장음표시 사용
101쪽
Tamen ne adeo es animatus male , ut orthodoxos Episcopos, Principesque rerum civilium publicarum conspirare in id scelus, te duce , posse arbitrere, ut non modo Patrum , Synodorumque Oecumenicarum decreta , diuturno Ecclesiarum omnium fixa, atque firmata consensu, convellant; sed pervertant etiam , ac labefactent, quae sunt constituta Christi Servatoris
sententia (i Quid est, misi hoc Ecclesiae Praesidibus , Principibusque rerum civilium prumblicarum Catholicam religionem colentibus iniurium est 3 Jam quod de bono Ecclesiae, Reique publicae dictitas .
cuiusmodi, quaeso , est An contra Patrum atatuta , contra Christi sententiam adimere Romano Episcopo primatum , atque hunc in alterius cuiuspiam urbis Episcopum transferre , vergere existimas ad Ecclesiae, Reipublicaeque bonum posse p Hoc si ita est pcuid erit reliqui, nisi ut non solum esse acatholicum te, sed etiam christiani nominis hostem confiteare , Verumtamen, fac existant, qui tibi assentiantur, quique deiici de dignitate Romanum , alteriusque urbis Episcopum pontificatu ornari statuant, cogantque non paucos, ut eorum partes sequantur ; censesne partem, vimque maximam Catholicorum iis assensuram, quae quidem pars certum habet, Romanum gaudere pri-
ci Conser quae de Sanctis Patii, que Christi sententia persequuti sa-hus , de Synodis incumenicis, deis mus Epim superiore. Diqitigod by Coos e
102쪽
matu institutione Christi Equidem plane prospicio ,
partem hanc maximam quidvis esse satius perpeti constituturam ; quam ut ab eo Separetur , quem credat caput esse Ecclesiae iussu Christi , centrumque christianae unitatis . Itaque , te suasore, schisma conflabitur. Id autem schisma, quotus quisque tam est
impos mentis, ut conferre quidquam ad Ecclesiae, Reique publicae bonum posse , non dicam putet, sed vel leviter suspicetur (I Age vero tam ne quisquam sit imperitus Christianae antiquitatis, ut nesciat;
aut tam tenui , fluxaque memoria ,ut non meminerit, quae factiones , quae turbae, quae damna in Ecclesiam, Remque publicam immigrarint Principum quorumdam studiis, et contentione, qui unum aliquem , qui apud ipsos gratia valeret, salutarem Ecclesiae,
Reique civili publicae utilem ; alium autem quemli-
cx) Legito S. Irenaeum lib. Iv. adis
pag. 2ya. ubi se Indicabit , inquit,
, t Deus et eos qui schism ta opes, rantur, qui sunt inanes non ha-- bentes Dei dilectionem , suamques, utilitatem polim considerantes ,s, quam unitatem Ecclesiae , et pros, Pter modicas, et quaslibet causas si magnum , et gloriosum Corpus M Christi eonscindunt , et dividunt,
,, pt quantum in ipsis est interficiunt,
,, pacem loquentes , et bellum op M rantes, vere liquantes culicem, et , camelum deglutientes Nulla enimi, ab eis tanta potest fieri commo-M tio , quanta est schismatis pernis, nicim ,, . Horum similia sunt . quae scribunt S. Dionyx Alexadrin. Epist. ad Novatian. apud Euseb. lib.vi. Hiitor. Lcel. Cap xi v edit. Taurin, an. Xy g. p. I S. Eodem reiscidunt, quae Patres ceteri, ut Atha. nasius , Optatus , Chrysostomus , Hieronymus , Augustinus eis. eqschismate litteris mandaverunt,
103쪽
