Justi Fontanini ... De antiquitatibus Hortae coloniae Etruscorum libri tres ubi praeter historiam Hortanam alia non pauca res Romanas, Italicasque illustrantia proferuntur, cum figuris aeri incisis et gemina appendice monumentorum ex codicibus potiss

발행: 1723년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

LI B. II. C A P. III. rasbeum in tomo secundo de Scriptoribus pag. 333.& Alexandrum Wilthemium in capite primo Appendicis ad Dyptichon Leodiense: qui & alios errores incautus admisit , quos excussit vir omni laude praestantior Henricus Norisius in Cenotaphiis Pisanis pag.639. Hinc refellitur etiam Gol-dastus, qui in laudata praefatione ad Manuale biblicum ait , Turcium Rufium Asterium, qui edidit Carmen Sedulii, fuisse in Consulatu collegam Protogenis anno CCCCxLIII, & falsos fuisse Cuspinianum & Fabricium , qui ad Asterium Praesidii collegam id retulerunt. In epigraphe carminis Asterii, quae Sedulio subjicitur in editione Aldina, praefigitur vero in codicibus Sirmondi, Usserit, Vaticano, & Cuspinianeo, Carmen illud Paschale dicitur vulgatum a Tureio Rusio Aperio stuinto V. C. Exconsule ordinario atque Patricio, sive ut Ba thii schedae praeserebant, a Turcio Rufio kuinto Exconsule Unde Barthius in fine capitis undevicesimi libri duodecimi suspicatur illud cognomen Ruinto ortum fuisse ex notis illis aevi prisci V. C. nam το U. pro sphra numerica, ut loquimur , intellexit imprudens librarius, sed vetustiss1-mus tamen: illudque cognomen stuinto perperam additum notavit etiam Norisius ex ejusdem Asterii chirographo in Virgilii codice Mediceo. U. Ex his ergo manifeste apparet, hanc editionem Carminis Sedulii ab Asterio adornatar

272쪽

o DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAE suisse,depositis jam pridem Consulatus insigniis,post

annum CCCCxCIv. quo fuit celebratum Concilium Romanum . Hoc cognito, Pearsonius, Norisius,& Pagius Synodum illam trahendam putarunt post eundem annum: Pagius vero ad annum CCCCXv. num. II. biennio serius coactam credidit. Sed nihilominus credibile non est , Carmen Sedulii vix editum ita innotuisse, ut in amplissimo Ecclesiae Romanae Concilio, tanquam opus ubique gentium probatissimum, insigni praeconio commendari meruerit . Quare pro certo habeo longe ante Asterii Consulatum illud opus in lucem prodiisse . siquidem U. C. Mabillonius in Analectis tomo primo pag. 363. edidit observationem sub nomine Hieroumi in Catalogo, ubi haec habentur: Sedulius mersificus primo laicus in Italia philosophiam diadicit , postea cum aliis metrorum generibus bero eum Macedonio confulante docuit. legendum comstilente, ut legit Uilerius in codice Thorneyensi In Achaia libros suos ser sit in tempore Ualentiniani Theodosii , nimirum anno vulgari CCCCxxxIv. ut habet Bostonus Buriensis apud eundem Viserium pag. 77a. Haec observatio non est Hieronymi, sed potius Gennadii, ex cujus integris exemplaribus se obitum Sedulii collegisse testatur Sirmondus in notis ad superius laudatam epistolam Ennodii. Idem Poeta apud Mabillonium in acro-stieho Bellesarii Scholastici, quod prius ediderat

