JohannisJacobi WissenbachI Nassovii, ... In libros 4. priores Codicis Dn. Justiniani repetitæ prælectionis commentationes cathedrariæ

발행: 1660년

분량: 908페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

tem eX una causa, eodemque libello majorem quanti . talem apud Defensorem Petit, i. quam modus jurisdictionis e)us ferat, dolo malo, eo consilio, ut causa a Defensore transeat ad praesidem', litem amittit, revocata plus petentium poena, d. nov. s. c. . Est ergo casus, quo hodieque stor plus PetenS causa cadit. Porro cognoscebant Defensores civitatum de levior busicriminibus simajorarenim , remittebant ad praesidem. I. r. h. t. Prehensionem habent ex d. nov.

I s. Verba l. h. t. Saeviores non exerceant quaestiones,

manum Justiniani aut Triboniani produnt: nam in Cod. Theodosiano legitur : nullata exerceant quaesiones. &sequitur, plebem tantum, sec. Iurisdictionem voluntatiam non habebant Defenseres: adoptiones enim, emancipationes, manumissiones apud eos non fiebant, d. nov. 1 f. ubi Cujac. Diss. Accurtius. a. Innocens ct quieta rusticitas. L 3.h.t. Pulchre hanc describit Virgilius lib. a. Georgicor.

O fortunatos nimium, sua I bona norint' Agricolas, quibus ipse procul di cordibus armis Fundit humo facilem victum justisma tellus, : Si non ingentem foribus domu3 alta superbis

: Mane salutantum totis vomit aedibus undam.

Nec varios inhiant pulchra testudine postes: Illusasque auro vestes , Ephyreaque ara: Alba nec Asyrio fucatur lana veneno: Nec casia liquidi corrumpitur usus olivi. at secura quies, ct nescia fallere vita, Dises opum variarum, at latis otia fundis. Spelunca, vivique lacus, ac frigida Tempe,

M itusque boum, mollesque ub arbore somii: Nou absunt illis saltus, ac lustraferarum: Et Istiens operum, parvoque aspueta juycntu .

142쪽

128. LIB. I. Tin L V.

Sacra deum, sanctique patres, extrema per illos Iustitia excedens terris vestigia fecit. ι a

De Magistratibus municipalibus.

1 Icut Tribunorum plebis Defensores Civitatum: ita Consulum . imaginem quandam Duumviri

referebant: qui ex decurionum ordine creati, LI. g. a. D. dedecur. l. rescripto. 6. in princ. D. de muner. O honor. de pecuniariis civium causisjus dicebant, unde in vetustis codicibus his literis repraesentantur , IIVIR. I. D. id est, Duumvirjuridicundo. IVol . Ls-ziin lib. s. de Rep. Roman. c. a. Pancirol. libest. de magns t. muni. c. I. Hi appellantur Magisraim municipales, eo quod in civitatibus singulis, seu municipiis jus dicerent. Vocantur & simpliciter afagiseratus, i. a. h. t.

gistratu. municipales praesidum jussu, tutores creaut. Unde advertere licet Accursit errorem, qui rubrica C. h. t. inquit: Hic titulus tractat de magis ratibus castrorum oe villarum, non civitatum. Solae enim civitates habebant magistratus , item forum & basilicam,& ex eo potissimum a castris & vicis discernebantur. Pancirol. d. c. δ. porro Duumviri aliquot ante mensibus, quam magistratum inirent, nominabantur, ut si fortis justam recusandi honoris causam habuissent, alii eorum loco substituerentur, LI.h t. Denegantur Magistratibus municipalibus Id

