De natura et causis eloquentiae disputationes tres opus posthumum auctore Joanne Baptista Noghera

발행: 1786년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

8 DE NATURA Hoc igitur retento , quod non solum antiquitas , sed res & veritas & natura ipsa constituit ' quaeritur , eadem illa dicendi ratio totane sit facultas a natura profecta; an vero ductu & subsidio artis indigeat , &quatenus hinc queat, aut nequeat adjuvari . Consulto enim omni non re tantum, sed etiam verbo abstinui , quod anticipationis vel praejudicii instar esset. Nunc munita jam Via, atque aperto aditu in arcem quaestionis quid moramur invadere λIL

52쪽

. . .

QUID IN ELOQUENTIA VALEAT SENSUs, SEU INGENIUM; QUID ARS.

V ETUs est ingenii cum arte, tamquam nobilitatis cum plebe contentio . Illud fortunatius , ut Flaccus vocat in sua ad Pisones epistola, suisque opibus florens , sortunatorum more Se Ostentat, nec satis habet , si primum in litterata republica locum teneat, nisi etiam extenuet ducatque pro nihilo quidquid est industriae & laboris. Hinc illa, quae jactantur in vulgus, arte nihil esse inanius , nihil miserius, quae suos cultores . Vexet , non augeat: eam nihil de suo promere , aut Siquid promat, . non esse illud nativum & ingenuum , quod in sensus influat: naturam quippe n.n nisi naturae vi & actione moveri . Atque eo nonnulli progressi sunt, ut insaniam potius , quam artem , laudis Suae ConSOrtem adsciScerent, ut est .in eadem Flacci epistola sa) : adeo est sui lena , &ambitiosa natura. At nonne videt, sibi cum Sua nobilitate , si sola sit , statim ad glandes redeundum J.

Quid

a se Excludit sanos Helicone poetas Demo

53쪽

so DE NATURA

Quid autem putat 'artem esse Τ Nimirum , . si bene noscit, est princeps ipsius filia; eadem adjutrix & comes ; ac aemum 'effectrix omnium , quotquot sunt, operum pulcherrimorum . Utique si artem accipis plane solitariam , in sterili & deserto solo ; habes, quod illam despicias . Sed Viennae te Volo, aut Parisiis , aut Romae . Vides, quae sit viarum aedificiorumque descriptio, commoditas, amplitudo Z Ex acervis Iapidum quanta

nobis templa & palatia exstiterunt i Ubi fuit

antea horridum dumetum , en xystorum amoenitates , garrulitates fontium , nemorum opacitates , arbores , flores fructus hortis Hesperidum potiores uid si sedes potentum, quid si officinas subeas atque hic cernas aulea , toreumata , signa , tabulas pictas; illic quodam modo animari marmor, ars spirare , colores loqui ; foedam autem argillam 8c cinerem didicisse objectas imagines remit tere, admovere res longe remotissimas , tenuissimas amplificare, tali se cultu fingere , ut regiis jam sint mensis & conclavibus expetenda. Haec & multo. his plura qui lustra

verit , o artem , exclamet necesse est, admirandam attem , quae tantam tot rebus potuir addere persectionem s Ae mihi videre

jam prope videor naturam attonitam & ve recundantem , quae ab arte se vinci sentiat ;Vel potius plaudenteni sibi , & amicissime complectentem, non aemulam, sed perfectri-

54쪽

ir 'CAVIIS ELO-NTIAE . si dein suam , a qua tantum commodi I decoris acceperit. Quod de arte generatim , idemnet possumus . de hac nostra dicere λ t lac enim , Opinor , dices arte formas corporum perfici , mentium non perfici quum potius omnis perfectio mentis sit, atque hinc debeat iures corporeas permanare . Et vero , an eloquentiam poenituit, artis se legibus constri-iliam esse t ipsa secum conferatum, utra 'Sit praestabi tor , naturalis an artificInsa , exlex, an ' legitima , quae in compitis, an quae; n scholis rhetorum nata est. Hoc est, quod osores artis torquet, ac cruciat. Sed noster Auctor clarissimus , ut sapienti*r ,. sic moderatior ceteris & tutior , aruquidem eripit , ac. sensui adjudicat veram Rpropriam elaquenisam : - at ipsam tamen a

tem non repellit protrius , nec privat omni

utilitate , aut dignitate Videndum igitur , rectene sint factae partes , an secus: & quo niam duplex est causae , duplax sit pariter disputhtionis pars: λ I. quid valeat sensus in eloquentia : 1l . quid ars valeat , inquiratur.' INTERIOREM illum sensum, qui rebus ci tur externis , ac vicissim hominem in . illas

ciet , multa & magna posse , quis nescit , estque plura 3c majora , quo acrioribus sit stimulis concitatus 3 Aspice , ut quisque alter sit a se ipso, quum primum incaluit .

