장음표시 사용
101쪽
61 DE . ANTIQUITATIBUS . HORTAE Persectissimi r quod etiam Gothofredus assimat. Et quidem Fabretius in superius laudati Syntagmatis capite quarto sub num. I 69. deprehendit in lapide Gruteriano Marcellinum Visum Perfecti simum sub Gallieno, te Lupercum sub Maximiano, in quo tamen sigiae paullo aliter apparent nempe V. PERF. His subinde & reliquis antiquissimam
inscriptionem ipse adducit num. IIo. Herculi dicatam Alexandro Augusto ΙΙ. & Marcello Costa anno scilicet ccxxvI. in qua UV.PP. memorantur, Sc eam dignitatem his vetustiorem adhuc exsistere puto ex Codicis Iustinianei libro nono tit. XLI. L. XI. ubi Diocletianus narrat M. Antoninum decrevisse ne
filii Perfectissimorum Virorum poenis Plebejorum
cerentur: ex quo videntur Perfectissimi etiam ultra M. Antoninum ad Domitianum usque reduci
posse: quem Imperatorem mihi verosimile fit OG tae aliqua de caussa moratum fuisse quando illi proxima Faliscorum Colonia istud publicum honoris signum dicavit . Hortae vero in selo alieno Falisci inscriptionem illam erexisse propterea videntur quod utrique cum vicinis populis inter se essent Foederati. Certe Capenates, qui ad vicesimum primum ab Horta lapidem, de ad decimum a Faliscis sub Soracte monte , Leprignani prope Morlupum & non alibi , steterunt , in literatis lapidibus ibidem essessis apud Fabretium capite
quarto num. 29. de capite decimo num. 99. Foederati
102쪽
L I B. I. C A P. II I. Oderati appellantur. Foederati vero dici forte potuerunt non tam quod suis institutis & legibus, suisque magistratibus regerentur, dc foederis cum Romanis tempore deditionis initi conditionibus, aut praescripti pecuniae modi praestatione , vel certo militum numero Rempublicam juvarent et quae erant Foederatorum privilegia, teste Petro de Marca in Marca Hispanica libro secundo capite
quarto Num.Iv. Verum etiam quod una cum vicina
rum urbium populis societatem iniisset, puta cum Faliscis, Hortanis, & Lucoseroniensibus, quorum opidum erat sub Soracte, ut notat Lucas Holstentus ad Italiam Cluverit pag. 6 I. in eam rem vetuS saxum adducens . Quinque urbium foederatarum
regionem sive Pentapolim in istis partibus stetisse nonnulli quidem affirmarunt ex Martyrologio ML sancti Petri Tuscanellae, de ex actis ineditis sancti Ptolemaei episcopi Nepesini, in quibus semel atque iterum memoratur Pentapotis Tusciae: quam Nepesinam urbem, vel ejus nominis regionem ex quinque urbibus conflatam interpretantur;sed qua nam fuerint vel ubinam steterint non liquet. nam
Nicolaus Nardinus Famiani filius in libro Italico , quem appellavit Cathedram episcopalem sancti Ptolemaei Nepesini, vix quicquam in rem suam
bonae frugis adduxit. Tillemontius autem in D ta m. ad Persecutionem Neronis tomo secundo
p S-q9 . propterea quod hanc Pentapolim veteres
103쪽
64 DE. ANTIQUITATIBUS . HORTAE
omnes silentio praeteriissent, an alicubi unquam exstiterit dubius haesit. Sicut vero in oriente variae erant Pentapoles, quas geographi norunt, eodem pacto in Italia non una Pentapolis ex posterioris aevi scriptoribus erui posse videtur. Ab Anonymo Ravennate libro quarto Geographiae pag. I99. Pentapolis ad mare Adriaticum memoratur, sed verbis tam barbare confusis, ut crucem fixerint ejus editori Placido Porcheronio. Verba Anonymi hacc sunt: ad mare magnum Adriaticum es pro- Cincia Flaminia Ra2ennatis e item Annonaria
Pentapolensis : est super ipsam Pentapolim, idest
