De singularibus eucharistiæ usibus apud veteres Græcos commentarius.Dionysius Sandellius

발행: 1769년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

perfossam . in sepulcro eollocarum , resurrexit, σad coelum aseendit. Caeterum Graeeos corporis& sanguinis Christi contactu sanctiores se fieri censuisse, munirique inde sensus adversus cho nis illecebras irruentesque vicissitudines existimasse, ex eorum quoque Patrum testimoniis colis ligitur, qui hujus meminere usus, quique fideales , ut id praestarent , clarissime docuerunt . Hos vero omnes, tantosque Uiros qui superstitionis incusare velit, is vereor ne ab omni bus ipse impudens habeatur . Summam sana potius hac in consuetudine suspicere Protestan. tes deberent Graeeorum in Eucharistiam curam& fidem , qua curabant ne vel minimae sanis guinis guttulae , ex iisque profluens humiditas& mador perirent ι sed ad sensuum sanctificmtionem cuncta deservirent. VIII. Quamquam censeo ipse Graecos , dum sanguine liniverunt sensus, suum in Christum amorem fgnificare etiam voluisse exemplo Ueterum , a quibus ceu insigne amoris benevolentiaeque sgnum habebatur madida adhuc &humore t illantia osculari poeula . oculisquo applicare . Hinc Lucianus praecipuum amoris sgnum percensens in Dialogo Iunonis & Iovisita loquentem indueit Deam: μή το ρὐ πρωπιέγνων το πρῆγμα τι δεεν ἀφεώρα ἐς εjus

32쪽

eum peteret , atque interea oscularetur captum , utisque admoveret , ac rursum me intueretur .

Idem amoris signum luculenter etiam ex precserunt, dum Christi corpus, antequam illud comederent, labiis , fronti , & oeulis admovebant 3 ea enim omnia peregere, quae fidem . amorem ae summam in illud religionem commonstrarent . Neque diverso sane modo alter eorundem Graecorum usus explicandus est 3 quo stitieet sancti Panis communione consumpta manum , qua illum exceperant , capiti conse lsim admovere solent . Consuetudo etenim orientalium est venerationis de honoris caussa. observante Goario, ipsoque non dissilente Aecudio , manum fronti admovere , cultumque

hoc modo in personas dignas obsequio pro' testari . Ita Graeci manu , qua pereeperunt panem Eueharist leum, caput illico contingunt, nullo tamen profanandarum specierum , quae

forte

33쪽

forte manul adhaesissent, perieulo , sed hae prius saera spongia in disto diligentissime abstersa a . Puriscatorii enim Latinis dicti munus agit in Altaribus Graecorum subtilis, lenis, ter se, ac delicata, quemadmodum Plinii Peniessius, vel Festi Petriculus. Usum igitur hune dum con citato, ut plerumque, spiritu Areudius insectaturo , nec humanus videtur in suos, nee bonus historicus . Caeterum quum usus modo memo. ratus non multam vindicare sibi vetustatem poc

sit, inductusque a Graecis videatur non cauua tantum honoris Sacramento deserendi , . verum etiam gratiae uberioris percipiendae, sanctitatis. que ex manu contrahendae , quae exceperit augusta mysteria , datur hine conjecturae loens hunc in prioris locum cessisse, quo corpore resanguine Christi sensus ab iisdem . sanctificatos fuisse diximus.

IX. Ne tamen ex dictis colligatur Graecos veteres ac recentiores non multam Christi eor potis sanguinisque habuisse curam, quum hoe sensus delinirent, illud vero iisdem applicarent,& confidentius, quam par aut sis esse vide, tur, manibus attrectarent, etsi jam satis, cur

34쪽

. . . . is ia faeerent, dictum sit, suerit tamen hoc loci operae preIium Observare summam curam, qua perpetuo Graeci sategerunt, ne quid sanguinis effunderetur, aut panis Eutharistici particula pessum iret . Gabriel Filius Taricli , qui Patri rcha Alexandrinus ordinatus est Anno J. C. ΜCXXXI, in Rituali suo ita Naecipit: Deus prohibeat ,1 ne per eorum negligentiam quidquam in terram detidae , ct ea propter gravisimo iudi

homim Ebnatali lain statuitus ne ealix usque ad labra impleatur , ἰta ut effluat aliquid , oe .

