Justi Fontanini ... De antiquitatibus Hortae coloniae Etruscorum libri tres ubi praeter historiam Hortanam alia non pauca res Romanas, Italicasque illustrantia proferuntur, cum figuris aeri incisis et gemina appendice monumentorum ex codicibus potiss

발행: 1723년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

L I B. IL C A P. III. 2Is poterant; secunda tanquam fidei 5e bonis moribus repugnantia omnino damnata habebantur. Utra que apocrypha designari in Decreto Gelasii observavit Petrus de Marca de Concordia libro tertio capite secundo sectione septima. Quippe ibidem praeter libros haereticos inter apocrypha recensentur Clementis Alexandrini, Tertulliani, Arnobii, Lactantii, Eusebii, Probae Sc aliorum opera, quia

Gelasius qui libri legendi quive non legendi essent definiens , id de lectione publiea in Ecclesiis facienda intelligere iidetur, ut ait Mabillonius de Cursu Gallicano pag. 383. quam viri doctissimi

interpretationem exosculor. ea enim refelluntur quae tanquam a Gelasio abhorrentia opponit Pea sonius pag. 3 . ubi in Decreto Omnia, quae v cIpba appellantur, tanquam a Catbolicis vitanda,er ab Ecclesia eliminanda utique damnari pronunciat. Exstat vetustissimus canon in Ferrandi Breviario num. CC xxxv m. M apud Cristonium num CCC. ut praeter scripturas Canonicas nibal in Ecclesia legatur. Quum vero ejusmodi Decreta Se opuscula ad usum Ecclesiarum conscriberentur,

ideo novas semper accessones pati oportuit, pr ut ima consuetudinis temporisque ratio postulare videbatur, ut verbis utar Thomasii nostri, viri in hisce rebus peritissimi, ex ipsius praefatione ad C dices Sacramentorum decerptis, ubi Gregorianum Sacramentarium juxta ac Gelasianum codicem alia

262쪽

iaxo DE. ANTIQUITATIBUS. ΗΟRTAE quot additionibus auctum ostendit , neque propterea respuendum tanquam fucatum. Ex superius dictis exploditur Beatus Rhenanus, qui in epistola praefixa Auctoribus Historiae ecclesiasticae a se collectis, de Basileae editis apud Frobentum

anno MDXXXIX. temere putavit Gelasium interdicere nobis voluisse lectionem Eusebii, vel ab aliquo asino adjecitum in ejus Decreto, Hissoriam Eusebii apocrnbam esse e vel Gelasium sibi ipsi contrarium , ut qui in Decreto improbet librum alibi a se probatum: quae omnia perperam pronunciavit , non intellecta significatione voer horum . Hanc quidem ad mentem Gelasii assequutus neque est praestantissimus nostrae religionis interpres Melchior Canus, qui in libro undecimo de Locis Theologicis capite sexto impudentiam Rhenani redarguens opinatur, apocr bum a Gelasio accipi pro reprobato , atque Eusebii Historia ideo inter apocrypha rejici , quia in illa Christi

Domini & Abgari epistolas amoebaeas retulerat: quae item a Gelasio cum apocryphis numerantur 3 de quia multa testimonio Clementis Alexandrini firmaverat: cujus quoque opuscula inter apocrypharecensita sunt a Gelasio. Cani sententiam excepit Isaacus Casaubonus Exercitatione decima tertia num xxxI. ad Baronianos Annales, qui propterea vapulat a Richardo Montacutio in Originibus ecclesiasticis parte posteriori tomi primi pag. 62.

- num.