proυincia Castellorum . Porcheronius se ignorare ait Annonariam Pentapolensem aeque ac Prominetam Casieliorum. Trebellius Pollio in Tetrico seniore meminit Annonariae regionis, de qua mire disputant critici. Haec non minus quam Annonaria Pentapolensis utique est Picenum annonarium Flaminiae proximum, cujus caput erat Ancona. Hinc Pentapolitanam provinciam jure in Piceno locat Norisius in Dissertatione de Synodo v. capite quincto pag.qσ. editionis Patavinae. Quaenam vero fuerit provincia Castellartim statim patebit. In Concilio vi. CP. apud Labbeum tomo sexto col. 7o . laudantur sex urbes episcopales provinciae Pentapolis, nempe Ariminum, Pisaurum, Fanum, Numana , Auximum , Ancona . Ariminum urbs Flaminiae videtur antiquae
104쪽
O B. I. C A P. I I I. - σs Pentapoli superadditum. In eodem Concilio uti col.7o8. Ravenna est extra Pentapolim quomodo eam agnoscit etiam Anastasius in Zacharia ubi nominat populum Ravennae , civitatum Pent poleos er Aemiliae . Idem Anastasius in Gregorio II. loquens de Leone Isaurico Lonomacho haec habet: permoti omnes Pentapolenses, atque Venetiarum exercitus contra Imperatoris jussonem re- siterunt . Infra vero ait Langobardis Aemiliae CAsTRA , Pentapolim quoque es' Auximum
tradidisse. Quare provincia Castellorum supra GAnnonariam Pentapolensem sita, cujus memiuit Anonymus Ravennas, est Aemilia, quam CAsTRA habuisse testis est Anastasus. Haec CASTRA Aemialiae nominatim recenset Paullus Diaconus nostras in libro sexto de Gestis Langobardorum capite 'uadragesimo nono. Anno DCC L. quo Pippinus Regem Aistulphum ea omnia , quae Romanae Ecclesiae violenter abstulerat, reddere compulit
Ravenna adhuc erat extra Pentapolim, ut testantur coacui scriptores ab Andrea Duchesnio vulgati in tomo secundo collectionis historiae Francorum. etenim Titianus de Loiselianus Annalistae pag. I 2. dc 26. scribunt eundem Pippinum Ravennam cum Pentapoli conquisivisse in sancto Petro tradidisse. Idem habet Eginhardus Ac Anonymus
Fuldensis pag. a 3 F. 6c 3 3 q. quae mire confirmat idem Paullus Diaconus in libro secundo capit
105쪽
6s DE . ANTIQUITATIBUS, HORTAE undevicesimo scribens, quod in Flaminia est Ravenna , est' quinque aliae civitates , Graeco vocabulo Pentapolis dictae. Picenum annonarium & Flaminia unicam constituebant provinciam secundum divisionem Constantini Magni, quam Carolus Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum cum reliquis divisionibus confert anno DCCLv. num. LXXIII. Ubi vero Paullus Diaconus jam a nobis laudatus iudivisione Italiae, quam protulit libro secundo capite nono de sequentibus, in duodecima regione Flaminiam , in decima tertia Picenum constituit , hic intelligit Picenum suburbicarium. etenim Picenum annonarium sub nomine Flaminiae comprehendit , ideoque in eadem sua divisione illud neutiquam nominavit. Ravennatem Pentapolim memorat Nicephorus Patriarcha CP- in Breviario historico pag. 23. editionis regiae: 6c Paullus Dia-eonus in Historia Miscella libro undevicesimo pag. 6 I. editionis Canistanae haud procul ab urbe Ravenna Pentapolim collocat. Carolus Si-gonius in libro primo de Regno Italiae ait Pentapolim fuisse partem Piceni, in qua Senogalliamta
reponit, Numanam Sc Auximum reticet .. Haec scriptorum varietas in adsignandis Pentapolitanae provinciae urbibus, inde orta est quod numerus quinque Qederatarum civitatum eo creverit, ut duas Pentapoles sive Decapolim fecerint,cujus caput fuit postea Ravenna,. ut ajunt literae Gregorii II. iu