bet, etsi virtutis laude praestantem, non inutilem modo, sed perniciosum etiam fore dicerent 3 Anastasii Augusti (i tibi veniat in mentem velim, qui Laurentium factiosum hominem in Petri sedem invadere conantem extremo quinto seculo , quibuscumque opibus potuit, contra Symmachum Papam foviti Henrici praeterea, et Agnetis, quibus adiuvantibus Cadalous Parmensis homo incredibili audacia pellere ex sede Alexandrum secundum contendit, seseque ab seditiosis
dici fecit (r Pontificem et Henrici rursum quinti , , qui Burdinum adversus Gelasium secundum (33 r Guillel. mi quoque Ducis Aquitanorum , qui Petrum Leonis conrra Innocentium II. r Friderici etiam I. qui Octavianum adversus Alexandrum III. si si Ludovici denique Bavari, qui Petrum Corbariensem id) in
Johannem XXII. vel concitarunt, vel miserandum in modum vexata , discissaque Ecclesia defenderunt. Horum si memineris, simul una recordabere tempe-istatum , quibus maximis exagitata fuit non Ecclesia modo, sed Res etiam quaeque civilis publica . Et erat tunc certe omnis non de transferendo primatu a Ro-
104쪽
roa DE PONT. MAX. QUIDNAM SIT 3
mano ad alterius cuiuspiam urbis Antistitem , ut tute
cuperes; sed de Romano ipso rite deligendo contentio . Quod si tanta nihilo secius ob eam rem ingruit in catholicum orbem calamitas; quanto hanc existimas maiorem fuisse futuram , si de primatus dignitate adimenda Romano , alteriusve Civitatis Episcopo deferenda disputatum , actumque fuisset pAtenim etsi non concedo ; patiar tamen tantisper, ut inter Praesides sacrorum, Principesque civitatum conveniat , in alium quempiam Episcopum primatum esse transferendum , deiecto Romano. Id
quidem ut accidat, certo scio, te numquam esse consequuturum. Sed fac, accidate rogo, quamdiu ea perdiam: rabit conventio 3 Deinde abs te sciscitor , cuiusnam urbis Episcopum ea tam praecelsa dignitate augendum arbitrere Eiusne, quae in potestate sit eiusdem Episcopi ; an alterius, quam unus aliquis Princeps laicus teneat 3 Nullus hic esse poterit circuitioni locus. Alterutrum concedas necesse est. Itaque si eius urbis
in qua Episcopus idem imperio potiatur ; quaero rursum , quid ab hoc tibi polliceare , quod a Romano te esse dissidas impetraturum 3 An illum putas gratiorem
erga Reges, Praesidesque Sacrorum , adeoque ad ea . quae postulant, concedenda, proniorem , facilioremque tare Atqui eiusmodi postulata aut ad Ecclesiasticam disciplinam , fidemve orthodoxam exacta erunt, aut contra Z Si contra, censesne, id eos Re-
105쪽
ges , Principesve Catholicos non indigne laturos, quibus est Canon Ecclesiasticus , Religionisque verae cultus vehementer cordi Indigne autem, molesteque cum laturi sint; qui tu speres conventionem illam tuam fore diuturnam p Sin pugnes, apte ad Religionem , disciplinamve postulata essici oportere ;quae te ducet ratio , ut quod petatur apte ad pietatem , observationemque legum , facile alterius urbis Episcopum concessurum, censeas, Romanum vero non item lacile concessurum 3 Quamquam in
te disciplinae id agi a Pontificibus Romanis video ,
quod agi consuerat a Sancto Martyre Cypriano , cuias haec est in Epistola Lix. si ad Cornelium Papam , oratio H Opto omnes commilitones nostros intra H Christi castra , et Dei Patris domicilia concludi.se Remitto omniar multa dissimulo e studio, ac voto se colligendae fraternitatis ... delictis, plusquam opor-,, tet, remittendis paene ipse delinquo etc.