143쪽

De Magistratibus Municipalibus Try

id est, quae magis imperii sunt quam jurisdictionis

Nec merum nec mixtum imperium habuerunt. l. eaqua. asi. D. ad munis pal. Diff. Alc. intit. C. depriυiter. eor. qui inscr. 8al. 1mlit. tib. I a. Modicam castigationem habuerunt in servos, L ι in D. dejuris. Is striva- . s. ι . ciui ct a quib. manumissc is. g quaerit. Ist. D. de injur. Legimus tamen, etiam Paulum & Silam a , a ZMagistratibus Philippensiunivirgis caesos & in carcerem ductos, Actor. XVI. v. aa. Verum, non juris haec fuit executio, sed usurpatio sub 1pecie Juris, & exemplum rei judicatae ibi proponitur: non autem exemplis sed legibus judicandum. l. nemo. aes. c. desentent. ct interloc. Sic malo nunc, alibi alia ter respondi. Alciatus; jus gladii asserens Duumviris, movetur exemplo Duumvirorum, quos Livius lib. Idu- dicasse memorat, ut Tergeminus Horatius, quod sororem interfecisset, infelici arbori rege suspenderetur. Resp. Aberrat Alciatus a quaestione, quae est de duumviris municipiorum: illi autem Duumviri de quibus Livius, capitale judicium exercuerunt, speciali Iege ad hoc constituti, ut idem auctor disertis refert. Argumentatur etiam a potestate fascium ad potestatem gladii. Duumviri habuerunt fasces, I. duumvirum.13. Q de Decur. lib. Io. Ergo & jus gladii. Resp. vitiosa collectio. Potestas fascium non statim arguitjurisdictionem criminalem ad alias etiam res pertinet,puta ad ludos gladiatorios. Apulei. lib. Io. Mores auxerunt potestatem magistratuum municipalium: duumviri municipales, seu ut hodie loquimur, burgomagistri civitatum non

solum habent iurisdictionem civilem, sed & plerasque mixti imperii partes, imosiint qui de merum imperium

144쪽

Tr T. LVI.

r. , T Ajoris securitatis causa urbi Alexandriae,nu quam e guti claustrum vocat Suetonius, α V A peculiaris impositus est Praeses, dictus/uria

dictu i lexandria, veluti occultus corycaeus, opinione Cujacii, qui velut e specula tacite arbitraretur, quid rerum gereret praefectus AEgypti, ad exploranda stilucet ejus consilia, si quid moliretur adversus Principem. Factitatum id saepius ab Imperatoribus & Regibus, in suspicionem rerum novarum adductis. Straboni lib. 1δ. hic iuridicus dicitur δοιαιοδοτης. 'o Hνοῦν, inquit,

locum Regis tenet. Sub eo est juridicus, cui multa jussilia eommio. Habet idem jus actorum conficiendorum, Lun. h. t. habuit &jus dandi tutoris & legis actionem,t. I. a. D. eod. Fuit & juridicus Syriae, cujus meminit Iosephus lib. ry. e. r. Sed longe majori auctoritate ad tempus missus. δῆρ διμαιο δοτης συραso cyrenim vir juridicus in Syria.

Finis Iibri Primi Codicis.

145쪽

De Edendo.

Dictis de Edendo actor jubetur reo edere nomen & genus actionis, item instrumeninta litis & rationes, ut reus iis inspectis statuere possit, cedendum, an contenden dum sit. I. 3. I. ult. h. t. D r. D. eod. Haec actionis & instrumentorum litis editio olim praecedebat injus vocationem, si audimus Cujacium tib. Io. Obsao. Hodie certe editio cum in jus vocatione est conjuncta. Reo enim in jus vocato libellus actionis simul offerri debet, quo inspecto statuat, cedere an contendere sit satis. auth. osseratur. C. de sit. cantes.seu nov.s s.c.I. Giphan. in I .h.t. in Oeconomia juris. Sunt autem ea tantum edenda instrumenta, quibus quis usurus est: sine die & consule, quo conscripta sunt, E. I. g. edenda. ct g. editiones. D. h. t. Rationes vero omnes sunt edendae, quatenus ad reum attinent: cum die de consule. ιs Isi .h.t. d. r .g. editiones. l. argentarios. I O .g. L eod. Quae post litem contestatam eduntur instrumenta, edenda quoque sunt cum die& consule, id est, cum dato, ut loquimur vulgo. Reus non tenetur actori edere in stru menta sua I. l. . ult. h.t. Exemplo grave. Actorem a reo postulare arma , quibus eum confodiat, I . C. detesib. Bis interimitur qui suis armis perit, ait Publius Syrus. Usu fori tamen reus actori instrumen-R a tO-

146쪽

totum suorum copiam facere tenetur, ad landandam ejusdem replicationem, Dd. in d. t ult. h.t.joh. Imbenti Insit. forens. 17. Rotae Romanae tribunal, repudiato jure civili , reum actori instrumenta ederejubet, etiam ad fundandam intentionem ejus, deciff.de probat. Quod pluribus confirmare annititur Antonius Merenda s. controv. 36. Sed iis rationibus id conatur quae satis demonstrant, eum instrumentorum editi tionem,quae praecedit Iitem contestata,confundere cum editione quae litis contestationem sequitur. Sed &leges Romanae reum aliquando,exjusta causa,instrumenta sua&' rationes edere jubent,d.LI. Lmaritus.ys.f.ult. D.del. Fale. ubi heres instrumentorum describendorum potestatem legatariis facere debet,quoniam legi Falcidiae legata obnoxia esse febat,negantibus id legatariis, qui ea αφαλα δίαιτα ut Theodorus loquitur, Graecus interpres) esse contendebant. Fisto etiam ex causa cuvili agenti edenda sunt instrumenta, La. g. a. D. de jure c. l. 3. D. hi. Argentarii quoque & numularii, etsi cum ipsis agatur , rationes suas edere coguntur,

