Nummus æreus veterum christianorum commentario in duas partes distributo explicatus prodit nunc primum ex museo Victorio adiectis sacris aliquibus monimentis

발행: 1737년

분량: 129페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

u A P, γδ dam V itreo, Μartyris ignoti sanguine perseso r ,

nihil tamen de codcm tigno prosereris . Mahili

nius a), sculptum unice fuisse putat in lapidibus

Caemeteriorum: ad designandum tumulum , quales numeros , inquit , in Roma subterranea sepius offendes : Convenitque cum eo Fabrettus 3 . Attamen raro admodum Occurrit hos numeros rein

perire, quos nota N - non praecedat, sive in Epi taphiis Christianorum , sive Ethnicorum , ut conserenti loculos, ct Libros Inlcriptionum editos patere potest , eaque, Vel tumulum , vel aetatem quoque deiuncti portendit ). De hac eadem litera x. quae in vestibus Veterum Christianorum nonnumquam depicta cernitur , agunt

pro su a quisque opinione Bositus cs) , Clampinius σ) , Bonarrotius 7 , qui nullo eam mysterio refertam esse existimat. Id vero signum, teste Juliano Ethnico Principe , haud dubie Christum praemonstrabat apud Christi fideles , ct confirmatur Gemma allata , Uitreoque Bosii Emblemate indicato. Quibus omnibus aequum est addere judicium Joannis Goropii Be cani ex Libro X I. Hieroglyphicorum 8), ct videtur congruere testimonium

92쪽

monium . Sancti Paullini Episcopi Nolani apud CAP, XIVirum Cl. Ludovicum Antonium Μuratori ex Natali x I. ubi Crucem , & Monogramma ita

describit: - .

Nunc eadem Crux dissimili eompacta paratu

Eloquituν Dominum tamquam Monogrammate Ch imm . Nam nota, qua sis quinque notat numerante Latino

Calculus , haec Graecis Chi scrisitur oe. Ea tamen, quae sequuntur pertinent ad reliquas Μonogrammatis partes. Igitur Chi Graecorum, Crucem, quam Decussatam dicunt , ct Chrimm significabat, ut idem Paullinus ait a . Qui Cruce dispansa per quattuor eκtima ligni , uattuor adtingit dimensem partisus Orsem ,

Ut trahat ad vitam populos ex omnibus oris. Vere enim Chi. x. est primum Sacrosancti Nominis elementum. Sed Columbae mysteria repetentes : spectatur apud Bosium 3 vetusta S des Pontificalis marmorea cum hoc Coelestis C

lumbae symbolo , eademque apud Aringitium q). Ceterum Spiritum Sanctum persaepe Gregorio Μagno, aliisque Summis Pontificibus, ct nomnullis Coelestis Aulae candidatis sub hac Imag, ne se praebuisse videndum, notum est pluribua,

93쪽

probatisque Historiae Ecclesiasticae documentis . Columbam Sancti Spiritus e sublimi delapsam in Ordinatione Fabiani Pontificis innuit Eusebius i , ct Ravennatis Ecclesiae Pastoribus ordinandis aliquandiu adparuisse, reserunt Surius , Lipomanus, Baronius, Rubeus, ct alii plerique

Scriptores egregii. Postremo celeberrima res est, praesertim apud Francos Historicos, quae de BD ptismo Clodovei Regis memoratur , Ampulla nempe Sacri Chrismatis per Columbam Coelestem delata Sancto Remigio Episcopo: qua SDcro Fonte consperso, atque oblinito Baptisma

Regis absolvisse dicitur.

CAP. XII

An alias In Iordane Spiritus Sanctus deseenderIt Idem Fluvius olim ad Baptismsi adhibitus, et Aqua Ipsius aci lue aptismum ministrandu alio ni csa

NArrat Amphilochius in Vita Sancti Basilii,

alias etiam ad Jordanem Columbam San-6ti Spiritus descendisse , eam tamen lubricam

narrationem cum apocryphis monimentis reb-ciendam censuit Baronius ca) , ct contra Franciscum Combefisium ordinis Praedicatorum, ita sentiunt Bollandiani 3 . Sed de consuetudine Baptizandi ad Jordanem praecipuo Festo Die Theophaniae , ac de Fidelium usu se in eo lavandi in eadem Solemnitate , qui diu post Eusebii, ct Hieronymi aetatem perduravit, meminit

94쪽

EXPLICATUS PAR s II. 79nit Henricus Valesius in Adnotationibus ad GA P. XIr Lib. xv. ejusdem Eusebii de Vita Constantini Magni cr), ex Itinerario Antonini Μartyris, &pariter ex Hodoeporico Sancti Villibaldi, quod edidit Canisius a . Praeterea notandum est, sumta quandoque ex ipso Jordane Aqua, ct alio translata pueros Catholico Ritu expiatos fuisse . Narrat enim Bartholomaeus de Galeottis agens deis

