De fidelium animarum purgatorio, libri duo. De limbo patrum, liber tertius

발행: 1584년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

mutetur; ideoq; hoc pro illo suscipi: quia nisi

esset Dei benignitate ea facta commutatio, vigore tamen praestitae hic condonationis, illa aeterna fuerat subeunda. Tertiam adiungit Aretius purgatorij notationem , his verbis et Summa angelica su uitam poena grauissima, minor tamen; quam isse natis. intuor,poena illi dicitur, quia non pro μι- ρο, si pro parma diluenda est institutum . Poenam ver E dixit grauissimam, comparatione suppliciorum vitae huius : quae tametsi

magna saepe acerbaque sunt,tamen cum futuri saeculi purgarorijs comparata cruciatibus, parua ducuntur. Sententia est haec D.Augustini, cum scribit in Psalmum 37. atque in eum versiculum ; Domine ne in furore tuo arguas m , sic commentatur; ut deprecari Prophetam significet futuri saeculi poenas,quas Domini furor infert.Atque ad id proferens Apostoli restimonium, de his qui salui futuri sunt per igne, inter caetera sic dicit: Qula dicitur,faluus erit, contemnitur ille ignis. Ita planE,quamuis saluus per ignem; grauior tamen erit ille ignis,

quam quidquid potest homo pati in hac vita;& nouimus quanta hic passi sunt mali, & pos

sane pati.Haec Augustinus. Sed quamuis poena hac comparatione grauissima sit, minor est tamen quam infernalis. Primum, quia illa temporaria est, haec aeterna: siquidem ad damnationis & infelicitatis magnitudinem, incredibiliter

32쪽

biliter facit ipsi aeternitas; cum cogitatur qua-tumcunque temporis detractum sit,tamen adhuc infinitum esse quod restat. Deinde, ut sit par subindε cruciatus ab igne, ramen illic mirifice consolarur, summi boni vel post longa tormenta adipiscendi securitas. Hic e tremum malum est, a facie Dei sine spe reu cationis esse proiectum. Cuius quidem mali magnitudinem D. Augustinus expendens episto.7 squae scripta est ad Auxilium, negat cum damno unius animae infantis sine regenerationis lauacro decedentis,innumerabita mortes corporum posse comparari. Ideoque & D. - 1 se Chrysestomus hoc ipsum Vigilanter nostret co- ρ- β siderationi subij ciens: Ponamus, inquit, ante oculos, quanti doloris sit excludi ac probet regno caelorum, quod ut mihi Videtur, grauius est ipsa gehenna. Nam etsi ignis ille non arderet,& immortalis illa poena non esset parata, hoc solum quod alieni efficimur a Christo, &excludimur il bonis aeternis,nbnne omni poena cruciabilius diceretur ὶ Ex quibus Chrysost mi verbis elucet poenas inferni & purgatorij, non sola aeternitate differre quod ab omnibus Me -- concedi,Lutherus temerὶ affirmabat sed ipsa Rufe em omnino poenae damnationisque natura. Aliud Ui7 quippe est regnum differri, aliud penitus a ferri. In quo inest poenarum ingens distanria, etiamsi ignem eiulidem rationis, paremquo beo interdum existere cruciatum utrobique fateamur. Tribus autem hisce pnrgatorij description

33쪽

ptionibus, ad hunc modum breuiter explicatis, videndum iam est, quonam modo eas, hie noster Benedictus , non benedicendo labefa

ctare conetur.

