De fidelium animarum purgatorio, libri duo. De limbo patrum, liber tertius

발행: 1584년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

tur in aeternum eum diabolo, de adiunguntur his qui sine fine regnabunt cum Christo. Haec eo loco; Ee ideo cum dixisset capite 6. libri 2. Illud etenim rempus non erit remissionis, sed rerributionis; continui, secutus adiunxit. Non ibi misericordia iustificabit impium: sed iust tia discernet iustum & impium, Et ali eodem pertinentia. Ac rursum postquam dixisset capite a I. ea quae sepra commemorauimus,su nexuit quae sequenti capite continentur. Pr indri inquit, nunc omnis iniquus intra Ecclesiam positus, malam conuerrationem respuat, de bonae vitae cursum festinet arripere; Vt ad aeternam vitam valeat peruenire: Nunc omnis

impius prauam fidei sententiam deponat,& ad Ecclesiam venire non differat. Nunc sibi omnis homo dexterae partis comparet metitum, si non vult sinistrae partis perferre tormentum: Et alia, in eam prorsus sententia, ut nihil aliud significauerit,quam conuersioni & iustificati ni primae nullum esse in futura vita locum :&ideo quaecunque hic dimissa non fuerint mis ricordia primae huius iustificationis, & piae, ut loquitur, remissionis, quae bonos ex malis faciat, in futuro exigi, supplicijsque non finiendis puniri: eam ob causam precari Dauidem, atque istam quς peccatorem iustificat remissi nem hic petere,cam dicit: Remitte mihi vi r frigerer , priusquam eam dc amplius non ero. Quod beatus Propheta non tam solicitε, i quit , postularet ante praesentis vitae terminum

C v sibi

62쪽

sibi dari, si seiret post hanc vitam vel cuiquam

Profuturam poenitetiam,vel remissionem peccatorum tunc poenitentiam agentibus diuino munere concedendam. Haec capite 2o.libri si

cundi. Quod autem ea quae hic remissa essene mortalia peccata quo ad reatum aeternae damnationis, nondusitauerit Fulgentius in futuro saeculo plenius posse remitti, illa cius insi nuaera r. oratio qua usus est, dissoluens argumentum '' quod obij ciebatur ex verbis Euangelu depec-Mankix. caro in Spiritum canctum,quod neque hicin que in futuro sieculo remitti diceretur. Hoc enim verbo inquit,Dominus & sialuator noster non aliqua peccata insinuauit in futuro saeculo

dimittenda,quae in hoc saeculo dimissa no se rint ; sed bene intelligentibus ostendit,non alia sed illa tantu mortalia videlicet de quibus loquitur in futuro saeculo dimitteda,quae in hocs culo,in una & vera Ecclesia Catholica fuerint unicuiq; dimissa: Soli enim illi Dominus liga- Mas. rc di,soluendiq; tribuit potestate dices:Tibi dabo claues regni caeloru. Et hactenus quide de Fulgentii doctrina,prout eam nobis suis literis explicatam reliquit,quam prosectb existimadum non est,ab ipsius viva voce discrepasse,qui cum Perseptuaginta prope dies, graui morbo fatigaretur id soliim frequenter dicebat Domine, da mihi modo hic patientiam,postea indulge-riam: satis id declarans, non hic modo remi iasionem peccatorum dari, verum etiam post hanc vitam recte apbs talem expectari. Non

63쪽

43Non esse statuendum , bonos omnes continuo transire ad vitam beatam.

CAP. VI.

NVnc ad Aretium redeamus, videamutaque ex sicripturis, Veterumque testim nijs praue intellectis, quid obsciat.