Alberto Bolognetio S. R. E. Cardinali 3 , eum

a Gregorio x m. Pontifice Μaximo Florentiam missum Anno Domini MDLxxvii. Aqua Iordanis , a Natione Florentina comparata , baptizasse Die xxiv. Septembris Philippum Cossimum , Filium Μagni Ducis Francisci : quod item alias factum fui se legimus in Baptismo infantium magnorum Regum, AquaJordanis adhibita uti prodigiosa. Multa etenim de eo Flumine ), ct alia de aliis Sacris Fontibus s) , mirabilia narrantur , vel ipsa Die Christi Baptismo sacra quotannis olim accidisse : Verum enim vero, sui temporis idoneus testis, de perenni Fonte in Lucanis sito Cassiodorus Senator σ), scribere non dubitavit : wset o Lucania Pordanem suum ; Ille exemplum B ptismatis prae Mit , Hic sacrum Mini Ierium annua

95쪽

CAP. XIII

EPigraphen mihi exposituro , illud Joannis

Evangelistae in mentem subit I :nis quis

renatus fuerit ex aqua, o Spiritu bancto , non poteH introire in Regnum Dei. Quare , ut mortales homines Regni Coelorum participes , atque incolae aliquando forent , salutari Lavacro Baptis malis opus habuisse, nemo ex Fidelibus non Vit , ex quo Redemtionem ab omni labe peccati per virtutem Christi consequuntur , ct Insantes ab originali inquinamento mundantur. Haec nos docet explanatis Sanctis Evangeliis Catholica Ecclesia contra Pelagianos , ac Joannem Uicles, S Udatricum Zoinglium , atque adversus hujusmodi Calvinianorum, aliorumque haereticorum errores nos instruunt Innocentius I. , qui Pelagium , Coelestiumque damnavit , Sanctus Ι renarus a), Fulgentius 3 , Chrysostomus , Euthymius , Ammonius , denique Τridentinum Concilium ), ac proinde , ut dicebam, Universalis Ecclesia , ideoque Paullus Apostolus cs : Non ex operisus jussitiae , inquit, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salmos nos fecit per Lamacrum Regenerationis, o si enomationis Spis ritus Sancti , quem studit in nos abuyde per Vesum ChriHum Saltatorem no Irum, ut juHificati Gratia

96쪽

tia ipsius , haeredet Amus secundum spem mitae aeter- me . Neque aliter Sanctus Augustinus in Epistola ad Hilarium ci , in qua pleraque adversus Pelagianos, ct item Μanichaeos, scribit Coelestium circa Baptisma parvulorum coactum fuisse confit,ri, quod is ipfis Redemtio At necessaria ..... Unde enim redimendi sunt, nis a diasoti pote Hate, in qua esse non possent, nis originalis obtigatione peceati aut quo pretio redimuntur, nis Chri B sanguine , de quo apertissime scriptum ess , quod in remissionem, Ufusus M peccatorum 8 Inde igitur Baptisma , ac

paenitentia, Sacramenta Mortuorum nuncupata suere , quia nempe de morte ad vitam, scilicet ad Omnipotentis Dei Gratiam nos revocant, quam ex tristi haereditate Μajorum nostrorum ab Orbgine amisimus . Cetera Sacramenta Vimorum dicuntur , quod non omnino necessaria s1nt ad aeternam salutem consequendam , sed Gratiam

Christifidelibus adaugeant . Suscepto siquidem

Baptismare, si sorte infantem, vel adultum aetate Virum, antea paganum , haereticum, flagitiis quibusve obnoxium , inopina morte decedere

contigerit , illico coelesti fruitione, seu visione Dei facie ad faciem potitur , quae est sors Beat rum . Quare ait Chrysostomus in Expositione prioris Epistolae ad Corinthios a Tου Nν L βα-

97쪽

πολλά . Quae Interprete Germano Brixio Altissiodorensi ci) , Latine legenda sunt: Guierimine Regis beneficio absolutus ect , inquinatum animum sermat et Guem abluit Baptisma non item , sed solis radiis puriorem mentem habet, o qualis erat jam olim dum conderetur , immo hac illustrio- . Eodemque sensu interpretatur Gentianus Her vetus, licet aliis utatur verbis citato supra loco a . Τunc enim Aquae in Sacramenti mysterium transilierunt, & Baptismi materia esse , coeperunt , cum Christus in Iordane baptizaretur , ut docent Τertullianus 3 , Hieronymus ) , Naaianaenus , aliiqne Patres , qui Evangelia doctissime , ac sapientissime explicarunt . Et haec est REDEMTIO FILIIS HOMIN v M.