Aduersius primam descriptionem Areiij

obiecta diluuntur. CAP. I I I. PM- --itio, inquit, eo mala est,quia tria constituit loca, cum saera sit a tantum Caintis norint est Infernum post haης vitam,dextram ristram; quemadmodum totum mortalium caditum in Mias ct oues intitur Matthai a1.S in is re dextris bolum loquitur rex illa gloria. Et vis ηομιν. prudenter st stolida sunα. ger Dominicus solumas uiam ct triticum fert. Rete euangelicum, bono ct malos pisco, nustos inter medios capit. 2 on douit igitur locus te νi- induci Ane certo Dei verbo. Quod quam -- να dicatur, audi a v. disserentem contra Pel gianos libro 1. Tertium locum ignoramus nuntur. m. nec esse inscripturis sanctis inuenimis Finge Pelagiane locum ex siciua dogmatis tae obi alieni a Chrisi gratia, virum requiei σώσ-ria mota re ρ muli possume, Pelagianos euertis quod male negatrent infantibu bapti'--, quia tertim nusim dini potes Deus inter calum σ -- feros pon hanc vitam. Pari argumento expisa --r Purrviorium, quia tertim non ea locus intre vitam beatam ct damnationem . Principio, Areti,c um ais,sacras literascdum inmutunine & insernam,si constare tibi velis,

nomia

34쪽

y4 DE PURGATOR IO. nomine inferni locum intelligis damnatorum, seu reproboru m, in quo gehenna est & suppliciorum aeternitas. Nam si de inferis loqueris, quomodo scriptura loqui solita est, velut cum .mef. 4ι. ait Iacob: Trahetis canos meos cum dolore ad inferos. Cum ait Anna illa Samuelis mater in a. et x. Cantico; Dominus mortificat & vivificat, deducit ad inferos & reducit. Cum deplorat ἔμω 33. Ezechias, Ego dixi in dimidio dierum meorum , Vadam ad portas inferi. Cum in Christi sum. 19. Persena gratulantis voce dicitur;Domine ed xisti ab inferno animam meam, siluasti me a descendentibus in lacum. Cum idem ipse loniam. 1 f. quitur de sua resurrectione securus; Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Quomodo etiam inter fidei nostrae articulos ponitur,Christum ad inferos destendisse: tum etiamsi dederimus scripturam diuinam Praeter Caelum & Inferos nihil nosse, non id magis Purgatorij nobis assertionem extorserit, quam Limbi, ut passim vocant, patrum: trumque enim apud inferos promptissimὶ i

tellexerimus. Nam sicut caeli nomine unus designatur locus, in quo tamen pro Varierate meritorum mansiones multae, variaque receptacula sunt beatarum animarum: ita etiam latissim ε patent inseri, iuxta familiarem scripturis Vsium; locusque licet ponatur unus, in Varia ramen est ille ipse, loca statusque diuisus.

Nam x Patriarcharum, Prophetarumque spirurituri

35쪽

DA PVTIrr. 23 ritus,tax in corporeis vinculis,in certam quampiam inferorum regionem deducebantur. Neque enim cuiquaim fas fuit in caelum conscendere,prius quam sanctorum omnium princeps Chtituis, victor caelos penetrasser; feci ascendens ille, quemadmodum Apostolus ait, captiuam duxit captiuitatem, homines nimirum diaboli faucibus ereptos, ascendens duxit in

caelum, Viamque hanc ignotam antea,minimeque tritam primus aperuit ut quo praeceia serat caput, eodem deinceps membra sequerentur. Et quamuis ait Ambrosius in commentarioὶ captiui & inuiti & alieni ducantur; Saluator tamen & titos duxit & voluntarios. Ac rursum: Ex tinferis, inquit, resurgens ante

omnes mortales ascendit supercunctos canos, ut illulam mortem ostenderet creaturae. Sic illo Commentarius. Iuxta familiarem ergo scripturis usum,ecce duo loca tantum,caelorum & inferorum: & tamen ea re nihil obstante,Purgatorium, sicut & Limbum, pulchrε retinemus, tanquam inferorum quasdam partes. Quibus , tamen locis qui incluti tenebantur, firmissimo interuallo disclusi erant ab iis,qui apud eosdem inferos quasi in profundissimas atque rererrimas partes deiecti,egressionis spem non habebant. In quibus &ipse est princeps superboruLucifer, licui de eo scriptum est apud Isaiam: ea . Veruntamen ad infernum detraheris, in pro

36쪽

as DE PURGATOR. O.

