Justi Fontanini ... De antiquitatibus Hortae coloniae Etruscorum libri tres ubi praeter historiam Hortanam alia non pauca res Romanas, Italicasque illustrantia proferuntur, cum figuris aeri incisis et gemina appendice monumentorum ex codicibus potiss

발행: 1723년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

l1 DE . ANTIQUITATIBUS. HORTAE Imperio post cruentas illas Christianorum persequutiones id ego factum opinor. non enim moror Famianum Nardinum, virum alioqui in antiquitate eximie peritum , dum in libro, quem inscria psit PAntico Veis, parte secunda capite quarto ita accepit verba ZOnarae, ac si diceret Falerios de buctos fuisse a Manlio Torquato 3 quum particula tandem υσερον luculenter ostendat ab Hist rico tradi eam ruinam accidisse longo tempore post Manlium, qui eam urbem subegit anno V.C. DxH. ut patet ex Fastis Capitolinis apud Gruterin pag. CCXCvia. neque ordo Populus ejusdem Coloniae Faliscorum monumentum dicare potuis

sent Imperatori, si eorum urbs pridem interiisset florente Republica. Quod si vero in Dinerario A tonini nulla Faleriorum fit mentio, id neutiquam factum est propterea quod tunc, quando conscriptum fuit Itinerarium, illi non starent ; sed quia non

erant in ipsa via Flaminia , quam percurrit Itinerarium . Stabant vero inter Ocriculos & Romam ubi eorum situm designaverat Strabo: εστοῦ et ii Φλαιώνια

Faleriorum opidum positum est Iux TA viantis Flaminiam inter Oericulos , in Romam, ubi ni mirum occurrit Civitas Castellana; non ergo ubi exstitit Falaris, procul scilicet in via Amerina, quae una fuit ex novem viis militaribus, non secus ac rami suo stipiti, viae Flaminiae cohaerentibus , ut in

122쪽

L I B. I. CAP. IV. 83 in laudatissimo opere de publicis & militaribus Imperii Romani viis adnotavit Nicolaus Berg rius libro tertio sectione vicesima secunda num.9. in Graeviano Thesauro Antiquitatum Roman rum tomo decimo pag. a 8 7. Eandem viam Ameri. nam per mediam Falarim transisse suis oculis vidit Holstentus , ut testatur in notis ad Cluverium pag. 9. In hac autem nostra explicatione loci Strabonis particulam am non pro in , sicut in vulgatis interpretationibus legitur, sed pro apud , juxta, prope, accipimus, sive pro Graeca parti

eula καρα, pro qua illam in oratione numeris 1 luta interdum usurpari suo exemplo docet Thucydides et quare ejus Scholiastes in librum tertium capite sexto num. Vm. pag. I I. novae elegantis. simae editionis omniensis per Iohannem Huds nium adornatae, am, inquit, aim τον-. Idem Thucydides in libro secundo capite tricesimo se

infula iuxta Locros Opuntios, vel Locris opumilis finitima ; M libro tertio capite undecentesimo

Haucae. Hinc alucinatur doctissimus Cluverius pag. 66. Italiae antiquae, ubi explicans eundem locum Strabonis, totus in eo est, ut illam particulam am pro in tantummodo accipiendam mordiacus tueatur. Ceterum antiquus viae Flaminiae ductus transibat Tiberim duobus M. P. sub Civitate:

123쪽

DE. ANTIQUITATIBUS. ΗΟRTAE Castellana, atque opido Galesio usque ad pontem

Augusti: quem veterem ductum Sixtus V. N CI mens VIII. Pontifices maximi, ut nunc est m rari jusserunt, teste Holstento in notis ad Cluu rium pag. 8. Licet vero ex hi& neutiquam eliciatur urbem Faleriorum jam solo aequatam suiΩse dum viveret auctor Itinerarii Antonino altria buti, nempe aevo Symmachi Sc Rutilii. Numa tiani circa finem saeculi quarti, quae eis eruditissimi Casparis Barthii sententia Adversariorum libro quadragesimo quincto capite decimo tertio ; ait men ex Ammiano in libro vicesimo tertio capite quincto colligitur jam multo ante annum CCCLXIV.