per symbolum , seu Digraphen in nostro Nu

mismate eleganter designata. Per symbolum imquam , nam: Sacramenta Cbriniana , ac praefer rim ea, quae magis necessaria sunt primum in Lege Naturae , o mys adumbrata , ac praenum elata , ut optime animadvertit insignis Τheologus , itemque S. R. E. Cardinalis Robertus Bel

98쪽

larminius tr), deinde a Chrim promissa, tum imHituta , poRea frequentata, o commodata in Serrupturis inveniuntur e quod pluribus exemplis ill strat agens de Sacramento Eucharistiae , S Po nitentiae antiquitus praefiguratis . Vide si lubet Eusebium a , S Augustinum 3 : qui egregius Ecclesiae Doctor inquit ): Deus utriusne GHamenti se esse moluit auctorem , ut O terrena promitteret in Veteri Tinamento , o Coelema in Nomo Tinamento . Christusautem , ut ait Paullus Apostolus : factus in nosis Sapientia a Deo s) , Putatia, o Sanctificatio, o REDEMTIo.

S I licet quandoque eruditionis caussa a re min

ima , gravissimaque ad inferiora descende vx. illusto tuo. re neque enim extra chorum versamur N mismatis inscriptionem a vetustis lapidibus m lioris notae aberrare video orthographiae vitio, in quibus REDEMPTOR constantissime legitur, non REDEMTOR. Ita apud Gruterum in magno Inscriptionum Thesauro , Τhomam Reinesium, Jacobum Sponium, Raphaelem Fabretium , Amtonium Franciscum Gorium Uiros clarissimos, secus ac in monimentis Christianorum et in iis enim inconstanti omnino ratione id vocabulum,

99쪽

ct quae ab eo profluxere nomina exhibentur. REDEMTA dicitur Christiana foemina apud Bois detium cr) in lapide antiqui Carmeterii , quod a

Callisto, & Praetextato nuncupatur . REDEMPTRapud Bosium ca) in Caemeterio Priscillae .REDEMPTA quoque apud Cl. V. Antonium Μωriam Lupi Societatis Iesu , in Dissertatione de Epitaphio Severae Μartyris ex lapide , Graeco sed rudi charactere sculpto 3), qui exstat in Μuseo Κircheriano; Alioque Latino lapide ex Carme- sic. terio Sanctorum Processi , & Μartiniani RE-DεPTA . Ita pariter adjecta litera P. REDE P T O, qui vixit Annis v. titulum posuisse Iego Susannam, apud eumdem Boldettum s . Pl

Tes alios lapides tum Graecos , tum Latinos, linbens Omitto , qui penes eosdem Scriptores , ct reliquos vetustarum Inscriptionum Editores o currunt , Orthographia, inplurimum Varia , a que instabili. Iis vero omnibus, qui literam P. inde non excludunt adstipulatur Priscianus Grammaticus σ) , atque alii Veteres , quibus adhaeret Paullus Μanutius . Favet autem admodum is Numisma eruditis viris, qui cum Dionysio Lambino eamdem literam p. adimunt ab hac Voce,

.ct ceteris similibus i lenius pronunciandi gra-

100쪽

tia. Quod item monuit Fabius Μarius Victori nus i) , ct nuper eruditissimus Gortus a ) .Pudeat vero Τr anum Boccalinium in hanc ardinam aliquando descendisse 3 , atque alios homines hujus gregiε.

DE Anno, quo Christus baptizatus suit, ac C . LI.,

de AEtate ipsius celeberrimus est Evangelii η pin locus apud Lucam , ubi idem narrat : Anno ..... quintodecimo Imperii Tiberii Caesaris , a Joanne baptizatum , procurante Pontio Pilato deam, Tetrarcha autem Galilea Herode, Philippo autem fratre ejus Tetrarcha Itureae , o Trachonitidis regionis, o lasania Abilinae Tetrarcha , sub Prineipibus Sacraritum Anna, o Caipha r eo scilicet temporis intervallo , quod infra Summos Sacerdotes Annam, & Caipham interjacet, Ve rum eodem Caipha tunc Principe Sacerdotum: numquam enim apud Judaeos duo simul Pontifices exstiterunt, in quo Josephus Scaligeris) c ligavit . Etenim si quando duo simul Summi, Sacerdotes Occurrerint, alter intrusus, ct Schismaticus reputari debet. Annus autem xv. Imperii Τiberii Caesaris, ex supputatione Honuphrii Pan- vinii , refertur ad Annam Urbis conditae

SEARCH

MENU NAVIGATION