Quod si urbis alicuius Episcopo Pontificatum
Maximum deferendum esse statues, quae urbs aut
Imperatori,aut Regi cuipiam, aut Principi subsit; quo demum modo quisquam sibi persuadebit, portentum illud Pontificis quieti Ecclesiae universae , Rerumque publicarum omnium esse aliquamdiu consulturum p
106쪽
ro DE PONT. MAX. QIIIDNAM SIT 3
Fac enim , ea urbs aut Imperatori, aut alteri cuiquam. Principum pareat ; eiusne urbis Antistitem , qui coeperit Pontificis maximi fungi munere , ita se dia . continere , gerereque posse arbitrare , ut ceteris Principibus salutaris , utilisve Rebus , quas ipsi regant , publicis videatur 3 Sit ille pari erga omia nes amore, ac pietate quantum voles; verum cum . crebrae inter Principes dissensiones , simultatesque oriantur, quae in bellum plerumque desinant; quo tu modo impedies, quin ille ipse translatilius Pontifex in suspicionem veniat aut studii maioris, in Impera torem , Regem etc., in cuius ditione versetur ; aut metus, ne si secus agat, quam Imperator, Rex et c. Jubeat, in huius incurrat offensionem p Ea vero Suspi cio quorsum evadet, nisi ut Principes illi novum istum Pontificem obfuturum paci tranquillitatique communi censeant, non profuturum p Quae cum ita sint , an non intelligis conventionem istam , quam
finxisti tibi (si modo dari umquam posset diu ob
dissensiones , turbasque novas, consistere nequire 3 Atque hoc etiam vere dicam e dum curari sis te pacem Ecclesiae, commodisque Reipublicae prospicii Iactas , sic te agere , ut nihil magis , quam perturbationem rerum , confusionemque inducere velle videare hJam vero si uti coepisti , perrexeris; quis non videat, eo te denique agendum esse praecipitem , ut
107쪽
concedere cogare , tot Pontifices inferri in Ecclesiam rite posse , quot sunt Principatus catholici Quum enim potestatem transferendi Primatus ab Romano ad alterius urbis Antistitem , pacis , utilitatisque maioris spectro metiare; qua tu fronte obsistes Principibus , quorum quisque unum aliquem Episcopum ditionis suae ( tranquillitatis suorum , commodi que maioris spe , inani quidem , at spe tamen dici Pontificem faciat, eo neglecto , abiectoque primmate , quo tute delectarere 3 Quod si sumas, omnium Episcoporum , ac Principum consensionem abs te requiri, ut in unum , non in plures transferatuc Pontificatus; sument item illi: dissidere ei se, in quem Episcopi alienae regionis consenserint et Perturbari posse ab eo pacem , qua una niti translatio debeati Vereri se eumdem ipsum , dum Principis, in cujus ditione versetur , commodis studet, non inutilem modo populis, qui sibi pareant , sied perniciosum etiam futurum; quare ne quid sua cuiusque ipsoru Respublica detrimenti capiat, dandam sibi opeiam esse , ut is Pontifex dicatur , qui urbis alicujus Episcopus sit, quae in suam venerit potestatem . At plures tu Primates non pateris . Quid p Annon qua licentia contra maiorum constantem tradstionem, definitionesque Oecumenicorum Conciliorum, transferri Pontificatum posse statuis; eadem prorsus Principibus ipsis statuere fas erit, jure ab se fieri, ut primatus in
108쪽
ios DE PONT. MAX. QUIDNAM SIT 3
aliquem Episcoporum suae gentis cadat 3 Iniquum est, mihi crede , tibi ut concedi velis, quod aliis esse con cedendum inficiere . Atenim habere, inquies, nonnullos scriptores te e coetu catholicorum , quos sequi auctores possis. Sit ita . Verum sunt hi, ut supra animadverti, perpauci, iique recentes, quorum etiam loca quaedam vitiare non dubitas, rapereque, more tuo, in peiorem partem . Quid Z Censes ne principibus , si tam licenter, quam tute consueris , agere velint, scriptores novos paucos numero defuturos, qui cum sese Catholicos profiteantur, tum Primatum, etsi iuris est divini , tamen humano iure Romano competere,transferrique in tot Episcopos rite posse doceant,
in quot Principibus, sacrorumque Praesidibus opportunum, atque utile videatur 3 Ad Moerum (i illi; ad