I. d. g. unde apparet. s. l. p. g. numularios. I. I. Io. eod.

Adversus alium tenetur quis edere instrumenta, actione in factum, dummodoeditio producenti non sit fraudi, petenti vero utilis & commoda. l. ult. C. de D. instrum. Excipitur fiscus , adversus quem a nemine instrumenta vel acta edi oportet. i. g. s. D. de jur. c. Excipiuntur etiam amnes Sc cognati. d. l. ult. 2. Edita actio speciem futura litis demonstrate quam emendari vel mutari licet, prout edicti perpetui monet auctoritas vel jus reddentis decernit aquItas. l. s. h.L EX hoc aliisque juris nostri capitibus luculenter probatur, Libellum non tantum ante litem contestatem, ut com

147쪽

J . De Edendo. 333

muniter Dd. volunt, sed etiam post. litis contestati nem mutare licere. g. Auis aliud pro alio. 9s. Ins

de act. l. . g. ult. Di de noxal. act. l. I S. g. ult. D. devicteti arm. l. δώ. g. quiservum. D. deleg. I. l. s. D. de exc re.jud. Argumenta eorum , qui a nobis fecerunt seces.sionem, profligavi Exercitat. ad Pandectas. Ita tamen mutare libellum licet, ut nova actio edatur reo, et

. que deliberandi detur spatium: ut reo viatica & sumtus litis, ob priorem actionis editionem factos, actor refundat: id enim edicti perpetui monet auctoritas, ct

jus reddentis decernit aquilas , d. l. s. h. t. l. eum quem.

7p. pr. D. dejudis. Mores hodierni illud Romanae Diocaeologiae caput spreveruηt. Libellus post litis contestationem mutari nequit. Dd. ind. s. Terminae. tract. de procos jur. c. o a. Schneid. in βοι minuου. I . Inst. de act. Sand. I. Decis . de . a. .l 3. Aui accusare volunt, probationes habere debem . Actore non probante, qui convenitur, etsi nihilρrasa obtinebit, L . h. t. Probat actor qui suum esse, vel sibi deberi intendit: non reus, qui idem negat. h. l. . Id tamen temperamenti indiget: nam si confidat reus, 'actorem probationibus destitui, nulla defensio ei necessaria est , d. l. 4. La. C. de probat. Sin exceptionem . opponat, eam probare debet, L p. Cade except. l. I. LX6. C. deprobation. Si actor in reum produxerit unum testem omni exceptione majorem, absolvendus erit reus, quia intentionem suam non probavit astor. d. l. . unus enim testis ne audiri quidem debet, l. p. g. r.

C. de testib. Quam igitur is faciat probationem 3 Imo nec jusiurandum judiciale leges Romanae actori deserunt: hoc enim defertur in causis dubiis, L admonendi. 3ι. D. de jurejur. L I. C. de reb. cred. Unus au-

148쪽

tem testis causam non reddit dubiam. Usu clitamen unus testis semiplemh probat , & occasionem praebet jurhurando suppletorio, Bart.& Dd. Od. L G Mync I. obsώδ. Fab. c. Sab. tit. de te s. desin. I ι. Corn. Neostad. decis Fur. Cur. Holl. ιρ. Tulden.

rum definitioni: Actore non probanete, reus absiolvstur, d. I. . h. t. addenda est exceptio, Nisi actorjusiurandum reo deferre malit. Pars parti deferre jusiurandum potest . etsi nihil dum probatum sit, L . l. I . g. ait

prator. l. ys. I. 38. de jurejur. Luli. C. de eicomQuod tamen mores hodierni non admittunt. Speculat. tit. de juram. delat. 3. r. vers. sim autem acror. Hart. ab Epping. tit. as. ob a. setit. ι R. obf. s. n. . Mod. Psestor. pari. a. quaest. p. Hoc amplius, committitur imterdum res jurijurando actoris, ut quanti essejuraverit, in tantam pecuniam reus condemnetur. Quod cum fit, perspicuum est, reum condemnari, quam VIS actor non probaverit. Id autem in duabus fere causis