273쪽

L I B. I I. C A P. I II. 232Margarinus Bigneus in Bibliotheca Patrum tomo octavo col. 3 37. editionis secundae Parisiensis, de Barthius in Adversariis pag.168 6. vocatur Sedulius Antisses: quo nomine eum appellaverat etiam Sigebertus in Catalogi capite sexto, de Alcuinulgol. 3 3. operum, ubi Episcopum vocat: cui proinde nihil est eum Sedulio presbytero Hiberno . Quare Asterius non vulgavit primus Carmen S dulii, sed illud tantum ex schedis auctoris recognitum & emendatum edidit, quemadmodum secerat adhue Consul de scriptis Virgilii Maronis , quae ejus chirographo insignita hactenus adservan tur in Bibliotheca Medicea: neque tamen ideo jure

quis dixerit opera Virgilii primum vulgata fuisse ab

Asterio . ea quippe aetate mos erat, ut illustriumvirorum lucubrationes per librarios non aderentur, nisi a viris in dignitate constitutis ante recognita Memendata, ut patuit exemplis inter Uindicias antiquorum diplomatum a nobis allatis pag. 3 s. quibus nunc addimus ex Protegomenis Iacobi Gothosredi ad Codicem Theodosianum pag. CXCIII. num. 3. Amanum Virum Spectabilem eodem pacto recognovisse Breviarium codicis Theodosiani sub Alarico Rege Gothorum. Ita quoque Securus Melior

Felix Asper Comes Comissorii ex mendo imis

exemplaribus emendavit opera Martiani Capellae, Consule Paulino U. C. ut observavit Hugo Grotius in praefatione ad notas in euodem auctorem .

274쪽

23a DE. ANTIQUITATIBUS . HORTAE

Quapropter auctoritate veterum codicum edoctus,

puto, Synodicum illud Decretum Gelasii prodiisse

in Concilio Romano LXX. Episcoporum Asterio& Praesidio VU. CC. Coss. anno CCCCXCIV. & tunc in idem Decretum relatum sui sie Carmen Sedulii quod postea emendatius edidit idem Asterius: ideoque Concilium Romanum non secundum, ut Pagius opinabatur, sed primum sub Gelasio appellandum erit, sicut hactenus a Conciliorum collectoribus& ab aliis appellatum est . Quum faepius memoraverim Paschale Carmen Sedulii, scire juverit, eun-.dem auctorem geminatum opus versu & prosa scripsisse. Primum Macedonio inscriptum M in quinque libros divisum, appellavit Paschale Carmen: hoc vero ejusdem Macedonii rogatu in solutam orationem conversum, Paschale opus inscripsit,ut de utroque ipsemet Sedulius testatur. Hoc posterius ex vetusto codice Petri Pithoei ab se notis illustratum edidit FranciscusJuretus, quod etiam prostat pag. 9 3 q. tomi octavi Bibliothecae Patrum editionis Parisiensis omnium optimae anni MncxLiv. typis Aegidii Morelli. Juretus vero, qui in Decreto Gelasiano pu

tat utrunque uno vocabulo commendari, dc utrun

que pariter lectum suisse a Gelasio, bis atque iterum fallitur. etenim sub nomine Pasibalis operis Paschale carmen ibi laudatur, quia dicitur heroicis descriptum versibus; sive , ut habet vetuitissimus codex Palatinus: quod eruditis descripsit versibus.

CAPUT

275쪽

SYNOPSISI. Proba ει ejus Virgiliocento a multis laudantur. Non Ieripsit Homeroeentonem. Lilius Θrridus Itur Rouius notati . Scripsit de bellis civilibus. II. Vimgiliocentonis diversae editiones, ct codices manu ex rat; . III. Errores codicis Padosironensis. Ca oris Barthiι opinio non probata . Loeur sancti Hieronνmi explicatus.Tres Probae a san Patribus memoratae. IV. Ausonis de Centonibus sententia ab Henrico Mephunoeasigata. Probae Virgilioeento ab eodem oe a Narthio magni factur emendatur. U M rerum connexa series nova

disserendi argumenta suppeditat , 8c materia alia aliam trahit, ingens jam spacium salebroso diverticulo emensus, in viam redeo, Probam Falconiam iterum ad examen re---. . . . ς-tusus . Ea Ob Centone

