Justi Fontanini ... De antiquitatibus Hortae coloniae Etruscorum libri tres ubi praeter historiam Hortanam alia non pauca res Romanas, Italicasque illustrantia proferuntur, cum figuris aeri incisis et gemina appendice monumentorum ex codicibus potiss

발행: 1723년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

phii Proconsulis vocat. Porro Simeonius, ut Falconiam in Faltoniorum gentem cooptet g.H. pag. I O. 8e g. x. pag. 6 3. Caspari Barthio adversatur quod Claudianum interpretans, Falconiam in Faltoniam scribat fuisse corruptam. Hanc censuram in marmor Aniciae Faltoniae Probae inique a Barthici exerceri, & duas Probas ab eodem male confundi nos quoque paullo ante notavimus: verum quod ait Simeonius, a Barthio antiquissimum codicem MS. Oxoniensem reprobari in eo, in quo praecipue

approbari debebat, & approbari ubi erat reprobandus , id certe a vero summopere abludit: quod ex ipsis Barthii verbis constabit, ubi, post Aniciae Faltoniae Probae inscriptionem addutiam , haec habet: Falconiae nomen inepte depravatum es in

Faltoniae. Falconia enim Romanum. Siquidem

Falconi expresse scribit Plinius junior. Haec est,

cuius Centones Virgiliani ad nos pervenerunt nou eodosi junioris uxor, ut autumare audent alii teste exemplari AES. apud inclytam Angliae Oxoniam, quod disertim Probam Falconiam illi opusculo praescribit. Non ergo codicem, ut putabat Simeonius, sed lapidem, quod gravius est, correxit Barthius: cur enim in MS. volumen, suae sententiae adstipulans , calamum acuisset Inde etiam apparer, a Simeonio pag. Go. inepte in testem pro se adduci eundem codicem Oxoniensem, ac si in eo Valeria Proba praescriberetur. hanc enim

242쪽

1oo DE . ΛNTIQUITATIBUS. HORTAE pellationem non in ML sed in libris typis vulgatis a se repertam damnaverat Barthius: eteteres,

inquit, primaeque editiones librariorum petulantia in frontispicio UALeriam Probam appellant,

eredo, ut tandem optimo Grammaticorum, ne

pe Valerio Probo filia accederet: in ipso libro Falconiam : idque rursus affirmat in Adversariis libro decimo quincto capite eodem. Quapropter corruit Antonii Pagii in Critica Baroniana anno CCCCXXXIX. num. vII. & illius, qui eum decepit, Simeonii sententia, Johanni Ravisio Textori & Astolpho, recentibus atque imi subsellii scriptoribus tantum, innixa , Valeriam Probam Faltoniam Poetriam nostram nuncupantis . Attamen, his neglectis,

Simeonius adhuc insurgit, de licet junior Plinius libro quarto epistola vicesima septima, libro septimo epistola vicesima secunda, & libro nono epistola decima quincta Falconi scripserit: licet Capiatolinus in Pertinace capite quincto, & decimo quincto Falconem Constulem ; Vopiscus in Aureliano capite quadragesimo primo Proconsule Asiae Falconium , & in Tacito capite quincto Metium Falconem virum Consularem nominaverint; nihilominus ipse considenter affirmat Falconiosaeque ac Falcones librariorum insistentia a corruptis Faltoniorum nominibus derivare potuisse , quia in Thesauro Gruteriano Falconum &

coniorum nomina non reperiuntur, sicuti e contrario

243쪽

L I B. II. C A P. I. aottrario Faltonii saepenumero occurrunt. Verum hic auctor in parietem caducum prorsus inclinat . quot enim familiarum nomina post Gruterum detecta a sunt, quae nusquam antea innotueranti Quot vulgavit Reinesius, Sc summus Romanarum rerum investigator Fabrettus Nos ipsi in hac lucubratione ex Hortanis lapidibus Conbarissianti, Atusium , Asmenum, nomina nunquam hucus. que audita, protulimus: inter quae etiam Falconis utique reponendi sunt. Sed fallere fallique . Simeonium palam ostenditur ex veteri lapide apud Danhemium dissertatione septima de Praestantia dc usu numismatum pag. 6 28. editionis secundae

Amstelodamensis, quem M. Ulpius Mucianus pro salute M. Aurelii Antonini Pii cognomento Caracallae & Iuliae Augustae matris Augusti Iunoni Reginae erexit FALCONE. ET . CLARO

COSS. nempe ordinariis, non vero suffectis, ut perperam existimavit Spanhemius . Lapidem illum prius adduxerat Scaliger in Animadversionibus Eusebianis num. MMCCxxxII. Basis itidem apud Fabretium capite decimo num. 99. dedicata est FAL

CONE . ET . CLARO. COSS. Sunt illi QSosius

Fasto esψ C. Iulius Fructus Clarus, uti eorum nomina exprimuntur apud Gruterum pag. CCIX. I.

sulem vocat etiam Dio libro quinquagesimo temtio pag. 8 3 3. uterque vero Consulatum iniit anno Cc U. C.

