Justi Fontanini ... De antiquitatibus Hortae coloniae Etruscorum libri tres ubi praeter historiam Hortanam alia non pauca res Romanas, Italicasque illustrantia proferuntur, cum figuris aeri incisis et gemina appendice monumentorum ex codicibus potiss

발행: 1723년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

m DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAE

dicibus Vaticanis Caesar Baronius in magnis Annalibus anno DCCCxvii. num xi. Item Melchior Gold stus in Constitutionum Imperialium itomo secundo pag. D. deinde Stephanus Baluzius tomo primo Ca- Pitularium col. 39 s. & Carolus te Cointe in Annalibus ecclesiasticis Francorum sub anno DCCCXVII. num. VI. apud quos ubique legitur : Casellum Gallessi, non autem Caselium , Gallesium, duo diversa Ioca , quemadmodum in suo apographo legerat Malla. At Pagius in Critica Baroniana hanc Ludovici donationem commenticiam appellare non dubitat aeque ac Constantinianam: ejusque rationeS, quas hic perpendere non vacat , videri possunt anno DCCC xv II. num. vir. Sed vir doctissimus haec hausit, quod nollem, ex turbidis sentibus Goliasti & Caroli Molinaei , quorum nomina ideo'silentio praeteriit. Interim consule Iura Sedis Apostolicauilia Civitatomis Comaclensem, ubi Ludovicianum diploma , putidissimis eorundem commentis & ceterorum hostium Romanae Ecclesiae undequaque vindic vimus, & quidem generatim plaudentibus viris doctis & probis: quod citra ullam verbi invidiam dictum volumus.

CAPUT

132쪽

CAPUT. V

I. Unica urbs aliquando Colonia, ct municipium spe lata . II. Aequi Falisci haud diversi ab Etruscorum Faliscis contra Salmasium . III. Antonii Agassae Hortam in Faliscorum agro fatuentis opinio resecta. IV. Laetis Vadimonis cum aliis inepte confusus: eius demstur'. male per Iosephum Maligerum locatus in

Umbria, in per Annium a Deo Vadimone denomin tus . De eo Plinii junioris tesimonium. Res apud illum patratae. Abrahamus Draelius contra Lucam Isenium defensus. V. Carolus Sigonius ab Amniano Catone deceptus . Sotion emendatur. Ejusdem lacus fingularer virtutes.

AcTENus disseruimus de urbe Faleriorum occasione instriaptionis Hortanae, in qua e dem urbs nuncupatur Col

nia et quippe deducta fuit a Triumviris, ut scribit Frontinus, qui eam Iunoniam c gnomento appellat, quod J nonem impendio colerent illi Falisci, ut Ovidius, aliique testantur. Nec quicquam obstat, ut credit Nardinus in antiquo Vejo pag. Is . inscriptio ab ipso adducta pag. Issi. S: in Civitate Castellana reperta, in qua urbs ubi effossa est vocatur Manicia

133쪽

ς4 DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAEnicipium, non vero Colonia. siquidem adeo insolens non est, ut ipse putat, unam eandemque urbem municipium & Coloniam fuisse , uti d Gortona in Aprutio constat ex lapidibus apudJacobum Sponium in Miscellaneis eruditae Antiquitatis sectione quincta pag. I7q. Sic Cicero Philippica decima tertia commendat lautissimum viadum , nunc municipium bonestissimorum quondam Colonorum Suesana: quam urbem Romanos L. Papirio Cursore IV. Sc C. Iunio Bubulco II.

Coss. anno V. C. CCCCM. Coloniam fecisse tradit Livius libro nono capite undetricesimo: quae tamen aetate Ciceronis erat municipium. Sic Hadrianus Imperator apud Agellium libro decimo sexto capite decimo tertio ait se mirari quod quaedam municipia antiqua quum suis moribus legibusque uti possent , in jus Coloniarum mutare

gestierint : & Fabretius capite sexto pag. 6σq. ostendit Colonias ipsas & earum Cives aliquando municipia & municipes appellari. Utrunque nomen iisdem opidis pro mutata quandoque eorum conditione in antiquis monumentis ac apud auctores subinde tribui nuper quoque observavit V.C. Ezechiel Spanhemius in Orbe Romano exercitatione prima capite decimo sexto pag. I 3 o. ubi a Fabretto hac de re consultus, Uriorum urbem Coi viae nomine a Frontino, & Augustum municipium

in saxo ibidem effosso dictam fuisse animadvertit.