Statuamin erto,inquit, bonor hinc transire ad vita. aternam; malos contra ad damnationemat emam: necesse virum locum poenitentia, pomquam semet mortui faverimuε. Quasi vero dubitem us, Areti ,quin sint haecuti exprimuntur verissima. Sed sic arbitror dicere maluisti, ut opinionem induceres , qua existimaretur a tuis,nos aliter sentire; δc vel bonos, negare hinc transituros ad vitam, velata

serere poenitentiam frugiferam agi posse post mortem. Quid autem de poenitentia quae post hanc vitam agi possit sentiamus, credo te ex ijs quae supra dicta sent, & ex beati Fulgentij clarissima in hoc argumento doctrina, posse facillime percipere. Ad quem etiam Bernardus accedat, qui in libello sententiarum suarum, breuissim E docet triplicem esse animae statum.

Vnum in corpore; secundum posito corpore; tertium recepto corpore: Primum datum esse ad agendam poenitentiam;reliquos duos ad habendam requiem vel poenam: Porro ad agendam poenitetiam requiri tria, Tempus, Orpus,& locum: Tempus huius vitae, quia hoc tempus acceptabile: Corpus ad patiendum pro delictis

64쪽

lictis commissis: Locum Ecclesiae, quia sui extra Ecclesiam sint, sic videlicet ut ne animo quidem sint intus, ij frugiferam poenirentiam

agere non possunt. Ad vitam vero hinc trinia ire bonos non negamus : sed, quod tu vis intelligi, omnes omnino bonos & iustos, nutalis poenis quenquam rem orantibus, continubtransire ad vitam beatam, id vero est quod pernegamus. Sunt enim boni quidem multi, α iusti & amici Dei: sed qui sicut cum viverent, habcbant plerunque aliquid temporariis poenis dignum atque purgandum ; Ira etiam hinc

morte decedentes, tale quippiam secu deferre Potuerunt, quod post hanc vitam purgari esset necesse. Vna enim haec ratio est, propter quam non sit consequens, ut si bonus hinc quisquam emigret, beata continub vita potiatur. Bonus enim est, quia Deum sic amet, utei nihil in sex dilectione praeponan sed, ut se habet infirmitas hia mana, & languor quidam, cui non feruentissima charitate,& promptissima vigilantia resistitur, carnalibus affectibus tenetur adhuc multis implicatus:qui ut secundum virtutis r rionem iure improbantur, correctionemquo desideran t; ita etiam permanentes & neglecti, merito puniuntur ; led remporarijs flagellis, non aeternis;quod ijs venialiter duntaxataelinquitiar, non iustitia euertitur. Quales sun Verbi gratia. coniugatorum affectus eorum,dor, fis 7 quibus Paulus ait, quod cogitent quae mundis si quomodo placeat alter alteri , & ea eup ditat.

65쪽

CAPUT V r. 4

ditare distractiones crebras ab ijs quae Domini sunt, pariuntur. Neque enim eum virae statum in quo HK insunt,malum & damnabilem esse, voluit significare beatus Apostolus, sed ad alia tanquam meliorem purioremque adhortari, in quo facultas inesset liberius seruiendi omnium Domino. Boni ergo illi quidem homines sunt. vereque iusti, qui eum vitae statum sequunturi sed ita iusti utune peccato plerique non vivat, non eo solum quod raptim quasi perstringat, ceterirerque praetervolet, qualia sunt etiam ira hac mortali vitaperfectorum; sed eo plane qui tenaciter in haereat insideatque penitus, ut nec magnis aegritudinibus,alijsque flagellis reuellatur. Habent ergo isti in fundamento Christum, quem sic non haberent, nisi eum affectet

cordis, temporarijs Omnibus bonis antepon rent: ita ut si conditio proponeretur, aut illa bona, aut Christum amittendum esse, citius, quam hunc negando, aut crimen aliquod perpetrando perderent, illis se carere paterentur.