263쪽

L I B. II. C A P. III. num. 9 6. ubi Gelasii apocrypba non tanquam haereticorum carcinomata, sed ut talia, quae nequaquam inter hagiographas Sc canonicas scripturas admitti debeant, a Baronio accepta fuisse declarat. Apocryphorum originationem Isaacus Uossius in capite septimo de Oraculis Sibyllinis trahit ab Ebraeis, apud quos antequam in Graecum sermonem libri sacri converterentur, omnes erant VO-cr bi , nempe arcani, inaccessi, utpote ad quos solis Levitis pateret aditus. Hos deinde libros post adventum Messiae Iudaei execrati fuerunt, pudore affecti, quod annunciassent quem ipsi non cognoverant I unde tunc novas condere versiones , ut

quem jampridem ex animis, eundem quoque e sacris literis exterminarent: tuncque factum est, ut arctius quam antea libri sacri constringerentur, omnesque, qui Ebraice non exstarent, a reliquis

separati, veluti interdicti & a nemine legendi, provocr bis habiti fuerint, a vero significatu detorta

vocis natura . Quum enim antea libri sacri, aut omnes , ad quOS non pateret cuicunque aditus,

apoer bi dicerentur ; illi in sequiorem sensum acceperunt hoc vocabulum, tanquam si ideo non essent adeundi quod dubiae essent fidei . Ex his satis patet quam alieno sensu apud veteres Christianos ac nunc vulgo vox Apocryphorum accipiatur, quum adulterini vel exigui momenti libriisthoc signantur titulo. Ut ergo in pauca rem cou

264쪽

211 DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAE traham, Decretum, de quo disputamus, utique . spectat ad Gelasium I. cui praeter monumenta siu, perius adducta illud tribuunt antiqui codices apud Chisnetium in notis ad Vigilium Tapsensem paguna III. Item codex MS. Gratiano & Ivone antiquior , S: alius in Cantabrigiensi Bibliotheca adservatus, quem Olim Laufrancus Archiepiscopus Canis tuariensis ex Beccensi coenobio in Angliam advexit , quorum utrunque memorat Pearsonius. Hinc tanquam sanctio antiquissima sub nomine Damasi continebatur in codice collectionis Cristonianae

apud Baronium sub anno LxIX. num. Iv. aeque ac

in Dacheriano codice collectionis Dionysii Exigui,& in veteri codice MS. Urgellensi sincerae collectionis Isidorianae ubi Decretum tribuitur Hor iniudae apud BaluZium in notis ad Lupi epistolam centesimam duodetricesimam . Ex his apparet ιGelasianum Decretum in Collectionibus antiquis exstare, quanuis errore librariorum nomen alienum praeserata qui tamen facile diluitur quum pleraque opera in Decreto memorata post Damasum de ante Hormisdam prodierint. ΙU. Eximius Annalium ecclesiasticorum ill

strator Antonius Pagius sub anno CCCCXCIV. num.ri

putat Hormisdam, ut petitioni Possessoris episcopi Africani CPoli exsulantis faceret satis, tam ad eum, quam ad Legatos suos Decretum Gelasii missille, praecipiendo, ut illud ab omnibus religiose obse

265쪽

. - L I B. II. C A P. IN. 123varetur ; tuncque Decretum illud in varia exemplaria per Fausti Rejensis adversarios exscriptum latius per Europam, Africam, & Orientem volitasse. Quia vero ab Hormisda fuerat missum , ejusque nomine vulgatum, eidem postea tanquam auctori tributum fuisse opinatur. De anno, quo Decretum

conditum fuit inter se Critici dissident. Siquidem

Baronius anno CCCCXCIV. num. XIX. datum exi

stimavit in Concilio Romano LXX. Episcoporum, Aperio atque Praesidio Consulibus: quod

etiam exhibent Conciliorum editores Philippus Labbeus Se Gabriel Cossartius tomo Iv. col. 226 . ubi laudant metustissmum codicem suum MS. Scalium Christophori Iustelli col. II, 6 I. Praeterea idem Labbeus in Dissertatione de Scriptoribus ecclesiasticis tomo primo pag. 3qI. ex veteri AS. codice suae Bibliothecae se Decretum illud destria psisse testatur. Id ipsum praeferre aliquos MSS. co dices Pearsonius assirmat. Chiffletius autem quum dubitasset aliquando, num vere hoc Decretum Gelasio adscriberetur, ingenue postea testatus est in notis mox indicatis animum suum titubantem firmatum suisse ab antiquis codicibus, in quibus boc Decretum editum notatur a Gelasio in isnodo Romana LXX. Episcoporum Aserio Praesidio Cos. qui es annus Cissi 4sq. Gelasii Papae temtius , ante Hormi ae initia vicesimus. Lupus etiam in epistola faepenumero memorata, & in