eam fato cessiile; siquidem ibi Iulianus Imperato ua loquitur: Faliscos ita oppressis Mars γή

jos, ut suadere nobis laboret monumentorum veterum fides, ut bas CiΣitates aliquando valuise credamus : quae verba tantum non exscripsit Jornan

des in libello de Regnorum successsionibus , pro valuisse , supposito verbo fuis, quod sorte in urbe Faliscorum sexto saeculo, quo scripsit idem Jornandes , nihil antiqui amplius superesset Ru dem viae Flaminiae ductum , qui obliquo de si uuoso itinere prope Civitatem Castellanam flectitur , nunc magno viatorum commodo de urbis ipsius emolumento, binas asperrimaS rupes conjungente, qui modo exstruitur ponte lapideo tin- mensae altitudinis, breviorem dc faciliorem reddi

124쪽

L I B. L. C A P. 8s solertissime curat IOSEPHUs RENATUS IMPERIALIs CARDINALIs amplissimus pro munere suo, quo prae-

est Congregationi,quam vocant boni Regiminis: in cujus minentissimi Principis Bibliotheca, omni librorum genere instructissima, haec ego in literas

mitto

VI. Quod vero ante redditam ecclesiae pacem Falerii adhuc starent videtur educi posse ex

Usuardo, qui in Martyrologio pridie idus Augustas haec habet : urbe Phalari pa o Graciliani Felicissimae Virginis , quorum primum ora pro Christo lapidibus contusa , debine gladio percussoptatam martyrii fuscepere palmam : ubi non Phalari , sive Falari, ut est in codice meo MS. sed Faleriae esse legendum, ex monumentis Civitatis Castellanae, in qua horum sanctorum corpora adservantur, docet magnus Baronius in notis ad Martyrologium Romanum e idque etiam constat ex epitome actorum sancti Eutitii cujus corpus co- Iitur in paroecia Horta γ apud Philippum Ferra rium in Catalogo Sanctorum Italiae die quin Maii, ubi Gracilianus de Felicissima dicuntur ex urbe Faleriorum: eosque etiam ibidem passos tradi in actis MSS. integris apud se exstantibus assirmavit celeberrimus hagiographas Godefridus Henschenius in tomo tertio Maii Bollandiani pag. q38- in quibus tamen quod dicantur martyrio coronati anno Iv. Imperii Claudii , non de Claudio L sive

anno

125쪽

ε ε DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAE anno Christi quadragesimo quarto videtur con tinuo admittendum . Is enim Imperator nullam persequutionem Christianis indixit 3 quare Franoeiscus Maria Florentinius in opere postumo novissime edito de prima Tusciae Christianitate capite decimoquarto pag. IT T. putabat eadem acta refer ri debere ad Claudium II. qui Gallieno successit

anno CCLXVIII. non CCLxHI. ut ipse scribit. Sed

quanuis id verum esset, annum Imperii Iv. nullum haberemus, ut optime animadvertit Henschenius , non tamen ob caussam, quam ipse adducit, quod nempe Claudius vix biennium excesserit 3 etenim accuratissimus Sebastianus Tillemontius in Historia Imperatorum tomo tertis notam. in Aur lianum pag. 33o. multis argumentis innixus ait dici non posse quod Claudius obierit ante anisnum 1H. Imperii, quo volvebatur annus Christi CCL xx. Minus assentior Henschenio ubi putat Claudii istius secundi N Aureliani persequutionem geminam in unam consulam, eoque deceptum auctorem actorum, Claudium scripsisse ubi scribendus suerat Aurelianus. quippe Antonius P gius in antiquitate sacra Bc profana summa curria

laude versatus, in Critica Baroniana anno CCLXvIII. num. v. negat Claudium ecclesiam persequutun fisisse, idque contra Baronium, qui anno CCLXIX. num. IV. ex argumento quorundam actorum, quae

suppositicia existimat Pagius , scripserat Clau- . dium

126쪽

LIB. L CAP. IV. 33dium II. edictum in Christianos promulgasse. Uerum Be si nemo ex veteribus persequutionis ab ea motae meminerit, fieri potuit, ut illius Rectores 3e Praesides Christianos suppliciis affecerint: & pr inde dum sancti Gracilianus & Felicissima dicum

tur passi anno Iri Claudii, vel in acta error obrepserit , M legendum erit anno III. vel scriptor actorum initium Imperii Claudii duxerit ab anno CCLxvII. quando idem Claudius una cum Marciano ex Imperio expulit Gothos , unde Senatus tunc statuam illi erigendam , dc eum Consulem Sc Praefectum inaugurandum decrevit: quod disertissime Tillemontius statuit sub anno CCLxum in Gallieno, articulo xvi. pag. 338. tomi tertii Hist riae Imperatorum . Proinde sancti Martyres sub