Quipse in aedificio, inquit Augustinus, nihil in

praeponitur fundamento. Bene proindE his in risit. Dest undamento Christus est, qui ei nihil in ullo genere rerum anteponunt. At cum sic teneane Christum in corde per veram in eum charitatem, superaedificant tamen ligna, foenum, stipulam ignis videlicet pabulum, & ea quae ranis quam non apse suo fundamento congruentia, corrumpi, exurique mereantur. Superaedificari autem intelagenda sant, non quae veloci-

66쪽

46 DE PURGATORIO. ter transeunt, & charitatis ardore celeriter ab sumuntur, aut poenitentiae lachrymis prom ptε absterguntur; ted ea proprie quae permanent, fixaque cohaerent, ut ex his aedificium quasi quoddam extrui & constare videatur. Ac ligna quidem affectus sunt vitiosiores, magisque t naces & permanentes, aut humani erroris imprudentiae, in quibus interdum, etiam ii qui inter prouectiores numerantur, sibi tanquam recte iudicantes applaudunt, seque corrigi nooportere censent. Cuiusmodi peccata vel cu-

editatum vel ignorationu, si in hac vita flagel-

intur in iustis hominibus, varijs sepenumeroremporalium commodorum detrimentis , Ut isto inodo laquam scoria ab auro detracta purgatiores evadant ij quibus inhaerebanr; quid mirandum est tale quiddam euenire post hanc vitam,cum illic praesertim iudicij dies sit atque

aminis Nam tales affectus atque errorum culpas, quas inter grauissimas & longissimas aegritudines cernimus perdurare, Vnde

quaeso diuinauerimus in morte ipsa & extirpari radicitus, & plena obliuione aboleri λ Ac scio quidem hos veram negare iustitiam solere,quq non sit perfecta, ipsaque venialia peccata quae

Vocamus, assirmare veram iustitiae rationem

excludere ; sed hoc ut libet teneant, ad rem enim non admodum pertinet: setis est, si iustos esse concedant eos qui eiusmodi visiosis laborent affectibus, in iisque interim vivant. Si

iusti sunt, merito ergo iusti propter eiusmodi

67쪽

recata remporaliter flagellantur, & si hic aliquando; ordinariὶ ergo in futuro,cum eos na uos ante mortem non deposuerint. Non enim dicturos esse credo, manere peccata illa & --men esse per fidem remissa,toeoque propterea neminem hic iustum puniri, sed duraxat exe eeri . Dici enim absurdius nihil potest, quam ut simul consistant manere,verbi gratia, me uendi affectum & studium, & tamen idem simul esse r missum. Quomodo enim peccare quisquam potest, nec ramen eum in quem peccetur offendere Quomodo autem idem esse potest simul in eodem & offensus& placatus 3 Et si ea quae leuiora dicuntur peccata,

eodem rempore & committuntur & remittuntur, quid impediat, cur non & grauiora . si mendacium, cur non & latrocinium t praesertim cum etiam hoc isti dicere soleant, omne peccatum esse mortale suapte natura : omne ergo peccatum suapte natura mortale cum sit, si uno remanente nec adhuc per affectum deposiro , eius ramen facta remissio est per fidem , nihil est profecto cur non de omnibus alijs, quantumuis suo genere grauioribus peccatis, id ipsi in dicendum esse videatur: Quod tamen, si absurditate non ferenda diceretur, sequitur ut fateri debeant homines iustos ob sua quotidiana peccata , quae vulgo venialia

nunc pantur, non modo exerceri temporariis huius vitae flagellis, veru metiam vere proprieque puniri, idque in hac vita si fiat, ex eadem

68쪽

48- DE PURGATORIO.dem prorsus caussa multo magis post hane Vitam euenire oportere: Quia, quemadmodum Mau I x. scriptum est, etiam de verbo otioso, reddituri sunt homines ratione in die iudicij. Quid autem est, reddent rationem ὶ aut quomodo verbi otiosi reddi ratio poterit, cuius si ratio aliqua reddi ρosset, otiosum non fuisset ὶ Quid igitur aliud lignificat Dominus quam etiam verba tiosis, quibus difficile est vita carere iustorum, in iudicium post hanc vitam vocanda esse,ex gendamque eorum rationem: quae quoniam reddi non poterit,ob id poesa esse subeundam, aut impetrandam remimonis gratiam i Neque enim quenquam dicturum arbitror, aut solos iniustos & impios, verbi otiosi offensam contrahere; aut eos solos ad reddendam rationem cogendos in die iudicij, ait enim; omne verbum quod loquuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicij. Qui omne dicit, nullum excipit, siue id a iusto siue ab iniusto profectum sir. Quare sequitur &iustos qui in eius generis culpis ad morte usque perseuerauerint, in die iudieij ratione earum esse reddi-ruros ; ac Vel propterea puniendos, vel si id hae in vita meruerint,remissionem accepturos .Est& altera ratio, ex qua hoc idem intelligi quear, quonam modo iustus & bonus, aliquas post hanc vitam temporarias poenas incurrar ; Punquidem ratio, non iam in venialibu tanrum- modo, sed in mortalibus etiam peccatis spectanda proponitur. Mortalia namque pecca