55쪽

. D E N AT R AQuae alacritas i quis ardor i quae visi Unde Sapiens quidam dixit , ' pulcherrimas inventiones fuisse aegritudinis & necessitatis filias:& unumquemque videmus sua cupiditate ingeniosum fieri. In eloquentia Vero , ut est in proverbio, Hrdeat orator, si vula incendere. At hocne sussicit, ut unus fiat auctor eloquentiae sensus, stetque illud nostri Phi

Nimirum ibi esset eloquentia , ubicumque est sensus: ubi . major sensus ibi. major eloquentia: nusquam vero eloquentia, 'ubi' sensus non eSt . Italle vero8 Age : oppida , vias, domos percurre. Quanta Seges eloquentiae , siquidem exsurgit. e sensu i Hunc urit amor, illum angit . invidia , alium. acs piae injuri' dolor excruciat: ubique desideria , Spes , metus , ambitio aemu Iatio , cupiditas. Quot ergo lumina orationis , quot fulgura i Neque enim , ' credo , qui sic aflecti . sunt, obmutescehi : erumpent ultro exanimis omnium essicaces: illae tumultuosi sen- .sus imagines : quid. enim ad explendum animum accommodatius 8 Quam porro eloque tes seminae , qtias coastat seasu esse promtjssimo &, servidissimo i Quid ii . qui in maximis angustiis. periculisque' versantur λ. Illud miror , hos homines, quum de ipsorum ab REflexions p. Senter vivement, & dites tout

56쪽

ET CAUIII ELOQUEN TIAE. 3 3rum fortunis , de salute , de capite ageretur non ipsos dixisse suam causam, sed ad Patronos, Saepe alienos , interdum frigidos confugisse. Quid i Crassus magis sentiret

damna Curii, Antonius Aquillit, Cicero Murenae, Milonis , Sextii, quam ii ipsi , qui

iisdem damnis premerentur J Tempus autem non phaleras orationis poscebat, sed nervos: hec quemquam debuit retardare legum jurisque prudentia , quae promta esset omnibus , nec magis pateret oratori, quam reo . . Quid ergo egit iste praepotens sensus λ quin prin' siluit Τ quin exarsit 8 quin animos judicum expugnavit 8 Incipies , puto , dissidere huic

eloquenti, qui in summa te necessitate de

stituat'.

Ad oratores vero si venimus , satisne liquet , eos, nisi penitus sentiant, . eloquentes esse non posse Τ nisi rem ipsi probent , non posse reddere aliis , probabilem λ nisi mirentur, Sperent, irascantur, doleant intimis medullis, non posse in aliis admirationem , Spem , dolorem , iracundiam concitare λ Nae sinceram & simplicem facimus eloquentiam iEquidem non vellem aliam , si possem meo arbitrio fabricare . At optamuSne eloquentiam , quae nobis placeat ; an qualis ea sit,

exploramus Quid si , quaeret Tullius sa), fictus

57쪽

fictus dolor sit suscipiendus, fictum gaudium, ficta spes λ quid si debeas tegere, quod m*xime sentit . animus , 3c longo aliud ostent

re λ quid si te locus & tempus jubeat desen dere quod oppusn sti, oppugnare quod defendisti Z Qv kl de Crasso δc Antonio test . tur Tullius sa); atque idem de ae confitetur sb): ac longe erraret, qui veram Ora toris sententiam ex ejus orationibus vellet

elicere . An non is ornavit laudibus Grac. thos , quos improbabat so non Caesarem in caelum extulit, quem ad inferos detrusum vellet non deos marmoreos , quos ridebat 'philosophus , religiose invocavit orator Et uuanta est illa oratio pro Marcello i quam eloquens , nostri Auctoris judicio d) , perinratio pro Fontejo i quae tamen praecipuum lumen ex Vestae aris adscivit. Unde porro ea miseratio 8 unde iaces in iudicum mentes immissae Ex sensu , credo imus superstiti nis quam dicentis animus respuebat . .Nam quid Sinunis malitias reseram Θ quid tot seditiosorum hominum turbulentissima. tonciones ρ Abhorret animus : nihil nisi fi ctilium : aliud erat in pectore, aliud in ore