Febronium , qui Ecclesiam collegium ait esse, non statum,sequutus Pulandorfium, cuius hominis haeretici catholicam assirmat esse sententiam ca); ad Eleuthero politanum, qui recentiore memoria de ripa italice scripsit, deque hujus sacerdotis praerogathis , quorum trium priores duo Germani sunt, tertius Italus, isque , ut iactat , catholicus ; ad hos , inquam,
ci Monachum in opusculo,quod ante Potestate Rom. Pontis Lib. singui
hos annos patrem,reunionem Catholic ris. cap. II. IX. pag. Tay. Edit.BQ-rum cum haeretaeis curaturus, p, lion. an. X 63. et Epistolam XI. M -
blicavit inscriptum et Passus primus . machii ad Febmnium S. v- sqq. T. i. co Vide huius opus inscriptum e pag. O . sqq.De natu Ecclesiao . et Legitima Diuitiam by Cooste
109쪽
Praesides illi sacrorum , ac Principes, ( si tam licenter, quam tu soleas , agere voluerint) provocambunt; atque ab se Ecclesiis, quae in ipsorum sint ditione, eum primatem praefici contendent posse , quem Rei suae publicae existiment profuturum . Neque tamen ab se plures . induci Pontifices defendent. Esse namque , dicent, exploratum sibi, aliquos jam inde a superiore seculo scriptores exortos fuisse , qui cum catholici videri ament, tum Pontificem Romanum extraneam esse, seu peregrinam potestatem vociferentur . cluod si habendus Romanus Episcopus peregrina potestas est; quanto haberi magis peregrini debent ii, qui et recens Primatus dignitatem sibi arrogarint, et in alieno Principatu degant 3 Nolle autem se , ut extranea potestas quidquam iuris in ipsorum ditione obtineat. Unum se Primatem agno scere , quem ipsi sibi constituerint, ceteros alienarum regionum , uti schismaticos , nihili pendere . Quid tu ad haec 3 Condemnabis ne ipsos novitatis 3 Non arbitror i nam id si audeas , committes profecto, ut ( quemadmodum ex iis liquet, quae supra disputata sunt , condemnent illi eodem te crimine. Jam vero hoc tot Summorum Primatum monstro in Ecclesiam inlato ; discissaque inde orthodoa
xa consociatione , ecquod Res non sacra solum , sed
etiam civilis publica non expectet detrimentorum pomnia Princeps laicus rediget in potestatem. Ni-
110쪽
iog DE PONT. MAX. QUIDNAM SIT 3hil erit aut dogmatum , aut disciplinae , quod non suo arbitratu constitui, administrarique velit. Fpiscopis , spectroque illo Primatis in speciem , ut
auctoribus decretorum , abutetur ; re autem vera ipse et excogitator erit eorum , et auctor. Hinc dis- Sensiones , contentiones , factionesque exorientur, quae tranquillitatem non civium privatam min
do, sed publicam etiam in discrimen vocent. Constantii Augusti volo memineris (i . Is cum cognosset, si Liberium Pontificem Maximum ad suas pertraxisset partes, omnes sibi es,e conciliat urum , eum quibuscumque modis poterat, seducere conatus est;
cumque ab eo sibi resisti vidisset, adeoque in exi.lium pepulisset; synodos coegit, simulans nihil se agere praeter canonem , sa) et decreta Episcoporum,
ci) S. At irasius Histi Arianori ad
Monachos num. xxxv. Tom. T. Edit. Patav. an. I p. pag. aso. ,, Neque
ri Liberio, inquit, Romano Episcos, po ab ipso initio pepercere . sed M usque ad eius urbis cives suumn propagarunt furorem , nihil reve-M riti, quod Apostolicus ille thr,
M nus sit ... sed omnia gimul comis D miscentes , omnium una oblivi-M scuntur ... Cum enim illum cer-M nerent auctorem Omnibus esse,s, ut haeres m) aversarentur .. arbis, trati sunt ... si Liberium seduceres, possent, omnes illico superaturos:
s, quare illum apud Imperatorem H c Constant tum calumniantur. Ilis , te sperans se per Lib.rium Addi, Aiβε - i quamprimum n maes,, omnes sibi conciliaturum cum lita,, tetis spadonem quemdam Euse.,, bium nomine mittit dona fierems, tem , ut Maudiretur donis , lit-M teris vero minaretur etc. . , . Sed Liberium cum in fide constantem expertus esset, in exilium misit, ut ibid. num. EREvX. sqq. 13 Ibid. num. St. pag. an is,, Dum in litteris suis c Constam,, tilis 3 iudicum obtendit Episcopo.M rum, arbitrio ille suo rem gerit is licet minime lateat ... si enim il-