134쪽

L I B. I. C A P. V. 9sII. Sed neque praetereunda videtur opinio Claudii Salmasii, qui in Exercitationibus Plinianis tomo primo pag. σο. quum Faliscos , Aequos cognominari vidisset a Strabone aliisque, eos putavit diversos a Faliscis illis , qui a Plinio libro tertio capite quarto dicuntur cognomento Etruscorum. Hos arbitratur eos, de quibus hactenus loquuti sumus: illos vero in via Flaminia prope Soractem montem statuit: in quorum agro Hirpinas, sive Hirpias familias exstitisse Plinius aifirmat. Harduinus etiam in notis ad Plinium ait Coloniam Faliscam cognominari Etruscorum , ut ab altera Falisca, quae Aequorum dicitur, eo cognomine dirimatur . Sed rem accurate perpendens unius tantum opidi territorium eo usque protensum fuisse haud difficulter agnoscet, atque Aequos alios ab Aequis sive Aequiculis m Latio sic dictos non ab aequa planicie , ut somniavit Nardinus pag. I 3. sed quia ab Haleso aequi servantissimo oriundi, ut notavit Claudius Dausquius ad Silium Italicum libro m. pag. 3 Gq. est enim ille Aegisti detestatus

iniquitates: unde Ovidius, cujus conjux erat Falisca, in libro In. Amorum elegia xm. ita canit:

Argiva est pompae facies. Agamemnone caeso Et scelus er patrias fugit Halesus opes ; ilamque pererratis prosiqu4 terraque fretoque, Moenia felici condidit alta manu . Ille suos iacuit Iunonia sacra Faliscos . . .

135쪽

ys DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAE Faliscos etiam ideo ab aequitate commendatos ostendit Cluverius pag. 338. quod Romanis jura secialia tradidissent. Etrusci vero appellati sunt, ut distinguerentur a Faliscis Chalcidensium Colonis , qui erant in Campania, ut supra ostendimus exJustino: nostri enim Falisci, de quibus loquimur , in Etruria comprehendebantur, ut plerique veterum docuerunt ; licet Strabo libro quincto as. firmet ab aliquibus existimatum eos non fuisse Etruscos, sed peculiarem gentem peculiari utentem lingua, urbemque eorum Falerios, quam non nulli Aequum Faliscum vocant . Rusdem sententiae videtur suisse antiquissimus Poeta Gratius Faliscus, qui in Cynegetico populares suos alios facit a Latinis de Tuscis ita canens:

bonus Aeoliae de Galle Sibilae Foetus,maprico Tuscorum pea campo Messis, contiguum sorbens de fumine rorem, tua evitor Latii per opacassentia Tibris

Labitur, inque sinus magno venit ore marinosὸ At contra nostris imbellia lina Faliscis. &c. III. Atque hinc Masiae opinio refellitur dum Hortam locat in Faliscis . nam hos non fuisse

Etruscos aliqui astirmarunt; at vero Hortam inta, Etruria' sitam esse nemo unquam in dubium revocavit . Immo quum idem Massa scribat terminos Faliscorum extensos non fuisse ultra Vadimonis lacum, quem in Etruria situm testatur Florus

libro

136쪽

L I B. I. C A P. U. ς libro primo capite decimo tertio, vel inde patet Hortam extra Faliscos exstitisse, & gentem 5c agrum per se constituisse . nam idem lacus est in territorio Hortano duo millia passuum ab urbe distans: quod ex diligenti examine tradidit primum