in terram effundatuηΙn. Canonibus , qui oean- tur Praecepta fecunda Aristolorum s eadem pra cribitur sollieitudo : Unusquisque summam curam adhibebit, ne quis infidelis ad communionem Sacramentorum admittatur ut etiam ne mus , aut aliud animal ad ea aceedat , aut aliquid

decidat , O peccet, cum sit eorpus cisisti in sanguis ejus . Omnis igitur fidelis qui Sacramentis eommunieat . non debet circa illud negligens esse , neque enim oportet aliquid est undi exi calice, postquam in Dei. nomine benedictus est , oe illuni percepit, quia fanguis est Christi . Cave igitue . quicumque sit sedulo . ne quid ex eo effundatur,

35쪽

χ is x

ne eum immundi spiritus polluant, atque is esto, qui asperneris funguiηem christi , reusque sis

tamquam contemptu illius sanguinis, quo redemptus es . In Quaesitis & Responsis de juro decretum est Sacerdotem , cujus negligentia aliquid ex corpore, aut sanguine Christi declindit super Altare, aut extra , vel in sacra vesti. menta, abstineri per quadraginta dies ab Altaris ministerio ct communione, Jeiunareque per illud rempus , abstinendo ab esu rerum pinguium, σquavis nocte quinquaginta metanoeas prostrationes facere. Haec autem & alia de sngulari in Christi sanguinem cura ae reverent a Graecissabiliverunt secundum fidem vetustiorumorienis talis Ecclesiae Patrum , quorum praeclara testimonia, corporis & sanguinis Christi veritatem in Eucharistia comprobantia, Uiri de Ecclesia optime meriti, Arnaldus & Renaudotius colle. gerunt. Eadem quoque cura ae sollieitudo suit

Latinorum, uti ex multis Poenitentialibus a Martemo editis , Ivone Carnotensi , Burchardo

Rheginone & aliis bene multis constat . Hoc enim unum est ex praecipuis fidei ac religionis in mysterium Eucharisticum capitibus, in quo utraque Ecclesia semper mirifice consensit 3 λcuti est etiam adoratio Eucharistiae , attentissi uia minutarum particulatum collectio, atque

36쪽

eura ne deel dant , ne mueescant , & si qua sunt alia ι de quibus inepte Protestantes li.

tem movent , dum noviter inducta a Graeeis Latinisque venditant. Quamquam enim Libri Sacramentales veteres graeci ae latini enucle tam diffusamque horum , atque aliorum ri tuum & ustum descriptionem non contineant,

cum aliunde peterentur , non iccirco novitatis

suspicione aspergendi sunt , qua sis tunc primum instituta disciplina sit, quando Liturgiis

inscribi coema es Fuerunt enim apud Graecos Latinosque, qui ante sexcentos & plures annos ritus ii susque utriusque Ecclesiae descripse. runt . Nemo horum ritus se novos instituere, aut antiquos reformare se velle professus est , sed unusquisque eos , qui in Ecclesia sua recepti erant , designavit , eorumque antiquitatem omnium Ecclesiarum in praeripuis disciplinae cunsormitas satis demonstrat, quod cum Renaud otius in Liturgiis Orientalibus , tum ipse & Arnaldus in opere eximio De perpe tu ita te fidei esto. Omni argumentorum genere

comprobarunt.

. Summae porro eurae , qua Graecox caeterosque Orientales procurasse diximus , ne

Christi sanguis funderetur , videntur aliqua ratione adversari, quae de Iacobitarum ordina-