pro usiu& consuetudine scripturarum Aretius hic noster intelligit, videt iam quam alienum a vero sit quod assumit,sacras literas duo tantum loca nosse, Caelum & Infernum reproborum. Etenim sanctos illos Iudaeoru pariter & Christianorum patres,non in caelo fuisse ante Christi ascensum, sed apud inferos potius, nec tamen loco damnatorum; si praeter scripturam canonicam,qua & sedulus operator,cultorque iustitiae properare dicitur ad inferos, Patrum quoque testimonijs docere voluerimus, aderit continuo grauissimoru scriptorum iustus numerus. Velut Irenaei in fine libri aduersus haereses. Tertulliani lib. de Resurrectione carnis,&6.contra Marcionem.Basilii in illud Psalmi,

Veruntamen Deus redimet animam meam de manu inferi. Nagianzeni in oratione de Paschate. Ambrosij in oratione de fide resurrectionis. Epiphani, in haeresi Tacianorum .Hieronymi in caput 4 ad Ephesios, & tertium E clesiastis,& nonum Zachariae.Augustini 17 de Ciuitate,cap. I I.& χo.cap. 1 F. Cyrilli libro Ixin Ioannem cap. 3 6. Gregorij Magni libro 6. epistolarum, epistata 17'. & homilia Ist super Euangelia. Damasceni lib. .de orthodoxa lide*p. 29. Bernardi serm. . de omnibus sanctis.

Anselmi in cap. s. posterioris ad Corinthios: pluraque his suo loco videre licebit. Quod vero adiungitur de dextra & sinistra, de Medis& ovibus, de virginibus prudentibus & ω-

lidis , de bonis malisque piscibus, quibus

37쪽

lonem ex Ecclesiastis .capite II. vias item du taxat duas morituris propositas, unam Vitae, alteram interitus,interquet media non sint, de

que tertium induci non debuisse locum , quis non videt quam sit futile λ Non enim rertius inducitur locus, in quo qui sint,nem ad dexteram , neque ad sinistram pertineant; neque ad austrum, neque ad aquilonem; aut neque sint

in numer ovium, neque haedorum; aut m

dij sine inter virgines prudeles & fatuas; pisces nos& malus. Sed sicuti Patres illi sancti,

nondum in caelo erant collocati ad dexteram patris, sed apud inferos degebant, & ad de teram nihilominus pertinebant; quomodo dc omnes praedestinati mortalem adhuc in terris Vitam agentes: unde cum dictum est piscantibus discipulis ; Mittite in dexteram naui- - M. gij rete, quoniam illic erant ij quos Deus praeordinauerat ad vitam,copiosiam cepere piscium multitudinem. Sicut etiam ijdem de num m erant ovium, quamuis nondum in caelum subuecti. Quod mirum non est, cum dicat Christus; Alias multas hab quae non Io . Io. sunt de hoc ovili: & illas oportet me adducere. Si enim oves appellantur ,quae nondum erant adductae in ovile, quomodo non Oues censendae sint, nondum etiam ad dexteram patris in caelo consti tutae Vt denique Patres iidem inter prudentes non inter aruas virgines; inter nos , non malos pisces numerandi erant : ita

38쪽

quoque illi , quos ad rempus purgatoria quaedam claustra continent, non ad uni stram, sed ad dexteram cum sint praedestinatiὶ pertinero censendi sunt. Cumque ijdem iusti sint,& misericordiae aliarumq; virtutum quibusdam οὐ ficijs sibi prouide prospexerint in futurum, de

hic cibum oleumque sibi compararior; quoniam apud inferos non est cibum inuenire aut oleum emere, profecto a prudentium cetu virginum , segregari non possunt. Sed habet v rios prudentia gradus, neque par in omnibus est, qui prudentes merito dicantur: sicut non

omnes aeque fortes, neque aequE temperanx .