Leander Albertus in descriptione Etruriae mediter raneae contra Blondum N Volaterranum quorum ille cum lacu montis Rosuli, alter vero cum Viaterbiensi inepte confuderat ) ω deinde Andreas Baccius de Thermis libro quarto capite decimo quincto : idque Plinii testimonio libro octavo epustola vicesima: qui eum non alibi constituere potuit , quam sub Hortana Civitate: nullus enim alius lacus in hoc tractu Tiberino apparet. Illum Propterea in Etruria Cisciminia, quae est inter Tiberim , regionem maritimam , & Ciminia juga, i cavit Carolus Sigonius in libro primo de Antiquo jure Italiae capite nono. Ultra vero Cimini momtis jugum temere statuit Georgius Fabricius in Itineribus suis metro descriptis, & Basileae per Johannem Oporinum anno MDLx. vulgatis, ubi pag. 33. ita canit:

ialterius lacus est,prope quem Romanus Etruscas Fregit opes, armis belli melioribus usus,

. aes latera exesus praecelsegrandia montis. Stagnat, in instabili cui fustuat infula motu .

Hinc M Josephus Scaliger Commentario in Pro pertium perperam confudit tetrum & sulphureum N hunc

137쪽

ς8 DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAE hunc lacum cum pellucido Clitumni fontis gurgite apud Mevaniam in Umbria: qui propterea jure vapulat ab adversario suo Caspare Scioppio epistola decima tertia in Paradoxis literariis, quae sub nomine Paschasii Grosippi circumseruntur ubi de tabulam exhibet, in qua Vadimonis lacus apparet in Etruria plusquam xxx. passuum millia a Memaniae campo remotus, interjectis altissimis

montibus.

IV. Mira sunt quae de prodigioso hoc lacu ex visu narrat Plinius epistola superius laudata, qui eum Sc sacrum appellat: ex quo Viterbiensis impostor in fictilio Beroso ansam arripuit fabulandi praefuisse illi quendam Deum Vadimonem , Tuscorum lingua Vertumnum, & Janum Romanorum, ut ait, Vocitatum: quas nugas exoticas

statim ebibit Massa, quanuis emunctissimus Lilius Gyraldus in sine syntagmatis quarti de DIs Gentium eas pridem pro merito despexisset. Nihil magis moror Iohannem Goropium Becanum, qui in

suo Vertumno pag. qq. dum explodit Anniana commenta de Vadimone ab Aramaeo sermone deducta , alia iterum obtrudit a sua Cimbrica lingua derivata . Non abnuerim tamen hoc nomen

Vadimonis lingua illa antiqua Etruscorum aliquid aliud a lacu significasse ; nam ipsi Reges suos Lucumones appellabant, ut tradit Servius in librum s cundum N octavum Aeneidos: & Dionysius libro

tertio

138쪽

L I B. I. C A P. V. 99 tertio capite quadragesimo sexto hoc nomen Etruscum esse testatur et quae quidem vocabula sibi partim ass1milari videntur, quemadmodum observavimus capite primo num. VII. Eam Plinii epistolam quum Cluverio & Claudio Dausquio in libro de . Terra S aqua capite undecimo integram referre placuerit , ego quoque hic totam ob oculos lectoris re praesentabo. C. PLINIus GALLO suo S. ΑΓ quae noscenda iter ingredi, transmittere mare flemur , ea sub oculis ρ sane,igimur : seu quia

ita natura comparatum, ut proximorum incuriosi, longinqua sectemur : ' quod omnium rerum cupido languesit quum facilis occasio es : seu quod isserimur

tanquam saepe visuri quod datur videre quoties velis cernere. uacunque de ea se permulta in urbe no-sra, iuxtaque urbem non oculis modo, sed ne auribus quidem novimur. ΔΘιaed tulisset Achaja, Aera ui, Asia, aliave quaelibet miraculorum ferax commendam trixque terra , audita, perlecta, Iusrataque laber mur . Ipse certe nuper, quod nec audieram ante, nec videram, aurii partur G tidi . Exegerat prosocer meus , ut Amerina praedia sua in picerem. Haec stem ambulanti mihi ostenditur jusjacens Deus nomine Vad monis : fimata quaedam incredibilia narrantur . Pervenio ipsum. Laeus es in similitudinem jacentis rotae circumsicriptus , undisve aequalia: nuitur finus, obliquitas nulla, omnia dimensi, paria, ct quas artificii manu cavara excis . Color caeruleo albidior, viridior , pressior: Iulphuris odor, saporque medicatur: vir , qua fracta fili dantur . Dacium modicum, quod