266쪽

H4 DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAE fine libri de Tribus quaestionibus scribit Gelasium condidisse Decretum illud cum LXX. Episcopis Diris eruditi l is, statuens qui scriptores essent,

Gel non essent recipiendi. Quare alucinatur Pea sonius Synodi illius nullam haberi mentionenia

jactans, & Pagius anno eodem CCCCXCIV. num. n.

scribens, notam illam temporariam desiderari in codicibus MSS. ideoque Baronium & Concili rum collectores refellendos, proptereaquod ipse in duobus codicibus eam non invenerit . Idem Decretum in codice Palatino Bibliothecae Vaticanae longe antiquissimo non praefert sacrarum Scripturarum canonem, ut in vulgatis ; sed abse-lute sic incipit : Post propheticas evangelicas atque Apostolicas scripturas, quibus Ecclesia ea-rbolica per gratiam Dei fundata est. Eodem pacto incipit etiam in codice MS. Iustelli . Et sane supervacaneum suisset in Concilio LXX. Episcoporum a Gelasio divinorum librorum ordine condi , qui olim in Ecclesia catholica firmatus jam suerat. Etenim Innocentius I. in epistola II.ad Exsuperium Tolosanum integrum exhibet eundem

canonem apud Labbeum tomo secundo col. I 2I S. Item Concilium Carthaginiense ΙΙΙ. anno CCCXCvII. celebratum in canone uvII. tomo eodem col. IIT T.& Codex canonum ecclesiae Africanae capite xxIri ibidem col. IOSI. necnon & sanctus Augustinus

in libro secundo de Doctrina Christiana capite

octavo

267쪽

LIB. II. C A P. III. j ris octavo num. I 3. ubi quidem inter libros canonicos recensentur libri Job, Tobiae,Judith, Maccabaeorum, epistola ad Ebraeos Sc Jacobi, Petri duae, I dae una, Johannis tres, dc Apocalypsis. Quare nullum dubium quin idem Canon scripturarum post Gelasium Decreto ipsius praefixus fuerit, Se forte ab

Hormisda, cujus nomine alicubi circunfertur. Pear-

senius Gelasio praecipue abjudicavit Decretum, quia in eo legitur: liber, qui appellatur canones Apostolorum, apocrypbus , bc quia post quatuor Concilia generalia enumerata, haec adduntur: sed siqua sunt Concilia a SS. Patribus bactenus instituta post illarum quatuor auctoritatem ercustodienda SQ recipienda decrevimus: quibus verbis Concilium V. sive CPolitanum II. Pearsonius designari contendit, ut post illud tempus Decretum editum evincat. Verum de ista evanescunt, quum verba illa desint in codice Palatino. Canones item Apostolorum deerant in codicibus Pearsonii, Hincmari & Justelli. U. In editione Poetarum Christianorum , quam Aldus Manutius senior Venetiis adornavit anno MDII. post Carmen Pascbale Sedulii, quod pr

stat in parte secunda , dicitur illud publicatur fuisse a Turcio Rufo Merio Quincto V.C. Exsonsule ordinario atque Patricio, qui id inter scripta

Sedulii inoenit . Haec adnotatio, quae non in

fine, sed in principio Carminis Sedulii occurrit in F f codia

268쪽

116 DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAE codicibus MSS. mox a nobis laudandis, cum hoc epigrammate ad Macedonium adnectitur, quod deest in editione Aldinar Sume, sacer meritis, veracis dicta poetae,

Ruae e sigmenti condita sunt vitio, xuo caret alma fides,quo sancti gratia tarsi, Per quam justus ait talia Sedulius: Aperiique tuisemper meminise jubeto, Cujus ope er eura edita sunt populit ,αuem quanuis summi celebrent per saecula

fastus 3

Plus tamen ad meritum esse viget ore tuo. Macedonius ille non Abbas, ut in vulgatis , sed Presbyter vocatur in scheda Barthii, qui sexto versu suspicatur vocem remotiorem dissita reponendam, etsi non insolentes tali loco Christiani peccent . Fasius etiam editum in scheda Barthii: quod nec illatinum nee ineruditum esse ait, quum Lucanus in libro x. v. I 87. dixerit:

Nec meus Eudoxi vincetur FASTIBUS annus.