37쪽

tionibus enarravit vir doctissimus Ioannes Morinus cain. Sed Jacobita , inquit , praterea aliquid Sanguinis christi in volam Episcopi oνdinantis effundunt , quo velut unctus ordinandum ungat , o effusione Spiritus ιargius locupletet . Verum jam pridem Renaudotius animadvertit in perdocto Morini opere non pauca eastigactione, plura vero emendatione indigere . Haec inter ea ponit, quae modo recitavimus ex An- not. II 4. in ordinationes Syrorum & Iaeo-bitarum 3 putatque quae ibi leguntur ita excipienda esse secundum ΜΚ Florent in , explanationem, ut Episeopus ad consecrata dona m nus extendens hare non contingat, sed perinde faeiat quasi aliquid manibus acciperet ue ait

enim de ordinationibus loquens Iacobitarum N: ce qu il ra de partieulier est que dans ee dernier Osce il est marqu8, que ι' Ευesque imposant Iesmains, les mel austaravant fur te voile, qui eou. vre les Dinis misteres, oe volo les parales de latraduction e ,, Episcopus ponit manus suas superri mysteria, & extendit braehia sua contrahitqueri tribus vicibus accipiens de Calice in pugillum suum

a P. II. Comment. de Sae. Eceles Ordinationib

Annot. in Syrorum ordinat. Annor. II 4. Pag.

38쪽

naudotii cogitata a veritate aliena non videntur.

Licet enim orientales magnam vim , cum de sacris agitur rebus, in contactu statuant , aliqua tamen interdum praestant, quae ab illo Τonge absunt , licet eontactum mysteriorum exprimere , atque exoptare videantur. Sane in Liturgia Nestoriana , quae Sanctorum Apostolorum dicitur, ubi hostiae osculum exponitur,autequam fractio, de eon signatio eiusdem fiat, haec leguntur: osculatur Sacerdos hostiam in mο-

39쪽

tu erucis , ἰta tamen ut ad labia sua non ad uetat 3 sed eam quasi osculatur , O suscipit

utraque manu, dicit. ct . .

XI. Curae ac diligentiae Sanguinis haud sundendi egregie sollicitudo respondet , qua perpetuo adnisi sunt , & legibus caverunt severioribus , ne qua vel minima remaneret in Alistari particula Eucharistici panis , ac disperderetur. De fragmentis, quae κλωσMam dicuntur, minutioribus, oculisque non facile perviis, singulare quiddam praeeipiebant a , nempe ut Sa cerdos postquam discum diligenter abstersit , σcalicem abluit, dieat, si membrum aliquod , hoc est particula corporis Christi remanserit, scientia

tua, qua mundum creavit, maneat commenda

rum : esto ei custos Domine o nobis propitius 'Echimenensis ita . statuit b : eaυeant diligenter Saeerdotes oe Diaconi , ne quidquam ex Eucharistia residuum sit , ct ita Iudicium gravismum incurrant , exemplo Filiorum Aaronoe Heli, quos . di perdidit Spiritus Sanctus, quia negligentius administrabaηt sacrificia Deo oblata . Quanto vero magis id metuendum est illis, qui negligenter se habent erga Corpus Sanguinem chris

40쪽

chrsi Domini. Nae & similia eontatuuntur in Quaesitis &Responsis Canonicis, Collectionibus Canonum , & Ritualibus , e quibus prosecto petenda est Eucharistica orientalium disti pluna , non ex vulgi rumoribus , aut vanis ine piisque Itinerariorum scriptionibus, ut Deerunt Protestantes . Ecclesiae autem Constantinopolitanae singularis & vetus consuetudo fuit , ut pueri innocentes e scholis aecersiti Eueharisti ei Panis sellieet particulas , quae aeommunione superfuerant , ipsi consumerent . Hujusee usus testis locupletissimus Euagrius, qui illustre etiam factum, quod puero hebraeo contigit, hisce verbis commemorat ca)r Vetus est consuetudo constantinopoli, ut quoties ex sacris partibus immaculati corporis Dei nostri magnus numerus superfuerit , pueri impuberes ex iis , qui Grammaticorum scholas frequentant, evocentur, qui eas manducent . εθος παλειω βουλετραανὰ τM Bα λεουσαν , ον αν πολυ τι χρημα ἀγίων μεριμ τοῦ aa άνα σωματος τοῦ Θεοῦ χμων παπο υιεινοι, πω δας ἀφθορους μιρm' γίγνεθου παρὰ χαμαδιδα coti portar ν, η inum κριτεθίειν. κ.τ. λ. Id igitur eo tempore quum accidisset una cum aliis puer sB a convo

SEARCH

MENU NAVIGATION