69쪽

quae sacrae literae crimina vocatMe quibus pronunciam, qui ea secerint regnum Dei non esse consecuturos, sic remitti certum est in iustificatione peccatoris, ut ramen subindε remaneae

supplicia temporaria, in flagellis vitae huius de calamitatibus,de ira Domini ob peccara priora

prouenientibus , quae quidem remissa sunt eatenus, Ut ad Pinnas .non obsint aeternas quae magna indulgentia Domini est authores tamen suos ad temporales afflictiones Nneant obstrictos. Neq; verb obscura rei huius exempla sint, neque procul petenda. Mox occurrit David rex, cuius post crimina grauissima, n ta simul fuit pietas, & tamen aduersa multa &calamitates graues: casus filiorum, & facti nes; exturbatio e domo propriar violationes uxorum; maledicta seruorum; mors fitq; pestia lentia grauis. Quae omnia ad vindictam pri rum criminum ; iam tamen quo ad aetemam mortem condonatorum, pertinere si quis neget, is nihilo minus agat quam si sacram librorum diuinorum historiam apertε mentiri fateatur. Propheta quidem Nathan posteaquam dixisset, transtulisse Dominum a Davide peccatum ipsius ne moreretur,mox adiunxit; V

runtamen quoniam blasphemare fecisti inim eos Domini propter verbum hoc;filius qui natus est tibi, morte morietur: quod nihil aliud

est quam si dixisset planius: Tu quide ipse non morieris, eaq; tibi ex parie squae sanὶ potissima est do veniam ,sed tamen filij tui temporane

70쪽

so DE PURGATOR IO.

morte punieris. Sic & de Aaron legitur: Per-- .io gat Aaron ad populos suos. Non enim intrabie terram quam dedi filijs Istrahel, eoquod incredulus fuerit ori meo ad aquas contradictionis. Excepitque Moysen eadem diuinae seueritatis sentetia ; nec ipse quam uis Deo charus,terram promi ssam ingredi permissi is est, ob contracta ad aquas cotradictionis offensem. Quid etiam a.diniti illa quae scribit A postolus de indignε communicantibus , e quibus propterea imbecilles Maegroti& morte rapiebantur etiam multii Quid significant nisi peccatum mortiferum sic fuisse

remissum, ut non pertraheret in aeternam cum mundo seu reprobis damnationem ,& tamen morbis & morte temporaria fuisse vindicatum uitiae. Cum enim iudicamur, inquit, a Domino corripimur , Ut non cum hoc mundo damnemur.

Quid autem iudicari, nisi condemnari ad poenam Quae correptio nisi iudiciaria & poenalis Propter culpam Mors ergo remporis huius in carnis resolutione,poena fuit illis peccati remissi quidem,sed ad id tantummodo ne obesset ingternum. Quapropter si diuinae iustitiae seu ritas,tantam hic criminis admissi rationem habet interdum, ut soluto etiam mortis aeternae reatu,non tamen omnino inultum abire pariatur; quid facere existimanda est in futuros Culo, quod proprie iudicij est & retributionis Ac praeuenire quidem hic possumus, de nobis- ipsis supplicium expetentes, nosque ipses iudi--n ς , quod relapisrum ruenitentia postular.

SEARCH

MENU NAVIGATION