N ij tamen

139쪽

tamen sentiat ventos, ct fluctibus intumescat. Nulla in hoc navis sacer enim es in sed innatant insulae hem bidae , omnes arundine ct iunco tectae, quaeque alia foecundior palus, ipseque illa extremitas luetis essen. Sua cuique figura , ut modus : cunVis margo derasus ; uia frequenter vel littori vel Hi illisae terunt terunturque . Par omnibus altitudo , par levitas : quippe in speciem earinae humili radice descendunt. Hare ab omia tutere perspicitur : eadem aqua pariter suspensa mersa. Interdum junctae copulataeque ει eontinent. iussum: interdum discordantibus ventis digeruntur: nonnunqum desitutae tranquillitate singulae fluitant.

Saepe minores majoribus velut Ombulae onerariis adbae

eertamenque desumunt. Aursus omnes in eundem locum pulsae, quo seter Ni promovent terram , ct modo hae , modo illae lacum red ut, auferuntque : ac tum demum quum medium tenuere , non contrahunt. Consu

eoru herbas sequuta sic in Insulas, illas, ut in extremam ripam procedere flere, nec prius intelligere mosei solum , quam littore abrepto , quas illata , ct imposita circumfusum undique lacum μvent. Mox quo tulerit ventus egressa non magii se descendisse sentire , quam serint adpendisse . Idem lacus in flumen egerisur, quod ubi se paulisper oculis derit , specu mergitur , alteque conditum meat: ae F quid antequam subduc retur aecepit, servat profert. Haec tibi scripsi,

quia nee minus ignota quam mihi, nec minus grata a credebam. Nam te quoque, ut me, nihil aeque ac Uaturae opera delectant o Cale.

Non selum vero hic lacus celebris est in veterum scriptis ob mirandam Sc plane prodigiosem naturam Diqitigod by Coosicl

140쪽

L I B. I. C A P. U. ram , quae eidem inest ; sed etiam ob memorandos bellorum eventus, quibus apud illum varie lusit Romanorum sertuna . Etenim scribit Polybius libro altero, apud lacum Uadimonis Bojos, Etruscis advocatis, cum Romanis acie instructa pra lium iniisse; & Livius narrat libro nono capite undequadragesimo adverses Romanos magno irarum certamine pariter depugnasse eoiaem Etruscos apud lacum Vadimonis lege facrata coacto exercitu , nempe sacramento adactos nonnisi victoresse redituros, ut bello in Etruscos quoque a Romanis antea factum testatur idem Historicus libro altero capite quadragesimo quincto : quod ideo monitum volui , quia nonnemo apud Leandrum Albertum satis insulse, sertassis ex eo Livii testi- mouio male intellecto, opinatus est milites recens

delectos ibidem Imperatoribus suis fidelitatis juramentum praestare consuevisse, epota ejusdem lacus unda. Ibi de Dolabellam reliquias Gallorum S nonum delevisse tradidit Florus libro primo capite decimo tertio, nempe in aequissimo & spaciosis, simo campo, Vallis Hortana appellato, qui circa

lacum Vadimonis subjacet Bassano opido, a quo vulgo plerunque dici solet it lago di Tassano, non vero di Tabsanelio, ut aliqui perperam scribunt;

quibus praeivit Albertus: licet enim Bassanellum jaceat quoque in finibus Hortanis, a lacu tamen longius abest meridiem vexs .: quare Lucas Hol stentus

SEARCH

MENU NAVIGATION