Virgilianum Omni aevo plurimi aestimata est ideoque Isidorus vir sanctissimus & doctissimus ex universo feminarum sexu Scriptoribus ecclesiasticis eam unam adnumeravit pro eo quod in lau- versata est componem Centonem de L Drasu, Virgilianis coaptatum versibus, eiusdem Ingenium laudans, etiansi laborem illum magni

276쪽

234 DE. ANTIQUITATIBUS. IIOTRAE

alioquin non fecerit. Hanc quasi alteram Christianorum Latinam Sapphum vocat Sixtus Senensis: candem commendat Olaus Borrichius in dissertatione altera de Poetis num. LvI. Ejus Centonum opus pium appellat M. Antonius Sabellicus, de veluti Deam quandam suspicit Barthius in Adversariis libro decimo quinto capite eodem, ubi aliquot ejus versus emaculat. Miris etiam laudibus extollit Boccatius in libro de claris mulieribus ubi alia quoque ab ea confecta fuisse opinatur, quae scriptorum socordia Sc temporum injuria perierint, atque ex his Homerocentonem : quod scribit etiam Baptista Fulgosius libro octavo capite tertio Memorabilium. Henricus Stephanus in Centonum de Parodiarum exemplis pag.9 s. de Proba, quod ad sacrum cum Musis certamen attinet, dici potuisse assirmat: audetque viris concurrere Virgo. Magna laude dignam proclamat , suoque nom inenon indignam feminam fuisse arbitratur: atque adeo si poli tot annorum curriculum ejus in hoc genere laboris de argumenti nullus vir aemulus inventus est, id certe, inquit, gloriam ejus apud

nos augere multum debet. In hoc tamen contra

Stephanum stat Isidorus in Originum libro primo eapite duodequadragesimo, ubi, postquam de Proba loquutus suit, ista subjungit: μ quoque in quidam Pomponius ex eo demum poemate inter ce-

rara stili fui ocia Tytirum in Chrisii honorem cominposuit,

277쪽

tonem nominatum dixi a sancto Hieronymo verbis recitatis in capite praecedenti ex epistola centesima tertia, ubi & Homerocentonis mentionem facit: qui quidem Eudociae esse non potuit, quae item Homerocentones condidisse fertur. hanc enim

post Hieronymum floruisse lina apparebit. Nec scio unde hauserit Lilius Gyraldus quod tradit in dialogo quincto historiae Poetarum, Probam Eu- dociae Theodosii junioris conjugi suum Centonem Virgilianum misisse . In id scribendi genus

Probam incubuisse, ut Honorio & Arcadio expreLsam indicaret seriem eorum, quae in novo & veteri Testamento continentur, alteri quidem Latine, alteri Graece , qui Byzantii imperabat, suspicatur Roscius. Hoe mihi tamen haud continuo probatur, proptereaquod Cento Latinus dicatus fuerit Honorio , qui in oriente imperavit: atqui huic ex semientia Roscii non Virgiliocento, sed Homerocem to dicandus fuerat . Addit etiam verosimile fieri, ut ejusdem scriptionis generi indulserit, quo conjugem suum in senectute ad religionem Christianam conversum S: pro more aqua lustrali ablutum nostra mysteria edoceret ; unde illi versus ad cal

cem operis:

Hunescii nore acrorum,bunc irae teneto, O dulcis eonjux, in si pietate merentur, Hac easti maneant in relligione nepotes.

278쪽

136 DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAE Proba insuper initio Centonis sui fatetur alia sese

plurima literarum monumentis consignasse, tuncque demum de profanis ad sacra argumenta se com

vertisse . . . e

Iam dudum temerasse duces pia foedera pacis,

.. Regnandi miseros tenuit quos dira cupido, Diversasque neces Regum , crudelia bella, Cognata ue acies, pollutos caede parentum Insignes ci eos , nulloque ex boste tropboea: Sanguine conspersos tulerat quos Roma triumpboι , Innumeris toties viduatas civibus urbes, . Consit eo cri .Satis est meminisse malorum. Nunc, Deus omuipotenι , facrum, precor,

accipe carmen,

Aeternumque tui septemplicis ora refute Spiritus, atque mei resera penetralia cordis , Arcana utpossim natis,PROBA,cuncta referre. Hic Proba innuere videtur se olim scripsisse de R manorum bellis civilibus, & carminibus jam recitatis respexisse Lucanum, qui idem argumentum hisce versibus auspicatus fuerat.