receptum est. Primo, cum quis dejectiis est de posses.sidite fundi vel sedium, queriturque, bona quaedam sua. quae tuni illic erant, esse deperdita. Hic enim de dejectione probari satis est: qua probata, si controversia sit, quantum illic habuerit, & quanti sit, cre-iditur assirmanti, dum juret, ita esse, L squando. p. C. und. vi. Secundo cum res debita periit post moram' . debitoris: hic enim aestimatio permittitur Jurijurando

actoris, Lin actionibus. s. in lin. D. de Duaren. . . com. adeund. tit. Giph. iud. l. st. Don. h. n. to. . Non est novum, eum a quo petitur pecunia, implorare rationes creditoris, ut fides veri constare post , l. s. h.

Actor rationes suas reo postulanti edere jubetur a judice.

149쪽

De Edendo.

dice. d. t. s. Cuius editionis haec est causa ut fides veri consare possit, e d. l. Cujus verit Soluti, petuntur

enim rationes actorii a reo; . ut ex his constare possit. quantum sub nomine debitoris solutum sit. l. 6. h.t. namochoc in rationes referri solet, quae utramque Pad nam continent, accepti &expensi. Is qui A. g. rati nem. I. D. b. t. Sic ergo rationes pro creditore fidem quidem non faciunt, faciunt vero contra eum, prodebiatore. Non obstat quod dicitur, nudam rationem non facere aliquem debitorem, nuda. 21. D. de donat. Alluci enim est, facere debitorem, aliud probare. Don. in I. I. b. t. msi. σiud. l. s. n. a. Caeterum justus actorii non edat rationes, pro convicto habetur, quasit eas

rationes reo subtraxisset, ars. l. i. g. a. 'jur. D. L. siposses ique. δε. c. de probatiora. . Procurator privata rationis inctrumentorum, qua communia tibi esse cum co dicis, describendorum fac uia ratem secundum morem fert jubebit, G. L . .' Communia mihi sunt instrumenta cum fisco, quae apGdeum sunt: de his edendis cum illo recte agam: quorumque describendorum ut mihi copia fiat & potestas, Pr curator privatae rationis jubebit, b. t. id est. Procurator caesaris, Rationalis, qui idem est cum Procuratore domus nostrae, I. cum aliquid. S. C. ubi eos. e. Quod zmm.in eac legitur, praesente rationali velρrocuratore Omus nostrae , particula, vel, ccipienda est exegetiob: ut sit siensius; praesente rationali, autquod idem est, Pr curatore domus nostrae. Conser xit. D. Ao c. 8re M. O r. vel rationa

150쪽

De in jus vocando.

r. r Mnium actionum instituendarum Princi .

, I pium proficiscitur ab injm vocatione. ἔ.ult. Inst. de paen. tem. litig. In jus vocare est, vocare adversarium ad eum quijurisdictioni praeestdi ris experiundi gratia, LI. D. h. t. t. a. D. F. in jusvoc.non. ter. Ad judicem datum, sive pedaneum, nulla est vocatio. l. s. g. t. D. Ne quis eum qui injus voc. mi exim. Non enim habetjurisdictionem, sed noti nem tantum. Is. pr. D. de re jud. Notio autem non

Prius esse potest, quam ipse magistratu, ad quem injus itum est, judex in ea causa datus fuerit. Quaeritur, Unde incipiat judicium , Ab in jus vocatione, an a Litis contestatione ii Resp. Si latiore significatione judicii verbum accipiamus, ut complectatur prooemia de Praeparatoria judiciorum , ut sunt, in jus vocatio, action is editio, cautio judicio si sti, non madoudicium ab injus vocatione incipere dicitur, & injus vocatio pars judicii. d. g. D. Sic & vestibulum in aedibus, quam vis proprie domus pars non sit, quia tamen domui ita conjunctum est, . ut non nisi per hoc perveniatur ad domum, ideo etiam domus partem esse dicimus. Sed si exacte de subtiliter de judicio loquam nr, ejus initium

a litis demum contesatione ducitur L amplius. s. D. rem rat. hab. l. un. c. de litis coutes. Proprie enim Iudicium non est, nisi inter duos litigatores, inter quos est de re aliqua controversia, cui finem imponi oporteat sententia judicis, Li. D. de re jud. g. i. IV. de act. Tales litigatores nulli, nulla talis controversia, nuti

Diuitiasti i

SEARCH

MENU NAVIGATION