indignae meae animae Veniat praeceptorum tuorum iussio, dc me protegat, antequam formidabili iussu tuo imparatus atque confusus deprehendar. Concedat mihi gratia tua exiguum tempus verae poenitentiae. Nequit, clementissime Domine , gratia tua peccatorem despicere lacrymantem. Ignoscit omni animae, quae supplex ad te recurrit, & peccatorum quae patrauit,ve
niam implorat. Exaudiuit sanctus, & benignus Dominus xocem meam, & ploratum lacuniarum mearum, re miser-
458쪽
tus est mei. Et nunc me respice, ut longanimis & misericors Dominus, ut ego quoque fructum poenitentiae referam. Quamobrem supplico , Domine, ut verae poenitentiae spatium mihi largiaris. Suggerit mihi quotidie viam salutis, Dunquam non me ad vitam trahit Saluator meus, ut saluus
3. Quoties in mentem mihi venit illius diei ac horae, . in qua me repente timor hic inuast, totus horreo, lacry, mor ac ingemisco, Iterum mox omnium simul obliuiscor, α precum, & lacrymarum, dc timoris, di spatij poenitent mihi largitate diuinx gratiae concessi. Sed unde mihi ista duritia ,& negligentia' unde tanta obliuio 3 unde ita subito fio impudens dc timoris expers, elatus & iracundus, adeo ut planEnec timor Dei, nec iudicium futurum mihi vers tur ob oculos Nunquid iniustus est Deus 1 Nunquid dissimulat, aut non intuetur opera mea absit. Omnes vos rogo
obtestorque, amici Dei & fratres mei charissimi, ut pro me homine peccatore dc minimo, apud Deum misericordem , & benignissimum intercedere velitis. Quae mihi acciderunt, vel ideo patefeci vobis, ut per vos mitiricordiam a Deo obtineam. Neque dubito, quin si volueritis, mihi peccatori vestris apud Deum orationibus ic supplicationibus succurrere possitis. Novi multorum deprecationes apud Deum, . tiam Apostolos E carcere dc vinculis,&morte liberare valuisse. Quanto magis vos me peccatorem & impium a mori te liberabitis r Succurrite ergo qui timetis Dominum . preces vestras pro me peccatore fundite, ut diuina gratia inama mea resplendeat , mentemque tenebris circunfusam illuminet, promptusque ac dignus efficiar precibus vestris mediantibus , qui poenitentiam agam, & veniam merear. Et adueniente diuina gratia, dulcescat omnis amaritudo
. Gratiae enim praesentia, simul cum cordis coi unctione , animi dulcedinem & tranquillitatem assert. Exhila rant undae diuinae gratiae iubarque sancti Spiritus nostra
pectora, faciuntqu e ut anima repente omnium rerum terre' narum, cupiditatumque carnalium ac noxiarum obliuisca
tur. Fouent igitur undae diuin et gratiae intellectum simul Manimam. Similisque est gratia Dei in anima nostra horto
459쪽
regio pulchris arboribus &fructibus bonis pleno, qui tum
sapore , tum odore, tum iucunditate, α pulchritudine sua, . mirificam cunctis sensibus delectationem ac recreationem asserunt. Ita&diuinς gratiae fructus ac medicamenta nobis splendorem, dulcedinem , laetitiamque praebent. O beata illa anima, quae operibus diuinae gratiae resplendet , illustra tur enim eius splendore, afficitur dulcedine , contemplationisque ac suauissimi illius odoris gaudio perfunditur. Iterum dico: O beata illa anima, quae cunctis diuinae gratie muneribus ornata est. Nihil anima illa intuetur in terra, sed tota defixa hqret in Deo: Clim neque sponsi suauitasec gratia, illam aliorsum se vertere permittat. s. Ecce rursus ad fores Domini mei procido, supplicans,
obsecrans atque adorans , & continue dicens: Ignosce mihi scelera atque delicta mea, clementissime Domine. Expedit enim supplici seruo, posteaquam peccauit, non effugere manus Domini sui, sed omni potius cum submissione de humilitate cordis ab eo veniam expectare. Nam sic etiam homines delinquentibus seruis suis offensas ignoscere consueuerunt. Quod si homines mortales, & improbi, errata conseruis ignoscunt, quanto magis Dominus noster sanctus dc bonus, uniuersorum conditor , omniumque creator
Deus, cuius misericordia, dc mansuetudo, ac pietas, atquz clementia est infinita, iniquitates atque delicta cunctis peccatoribus remittet, qui supplices ad eum assidud confugiunt 3 Thesaurus siquidem misericordiae eius, saltem modicam animi nostri respiscentis atque dolentis de peccatis , requirit promptitudinem: dc mox suas profundit diuitias, inrequirentes illum cum contritione: Nam similis videtur th laurus ille fonti uberrimo, qui aquam haurientibus abunde prςbet. Vnde facile est cuiuis, explicare, quo pacto fons ille, diuinae misericordiae fonti comparetur. Q emadmodum
enim fons neminem ab aqua sua arcet , ita gratiς thesaurus, nullum prohibet hominem, cur minus particeps illius reddatur. Modb igitur voluntas accipiendae grati adfuerit, illico totus thesaurus gratiae patebit. Haurite ex hoc fonte, Charissimi, caelestium donorum riuos atque fluenta, dum licet. Tempus enim veniet α hora, quando ex eo bibere ac
sitim extinguere , plane nemini licebit. Quaeso obtestorque
460쪽
vos haeredes Dei& Christi Fratres, ut mei memineritis, assidueque pro me Deum ac Saluatorem exoraueritis: ut per Christum, ab hoste maligno,qui me singplis horis oppugna
liberer. Sanctissim e Trinitati sit gloria inseculi seculorum.
I. T Ratres, compatimini mihi, qui commiserationis har betis viscera: non enim otiose diuina dixit scriptura: Frater qui adiuuatur a fratre, quasi alta atque munita ciui eas. Nam fundati regni instar, sortis est ac potens. Alibique rursus: Confitemini alterutrum peccata vestra,& orate pro inuicem, ut sanemini. Accipite ergo cohortationem , electi
Dei, ab eo qui decreuit atque promisit quidem placere
Deo ,& mentitus est factori suo, visupplicationibus vestris liberer a peccatis, quae me complectuntur ac detinent, La nitatique restitutus exurgam electo tabifici peccati Qvoniam ab infantia factus sum vas inutile atque abiectum. Et nunc de iudicio audiens, nihili facio, tanquam offensis ac culpis omnibus superior, aliosque mea admonitione ab inutilibus deterrens, haec ipsa duplo plura a me peraguntur
Hei mihi, in quali damnationis statu reperior. Hei mihi, in quo dedecore iaceo. Hei mihi, quod in me non est , id quod latet, vi id quod apparet; unde nis velociter commiserationes in me diuinae refulserint, nulla mihi ex operibus spes salutis ostenditur. Dum enim de pudicitia disiero, de lasciuia cogito i dum de puritate cordis verba facio, tu pium affectionum meditatio in me dies noctesque domina tur. Quam igitur excusationem habebo' Hei mihi, quae qualisque mini discussio imminet Reuera specie tantuin pietatis amictus sum, & non potentia atque virtute. Quo igitur ore, quave audacia accedam ad Dominum Deum meum, qui abscondita nouit cordis mei t Tantis malis obnoxius cum sim, pertimesco in oration ς constitutus, ne igni