Bella per Ematbios plusquam civilia campos, Iusque datum sceleri canimuι, populumque

potentem

In sua mictrici eonversum viseer' dextra , Cognatasque acies: rupto foedere regni Certatum totiι concussi viribui orbis

279쪽

3 In commune nefas et infessisque obviasignis Signa, pares aquilas'pila minantia pilis. Ruis furor, o cives quae tanta licentia ferri, Gentibus inmisis Latium praebere cruorem in

Ruumque superba foret Tablon spolianda

trophoeis IAusoniis, umbraque erraret Crassus inulta Bella geri placuit nullos babitura triumpbos II. Virgiliocentonem, qui unicus ex Probae operibus superest, primus omnium typis vulgavit

Iohannes Philippus de Lignamine eques Siculus cum opusculis Philippi cujusdam Dominicani Romae anno MCCCCLXXXI. in O.' & Philippus item Siculus ex ordine Praedicatorum, a supradicto sorte

minime diversus , illum inseruit libro inscripto, Tractatus solemnis utilis in A.' sine loco& sine anno editionis, ubi Virgiliocento Vaticiniis

Sibyllarum adjunctus hunc titulum praefert: Probae Centonae claris ae feminae excerptum e Maronis earminibus ad testimonium veteris, notique Testamenti:quae editio iterata filii per Bernaris dinum Benalium Uenetiis in q.' sine anno. Deinde excussis suit Brixiae anno MCCCCxCvI.in 8.' Si aliam postea editionem iteravit Aldus Manutius senior Venetiis anno MDI. in q.' una cum Sulpicii Severi historia: & inter Poetas Christianos cum titulo Probae Falconiae Centronis insertus est in parte secunda ab eodem Aldo seniore anno sequenti MDII.

280쪽

13 8 DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAE in A.' Prodiit postea Daventriae typis Richardi

Pasrael anno ΜDri in q.' deinde Lugduni cum Poematibus Baptistae Mantuani anno MDxvI. Francossirti anno MDxia. in 8.'& Parisiis anno MDLXXVIII. in I 2. cum Eudociae Homerocentonibus, & Non-no apud Henricum Stephanum: quem sugillat Poetarum veterum studiosissimus Caspar Barthius in Commentario ad Claudianum pag. 67. secundae editionis : non enim, inquit, aeque bene ac de aliis, de boe libello meritus est. Illud vero facinus com misit illaudabile, quod notas Virgilianorum librorum marginibus depulit ; unde sedes argute traductorum in Centones versuum e ' bemisitebiorum,

memoria eximuntur . Habetur etiam impressio

Parisiensis hac epigraphe signata: Probae Fastoniae vatis elarissimae a sancto Hieroumo comprobatae Centones. Parisiis apud Franciscum Stepbanum MDxLIIIan 8. Aliam editionem accuravit Hemricus Meibomius senior Helmestadii anno MDxCvII. in A.'& aliam Margarinus Bigneus in tomo quincto Bibliothecae Patrum editionis primae Parisiensis apud Michaelem Sonnium anno MDLxxv.& in tomo octavo editionis secundae Parisiis sub signo navis

anno ΜDLxxxIX. pag. 3 99. Comparet etiam in tomo

octavo ejusdem Bibliothecae editionis Parisiensis apud Aegidium Morellum anni MDCxiav. pag.TO8. unde Thomas de Simeonibus Centonem eundem transtulit ad calcem suae dissertationis de duabus

SEARCH

MENU NAVIGATION