244쪽

xox DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAE

U. C. DCCCCxLvI. post Christum natum CxCm. ut

patet ex Anonymo Vindobonensi per Norisiunia vulgato. Corruit ergo opinio Reinesii, qui in epistola xxxv. ad Rupertum pag. 2 3 8. putat literas T. Ec C. alternari, Sc Falcones atque Falconios pro MLionibus & Faltoniis dici: quod falsum est, quia constanter in quatuor lapidibus & in Dione contrarium apparet. Apud eundem Gruterum pro FRUCTO utrobique legendum suspicor ERUCIO : quod nomen proprium fuit familiae Clarorum, ut patet ex Norisii epistola Consiulari pag. Io 8. ubi anno U. C. DCCCCxxIII. legitur Consul C. ERUCIUS. CLARUS. Item ex Panuinio in Fastos anno V.C. DCCCXXCvII. ubi notatur Consul M. ERUCIUS. CLARUS. & anno V. C. DcccxCix. SEX. ERUCIUS. CLARVS. Horum alter fuit etiam Praefectus Urbi, S: memoratur apud Agellium libro sexto capite sexto & libro decimo tertio capite decimo septimo . Posterioris fit mentio in lapide effosso extra portam Capenam anno ΜDCLM. quem hic damus ex schedis Chisianis.

SANCTO. SILUA NOHERMA DION CREPEREI. MARTIALIS

ARCA RIVS. SUA ..PECUNIA. D. DDEDICATUS. XI. K. NOUEM BRSEX. ERUCCI Os . CLARO. II. ET CN. CL. SEUERO. COSS

245쪽

SY'o Ps Is I. Probae Falconiae Cento Virgilianus a sancto Hiero-vmo memoratur. O iut Geta Medeam Tragoediam ex Centonibus Virgilianis conscripsit. II. Anicia Faltonia Pro/a Iuerarum laude neutiquam commendata . inuando Centonem suum Proba conscripserit. III. Ous nuncupatio perperam Sedulio attributa .s C U S s I s iis, quae ad Probam Falconiam, ejusque patria spectare videbantur, nunc reliquum est, ut de ejus scriptis

disieram, unde aetas, quia floruit, certo quodam charactere designabitur. Ipsa magnam nominis celebritate

sibi comparavit Centone illo Uirgiliano, ubi summi Poetae carminibus praecipua EM maxima nostrae Fidei mysteria explicavit et cujus Centonis antiquissimam mentionem haberi puto apud sanctum Hieronymum epistola centesima tertia ad Paullinum, ubi pientissimus senex indignabundus in eos, qui verba & sententias sacrae Scripturae ad aliena significanda detorquent, haec loquitur equasi non legerimus Homerocentones , Vimgiliocentones 3 ac non Ac etiam Maronem sine

246쪽

xo DE . ANTIQUITATIBUS. HORTAECbrisio possimus dicere Christianum, quia scripserit: .fam ressit in virgo, redeunt Saturnia regna, fam nova progenies Coelo demittitur alto. Patrem loquentem ad Filium: Nate meae vires, mea magna potentia, solus.

er post merba Salvatoris in cruce :Talia perstabat memorans , fixusque manebat. Puerilia sunt baec, em circulatorum ludo similia , docere quod ignores , immo , ut cum stomacboloquar, ne hoc quidem scire, quod nescias. Marianus Victorius, operum sancti Hieronymi alioquin accuratus interpres, non animadvertens, jacula magni Doctoris in Falconianos Centones vibrari, tantum adnotavit, Probam Falconiam Se Ausonium ejusmodi opera contexuisse 2, dc Gelasium Papam in Synodo Romana Centonem de Christo Virgilianis carminibus compaginatum inter apocryphas rejecisse scripturas . Addo ego omnium antiquissimum Osidium Getam , qui sub Claudio I. Imperatore Medeam Tragoediam ex Uirgilii carminibus consarcinavit: cujus syecimen ex Bibliotheca Claudii Salmasii edidit Petrus Scriverius in Collectaneis veterum Tragicorum pag. I 87. Eam memorat Tertullianus de Praescriptionibus contra Haereticos capite undequadragesimo , dc inepte cum Ovidii Medea ab aliquibus confusam

suisse jam olim ostendi in Dissertationibus de Cor-

nelio

247쪽

L I B. II. C A P. II. 2Osnelio Gallo Poeta, nondum edicis. Deinde saeculo decimo quarto Albertinus Mutatus Patavinus in eodem studio versatus est, ut recentiores Omittam. Sanctum Hieronymum de Centone Probae Falconiae verbis allatis loqui voluisse, inde compertum est, quod ibi ne latum quidem unguem a Falconiano Centone discedat, in quo sic de Patre Filium alloquente legitur: Tunc genitor natum dictis assatur amicis, Nat meae vires, mea magna potentia, solus. Si post verba haec a Salvatore in cruce prolatae Illi autem impavidus, quo Ῥincula nectitis,

inquit,

Tantane tos generis tenuit fiducia vestri lPs mibi non ili poena commisa luetis:

Talia persabat memorans ,'usq; manebat. II. . Huic sane operi, ut illud etiam obiter moneam, non succensuisset sanctus Hieronymus, si Aniciae Faltoniae Probae foetus exstitisset: quam in epistola octava ad neptem ejus Demetriadem

impensissime laudat his verbis: Proba illa omnium dignitatum, in cunctae nobilitatis in Orbe Romano nomen illustrius : cujus sanctitas in , universos e fa bonitas etiam apud Tarbaros venerabilis fuit: quam trium liberorum, Probini, Obbrii er Probi non fatigarunt Confulatus. Viden' omnia praeterquam doctrinam & eruditionem in gravissima semina commendarit quibus si

248쪽

1t 6 DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAE excelluisset, sanctus quoque Augustinus eam literariis laudibus cumulare non omisisset in crebris epistolis ad eandem scriptis: quarum loca simul congesserunt Monachi sancti Mauri in Vita Augustini libro septimo capite sexto, ubi Aniciam Falistoniam Probam neutiquam Poetriam appellaverunt, ut fecerat Iohannes Rivius itidem in Uita Augustini libro primo capite quarto S.VII. Profecto neque Claudianus , qui Probae Aniciae eximias dotes enumerat in Panegyrico de Consulatu Pro- bini & Olybrii ejus filiorum, unquam silentio praeteriisset, ab eadem Proba subductam suisse rationem cum Musis, ubi de illa cecinit:

Sic Proba praecipuo natos exornat amictu; Ruae decorat mundum et cujus Romana potestas

Foetibus augetur. Credas ex aetbere lamam Stare Pudicitiam, viasacro ibure vocatam Iunonem Inachiis oculos advertere templis. 'Talem nulla refert antiquis pagina libris,Nee Latiae cecinere tubae,nec Graeca vetustas:

Conjuge digna Probo: nam tantum coetibus exsat Femineis, quantum supereminet ille maritos. Quisnam locus aptior hoc erat celebrandis poeticis dotibus Probae , si reapse Apollinea lauru fuisset insignis , eademque ac Proba nostra Falconia lQuare ex superius dictis certo eruitur, Probam

249쪽

L I B. II. C A P. II. 2 TFalconiam coaevam fuisse sancti Hieronymi , qui diem extremum obiit anno CC xx. Quia vero

Centonem suum Honorio Augusto Theodosii Magni filio Sc Arcadii fratri obtulit: qui Honorius

nuncupatus est Augustus Iv. Idus Januarias anno CCCxCm. secundum melioris notae Chronologos, quorum sententias diligenter excussit Tillemontius in tomo quincto Historiae Imperatorum nota LII. pag. 76q. id sane post hunc annum CCCxCIII. contingere debuit ; nam Proba in nuncupatione ad Honorium ita canit: Romutidum diactor, clari lux altera Solis, Eoum qua regna tenes moderamine justo,

Spes orbis, fratrisque decus, dignare, Marone rutilato in melius, divinum agnoscere sensum Scribendum famulae que usui . . .

Proinde Honorius, quando haec carmina scripta fuerunt, jam in oriente dominabatur, ubi tamen salutatus non fuit Caesar ante annum, quem notavi. Inde etiam eruitur, Centones istos a Proba conscriptos jussu Arcadii junioris, cui ut legendi exhibeantur , eadem postulat ab Honorio. Haec relegas, servesque diu, tradasque minori

Arcadio: baee legat ille suo generi: haec tua semper Accipiat, doceatque suo; Augusta propago. Quia

250쪽

ao8 DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAE III. Quia ob ignorantiam exscriptorum ii vulgatis carminum Sedulii editionibus , & in tomo sexto Bibliothecae Patrum Lugdunensis pag. 639. eadem praefatio cum hac spuria instriptione comparet: Coelii Sedulii Poetae ad Tbeodosium Augustum operis sui Pasibalis carmen dedicatorium, plerisque credita est purus putus seelus ejusdem. Sedulii, atque ea inscriptio etiam Trithemio olim imposuit ; siquidem inter opera Seduliana librum

unum ad Theodosium Imperatorem enumerat ,

cujus initium : Romulidum ductor. Jacobus Uskrius in Britannicarum Ecclesiarum Antiquitatibus capite decimo sexto pag. 772. suspicabatur carmen illud dicatum Theodosio quidem Magno, Sc verbis illis, fratrisque decus, Ualentinianum II. indicari , cujus serorem Gallam connubii participem habuit orientis Imperator Theodosius: sed re postea accuratius expensa, putavit ad poema vetustius

pertinuisse, quo jam deperdito, propter aliquam argumenti ilitudinem Sedulii scripto praefixum suerit ; quum ab antiquissimis exemplaribus, quae consuluit, illud abesse vidisset, nec carm en illud dedicatorium cum Sedulio cohaereret. Denique Consulatus Turcii Rusi Aperii, a quo dicitur vulgatum, strupulum omnem exemit Usserio, quum post Theodosii imperium contigerit . Cardinalis Norisius in Cenotaphiis Pisanis dissertatione quarta capite secundo S. I. ait Theodosium seniorem in eodem

SEARCH

MENU NAVIGATION