106쪽
in Conciliis Labbeanis tomo septimo col. I9. Ludovicus Pius in diplomate, quo donationem Pippini avi sui confirmavit, quodque multi olim ediderunt , ut dicam in fine capitis sequentis, numerum Decapoleos ad Decapentapolim auxit, sive ad tres
Pentapoles in Piceno constitutas. ait enim se confirmare Paschali Pontifici, & ejus successoribus praeter Exarcharum simul Pentapolim: GHelie t Ariminum, Pisaurum, Fanum , Senua fiam, Anconam, Auximum, Numanam, Aesium, Forum Sempronii, Montem Feretri, Urbinum, em territorium Tamense, Calles, Luceolos, Eu-gubium eum omnibus finibus er terris ad easdem Cimitates pertinentibus : unde patet ortum versus nihil ad Pentapolim pertinuisse trans Musenem, cujus sinistrae ripae adjacet Auximum. Hieronymus Rubeus in Historia Ravennate libro quarto pag. 223. editionis secundae gratis assirmat Ravennam , Caesenam , Classem , Forum Livii &Pompilii civitates in Pentapoli contentas fuisseia ripsamque insuper urbem Ravennatem ab aliquibus
Pentapolim dictam proptereaquod partes quinque
VI. Iam vero quod stiperest elogii Hortant
explicare pergamus. Quis fuerit CUR. R. P. nempe Curator Reipublicae, egregie, ut omnia, docet Jacobus Cujacius ad L. ultimam de ossicio Adsessor. lib. I. Responsorum Papiniani pag. s. ubi reiicit I ij Accu
107쪽
εs DE. ANTIQUITATIBUS . HORTAE Accursium putantem Curatorem Reipublicae esse Procuratorem fisci vel Caesaris : quum tamen haec duo munera inter se maxime distinguantur ; nam Respublica hoc loco accipitur pro qualibet civitate sundata legibus . Quare Grator Reipublicae est Curator civitatis cujuscunque , & dicitur etiam pater Civitatis innumeris locis injure, Graece autem λονη ais, ut ait Gordianus Imperator 4 Codicis Iustinianei libro primo titulo L. Idem Curator Reipublicae jus dicebat inter civitatem & privatum , Sc decidebat caussas tantum pertinentes ad Rempublicam. Q aum proinde jurisdictionem haberet , magistratus utique erat, necnota unuS ex Decurionibus : vectigalia locabat, vias curabat,
caussasque Reipublicae agebat apud Praesidem vel Principem, ut alibi scribit C acius in tit. de Iudiciis libro primo Digestorum L. 2. 6.ultimo. Quumque Tyrius Septimius Atitus fuerit Uir Perfectis. limus Zc Curator Reipublicae, ego in ea sum sententia, ut illum ex Persectissimis illis fuisse reputem , qui postea secundum genus Persectissimorum
constituerunt: qui nimirum ad eam dignitatem, per honorum civilium gradus adscenderit: quique deinde transierit ad exercendum munus Curatoris Reipublicae & Coloniae Faliscorum, ab Imperatoribus dari selitum, ut patet ex lapide Gruteriano CCCvI. 3. ad quem quum pertineret quoque de pecuniis dc operibus publicis , ut observat Cujaciu&
108쪽
L I B. I. C AP II I- socius in librum decimum CodicisDstinianei tit.xLm. L. 3. ideo ipso CURANTE nostra instriptio dicata suit Domitiano Imperatori ab Ordine in Populo
VII. ORDO vero ET POPVLVS sunt Decuriones, qui in Coloniis idem erant ac Romae SenatoreS. Hinc legitur pag. CCC vII. s. SENATUS P. in TIBURS pag. CCCCLm. 3. S. P. Q. NOLANus . Verum pag. MLxxxvL 3. q. ORDO POPULUSQUE. NOLANUS. quo sane nomine municipalis. Senatus vulgo nuncupabatur, , ut ' ex reseriptis Caesareis in utroque Codice servatis eruitur . Apud Gruterum instriptio 6.pag.xIx.est hujus modi.