58쪽

ET CAUIIS AELOQUEWIAE . s sac vultu : venditabant fabul s , quibus ipsi nil crederent : l rugs & rumusculos aucupabantur', in nugis tragoedias excitabrat. Qui loquebatur , nota sensus erat, Sed scenicum sensus simulacriina sa). Nulla ergo eloquentia λ Quis hoc dicat. , qui eorum Voce populos viderit, ut Euripum vento, impelli, volvi , misceri , agi voIuntates, frenos excuti, leges , mores, cuncta subverti iAlia cupiditas , inquies, supplevit aliam . Etiamne , si discors sit, atque contraria Z ut avaritia vivam pariat imaginem beneficentiae , iniquitas justitiae , impietas religionis δNam id Sycophantis solemne fuit, hac virtutum .pecie homines ad omne lacinus in

Neque hoc sugit nostrum Philosophum , qui sensui substituit illam visorum fictricem, quam graese dicimus phantasiam sb), marignam, ut scimus, poetarum deam . Nos vero , qui cum Cicerode posuimus maxima ex parte eloquentiam in sententiis aliqua specie illuminandis, plurimum non tribuere illi qui possumus λ Enimvero quum te cogitas eo tempore A loco Sc statu esse, qRem res tuae

59쪽

ss . DE NATURA postulat, atque in hac te cogitatione d gis ; nisi es animo prorsus obtuso , se9tuat cerebrum , ardet sanguis , mens, animus agitatur; errant tumultuosae rerum imagines: jam tui oblivisceris, jam te non capis, jam ille es, qui fieri voluisti .. Magnum eloquentiae adjumentuml Nec alius, credo, est furor ille divinus, sine quo negat Plato , ne gat Democritus quemquam esse magnum poetam posse; Cicero negat etiam oratorem sa): quo enim modo sit oratio vehemens , nisi sit

ipse commotior λ .

At quidquid dixeris , imaginatio tamen i

sta 3c caeca est & fallax : Velut aegri somnia, manae Fingentur species. Mirum, si hinc possit exire versuta illa & callide dicendi scientia; quodque sensus multo certior nequit, ut vidimus, etiam quum adest, efficere ; possit haec cerebrosa & fanatica fictrix visionum . Quot homines sunt phantasia admodum vivida, nullo judicio , eloquentia prope nullas Sed fallimur, qui putamus omnem imaginationem' aut sensum a Philosopho fieri auctorem eloquentiae. Vidit ipse melius, quam quisquam alius , sensum esse modo acutum , modo hebetem , modo tenuem . modo copiosum , modo infantem , modo eloquentem .

60쪽

ET CAUtis Emia in . 1ν Uiuit pariter. imaginationem nunc 'delirare , nunc Sapere; ac, sicubi imagines offerat expressas .& Vivas , quae animos percellent passim tamen nihil habere nisi absurdum tinugatorium .. Nec potest aliter esse , quum animi sensus, ac praesertim imaginatio non tam ex profunda ferum cognitione pendeat , quam ex humorum temperatione , Subtilitate,

Nimirum vult Philosophus as quid in eo

genere magis exquisitum ac rarum, rectam, opinor, imaginationem, sensum acutum ς Si-Ve , ut loquar clarius, sensui & imaginationi adjungit eximiam quandam intelligendi &excogitandi vim , quod vulgo ingenium nominatur . Ita plane : & quis dubitet quum

ipse ajat diserte , magna sensa naSci dumtaxat in magriorum virorum animis , S magnas ideas seu formas non nisi magnis inge

niis obtenire sa) 8 Idque jam denuntiabat i

psa ejus, quam: vidimus , definitio, quae vi dei ieet facultatem eloquentiae' eflectricem po neret in vi sentiendi non tam voluptatem &dolorem , quam amplitqdinem & veritatem Et sane , quum meditamur aliquem dicendo flectere, non cordis, ut ita dicam, igniculos, fodicamus, sed mentis aciem contendimus e tametsi haec ipsa contentio accendit M

SEARCH

MENU NAVIGATION