Claudio II. in urbe Faleriis, hoc est in Civitate Castellana ubi hodieque coluntur, recte dici pos,

sunt morte damnati. Ex his propterea apparet, Usuardum vetus nomen Faleriis , quod in actis eorundem Martyrum legerat, in recens, nempe Falari mutasse , quo nova haec urbs e Faleri rum ruiuis exstructa ejus tempore appellabatur: quaeque perdurasse videtur etiam septimo saeculo, quum ab Anonymo Ravennate, qui tunc vixit, dicatur Fatiris. In Tabula autem Peutingeriana

inter opera Marci Uel seri pag. 7 a. distat ratimillia passum a Castello Amerino, Sc V. a Nepe, ubi tamen x. legendum putat Cluverius. Sed re,

127쪽

rg DE. ANTIQUITATIΗUS . MORTAE vera Falaris a Castello Amerino sive Bahano distao

milliaribus octo cum dimidio, ab Ortana colonia decem, & a Nepe quinque duntaxat. Quare in eadem Tabula eo intervallo non Falaris, sed ipsa urbs Faliscorum, sive Civitas Castellana denotatur . huic enim convenit idem spacium: ex qua evincitur Tabulae antiquitas, utpote quae constris pia suerit adhuc stante urbe Faleriorum, nisi Qrte spacium unius urbis ob similitudinem nominis ad

aliam fuerit erronee tranStatum.

VII. Castellum Amerinum jam dictum ex numeris milliarium in Tabula dispositis est Basi num in finibus Hortanis , ut colligit Cluverius pag. a. etenim fatas puto qui praedia Ameriana , quae perambulabat junior Plinius quando latum Vadimonis inspexit, de quo agam inferius, ad urbem Ameriam referri putaverunt: quibus accesist etiam Holstentus geographiae veteris studiosissimus in notis ad Ortelium pag. ΣΟΙ. ubi haec praedia Amerina sc interpretatus est : quia Ameria ex admersis Tiberis ripa imminet. Ea potius spectasse videntur ad Castellum Amerinum eidem lacui imminens in dextera Tiberis ripae licet etiam ex sinistrae Tiberis ripae edito loco in agro Amerino ubi modo est Castrum Jovii aeque conspici lacus potvillat: sed quia Plinius ait se pervenisse ad lacum ipsum, nulla facta mentione Tiberis, sine cujus tamen trajectu ad lacum pervenire non pote

128쪽

L I B. I. C A P. IV. 'rat, facile inclino , ut crodam praedia illa Amerina prosoceri sui, quae ipse perambulabat, non fuisse in ditione Ameriae, sed in agro castri Amerini, cui

subiacet lacus . Praestat adducere verba Plinii , licet totam epistolam infra sim recitaturus t exegerat proficer meus, ut Amerina praedia sua inspicerem . Haec perambulanti mihi senditur subjacens lacus, nomine Vadimovis , ut quaedam incredibilia narrantur. Perveni ad se m. Distat Castelluin Amerinum M. P. v I ii. ab Ameria ex adverso atque e

conspectu ejusdem urbis, quam Festus & alii non in Etruria, in qua fuit Castellum Ameritium , a vi ta Amerina forte sic denominatum; cujus quidem viae Amerinae fit mentio in Iapide Auximano apud Gruterum pag. CCCcXLVI. num. q. , sed in Umbria ad unum Omnes locaverunt. Quare nutat sententi:GCluverit 3 qui pag. 63 q. suspicatur aclinodum credibile esse, Hortam Ameriae ditioni fuisset attribu tam quanuis id haud temere adfirmandum censeat & ejusdem Ameriae agrum ustra Tiberiui in Etruriam usque pertinuisse. Distat Ameria quinque milliaribus a Colonia Hortana, sex vero ct quinqua ginta ab urbe Roma , ut testatur Cicero in Oratione pro Sex. Roscio funiore cap. v I . ubi ait: quum Sex. Roscius senior ejus parens pos horam primam noctis occisus esset, primo diluculo nuncius hic Ameriam venit. decem horis nocturnis sex ct quinquaginta a millia passuum ci is pervo avit ἱ non tamen per viam, qua ex Urbe Hortam uut, . quae erat cisiis impervia, licet brevior; sed per Amerinam, longiorem quidem, sed et is facile perviam . Hanc viam, non illam Hortanam, innuit Ciero, per Sex.