PRO. SALUTE COLONIAE. ET . ORDINIS DECURIONUM. ET . POPULI. TU DERTIS &c.
Haud dissimilem inseriptionem Corae Volstorum Opido repertam Iohannes Vignotius V.C.nuper vultigavit cum Dissertatione de Columna Antonini Pii pag. 3 IN.
109쪽
Decuriones Coloniarum , qui in curia sententia mdicebant, non Patres, ut qui Romae aderant in Senatu decreta condentes; sed tantum Confert iappellabantur . Quare in tabula Tarraconensi CCCCxLIII. s. legitur placere UNIUERSIS . CONSCRIPTIS . de pag. CCC vi. placere CONSCRIPTIS : quae erat formula in condendis decretis
Coloniarum userpata. etenim ex usitatis decernendi sermulis haec prima erat: placere Senatui: placere ordini,ut videre est apud Barnabam Brissonium in libro secundo de Formulis pag. 2I . Sicut vero Senatus ac plebs Romae, ita Sc in Coloniis &municipiisseparatim disternebantur: quod ex vetustis
monumentis animadvertit eorum interpres accu
ratissimus Norisius in Cenotaphiis Pisanis distertatione prima capite tertio. Hinc in lapidibus Spoletinis apud Philippum Cluverium Italiae antiquae libro secundo pag. 63 3. ORDO. SPOLETINORUM. DECURIONES. ET . MUNICIPES . Exstat edictum insigne apud Gruterum CCxxvm. 8, ubi legitur DECURIONES. ET . POP. CENE-Tensis . Est Ceneta urbs in agro nostratium Uenetorum, cujus hoc lapide antiquius testimonium non superest.Pag.CCCCLxv. F.occurrunt DECURIONES
ET . PLEBS. COLONIAE. ASCULANORUM item C. DECURIONES. ET . PLEBS. COLONIAE. ANCONITANORUM. ex quibus insertur in Coloniis incurionum decretis scita populi
110쪽
L I B. I. C A P. I I I. II 5e plebis adjuncta fuisse, ita quidem ut de ipsa plebs sententiam rogaretur . Hoc suse Norisii prosequitur, adnotans in C ano Cenotaphio plebem dc populum nomine Colonorum sejuncti a Decurionibus designari. Idem populus CiGium nomine exhibetur in lapide Narniensis Coloniae pag.CCCL xvH. a. quem hic integrum lubet adscribere prout emendatiorem produxit Iacobus Si mondus in Propemptici libro primo pag. 73. quod facimus ingratiam amici nostri Uespasiani Montini Canonici patriae ecclesiae Narniensis ia
IULIANO CORRECTORI. TUSCIAE. ET . UMBRI REOu . INSIGNIA . EIUS . GESTA . ET . INLUSTRE ADMINISTRATIONI s. MERITUM ORDO. NARNIENSIUM. V N Α. CUMCIvIBUS. STATUAM. CONLOCAVIT PATRONOώ DIGNISSIMO
Haec eadem inscriptio nonnihil immutata, quasi ab hacce diversa male geminatur pag. CCCCLX. Est Narnia ad octavum a Colonia Ortana IULdem , suitque in Tribu Scaptia descripta ex tabula Σ.
CCCCXLIII. Forte in eadem urbe residebat Consularis Tusciae de Umbriae, Corrector appellatus: per quem magistratum tres illae provinciae regeban