Columella etiam in libro nono capite decimo quarto Eudoxi in Metonis antiquorum FAs s Um-logorum sequi se dixit. Idem Carmen Sedulii in . Decreto Gelasiano hoc elogio decoratur: venerabilis viri Sedulii Pasibale opus, quod heroicis descri Ut versibus insigni laude praeferimus. Hinc

Pearsonius in Vindiciis Ignatianis parte prima capite quarto pag. 4 α putavit se sortissimum argu-

269쪽

L I B. II. C A P. III. 22Tmentum eruere ad Decretum Gelasio abiudicandum quum Pontifex anno CCCCxciv. Asterio Se Praesidio Coss. commendare nequiverit opus Se dulii, quod idem Asterius nondum vulgaverat: quodque Exconsul vulgare non potuit ante an num CCCCXCv. quo primum dici potuit Exconful. Eandem dissicultatem viderat Usierius in Britannicarum ecclesiarum Antiquitatibus pag. TT T. quum

enim post biennium sive anno CCCCXCVI. e vita

excesserit Gelasius, intra illud temporis spacium putavit opus Sedulii prodiisse Asterio accurante, AeConcilium Romanum LXX. Episcoporum sub eodem Gelasio celebratum, quod nuperrime divulgato operi praeclarum dederit testimonium . Sed Sirmondus in notis ad epistolam vicesimam tertiam

libri primi Ennodii ex codice MS. Remensi , MUsserius loco laudato ex Thorneyensi, hanc adnotationem praefixam initio Seduliani Carminis adduxerunt: boc opus Sedulius inter chartas dispersum reliquit: quod recollectum adornatumque ad omnem elegantiam divulgatum es a Turcio Rusio Aserio V. C. Consule ordinario atque Patricio. Hine Sedulii Carmen prodiisse videretur eodem anno, quo Gelasius Concilium celebravit, nisi ex veteri MS. Johannes Cuspinianus in Fastis, Pan-vinius item libro tertio Fastorum, atque codex Vaticanus II 63. non Consule, sed Exconsule retinerent , quibus addendus alter vetustissimus eodex

270쪽

118 DE. ANTIQUITATIBUS . HORTAE Sangallensis, quem laudat Melchior Goldastus, nomine suo literis compediariis designato, in praefatione ad Manuale biblicum sive Enchiridium sacrae

Scripturae, editum Francofurti apud Egenolphum Emmelium anno MDCx. in 8.' Exconfule pariter

legi in codice AE S. sancti Albini testatur Philippus

Labbeus in tomo altero de Scriptoribus ecclesiasticis pag. 3 2 3. de in alio optimae notae, quem laudat in Bibliotheca MSS. librorum parte prima pag. 23. Idem quoque Barthius Adversariorum libro secundo capite altero se in scheda vetustissima reperisse testatur, necnon 3c in alia item vetustissima, quam memorat libro duodecimo capite undevicesimo. Quare nullus dubito quin Asterius ediderit carmen Sedulii post deposita Consulatus insignia secus ac Sirmondus existimavit, Asterium eundem confundens cum Fl. Asturio, qui cum Protogene processit Consul anno CCCCxLIx. Sc diversum faciens a Turcio Rufo Aproniano Asterio, qui anno CCCCxCIv. cum Praesidio collega in Fastos relatus est. Hos duos inter se diversos homines Asturium S: Uerium commiscuit novissime etiam Dupinus in Bibliotheca parte secunda tomi tertii pag. χΙχ. editionis anni I 6s I. in A.' ubi quidem non Turrium

Rusium, sed Tyrsium Rufum Asterium appellat.

In eundem errorem magna Sirmondi auctoritas traxit celeberrimos viros Aubertum Miraeum in scholio ad caput septimum Isidoriani Catalogi, Lab-

SEARCH

MENU NAVIGATION