Roscium juniorem ex Urbe Ameriam tam brevi spa-M cio

129쪽

yo DE . ANTIQUITATIBUS. HORTAE

cio consectam. Haec dicta sint contra illos, qui iter hoc Amerinum cum Hortano , de quo egi pag.3. imperite miscuerunt. Consule Diarium literatorum , Italiae tomo xx M. pag. 96. Cato aqvd Plinium libro tertio capite decimoquarto tradit, Ameriam ante Persei bellum conditam annis DCCCCL xiv. Bellum id Persicum seu Macedonicum secundum, initium cepit anno V.C. D xx II. P. Licinio Crasso & C. Cassio Longino Coss. ex Stephano Pighio in Annalibus tomo altero pag. 366. periodo Iuliana ΜΜΜΜDxLiIl. secundum calculos Iacobi Usserit in Annalibus pag. 3I ante epocham Dionysianam C L x x i. Condita igitur fuit Ameria annis ante natalem Urbis rerum dominae cc CL xxx II. ante Christum natam ΜCxxxvI.

ab Amiro nescio quo, si credimus Festo Pompejo. Fuit municipium, ut non semel testatur Cicero &epigramma I. CCCCLXX v.

VESBINUS. AUG. LIBERTUS PRO C. MUNI C. CAER. IT VIR. x VIR. STLITIB. IVDIC. PATR. MUNICAMERIAE. vL VIR. AUGUSTAL

Vesbinus hic procurator municipii Caeritum sivo A llinorum, fuerat patronus municipii Amerina , &nescio quid necessitudinis habuisse videntur Amerini cum Caeritibus . nam insignis tabula marmoreae ejusdem Vesbini pag. E c x I v. dicitur DATA

PRID. IDUS. SEPTEMBR. AMERIAE AC Ta vero ID IB. IUNI S. cEN INNIO HASTA. P. MANILIO. VOPISCO COS

qui nomen: Fastis dederunt anno vulgari Exiv. Hoc tamen haudquaquam est insoleas. duo enim munera in

130쪽

in variis civitatibus ab uno eodemque homine exercita, alibi occurrunt. M. ARMONI US fui e SEx VIR. FORO. CORNELI. ET . SEX. UIRIVLI A. CONCORDIA apud Adriensen, Episcopum de Colonia For Iuliens pag. sqq. CluVerius in libro altero Italiae antiquac pag. 63 . scribit, Ameriam Augusi jussu Coloniam fuisse deductam ,

Frontino in testem vocato, in cujus libello de C loniis haec leguntur: ager amerinus lege Imperatoris Augusi es ad gnatus veteranis. Sed vir doctissimus fallitur . a iud enim est Coloniam deducere, aliud agrum ad ignare vel dividere , ut evolventi eundem Frontinum patebit: idque amplius certissinum fit eκ lapi de jam adducto, ubi sub Traiano Ameriam adhuc mu nicipium fuisse evincitur . Castellum Amerinum inviiacatur in Constitutione Ludovici I. Imperatoris, cujus exemplum vetustis Langobardorumiliteris euatarum se habuisse testatur Massa . Ibi Summus Pontifex confirmatur in dominio Romae , aliarumque umium in Tusciat inter quas est Nepe, Castelltam, Gatu stam, ORTA , Pinmarnum, Ameria. nam reservi non potest hocce casellum ad Civitatem Castellanae quae nunquam appellata est Casellum solitarier quod tamen opinabatur Nardinus pag. I 19. At recte quidem resertur ad Casellum Amerinum : quo nomine castrum Bassani designatur in Tabulis Peutingerianis pag.739. Eam Ludovici Constitutionem ex parte publicaverat

Ivo in Decreto parte i. cap. Lv. Gratianus item tria Decreto parte i. Distinistione Lxiii. cap. xxx. & Raphael Mas jus cognomento Volaterranus in libro iiI. Geographiae pag. a I. operum editionis Frobenianae anni I sqq. Integram postea vulgavit Carolus Sigonius in libro quarto de Regno Italiae, & ex quatuor co-

SEARCH

MENU NAVIGATION