Qui proinde hic ira se ieiuni js maceranr, or tionibus, pijsque studiis assiigunt, eleemosynis ita praeparatos inferorum redimunt cruciatus,vi nihil reliquum sit quod debeat flagello Dei post mortem expigri, inter prudentes iure predentissimi habentur. Quomodo etiam non Oues, a dextris, qui sint audituri: Venitebeisdicti patris meiὶ Qu'modo non pisces b ni,qui non abhciendi sint, sed in aeternum ta felicitate conseruandi ὶ Quomodo non habendi in aceruo granorum, qui sint in horrea Domini congregandi, non ut Zizania colligan- di in fasciculos ad conbustionem aeternam tAb alijs quoque quod profertur de austro re

aquilone,similem habet duorum extremorum, inter quae medium nullum sit, rationem. Siquidem ad Aquilonem pertinent omnes rQ-ymbi, qui in diaboli parte futuri sunt: ad Α- situm

39쪽

strum omnes praedestinari ; quia sunt, vel futuri stant in parre & societate sanctorum, quos , gratiae tanquam in austro illuminat, fouet ac recreat . Nam diabolus, inquit Augustinus, de εμ ναο angeli eiusa luce atq; feruore charitatis auersi, qM 'μα nimis in stuperbiam inuidiamque progressi, '' μ' velut glaciali duritia torpuerunt: & ideo per figuram tanqua in aquilone ponurur. Vnde cum generi humano diabolus incubaret, de ventura gratia saluatoris dicitur in Cantico canticorum V cap. εExurge aquilo, & veni auster, perfla hortum meum, & fluent aromata. Exurge qui irruisti, qu sibditis incumbis, qui posietas premis Exurge ut arvo pondere reseuari erigatur,qu xum animas premendo curuasti; Et veni auster inquit, spiritum inuocans gratiar flantem de meridie, velut a parte feruida & luminosia, ut stuant aromata. Vnde Apostolus dicit: Christi Mea . bonas odor sumus in omni loco. Hinc etiam dicitur in quodam Psalmo: Converte Domine diaci in

captiuitatem nostram, sicut torrens in austro:

Capriuitatem, sicilicet qua sub diabolo, tanquam sub aquilone tenebantur, ubi abundante iniquitate friguerant, & quodammodo con- se uerant. Hinc enim & Euangelium dieiti Quoniam abundabit iniquitas,rerrigescet cli ritas mutrorum. At verb flante austro glacies resoluitur, & torrentes fluunr, id est, precatis remissis, populi ad Christam charitate cori

40쪽

nus Augustinus de austro& aquilone .: Cui authoris quam nihil deinde premat nos locus ex libro quinto Hypognosticon facillimum

erit animaduertere, si eius verba planma, aliis quanto prolixiusque recitentur. Interrogarat Pelagianum antea, ut praeter regnum caesorum

alium daret locum,ubi vitae requies posset esse perennis. Talem enim Pelagiani fingebant,pa uulis ijs qui sine baptismo ex hac vita migrauerant; Vt neque essent in gehenna, neque in regno: sed alicubi tamen ab omni doloris &uiuiuae sensu remoti, vita quadam beata, e que sempiterna fruerentur. Sed, primum lis

cum inquit Augustinus in fides Catholicorum

diuina aut ritate regnum credit esse caelaru; unde non baptiZatus excipitur.Secundum g bennam, ubi omnis apostata,vel a Christi fide alienus, aeterna supplicia experietur. Tertium penitus ignoramus, imo nec esse in script ris sanctis inueniemus. Tertium igitur Angustinus ocum ignorari dicit, imo reperiri posse negat, in quo videlicet qui sint,neque crucieὐtur a gehenna, & tamen extra regnum vitam vivat beatam. Vnde cum primo requirit a P

lagiano, ut talem designet vel fingendo locum; Finge, inquit, Pelagiane locupi,ex ossicina Pe uersi. dogmatis tui, ubi alieni a Christi gratia vitam requiei ει gloriae possidere paruuli pol sui; assequentibus deinde verbis, ut palam neeret eum se remum intelligi velle locum, in quo qui esset, non pertineret in regrauma

SEARCH

MENU NAVIGATION